Skip to the text

Articulus 7

EXPLANATIO CAPITULI SECUNDI : ET TERTIA DIE NUPTIÆ FACTÆ SUNT.

SUBINDE describitur miraculum Christi quo convertit aquam in vinum. Et tertia die nuptiæ factæ sunt in Cana villa Galilææ. Quidam exponunt hanc tertiam diem, de die sequente vocationem Philippi et Nathanaelis. Sed obviat, quod secundum Patres sanctos communiter, creditur quod Christus eodem die quo baptizatus est, convertit aquam in vinum, anno uno elapso. Vocatio autem prædictorum discipulorum, facta est statim post reditum Christi a deserto, in quod fuit ingressus statim suscepto baptismo. Propterea alii sic exponunt : Tertia die, id est die qui post dies prædictos tertio loco exprimitur. Et erat Mater Jesu ibi, videlicet invitata atque profecta ad nuptias istas. Hieronymus enim sentit quod sponsus fuit Joannes evangelista, filius sororis beatissimæ Virginis, Genitricisque Christi. Sicque Mater Jesu ivit ad nuptias sui nepotis.

Vocatus est autem, id est reverenter invitatus, et Jesus, et discipuli ejus : qui jam cœperant ejus magisterio adhærere, partim propter testimonium Joannis Baptistæ, et partim propter sapientiam et sanctitatem efficaciamque verborum Domini Jesu ; itemque, propter signa ejus occulta, quemadmodum in præcedenti capitulo dictum est de Nathanael, quod credidit Jesum esse Christum Filium Dei, quoniam arcana sui cordis, et gesta ac verba in eorum potestate quid faciendum sit relinquere.1 sua in absentia Christi patrata ac dicta, ipse Christus manifestavit ipsi Nathanael. Ad nuptias. Quibus Christus interesse dignatus est: Primo, ut laudabilem consuetudinem, quæ habet vim legis, qua consanguinei et vicini tendunt ad nuptias cognatorum ac vicinorum suorum, approbaret. Secundo, ut demonstraret nuptias esse licitas atque divinitus institutas: cujus contrarium Tatianus et Marcion hæretici affirmabant, dicentes quod essent malæ et a diabolo traditæ. Tertio, ut occasione futuri defectus operaretur miraculum, ad propriæ majestatis declarationem, et discipulorum suorum confirmationem. Quarto, ut dicitur, quatenus nepotem suum Joannem, a statu conjugali ad statum sublimiorem vocaret. Unde et pro lege servatur, ut uterque conjugum libere possit religionem intrare, matrimonio nondum consummato, videlicet ante conjunctionem maritalem.

Et deficiente vino, vel quia totum fuerat epotatum, vel quia parum remansit, ita quod mox vinum omnino deesset, et sponsus de inopia confundendus exsisteret, dicit Mater Jesu ad eum: Vinum non habent ad sufficientiam sponsus et sponsa ad erogandum, et alii ad bibendum. Compassa est enim verecundiæ sponsi ac sponsæ, atque penuriæ seu indigentiæ conversentium, piissima, affectuosissima atque dulcissima Virgo. Et si illorum corporali inopiæ condolebat et succurrebat, etiam non rogata, quanto magis nostræ spirituali indigentiæ compatietur, auxiliumque præbebit, si fuerit fideliter invocata?2 quod utique facit ubertim, nondum petita. Porro, quum pudicissima ac prudentissima esset, paucissimis usa est verbis, et in voluntate Filii ac Domini sui relinquens quid agere vellet: de cujus bonitate et caritate eatenus confidebat, quod scivit desiderium suum ac precem non ab illo repelli posse. Quo docemur causam et indigentiam nostram, superioribus nostris simpliciter atque modeste insinuare, et

Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? Quoniam dura videtur ista responsio, Manichæus dixit quod Christus non fuit verus filius Mariæ, nec habens corpus verum, sed phantasticum. Quod si ita se haberet, non subderet Evangelista: Dicit Mater ejus ministris. Cur ergo loquitur ita? Numquid quoniam verba Mariæ reprehensibilia erant, quam scimus nec mortaliter nec venialiter unquam peccasse? Non utique. Denique, si reprehensibiliter est locuta, cur Filius ejus mox fecit quod ipsa petivit? Sed loquitur sic, docens nos ne habeamus affectum nimis carnalem et mollem ad carnales parentes.

Exponitur autem locus iste dupliciter: Primo, secundum Augustinum, hoc modo: Quid mihi et tibi est, mulier? id est, nihil commune est mihi et tibi, cujus virtute conveniat mihi miracula facere, quia istud convenit mihi ratione divinæ naturæ, quam non sumpsi ex te. Ideo quantum ad hoc, videlicet ad facienda opera supernaturalia, non teneor tibi parere. Nondum venit hora mea, id est tempus persecutionis et passionis, in quo agam et patiar quæ mihi conveniunt ratione naturæ ex te sumptæ, et tunc ero sollicitus de te, committendo te discipulo prædilecto. Sed ista expositio videtur satis obscura.

Secundo ergo exponitur sic, secundum Chrysostomum: Quid mihi et tibi est, mulier? id est, in isto quod petis a me fieri, non convenis mecum quantum ad determinatam horam faciendi miraculum, nec est tibi mecum commune scire horam hujusmodi. Nondum venit hora mea, id est, adhuc non est tempus faciendi miraculum mutationis aquæ in vinum, seu alio modo supernaturaliter providendi de vino sufficienti. Virgo namque beata, secundum Chrysostomum, timens de futuro defectu vini et verecundia sponsi, optavit ut Jesus provideret de vino sufficienti, antequam vinum residuum ebiberetur.

Christus vero scivit hoc non expedire, quia tunc miraculum fuisset minus notum et gratum. Quoniam ergo voluit suam divinitatem ostendere, discipulorumque fidem roborare, exspectavit quousque nihil de vino permansit : quo facto, miraculum provisionis de vino fuit magis gratum vescentibus, magis quoque manifestum præsentibus. Hæc expositio videtur aliquid ambiguitatis continere. Maria enim absolute dixit ad Jesum : Vinum non habent. Unde dubium est si aliquid vini superfuit.

