Articulus 8
EXPOSITIO CAPITULI TERTII: ERAT AUTEM HOMO EX PHARISÆIS NICODEMUS NOMINE.
POST hæc, Evangelista plenius prosequitur atque describit doctrinam et prodigia Salvatoris, ea præsertim quæ ab aliis Evangelistis erant omissa. Et quia in fine præcedentis capituli dixit multos Judæorum credidisse in nomine Jesu, nunc specialiter tractat de uno illorum.1
Erat autem homo rationabiliter agens, dignus nomine hominis, tanquam rationis judicium, non sensualitatis impetum, sequens. Optimum enim hominis est esse secundum rationem, juxta Dionysium. Ex Pharisæis, id est de secta et numero Pharisæorum, quorum secta fuit solennior. Eratque homo iste, Nicodemus nomine, re et nomine Pharisæus, hoc est ab aliis divisus, tanquam veraciter religiosus in anima, sicut nomen et habitus ejus exterior prætendebant: sicut nunc aliquis dicitur veraciter monachus, qui soli Deo et sibi ipsi digne intendit atque sinceriter vacat. Ceteri vero Pharisæorum, ut communiter, erant solo nomine, habitu et apparenti sanctitate seu simulata æquitate Pharisæi: sicut nunc sunt multi claustrales solo nomine, apparatu et habitu monachi, religiosi ac spirituales. Princeps Judæorum, id est unus de principalibus doctoribus atque rectoribus Judaicæ plebis, quæ primo regebatur per judices, deinde per reges usque ad captivitatem Babylonicam, exinde per doctores et sacerdotes, quorum multi fuerunt Pharisæi. Non tamen fuit hic Nicodemus summus princeps vel pontifex Judæorum.
Hic venit ad Jesum, cujus jam signa vidit, et documenta audivit; et ex utroque perpendit aliquid magnæ excellentiæ esse in Jesu, cujus tantam potestatem et sapientiam, tantam demum justitiam imperterritamque constantiam fuit expertus, ita ut neminem metuens, et pro Deo zelans, omnes vendentes in templo expelleret, suamque doctrinam confirmaret miraculis.2 Hinc Nicodemus, zelo agnoscendæ veritatis et spiritualis profectus accensus, venit ad Jesum ut plenius doceretur ab eo. Venit autem nocte. Vel quia aliorum Pharisæorum ac sacerdotum offensam incurrere formidavit (quemadmodum Gedeon nocte confregit statuam Baal, timens suos concives):3 et hic timor fuit imperfectionis, quem plena dilectio mittit foras.4 Vel quia, quum esset nominatus doctor ac magister in Israel, aliqualiter erubescebat publice se submittere informationi Jesu, qui sciebatur litteras non didicisse:5 et hoc fuisset alicujus elationis. Vel, ut secrete, silenter ac libere loqueretur cum Jesu. Convenit quoque tempus cum mysterio. Nam quia in tenebris mentis quodammodo fuit, imperfecte credendo in Christum, et spiritualium mysteriorum notitiam non habendo, recte asseritur nocte venisse: quemadmodum Maria Magdalene venit ad monumentum quum adhuc tenebræ essent, putans Christum non resurrexisse.67
Et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti, id est, divinitus missus es in mundum, magister veritatis. De quo magistro dicitur in Osee: Tempus requirendi Dominum, quum venerit qui docebit vos justitiam;8 et per Joelem, Exsultate in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ.9 Per quid vero Nicodemus id scierat, subditur. Nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo, cooperando et gratiam miraculorum præstando. Solus quippe omnipotens Deus facit miracula proprie dicta tanquam principalis effector; servi autem ipsius faciunt ea solum ministerialiter: juxta illud in Psalmo, Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus.10
Porro miraculum proprie dictum, est effectus totam virtutem et legem naturæ creatæ excedens. Et talia erant aliqua Christi miracula, ut illuminatio cæci nati, suscitatio mortuorum, eclipsis solis in plenilunio tempore passionis.1112 Et ista miracula sunt certa ac sufficientia argumenta, quod actor eorum sit vera docens, et divina virtute agens.1314 Unde ait infra: Si opera non fecissem in eis, quæ nullus alius fecit, peccatum non haberent.15 — Aliqua vero miracula fieri possunt cooperatione diaboli, sicut de Antichristo dicit Apostolus: Cujus adventus est secundum operationem Satanæ, in omni seductione et virtute, in signis et prodigiis.16 Quamvis autem talia sint miracula quantum ad modum agendi, non tamen excedunt facultatem totius naturæ creatæ, sed per