Propter quod videtur et sic exponi posse. Expositiones tamen prætactas nequaquam redarguo. Quid mihi et tibi est, mulier? id est, quid ad nos duos, qui pauperes sumus, et temporalium rerum sollicitudinem non habemus, in tantum pertinet providere istis de vino? Nondum venit hora mea, id est, necdum impletum est tempus ut manifeste ac passim agam miracula. Quamvis enim Christus ante incarcerationem Joannis Baptistæ, prædicavit, baptizavit, saltem suos Apostolos, et alios per illos, atque miracula aliqua fecit, hoc tamen non fecit ubertim, manifeste et passim, sed raro et coram paucis. Propter quod Matthæus, Marcus et Lucas talia omiserunt, incipientes ab operibus Christi et doctrinis post incarcerationem Joannis inceptis, prout manifeste patet in Matthæo, Marco et Luca.345

Dicit Mater ejus ministris, qui potum præbebant edentibus : Quodcumque dixerit vobis Filius meus Jesus, facite. Certissima equidem fuit amabilissima Virgo, se tantum amari ac honorari ab unico pignore ventris sui, a dilecto suo, a dilecto uteri sui, a dilecto votorum suorum, a quo nunquam aliquid austeritatis vel repulsæ fuit experta, quod incunctanter ageret id quod ipsa suggessit. Non enim accepit verba ejus quasi increpatorie dicta : quia et quod ait, Mulier, non sonat dure secundum idioma Hebræum, in quo omnis persona feminei sexus, mulier appellatur.

Erant autem ibi lapideæ hydriæ, id est urnæ seu vasa pro receptione aquæ apta, sex positæ, secundum purificationem Judæorum, id est secundum consuetudinem, ritum, seu observationem quam habebant Judæi in purificando seu lavando se ipsos et utensilia sua, quando aliquam immunditiam incurrebant secundum legem; vel secundum seniorum suorum traditionem. Habebant enim consuetudinem ex traditione seniorum frequenter lavandi manus, et vasa, ac cetera multa : propter quod positæ erant ibi hydriæ, ut haberent aquam in promptu. Unde apud Marcum legitur : Pharisæi et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum; et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum.67 Capientes singulæ, id est, quælibet hydria capiebat, metretas, id est mensuras decem sextariorum, binas vel ternas. Secundum Isidorum, metreta est mensura continens decem sextarios. Sextarius vero continet duas libras.

Dicit eis, puta ministris, Jesus : Implete hydrias aqua. Forsitan aliquid aquæ erat in hydriis; sed non erant repletæ, quia fortassis aliquid inde fuit sublatum pro lotione vasorum vel discumbentium. Et impleverunt eas usque ad summum earum, ita quod plus capere non valebant. Et dicit eis Jesus : Haurite, id est, vinum de hydriis sumite, nunc, quoniam divina virtute, jam in instanti conversa est aqua in vinum, et ferte, id est, de vino isto portate, architriclino. Triclinium est locus seu domus sublimata, secundum Bedam, trino discumbentium ordine distincta, videlicet in quo sunt tres ordines mensarum. Architriclinus vero nominatur principalis inter convivas, vel dispensator ac ordinator convivii. Juxta Chrysostomum, voluit Christus ut ei primo vinum istud præberetur gustandum : primo, quia unusquisque honorandus est secundum exigentiam gradus atque officii sui ; secundo, quoniam architriclini judicio magis credebatur ab omnibus; tertio, quia fortassis architriclinus propter curam suam in dispositione convivii, parum comedit ac bibit, sicque propter sobrietatem suam aptior fuit aliis ad judicandum de valore vini. Et tulerunt ministri vinum ad architriclinum.

Ut autem, id est postquam, gustavit architriclinus aquam vinum factam, id est vinum in quod aqua fuit conversa. Ex aqua enim fuerat factum hoc vinum, quasi ex causa materiali, forma aquæ corrupta. Et non sciebat architriclinus unde esset, id est, a quo adductum esset tam nobile vinum; ministri autem sciebant unde esset, qui hauserant aquam in hydrias fusam atque in vinum mutatam. Vocat sponsum architriclinus, ut arguat eum, et dicit ei:

Omnis homo primum bonum vinum ponit, et quum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est. Distributio ista non est intelligenda simpliciter de universis hominibus, quia nec omnis homo habet vinum, nec omnis homo habens vinum, ponit illud ante alios, nec omnis qui ponit ante alios vinum bonum, ponit bibentibus inebriatis vinum deterius. Est ergo distributio accommoda, et sermo secundum consuetudinem loquens, ut sit sensus: Omnis homo ponens vinum ante alios, primum, id est in principio potationis, et antequam aliud vinum ponat, bonum vinum ponit, dummodo humane, prudenter et rationabiliter agat, id est, saporosum et clarum vinum ponit coram bibentibus, ne reprehendatur ab illis de malitia vini. In principio enim epulationis, sunt homines apti ad discernendum de vini valore. Et quum inebriati fuerint convivantes, tunc omnis homo ponit id quod deterius est, id est vilius vinum: quia sensus gustus est vivacior in sobrio, quam in ebrio. Si autem quis ponat vinum deterius ante inebriatos, ut inordinatum lucrum sectetur, ebriosque decipiat, sumendo tantam pecuniam pro vino deteriori sicut pro meliori, non excusaretur a culpa. Si vero sic faciat ad præcavendum ampliorem bibentium ebrietatem, nec quærat superfluum pretium pro vino, non facit male.

Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc, hoc est, contra laudabilem consuetudinem hoc fecisti, et meruisti redargui. Sic enim putavit architriclinus. Unde perpenditur quod vinum istud peroptimum fuit. Opera quippe Christi erant perfecta.8 Nam quos sanavit corporaliter, sanavit et spiritualiter; et in ceteris actibus Christi fuit eminentia quædam, ita quod terminabantur ad aliquid perfectius quam possit natura producere. Propterea hæc supernaturalis mutatio aquæ, terminabatur ad vinum prævalidum. Hoc fecit initium signorum Jesus, id est, prædicta mutatio aquæ in vinum fuit primum miraculum Christi quod fecit in carne; factumque est in Cana, quæ est villa Galilææ; et manifestavit, id est, aliis notificavit, gloriam suam, id est excellentiam, vel omnipotentiam, seu divinitatem suam in carne latentem.

Quæritur, an mutatio aquæ in vinum fuit primum miraculum factum a Salvatore. Et apparet primo, quod non, per ea quæ in evangelio Nazaræorum, et in libro de Infantia Salvatoris scribuntur. Secundo: nam Christus miraculose exivit de utero Virginis.9 Dicitur quoque apparuisse tribus Magis in somnis, admonuisseque eos ut per aliam viam reverterentur in terram suam.10 Denique in præcedenti capitulo patuit, quod prædixit Petro prophetice: Tu vocaberis Cephas.11 Philippum quoque supernaturaliter intus attraxit, ut sequeretur se.1213 Et Nathanael confessus est Jesum esse Filium Dei, propter duo signa:14 primo, quoniam secreta cordis sui cognovit;15 secundo, quoniam absentis verba cognovit, et dixit, Antequam Philippus vocaret te, quum esses sub arbore fici, vidi te;16 eique prophetando prædixit, Videbitis angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis.17 Quæ omnia erant super naturam. Et secundum Apostolum, prophetiæ in signum sunt † infidelibus. Jejunavit quoque Salvator quadraginta diebus et noctibus, nihil prorsus manducans. Sed et in Luca habetur quod Jesus, quum esset annorum duodecim, sedit in medio doctorum, interrogans illos et audiens, quum tamen litteras non didicerit. Et tam sapienter respondit, ut asserat Evangelista: Stupebant omnes super prudentia et responsis ejus.

1 Cor. xiv, 22.

Matth. iv, 2; Luc. iv, 2.

Luc. ii, 42, 46.

Joann. vii, 15.

Luc. ii, 47.

Ad hanc quæstionem dicendum, quod potestas faciendi miracula inerat Christo a principio suæ incarnationis. Quum autem asserit evangelista Joannes, prædictum opus fuisse initium signorum Domini Jesu, non est sic intelligendum quod Christus non habuit nec egit aliquem actum supernaturalem ante hoc signum; sed quod non fecit in aliis rebus opera supernaturalia per se ipsum immediate, quibus ratio miraculi proprie sumpti conveniat, videlicet prout miraculum dicit quid manifestativum. Miraculum quippe sic debet esse opus evidens, valens ad fidei confirmationem. Propter quod patet ad argumenta solutio. Liber autem de Infantia Salvatoris reprobatur in decreto Gelasii Papæ, tanquam ab hæreticis editus et conflictus. Similiter evangelium Nazaræorum inter falsa a doctoribus computatur.

Postremo, post descriptionem miraculi præinducti, subdit Evangelista: Et crediderunt in eum, puta in Jesum, discipuli ejus, qui secum fuerunt vocati ad nuptias. Sed quoniam, teste Philosopho, addiscentem oportet credere, et Isaias testatur, Nisi credideritis non intelligetis: constat quod isti discipuli crediderunt Christo; sed non tam perfecte ut postea, viso tanto miraculo. Firmiter namque tunc crediderunt quod missus esset a Deo, et veram doctrinam ac salutarem proponeret, atque divina virtute operaretur in omnibus. An tamen credebant explicite quod esset Deus verus Unigenitus Patris, certum non arbitror.

Is. vii, 9, juxta LXX.

CIRCA moralizationem evangelii hujus, multa pulcherrima posuit Augustinus. Nec tanta dicta sunt, quin plura dici possint. Fit enim mentio in Scripturis de multiplicibus nuptiis, scilicet: carnalibus, quæ dum legitime fiunt, sacramentales dicuntur, et in ecclesia celebrantur. Secundo, de nuptiis spiritualibus, quæ duplices sunt, videlicet: Verbi cum humana natura, quæ dicuntur nuptiæ incarnationis, celebratæ in utero Virginis (unde et dicitur: Ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo); et item, Christi cum militanti Ecclesia, quæ secundum Apostolum, est Christi sponsa: quæ dicuntur nuptiæ spiritualis conjunctionis, celebranturque in cubili conscientiæ purioris. Tertio, de nuptiis beatificæ fruitionis: quæ dicuntur æternales, et celebrantur in palatio majestatis. Unde habetur in Apocalypsi: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt.

Expositio moralis.

Ps. xviii, 6.

Ephes. v, 23-28.

Apoc. xix, 9.

Celebremus ergo spirituales nuptias in conscientia nostra, uniendo et intime copulando animas nostras Verbo seu Filio Dei, sponso animarum sanctarum, qui ait per Osee, Sponsabo te mihi in fide, ut animæ nostræ fecundentur et imprægnentur cœlesti semine, id est lumine gratiæ copiosæ, quatenus indesinenter producant fructus spirituales, seu actus virtuosos.

Osee ii, 20.

Si hoc facimus, celebramus nuptias in Cana Galilææ, hoc est in zelo transmigrationis, seu desiderio eundi ac perveniendi ad nuptias æternales. Cana enim, zelus, Galilæa autem, transmigratio interpretatur. Debemus igitur zelum ferventem habere transmigrandi de via ad patriam, de exsilio isto ad paradisum cœlestem. Porro, celebrando has nuptias, aderit Mater Jesu, dulcis et mitis Maria. Tunc vocabimus magno fervore potius quam oris clamore, Jesum: non quasi absentem, quum ipse sit sponsus, sed quasi nondum perfecte præsentem, atque per speciem apparentem. Rogabimus itaque eum, ut de his nuptiis imperfectis, interruptis et suspiriosis, perducat nos ad nuptias consummatas, continuas, gaudio plenas, ubi non est desiderium boni futuri quoad præmium essentiale, sed perfectissimus amor præsentis. O quam libenter et quam superlibenter celebrat Christus modo in anima devota nuptias spirituales!18 Ipse nempe est qui ait per Salomonem in Proverbiis: Deliciæ meæ, esse cum filiis hominum; et in Apocalypsi: Ego sto ad ostium, et pulso; si quis aperuerit mihi, intrabo et cœnabo cum illo, et ipse mecum. Dicat ergo anima nostra Christo sponso cœlesti, illud Canticorum:19 Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum;20 et illud, Omnia poma nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi. Poma ista, sunt sancta desideria patriæ, fervidi motus in Deum, contemplationes sinceræ cœlestium: quibus certum est Christum præcipue delectari.21

Quemadmodum autem in nuptiis illis corporalibus, deficiente vino, dixit Mater Jesu ad eum, Vinum non habent; sic in præmemoratis animæ nuptiis, deficiente vino, hoc est spirituali consolatione, devotionis sapore, mystico intellectu, perfectionisque gratia, advocata ac domina nostra intercedet pro nobis ad Christum, ut desideratam dulcedinis suæ præsentiam, consolationem internam, solidum cibum, stabilem puritatem, nobis conferre dignetur. Si autem fecerimus quod dixit Virgo beata ministris, Quodcumque (inquiens) dixerit vobis, facite; tunc Jesus faciet nobis quidquid Mater ejus pro nobis rogaverit.

Per sex quoque lapideas hydrias, intelligo sex principales animæ vires: quarum tres sunt in parte intellectiva, videlicet ratio, memoria, et voluntas; et tres in parte sensitiva, scilicet appetitus concupiscibilis, irascibilis, et virtus cogitativa, quæ dicitur a Philosopho, intellectus passivus et ratio particularis. Istæ quippe potentiæ sunt subjecta scientiæ seu virtutum: idcirco implendæ sunt aquis scientiæ salutaris, et humore ac rore virtutum, ut omnes in suis actionibus ordinate se habeant, rationis censuram sequendo, ne passiones appetitus concupiscibilis et irascibilis rationi repugnent et prævaleant, sed sensualitas rationis imperio semper subjaceat. Tunc Christus convertet has aquas in vinum, infundendo animæ septem dona Spiritus Sancti, cum exuberantia quadam, ita ut ratio et voluntas, quæ sunt subjecta septem donorum, sint prompte ac delectabiliter mobiles a Spiritu Sancto, præsertim in actibus theologicarum virtutum, in ordine ad ultimum finem, qui est beatitudo supernaturalis.22 Tunc per donum sapientiæ, sortietur anima dulcem gustum in contemplatione divinorum, et impellente eam amoris sancti fervore, faciet corde promptissimo quidquid noverit Creatori placere, et pro ejus reverentia esse. Sic animalis homo fit spiritualis, introductus in cellam vinariam23, atque inebriatus vino Spiritus Sancti, ita ut memoriam abundantiæ suavitatis Dei eructet, dicens:24 Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine!

Post hæc, videlicet post nuptiarum in Cana factarum, et prædicti miraculi perpetrationem, descendit Capharnaum, urbem Galilææ metropolim atque maritimam, ipse, et Mater ejus, et fratres ejus, hoc est consanguinei et affines ex parte virgineæ Genitricis. Non enim fuerunt filii Mariæ, ut dixit infelicissimus ille Helvidius hæreticus, asserens Christo nato, Matrem ejus cognitam esse a Joseph. Aliqui vero dixerunt, quod erant filii Joseph ex alia conjuge. Sed probabilius est quod etiam Joseph virgo fuit: quia non decuit tantam virginem, nisi a sponso virgine, a pudicissimo atque castissimo viro custodiri.2526 Et item, quum Christus in cruce erectus, non commendavit Matrem suam jam provectæ ætatis, nisi discipulo virgini, verisimile est quod juvenculam non commisit custodiendam, nisi virgineo viro. Dicuntur itaque fratres, juxta consuetudinem sacræ Scripturæ, quæ sæpissime homines ejusdem genealogiæ nominat fratres: sicut in Genesi, Lot dicitur frater

Abrahæ, et Jacob dicitur frater Laban; Ismael quoque coram cunctis fratribus suis fertur obisse; et Joab dixit ad Amasam, Salve, mi frater.272829

Et discipuli ejus. Et ibi manserunt non multis diebus. Causa hujus habitationis insinuatur in Matthæo, quo scribitur: Relicta civitate sua Nazareth, venit et habitavit in civitate Capharnaum in finibus Zabulon et Nephthali, ut impleretur quod dictum est per Isaiam prophetam:3031 Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam, etc. Voluit quippe Salvator majestatem suam paulatim manifestare: idcirco accessit ad urbem suæ provinciæ principalem, ubi a pluribus audiretur ac nosceretur.

Et prope erat Pascha, id est paschalis solennitas, Judœorum; et ascendit Jerosolymam Jesus. Non dubium quin secum ascenderunt qui cum eo Capharnaum intraverunt, videlicet Mater ejus, fratres atque discipuli. Cur ascendit Jerusalem? Primo, ut legem impleret. Fuit enim præceptum in Exodo, ut omne masculinum Judæorum ter in anno appareret coram Domino, in loco quo licuit sacrificia fieri, scilicet in festo Paschæ, Pentecostes, et Tabernaculorum.3233 Et licet interdum dispensabatur cum longe habitantibus, quantum ad ultima duo festa, tamen in festivitate paschali maxime tenebantur Judæi legis præceptum servare. Secundo, ut dicit Beda, ut sacrificia offerret, et orationum vota persolveret, quemadmodum lex præcepit.3435 Tertio, ut futurorum hæreticorum dicentium legem Mosaicam a diabolo traditam, errorem destrueret. Quarto, ut nobis exemplum daret cum omni vigilantia cordis et reverentia obediendi divinis præceptis.