occultas naturalium rerum virtutes aguntur: quemadmodum magi Pharaonis, Jannes et Mambres, projecerunt virgas suas, quæ mox in dracones conversæ sunt;17181920 produxerunt etiam ranas, et maleficiis suis converterunt aquam in sanguinem, ut legitur in Exodo. Talia vero miracula etiam multa fecit Christus, convertendo aquam in vinum, quod facit natura paulatim in vitibus;21 et illuminando cæcos, quod interdum fit arte medicinæ.22 Et ista non sunt sufficientia argumenta fidei et cooperationis divinæ, quum sint bonis malisque communia.2324 Verumtamen eo modo quo a Christo et ejus ministris peracta sunt, sunt utique sufficientia fidei argumenta. Christus enim fecit ea imperialiter, et in instanti. Fideles quoque faciunt ea per invocationem nominis Dei, cum exsecratione omnis communionis diaboli. — Facit præterea Deus quandoque signa per reprobos seu injustos: quæ licet non probent quod operatores hujusmodi sint boni et Deo accepti; probant tamen quod vera sit fides qua invocant Deum, et vera doctrina ad cujus confirmationem efficit Deus talia signa. Propter quod dicit Salvator apud Matthæum: Multi dicent mihi in die illa: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis: Quia nunquam novi vos.25
Et quoniam Christus novit intentionem ac desiderium Nicodemi, qui venit ut instrueretur, idcirco incipit eum Christus instruere. Et primo instruit eum de primo sacramento novæ legis maxime necessario, videlicet de Baptismo, quod est spiritualis regeneratio, porta vitæ. Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi. Repetitio, confirmationis indicium est et provocatio advertentiæ diligentis. Nisi quis natus fuerit denuo, id est regeneratus, videlicet per spiritualem generationem esse gratiæ, caritatis et fidei, puta esse supernaturale ac deiforme adeptus, non potest videre oculis cordis, clare, per speciem, regnum Dei, id est patriam Beatorum, seu Deum regnantem in cœlis. Quum enim ultimus finis hominis, seu ipsa felicitas, quæ est visio Dei per speciem, sit supernaturalis, nullus potest ad eam pertingere per pura naturalia, sed oportet naturam adjuvari ac perfici per fidem et gratiam, ceteraque dona Spiritus Sancti. Quemadmodum autem dicitur homo primo nasci, quando per generationem carnalem ac naturalem parentum producitur in esse naturali specifico, contrahendo a parentibus esse naturæ; sic dicitur nasci denuo vel renasci, quando per operationem divinam acquirit esse gratiæ, quod est esse divinum, supernaturale et meritorium: quia ut dicit Dionysius, Sicut intellectualis creatura ponitur in esse specifico per naturam, per quam est apta ac potens ad operationes naturales; sic per gratiam ponitur in esse divino, per quod est idonea ad operandum opera meritoria.
Si sic accipimus, Nasci denuo, tunc nunquam potuit aliquis salvari, nisi rursus nascendo. Omnes namque nati sunt filii iræ, contrahendo peccatum originale secundum communem legem:26 sicque oportebat eos intus renasci, recipiendo gratiam reformantem, et conferentem esse divinum. Verum, quia Salvator ad litteram loquitur de regeneratione Baptismatis, ut patet in subditis, idcirco, quod dicit de regeneratione ista, intelligendum est pro tempore novi Testamenti. Temporibus vero legis naturæ et legis scriptæ, fuerunt alia contra originale peccatum remedia, scilicet circumcisio, et fides parentum.
Dicit ad eum Nicodemus, arguens contra verba Christi, quæ male atque carnaliter intellexit, quia in lege assuetus non fuit spiritualibus modis loquendi: Quomodo potest homo nasci quum sit, id est, quando est, senex? Christus non dixit simpliciter, Nisi quis natus fuerit, non potest videre regnum Dei; sed, Nisi quis natus fuerit denuo. Sed quia renasci includit nasci, et Nicodemus non novit nisi unam nativitatem, ideo sic resumit: Quomodo potest homo nasci quum sit senex? Quod non est sic intelligendum, quasi secundum intentionem Nicodemi infans vel juvenis possit renasci; sed quoniam de se ipso sollicitus fuit, et ipse jam vetulus exstitit, idcirco sic fatur: Quomodo potest homo nasci quum sit senex? Et probat quod non possit. Numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci? præsertim quum matres communiter mortuæ sint tempore senectutis natorum.