Hoc ipsum quod Christus Filius Dei, Deus incarnatus, cum ceteris Jerosolymam tenderet in solennitate paschali, prædictum fuit per Zachariam, dicentem: Hæc dicit Dominus exercituum: Usquequo veniant populi, et vadant habitatores, unusquisque ad alterum dicentes, Eamus et deprecemur faciem Domini? Vadam etiam ego, et venient populi multi, ad quærendum Dominum exercituum in Jerusalem.36 Hoc quod dicitur hic, Vadam etiam ego, non dicitur in persona Zachariæ prophetæ, sed Dei per ipsum loquentis, ut patet diligenter intuenti seriem textus. Ire autem non competit Deo nisi ratione naturæ assumptæ: ideo in his verbis innuebat se Dominus exercituum incarnandum. Et quoniam scripturæ veteris Testamenti loquuntur de Deo mittente, et Christo mittendo seu misso, quasi de distinctis personis, patet quod Moyses et Prophetæ insinuaverunt personalem esse distinctionem in simplici Deitate.

Et invenit Jesus in templo, hoc est in quodam anteriori atrio templi, ubi vulgus orabat et doctores docebant, non in atrio sacerdotum continente altare holocaustorum, vendentes boves, et oves, et columbas. Sacerdotes enim, quum essent avari, posuerunt in templo ministros suos, vel alios, qui animalia immolaticia venderent, ne de longe venientes possent se excusare ab immolatione animalium, propter difficultatem adducendi ea secum ob prolixitatem itineris. Invenit quoque et nummularios, id est campsores quosdam, sedentes in templo. Ne enim pauperes se excusarent per hoc quod non haberent pecuniam ad emenda animalia requisitam, posuerunt sacerdotes in templo campsores, qui egenis sub cautione accommodarent pecuniam.

Et quum fecisset quasi flagellum de furiculis, omnes venditores præfatos ejecit de templo, minando et expellendo eos cum tali flagello; oves quoque et boves ejecit; et nummulariorum effudit æs, id est pecuniam, et mensas super quas ponebantur pecuniæ, subvertit. Et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista animalia hinc, et nolite facere domum Patris mei cœlestis ac naturalis, domum negotiationis, vendendo ibi animalia ista, quæ in foro solent venundari.

Satis mirandum videtur, quomodo Christo hæc faciente, qui nondum miraculis multis coruscavit, neque fama magna innotuit, nullus Judæorum præsumpsit resistere. Et respondendum, quod Jesus divina sua virtute, potuit corda eorum terrere quos alloquebatur. Potuit quoque ex vultu et oculis suis igneum splendidumque ac deiformem fulgorem, seu radios luciformes emittere, quo omnes videntes eum, timore concussi sunt. Corpus enim suum fuit animæ suæ omnino subjectum, ita quod qualificabatur in vultu et corpore secundum imperium animæ. Sed et humanitas Christi erat instrumentum animatum, conjunctum, ac proprium deitatis unitæ, quæ operabatur per illam ut voluit. Et quid miramur, si nunc nondum capiendus et occidendus, ejecit omnes flagello, qui postmodum mox capiendus et crucifigendus, solo verbo universam cohortem armatam, et ministros furentes ac gladiis cinctos, prostravit in terram?3738 Nihilo minus, secundum Origenem, ejectio ista fuit magis miraculosa, quam conversio aquæ in vinum : quoniam ibi inanimata subservit materia ; hic vero tot millium compescuntur ingenia.

Recordati sunt vero discipuli ejus, quia scriptum est in Psalmo, in persona Christi :39 Zelus domus tuæ, id est magna affectio honorandi templum tuum, o Pater, comedit, id est, spiritualiter absorbuit me. Et etiam zelus iste fuit occasio occisionis Christi, et ita comedit, id est, consumpsit seu interfecit eum. Per hunc etenim zelum, bis ejecit vendentes de templo : semel in primo anno suæ prædicationis, unde nunc sermo ; et in die Palmarum, ut patet in Luca. Per quod maxime offendit, odiumque incurrit sacerdotum, qui eum ex invidia occiderunt.404142

Zelus proprie sumptus, est fervor quidam, seu intensa affectio ex amore procedens : per quem zelum homo conatur ea excludere quæ consecutionem boni optati impediunt. Quemadmodum autem amor est duplex, puta carnalis et spiritualis ; sic duplex est zelus, videlicet : carnalis, de quo dicit Apostolus :43 Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis vos?44 Et Psalmista : Neque zelaveris facientes iniquitatem. Alter est zelus spiritualis, divinus et caritativus, quo nititur homo ea excludere quæ divino honori aut proximorum contrariantur saluti. De quo Elias :45 Zelo (inquit) zelatus sum pro Domino exercituum. Hoc zelo zelatus est Phinees, pugione perfodiens Zambri et Cozbi concumbentes :46 pro quo meruit pactum sacerdotii sempiterni.47 Hoc zelo accendi debemus, Dei honorem, proximorum correctionem, justitiæ observationem cordialiter affectantes, atque impedimenta eorum pro viribus dissipantes. Sed omnino oportet ut incipiat homo a semetipso, totis præcordiis Deum amans, et omni posse honorans ; et tunc idem optet ac procuret ab aliis fieri. Nam et zelus animarum est sacrificium acceptissimum Deo. — Præterea, secundum Glossam, zelus iste est fervor animi quo mens abjecto humano timore, pro defensione veritatis accenditur. Et secundum Augustinum, ille zelo domus Dei comeditur, qui universa mala quæ videt in ea, studet corrigere : quod si non potest, tolerat et gemit.

Dum ergo discipuli viderunt Christum exercuisse hunc zelum pro honore Patris sui, et emundatione domus suæ, ac populi correctione, attenderunt præfatam Scripturam, intellexeruntque eam in hoc facto Christi impletam.

Responderunt ergo Judæi incorrigibiles et superbi, et dixerunt ei : Quod signum, id est quale divinum miraculum, ostendis nobis quia hæc facis, id est, per quod sciamus tibi licitum esse hæc facere? tanquam dicerent : Ejectio ista non spectat ad te, nec tuum est corrigere nos et facta sacerdotum, quum non habeas auctoritatem, nec sis sacerdos, neque propheta ; et si dicis quod imo tuum sit hoc, ostende signum quo sciamus tibi divinitus commissam potestatem.

Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, id est, mortem violentam mihi inferendo, solvetis, occidetis, dissipabitis, et a naturalibus juncturis separabitis corpus meum, quod est templum Verbi in eo habitantis. In passione enim solutum est corpus Christi ab anima ejus, et sanguis a corpore, universaque membrorum compago præ nimia corporis distentione soluta est. Propter quod ait in Psalmo: Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea; et rursus, Dinumeraverunt omnia ossa mea. Porro, quod ait Salvator, Solvite, non dicit exhortando et licentiando quasi rem bonam ex parte facientium, quia maximum erat peccatum; sed prænuntiando, quomodo dixit ad Judam in Cœna, Quod facis, fac citius. Dicitur autem corpus Christi et anima ejus, seu tota sua humanitas, templum Verbi et unitæ Deitatis: Primo, quoniam Verbum fuit in eis per immediatam personalemque unionem: unde secundum Apostolum, in Christo habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter. Secundo, quoniam habitavit in eis per excellentissimam gratiam. Tertio, quoniam habitavit in anima Christi per fruitionem claram ac beatificam. Quarto, quia sicut in templo materiali orationes Domino offeruntur, et ab ipso exaudiuntur; sic preces Ecclesiæ porriguntur Deo in Christo et per Christum, per quem etiam exaudiuntur. Et in tribus diebus, id est intra tres dies naturales, videlicet tertia die, repente excitabo, id est, a morte suscitabo, illud, animam ei reuniendo. Divinitas enim mansit semper unita corpori et animæ Christi.

His verbis ostendit se Christus esse Deum omnipotentem, cui omnia licent. Nam se ipsum resuscitare a morte, non competit nisi Deo mortali natura induto. Merito autem perversis, induratis incredulisque Judæis, datur signum obscurum, rememorativum præteriti, sicut et regi Achaz ejusque populo datum est signum futuræ incarnationis, ut in Isaia habetur: Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: Ecce virgo concipiet et pariet filium.

Dixerunt ergo Judæi irridentes et redarguere cupientes verba Christi, quæ carnaliter intellexerunt de templo illo lapideo, inanimato et manufacto: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc secundum, a Nehemia atque Zorobabel, prophetantibus Aggæo et Zacharia. Templum vero primum a Salomone constructum, intra septem annos fuit completum. Verba vero prætacta non sunt sic intelligenda, quod Judæi quadraginta et sex annis continue fabricaverunt hoc templum, sed quia a tempore quo cœperunt, usque ad templi consummationem, fluxerunt tot anni. Sed interim frequenter retardabantur, et sæpe cessabant ad tempus ab ædificatione incepta, propter gentiles vicinos et prohibitionem regis, ut patet in libro Esdræ. A primo siquidem anno Cyri regis Persarum, qui dedit Judæis licentiam a Babylonia revertendi et templum ædificandi, usque ad sextum annum Darii regis, quando consummatum est templum, leguntur anni quadraginta sex fluxisse. Et tamen non est magna vis verificandi hæc verba Judæorum, qui multa falsa dixerunt arguendo contra Christum. Et tu in tribus diebus excitabis, id est, solutum seu dissipatum reparabis, illud? quasi dicant: Hoc tibi impossibile esset, quum domus hæc sit tanto tempore fabrificata. Certum est, si Christus aperte dixisset, In tribus diebus resurgam, vel, Resuscitabo corpus meum, quod non credidissent, sed derisissent.

Ille autem dicebat, id est, Jesus prædicta verba intellexit, de templo corporis sui, id est de corpore proprio, quod fuit templum Divinitatis. Quod igitur ait Evangelista, De templo corporis sui, sumendum est intransitive, sicut ad Colossenses dicit Apostolus, In exspoliatione corporis carnis, hoc est corporis quod est caro. — Hæc verba Domini Jesu, tenuerunt Judæi memoriter, tanquam falsa prolata. Unde et in nocte passionis, surgentes duo falsi

I Esdr. III, 2, 8; v, 2. Ibid. v, 1.

III Reg. VI, 38.

I Esdr. IV. Ibid. I, 1-3.

Ibid. VI, 15.

Coloss. II, 11.

Matth. xxvi, 61; Marc. xiv, 58.

22

Luc. xxiv, 45. testes, dixerunt: Nos audivimus eum dicentem: Possum destruere templum Dei, et in tribus diebus reædificare illud.

Quum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat Jesus de futura solutione, passione et resuscitatione corporis sui. Recordati autem sunt discipuli verborum istorum, non statim post resurrectionem, quia nec statim credebant eum resurrexisse; sed postquam apparuit eis, et aperuit eis sensum ut intelligerent Scripturas. Unde etiam constat, quod discipuli non intellexerunt verba Christi quæ ait, Solvite templum hoc, etc., tunc quando protulit ea, sed post resurrectionem, ut dictum est. Et crediderunt Scripturæ Prophetarum loquenti de Christi passione et resurrectione, et sermoni præmemorato quem dixit Jesus, videlicet: Solvite templum hoc. Quamvis discipuli ante resurrectionem non intellexerunt hæc verba, nec Prophetarum eloquia, tamen credebant ea vera esse; sed post resurrectionem idem credebant magis perfecte, tanquam notitiam verborum sortiti.

23

Joann. III, 2.