Respondit Jesus, solvendo instantiam Nicodemi, et exponendo verba quæ dixit: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit, id est spiritualiter regeneratus in fonte Baptismatis, ex aqua, quæ est materiale elementum corpus lavans, et dispositive regenerans, et Spiritu Sancto, qui est invisibilis actor intus mentem purificans et efficienter regenerans, gratiam influendo, quæ est res sacramenti et causa formalis intrinseca hujus regenerationis; non potest introire in regnum Dei, quod est triumphans Ecclesia, vita æterna, seu patria electorum. Quod intelligendum est, dummodo adsit facultas recipiendi sacramentum Baptismi: alias sufficeret baptismus Flaminis, id est interior mundatio Sancti Spiritus, et baptismus sanguinis, puta martyrium, cum voto seu desiderio baptismi fluminis. In Baptismo quippe conformamur Christo et ei incorporamur, quemadmodum ad Romanos testatur Apostolus: Quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus:27 consepulti enim sumus cum illo per Baptismum in mortem, ut quomodo resurrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. Sed quum Baptismus detur in nomine sanctæ Trinitatis, a qua est effectus Baptismi seu gratia sacramentalis, cur potius dicit Salvator, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, quam, Ex aqua et Patre, vel, Ex aqua et Filio?28 Dicendum, quod Baptismus est effectus præcipuæ liberalitatis ac pietatis divinæ. Liberalitas vero et pietas appropriantur Spiritui Sancto, quemadmodum amor et bonitas.
Deinde Christus ostendit ordinem spiritualis regenerationis, eamque a carnali generatione distinguit. Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Verba hæc intricata et difficilia sunt, et multipliciter intelligi possunt. Primo sic: Quod natum est ex carne, id est corpus filii propagatum ac natum ex semine patris, caro est; et quod natum est ex spiritu, id est anima rationalis creata a Deo, qui spiritus appellatur, spiritus est, id est spiritualis substantia.29 Hoc tamen non est sic accipiendum, quasi corporalia non sint immediate creata a Deo; sed in homine sunt duæ partes, quarum una est caro, a patre carnali contracta, alia est spiritus, a patre spirituali producta. Juxta hunc sensum dicit Apostolus ad Hebræos: Patres carnis nostræ habuimus eruditores, et reverebamur eos:30 non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? — Secundo sic: Quod natum est ex carne, id est a carnali parente, caro est, id est res carnalis, non habens nisi esse carnale ac naturale, virtute generationis carnalis: unde ut talis, non potest salvari; et quod natum est ex spiritu, id est spiritualiter regeneratum ac positum in esse spirituali vitaque gratiæ, ex aqua et Spiritu Sancto, in Baptismatis lavacro, spiritus est, id est, spirituale efficitur, scilicet homo invisibiliter intus renatus et Deo conjunctus, cum quo, secundum Apostolum, unus est spiritus.31 Ex quo patet, quod ista regeneratio non sit impossibilis, sed necessaria, et a carnali generatione distincta. De qua ait Joannes in sua Canonica:32 Omne quod natum est ex Deo, vincit mundum. Hinc subdit Salvator:
Non mireris eo modo quo hucusque miratus es, videlicet admiratione incredulitatis, vel ex malo intellectu procedentis, vel animum opprimentis ac tædio afficientis. Sic enim mirabatur Nicodemus, quasi sermo Christi impossibilitatem contineret. Potest tamen de doctrina Christi admiratio ordinata haberi, quum dicat Psalmista: Mirabilia testimonia tua.33 Non ergo inordinate mireris, quia dixi tibi: Oportet necessitate conditionata, non absoluta, videlicet, si debeatis salvari, vos nasci denuo: secundum modum nunc præostensum.
Insuper Christus ostendit ordinem spiritualis regenerationis per simile. Spiritus, ut puta Spiritus Sanctus, ubi vult spirat, id est, potestative ac libere gratiam præstat cui placuerit, sicut fatetur
Apostolus : Omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.34 Deus namque operatur in creaturis, non necessitate naturæ, sed liberrima voluntate, prout ad Ephesios ait Apostolus : Qui omnia operatur secundum propositum voluntatis suæ.35 Et vocem ejus audis, id est verba sacræ Scripturæ divinitus revelatæ.
Vel, Vocem ejus, id est internam allocationem, audis : eo modo quo ait Psalmographus, Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Est enim auditus interior, quo divinus instinctus percipitur, dum sentit se homo interius tangi, doceri, accendi, rapi, resolvi et absorberi.36 Unde ait
Dominus per Osee :37 Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Nunquam Nicodemus salubriter venisset ad Jesum, nisi hanc vocem Spiritus Sancti internam audisset. Sed non scis unde veniat Spiritus Sanctus, id est, quomodo mentem ejus ubi spirat et loquitur ingrediatur, non percipis, aut quo vadat, id est, qualiter recedat ignoras. Unde per Job inducitur : Si venerit ad me, non videbo eum ;38 et si recesserit a me, non intelligam. Imo nullus viator scit certitudinaliter absque revelatione, an Spiritus Sanctus sit in ipso per gratiam gratum facientem, quia tunc sciret se dignum amore. Ideo hoc modo Spiritus Sanctus imperceptibiliter venit, imperceptibiliterque recedit.
Vel sic : Vocem ejus audis, sed non scis unde veniat vox ista, aut quo vadat ipsa, id est, id a quo inspirata est, scilicet principium ejus, quod est Spiritus Sanctus, id quoque ad quod tendit, videlicet æterna felicitas, quæ est finis in quem tendit seu ordinatur Scriptura, sunt tibi ignota, quoniam sola fide tenentur, nec possunt in hac vita secundum essentiam sciri, quum tamen vox ista sensibiliter percipiatur.
Sic est omnis qui natus est ex spiritu : id est, in homine spiritualiter renato, est aliquid scitum ac manifestum, videlicet ipsa persona secundum se, et aliquid ignotum, quia intus invisibiliter reformatur, et de carnali ac perdito, spiritualis et filius adoptivus efficitur imperceptibili gratiæ infusione. Quod enim aliquis in Baptismo sic melioratur, sola fide tenemus. Vel sic :
Sic est omnis qui natus est ex spiritu : id est, in regeneratione hominis talis, est aliquid evidens, scilicet aqua et forma verborum ; et aliquid abditum, puta principium effectivum regenerationis, quod est Spiritus Sanctus ; et item finis ejus, quæ est beatitudo æterna.
Istæ expositiones procedunt secundum intentionem Augustini. Chrysostomus vero exponit de vento, ita quod secundum eum, Christus inducit exemplum sensibile ad intelligentiam prædictorum. Spiritus, id est ventus (de quo in Psalmo :39 Flabit spiritus ejus, et fluent aquæ ;40 et rursus, Et stetit spiritus procellæ), ubi vult, id est, in quo inclinatur, spirat, id est, flat ; et vocem, id est sonum, ejus audis, sed non scis unde veniat, aut quo vadat ventus, id est certum locum ubi flare incipiat, vel desistat. Hæc expositio non videtur multum conveniens aliis : Primo et maxime, quoniam Christus hoc loco frequenter per spiritum, intellexit Spiritum Sanctum, vel spiritualem essentiam. Unde non est verisimile quod nunc in eodem loco, nomine spiritus, designet rem materialem, seu ventum. Secundo, quoniam vento non competit proprie voluntas. Tertio, quoniam vento proprie non convenit vox, quum sit res inanimata, sed sonus. Quarto, quoniam scimus quod ventus venit ab aquilone, vel austro, et recte procedat, non tendens in partem oppositam. Verumtamen ista tria argumenta solvi possent, quia Scriptura frequenter adscribit voluntatem rebus inanimatis, ut quum dicitur in Josue : Quid sibi volunt lapides isti ?41 Similiter vocem, ut quum ad Corinthios dicit Apostolus : Quæ sine anima sunt vocem dantia.42 Item nescimus determinatum principium certumque finem, unde incipit et ubi desinit ventus flare, quamvis sciamus in generali quod ab aliqua parte plagæ australis vel alterius inchoetur.
Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc, quæ de spirituali regeneratione et Spiritus libera spiratione disseruisti, fieri, id est, taliter se habere ut asseris? Nicodemus in litterali sensu legis ac Prophetarum instructus et usitatus, ad spiritualem ac mysticum intellectum erigi facile non valebat: quoniam usus est velut altera natura. Ideo satis audacter sciscitatur quomodo queant hæc fieri.