Quum autem esset Jerosolymis in Pascha, videlicet in die festo paschali. Non solum die uno seu ultimo festivitatis paschalis, quæ septem duravit diebus; sed forte toto tempore illo, vel pluribus diebus, ibi fuit. Multi crediderunt in nomine ejus, id est in ipso per nomen nominans designato, credentes quod esset Christus, vel saltem vir sanctus atque Propheta. Non tamen crediderunt nec suspicabantur quod esset Filius Dei naturalis, verusque Deus, nisi forte ante agnovissent per Scripturas quod Christus in lege promissus esset Deus. Causa credulitatis subjungitur: videntes signa ejus quæ faciebat tempore isto: quæ non sunt in speciali descripta, nisi quod ejecit vendentes in templo, etc. Fecit tamen magna miracula. Propter quod Nicodemus dixit ad eum: Nemo potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi Deus fuerit cum eo. Supernaturalis quippe doctrina, supernaturalibus argumentis seu divinis miraculis fuerat comprobanda, ut tam certa sit fidei veritas, quam certum est Deum falsitatis non esse confirmatorem, cooperatorem, vel assertorem.

Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis. Hoc quoad superficiem litteræ, sonat ac si Jesus Dominus virtutum, cui potestatem omnis carnis dedit Pater, timuisset aliquid mali sibi posse ab istis inferri. Sed certum est quod non timuit hoc, nec eos qui corpus occidunt. Augustinus ergo et Beda exponunt hoc modo, quod ideo Jesus non se credidit eis, quoniam nondum baptizati et plena fide imbuti fuerunt, gerentes formam catechumenorum: quibus Christus dicitur se ipsum non credere, quia non datur eis Sacramentum corporis Christi. Hæc autem expositio videtur tendere ad moralitatem; et posset aliquis ei objicere, quod discipuli Jesu necdum fuerant baptizati, ut patet in sequenti capitulo, nec plene credentes, saltem explicite. — Lyra vero exponit, affirmans quod Jesus non se credebat eis, quia non revelavit eis altiora mysteria fidei, eo quod essent incapaces. Verum nec discipuli capaces jam fuerant mysteriorum sublimium: quibus infra ait Salvator, Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Et tamen Jesus credebat se eis.

Apparet igitur quod possit litteraliter sic exponi: Jesus non credebat, id est, non committebat, semetipsum eis, tanquam fidelibus constantibusque amicis, nec voluit conversari inter eos quasi inter veros discipulos, quia non bene sensit de eis, nec ipsi habuerunt fidem formatam, aut stabilem. Ideo non credebat se eis, non quia verebatur circumveniri vel pati ab eis, sed quoniam scivit quod non adhærerent sibi constanter, et nec cor eorum rectum fuerat cum ipso. Isti enim sic credebant in Jesum, quemadmodum illi de quibus infra habetur: Ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter Pharisæos non confitebantur. Dilexerunt

24

Ps. xxiii, 10.

Joann. xvii, 2.

Matth. x, 28.

Joann. III, 7.

Ibid. xvi, 12.

Ps. LXXVII, 37.

Joann. xii, 42, 43.

Joann. v, 44.

III Reg. viii, 39.

Apoc. ii, 23.

Expositio moralis. enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Tales autem non credunt vere atque salubriter: sicut ait Salvator, Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis? Loquitur ergo Evangelista secundum communem modum loquendi, quo aliquis dicitur se ipsum alteri credere, quoniam fidei illius se committit, certus de fidelitate vel amicitia ejus. Si vero sumatur credere, prout est actus fidei quæ est virtus theologica, sic Christus non credidit, nec aliquis debet sic in purum hominem credere. Denique huic expositioni concordant sequentia, in quibus tangitur ratio quare Christus non credebat se illis.

Eo quod ipse nosset omnes, id est, certitudinaliter cognosceret omnium corda, et per consequens corda istorum, sciens quanta esset eorum interna defectio; et quia opus, id est necesse, ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine quocumque, ad manifestandum Christo aliquid prius ei ignotum. Ipse enim sciebat, præsertim per scientiam increatam, secundum quod Deus, et item per scientiam infusam, ut homo, vel in Verbo, quid esset in homine, hoc est omnia interiora secretaque hominis cujuscumque, videlicet desideria, cogitationes, intentiones. Per quod innuit Evangelista divinitatem Salvatoris, quia Scripturæ testantur Deo proprium esse, universorum cordium scire arcana. Nam licet Christus sciverit illa, etiam ut homo, per scientiam concreatam, ut dictum est, hoc tamen non fuit nisi secundum quod homo talis, utpote habens humanitatem Verbo hypostatica unione conjunctam. Hinc in libris Regum Salomon loquitur: Tu, Domine, solus nosti corda omnium hominum. Et in Apocalypsi Dominus protestatur: Scient omnes Ecclesiæ, quia ego sum scrutans corda et renes.

NUNC aliquid de moralitate hujus evangelicæ lectionis tractandum est. Instante festo paschali Judæorum, ascendit Jesus

A Jerosolymam. Sic et nos, appropinquante Pascha Christianorum, qui sunt veri Judæi, non carne et littera, sed spiritu confitentes, ascendere debemus ecclesiam toto tempore quadragesimali, præparando nos ad devotam paschalis festivitatis celebrationem, per opera pœnitentiæ et exercitia devotionis atque compunctionis internæ.

Quotidie quoque visitat Christus Ecclesiam, quæ per Jerusalem designatur; et invenit ibi vendentes oves et boves, id est clericos temporalibus negotiis implicatos, sacerdotes, religiosos atque prælatos avaritiæ deditos, propria lucra, non Christi honorem et gregis dominici salutem, quærentes. Quocontra dicit Apostolus: Nemo militans Deo, implicat se sæcularibus negotiis. Demum columbas vendunt, qui spiritualia bona pro temporalibus exhibent; qui non excutiunt manus suas ab omni munere. Contra quos ait Salvator: Gratis accepistis, gratis date.

Omnes tales ejicit Christus de templo, id est, a corpore suo mystico, a consortio electorum separat eos nunc voto ac merito; postea vero separabit istos ab illis, loco et præmio, sicut segregat pastor oves ab hœdis, quando hi ibunt in ignem æternum, illi vero in paradisum cœlestem. Ejicit autem, flagellat et punit eos Christus, flagello facto de funiculis, id est pœna quam merentur propriis vitiis, quæ sunt funes seu vincula quibus impius irretitur, ligatur, atque constringitur, ne Deum sequatur, ne in viam vitæ proficiscatur, sed dæmonis potestati, jugo et obsequio subditus maneat, prout ad Timotheum ait Apostolus: Resipiscant a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. De talibus nempe funiculis Salomon loquitur in Proverbiis: Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. Talibus funiculis se constringunt, et restem infernalis suspensionis sibimet texunt, quicumque in vitiis perseverant; qui adjiciunt ad peccandum; quorum iniquitates

I Petr. v, 2.