Christus vero qui corda cognoscit, cernens doctorem de suo magisterio aliqualiter tumidum, ad humilitatem eum reducit, quatenus instrui mereatur.43 Quemadmodum enim superbia excæcationem diabolicam, sic humilitas illuminationem divinam meretur. Propter quod Salomon protestatur: Ubi fuerit humilitas, ibi et sapientia. Tu es magister in Israel, id est doctor
Judæorum, et hæc de Baptismo prolata ignoras? Quæ tamen in libris Moysis et Prophetarum figuraliter et litteraliter describuntur: ideoque, quum sis legis doctor, deberes hæc scire, vel saltem facile intelligere. Doctoris quippe est mysteria et figuras atque difficillima loca Scripturarum sanctarum cognoscere. Baptismus autem Christi, per transitum maris Rubri et per ablutiones legales præfigurabatur, dicente Apostolo: Omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari.44 Prophetæ vero ad litteram locuti sunt de Christi Baptismate, ut quum per Zachariam dicitur:
In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris.45 De quo accipi potest et illud Joelis: Fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum, videlicet corda vitiosa, spinis ac tribulis spiritualibus plena.46 Hinc per Ezechielem multa dicuntur de aquis redundantibus templi, quæ de aquis Baptismatis exponuntur.47 Quod ergo ait Salvator, Tu es magister in Israel, et hæc ignoras? non dicit insultando, sed potius miserendo, eumque humiliando, et ad meliora provocando.
Deinceps pandit Salvator quam certa sit sua doctrina: propter quod ei humiliter est credendum. Amen, amen dico tibi, quia quod scimus nos rex Messias, unigenitus Filius Dei, Dominus universorum: quod, inquam, scimus, id est, clare cognovimus ab æterno secundum quod Deus: eadem enim est sapientia idemque numero intellectus Patris et Filii; loquimur nunc vobis Judæis, de sacramentis et documentis evangelicæ legis. Et quod vidimus oculo mentis, id est, certissime novimus, testamur, id est, firmiter affirmamus, hominibus prædicando. Potest quoque intelligi de scientia Christi crea-ta, per quam omnia scivit ab instanti incarnationis, quæ scit Deus scientia visionis: sicque Christus secundum quod homo, vidit in Verbo, et item per species concreatas, omnia quæ prædicavit. Et testimonium nostrum non accipitis, recte credendo atque humiliter meis sermonibus consentiendo. Quamvis enim quidam Judæorum crediderunt illi, tamen comparatione incredulorum fuerunt paucissimi. Unde per Osee Christus prædixit: Recesserunt a me; et ego erudivi eos, et in me cogitaverunt malitiam.48
Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo si dixero vobis cœlestia, credetis? Quæ sunt ista terrena quæ Christus dixit Nicodemo atque Judæis? Secundum Augustinum et Bedam, ista terrena non sunt aliqua dicta in isto capitulo, sed quod supra in præcedenti capitulo fertur Christus dixisse Judæis:49 Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
Hoc enim disseruit de proprio corpore adhuc corruptibili, terreno ac mixto. Tanquam dicat: Si non creditis quod possim proprium corpus divina virtute suscitare a morte, quomodo credetis quod homines valeam ex aqua et Spiritu Sancto regenerare? — Alii referunt ad Baptismum, qui dici potest terrenus, quoniam visibiliter exhibetur in terra, in aqua visibili, sub sensibili forma verborum. Est itaque sensus : Si terrena dixi, id est, de sensibilibus rebus locutus sum, vobis, videlicet de Baptismo, et suscitatione corporis mei, et non creditis vera esse quæ dico, eo quod sint supra naturalem rationem. Quod ait, Et non creditis, non est referendum ad Nicodemum, sed ad Judæos incredulos, quos Christus sub persona Nicodemi affatur : de quibus paulo ante locutus est, Testimonium nostrum non accipitis. Quomodo si dixero vobis cœlestia, loquendo de invisibilibus Dei, de unitate Trinitatis, et trinitate unitatis, de emanatione divinarum Personarum ad intra, de immediata visione divinæ essentiæ, de hierarchiis, aliisque secretis cœlestibus, de quibus parum habetur in lege ac Prophetis, credetis? quasi dicat : Difficulter vel nequaquam crederetis, quum sint incomprehensibiliora et supernaturaliora prædictis terrenis. Necesse est ergo proprium intellectum auctoritati Christi subjicere, et his quæ rationem transcendunt, fidem præbere, præsertim quum Deus per sufficientissima argumenta ostenderit Jesum esse Christum Filium Dei. Propterea dicit Apostolus ad Corinthios :50 In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi.
Verumtamen, quoniam quædam secreta atque cœlestia ad Christum pertinentia, cunctis fidelibus sunt scienda, videlicet unitas personæ Dei et hominis in Christo, mysterium dominicæ passionis, et amor Dei ad genus humanum; idcirco Christus de talibus consequenter instruit Nicodemum.
Et nemo ascendit in cœlum empýreum, quod est locus et mansio Beatorum, sicut ecclesia fertur locus orantium. Nihilo minus, sicut fideles orare possunt extra materialem ecclesiam, sic Beati Deum clare conspiciunt ubicumque exstiterint. Nisi qui descendit de cœlo, humanam naturam assumendo, videlicet Filius hominis, qui est in cœlo. Verba hæc aquilina sicut in stilo simplicia atque facilia sunt, sic in profunditate sensus prorsus comprobantur altissima, difficillima, nimiumque divina. Quid enim est quod ait, Nemo ascendit in cœlum, etc.? Nonne homines sancti a pœna et culpa purgati, mox ascendunt in cœlum, dicente Apostolo ad Corinthios, Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, æternam in cœlis?51 Certum est quod nunc quidam sanctorum hominum ascenderunt in cœlum, non solum quantum ad animam, sed etiam quantum ad corpus, ut certum est de Virgine gloriosa, et de his qui cum Christo surrexerunt, apparueruntque in sancta civitate quamplurimis, pie creditur a quibusdam.52 Sed pensemus quando Christus verba hæc protulit: utique ante passionem, quando loquebatur in Jerusalem cum Nicodemo. Quod autem nullus electorum introierit regnum cœlorum ante Christi passionem, cognoscimus. Itaque, quod ait, Nemo ascendit in cœlum, verum est pro tempore illo, sumendo verbum, Ascendit, ut est præteriti temporis sive præsentis.
Sed tunc quæstio oritur, quomodo verba sequentia verificentur. Subditur enim: Nisi Filius hominis. Ascendere quippe competit Christo ratione naturæ assumptæ, secundum quam pro tunc nondum ascendit. Non ergo excepisset se ipsum, si prædicto modo sumpsisset hoc verbum, Ascendit. Quæstio ista dupliciter solvitur: Primo, ut solus Filius hominis ascendisse dicatur, quoniam solus propria potestate, jure ac merito ascendebat; alii vero virtute et merito Christi, cujus passione fuerunt ab originalis peccati absoluti reatu. Secundo, ut nomine Christi intelligatur non solum Christi persona, sed et mysticum corpus ipsius, puta Ecclesia patrum quæ detinebatur in limbo, ceterique electi omnino mundati, de quibus speci-
Joann. xiv, 3.
Ibid. xvii, 24.
Ibid. x, 7, 8. aliter ait : Veniam, et assumam vos ad me ipsum; et iterum : Pater, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam. Juxta hunc sensum dicit Salvator : Ego sum ostium ovium; omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones. Sic igitur lucet quomodo nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo. — Sed quomodo incircumscriptus et incommutabilis Filius Dei descendisse asseritur, qui locum non mutat secundum quod Deus ? Responsio plana et facilis est. Quoniam sic descendit de cœlo, quomodo venit in mundum, utpote non locum mutando, aut se ipsum movendo, sed nostram naturam induendo, ac visibiliter apparendo. Mansit ergo unde descendit.
Porro, quod subditur, Filius hominis, qui est in cœlo, majorem habet difficultatem. Si enim Filius hominis descendit de cœlo, videtur ante incarnationem fuisse in cœlo. Sed Filius hominis est homo : ergo homo ante incarnationem fuisset in cœlo. Item, si ita est, videtur quod Christus secum portavit corpus de cœlo. Adhuc autem, quando Christus dixit verba hæc, erat cum Nicodemo in terra : quomodo ergo pro tunc fuit Filius hominis in cœlo, ita ut diceret de se stante in terra, Filius hominis, qui est in cœlo?