II Tim. ii, 4.

Is. xxxiii, 15. Matth. x, 8.

Ibid. xxv, 32.

Ibid. 46.

II Tim. ii, 26.

Prov. v, 22.

Eccl. iii, 29.

Ps. xxxvii, 5. sicut onus grave gravantur super eos; qui non elevant oculos suos ut videant cœlum. Quibus dictum est per Isaiam: Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum.48

Possumus insuper per templum intelligere animam rationalem, quæ capax est Dei per cognitionem ac dilectionem, in qua habitat Deus per fidem, caritatem et gratiam.49 Hanc visitat Christus sapientia Patris, qui in animas sanctas se transfert, statque ad ostium cordis, et pulsat.505152 Sed dum anima concupiscentiis superatur, dum jumentis insipientibus comparatur53, bestiales motus sequendo, peccatis et passionibus serviendo (a quo enim quis victus est, hujus et servus est), tunc vendit oves et boves, videlicet stultos ac irrationales motus, diabolo, cui talia serviendo impendit, ut per hæc voluptates consequatur, quas velut pretium pro fine intendit.54 Sed utinam Christus faciat nunc flagellum paternæ correctionis, omnesque hujusmodi motus et vitia expellat ab anima nostra, corripiendo nos temporaliter, ut resipiscamus, nec æternaliter pereamus. Quidam enim non corriguntur nisi flagellis seu adversitatibus, qui quodammodo compelluntur intrare, et dicere possunt:55 Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me.56 Sic conversus est Paulus.57

Præterea, non faciamus domum Dei, puta ecclesiam materialem, nec animam propriam, domum negotiationis, confabulationis, distractionis, sæcularia in eis tractando; sed potius emundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, ut mente quieta, tranquilla ac pura, Christum suscipere, retinere, et possidere mereamur.58 Ipse etenim dicit:59 Super quem requiescet spiritus meus, nisi super quietum et humilem?

Quemadmodum autem Judæi a Christo correpti dixerunt, Quod signum ostendis quia hæc facis?60 quasi dicant, Quis te constituit principem aut judicem super nos? Sic multi impatientes et inverecundi, duri atque rebelles et animosi, dum fraternaliter admonentur, vel paternaliter arguuntur, aut juste corriguntur, indignando seu murmurando respondent: Quod signum ostendis? id est, quid ad te pertinet? et, Numquid ego tibi commissus sum? Corrige temetipsum, nec ingeras te factis aut sermonibus meis. Tales vero miserrimi sunt obtenebrati et vitiosi. Unde in Proverbiis loquitur Salomon: Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus;61 et alibi: Qui abjicit disciplinam, despicit animam suam;62 qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis.

Footnotes

  1. Joann. 1, 49, 50. ↩

  2. Joann. xix, 27. ↩

  3. Matth. IV, 12 et seq.; ↩

  4. Marc. I, 14 et seq.; ↩

  5. Luc. IV, 14 et seq. ↩

  6. Marc. vii, 3, 4. ↩

  7. Marc. vii, 3, 4. ↩

  8. Deut. xxxii, 4. ↩

  9. Matth. 11, 12. ↩

  10. Matth. ii, 12. ↩

  11. Joann. 1, 42. ↩

  12. Ibid. 49. ↩

  13. Ibid. 43, 45. ↩

  14. Joann. i, 42. ↩

  15. Ibid. 47. ↩

  16. Ibid. 48. ↩

  17. Ibid. 51. ↩

  18. Prov. VIII, 31. ↩

  19. Apoc. III, 20. ↩

  20. Cant. V, 1. ↩

  21. Apoc. ↩

  22. Ps. XXX, 20. ↩

  23. Cant. II, 4. ↩

  24. Ps. CXLIV, 7. ↩

  25. Gen. XIII, 8, 11; XIV, 14. ↩

  26. Joann. XIX, 27. ↩

  27. Gen. xxix, 15. ↩

  28. Gen. xxv, 18. ↩

  29. II Reg. xx, 9. ↩

  30. Is. ix, 2. ↩

  31. Matth. iv, 13, 14, 16; ↩

  32. Deut. xii, 5, 6. ↩

  33. Exod. xxiii, 17; xxxiv, 23. ↩

  34. Ibidem; ↩

  35. Exod. xxiii, passim. ↩

  36. Zach. viii, 20-22. ↩

  37. Joann. xviii, 6. ↩

  38. Matth. xxvi, 47; ↩

  39. Ps. lxviii, 10. ↩

  40. Marc. xv, 10. ↩

  41. Ibid. 47; ↩

  42. Luc. xix, 45, 46. ↩

  43. I Cor. III, 3. ↩

  44. Ps. xxxvi, 1. ↩

  45. III Reg. xix, 10, 14. ↩

  46. Num. xxv, 7, 8, 14, 15. ↩

  47. Ibid. 11-13. ↩

  48. Is. v, 18. ↩

  49. Ephes. III, 17. ↩

  50. Apoc. III, 20. ↩

  51. Sap. VII, 27. ↩

  52. I Cor. I, 24. ↩

  53. Ps. XLVIII, 13, 21. ↩

  54. II Petr. II, 19. ↩

  55. Luc. XIV, 23. ↩

  56. Ps. CXVII, 18. ↩

  57. Act. IX, 3-6. ↩

  58. II Cor. VII, 1. ↩

  59. Cf. Is. LXVI, 1, 2. ↩

  60. Exod. II, 14. ↩

  61. Prov. XXIX, 1. ↩

  62. Prov. XV, 32. ↩

Chapter 8 of 51