Et respondendum, quod Christus hæc dixit, ad insinuandum unitatem personæ utriusque naturæ in ipso. Tanta est enim unio divinæ naturæ seu Verbi atque humanæ in Christo, ut humana Deo, et divina homini vere conveniant. Sed pensandum quid propter quid dicatur. Dicendum ergo, quod Christus seu Filius hominis, fuit ante incarnationem in cœlo, secundum naturam divinam; descenditque de cœlo, non corpus cœleste secum ferendo, ut dixit Valentinus hæresiarcha, sed quia eadem est persona Dei et hominis in Christo. In talibus enim locutionibus, Jesus, seu Christus, vel Filius hominis, semper supponit personam divinam, increatam hypostasim, utpote Verbum æternum. Ideo istæ sunt veræ : Jesus est æternus, immensus, omnia implens; Christus est verus Deus, immortalis, omnipotens; Deus est passus, occisus, sepultus. Causa veritatis harum atque similium locutionum, est unitas personalis præfata, et suppositio increatæ hypostasis. Idcirco de puero qui natus est nobis, et filio qui datus est nobis, Isaias prædixit, quod vocaretur Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, etc. Unde de puero Jesu exsistente in utero, jacente in præsepio, pendente ad ubera, verum fuit dicere : Iste puer creavit cœlum et terram, et ubique est per essentiam, præsentiam atque potentiam. Ad quod insinuandum dicit Apostolus : Jesus Christus heri et hodie, ipse et in sæcula. Judas quoque apostolus in sua epistola : Jesus, inquit, populum suum salvans de Ægypto, secundo eos qui non crediderunt, perdidit.
Porro, de Christi ascensione Prophetæ sufficienter locuti sunt : ut est illud in Psalmo, Psallite Deo qui ascendit super cœlum cœli ad orientem; et illud, Ascendit Deus in jubilo; itemque, Ascendisti in altum, cepisti captivitatem. — Prædictis consonat illud Apostoli : Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cœlos.
Deinceps prædicit Salvator suam passionem, in lege per serpentem æneum præfiguratam. Et sicut Moyses exaltavit, id est, in loco alto erexit ac posuit, serpentem æneum, id est similitudinem serpentis factam de ære, in deserto Ægypti. Quomodo factum sit hoc, scriptum est in libro Numerorum. Quum enim tædere cœpisset populum Israel itineris ac laboris, murmurantesque contra Dominum ac Moysen dixissent, Anima nostra nauseat super cibo isto levissimo; misit Dominus in populum serpentes ignitos. A quibus quum multi occisi vel læsi fuissent, pœnituit populus; dixitque Dominus Moysi : Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo; qui percussus adspexerit eum, vivet. Ita exaltari, id est in cruce levari, oportet necessitate conditionata, non absoluta. Vel, Oportet, id est, decens et utile est. Christus enim
Is. ix, 6.
Hebr. xiii, 8.
Judæ 5; Num. xiv, 36, 37.
Ps. lxvii, 33, 34.
Ps. xlvi, 6.
Ps. lxvii, 19.
Ephes. iv, 10.
14
Num. xxi, 4-8. oblatus est quia voluit, non quia necessitate fuit adstrictus.53 Oportuit tamen, quia præordinatum a Deo, et ut implerentur Scripturæ. Filium hominis. Sæpius nominat se Christus Filium hominis quam Filium Dei, ut humilitatis præstet exemplum.
Ratio quoque finalis exaltationis Christi in cruce, et fructus dominicæ passionis, subjungitur. Ut omnis qui credit in eum fide formata ac operatoria, id est caritati unita et procedente in opus, dummodo operandi opportunitas adsit. Caritas namque est forma seu decor atque perfectio fidei : propter quod fides caritati conjuncta, vocatur formata. Non pereat, incurrendo mortem spiritualem, damnationemque perpetuam. Sed quia non sufficit liberari a malo, sed indigemus apprehendere bonum, subjungitur :54 sed habeat vitam æternam, id est, ad beatificam Dei visionem pertingat : quæ nunc habetur in spe, et post habetur in re, a puram mentem habentibus, ut apud Matthæum promittitur : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.55 De qua infra habetur : Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum.56
Elucescit igitur quod serpens ille fuit figura Christi : et hoc, propter causas diversas. Primo, quoniam sicut serpens ille habuit figuram serpentis, et similitudinem venenati, non autem naturam serpentis, nec veritatem veneni :57 sic Christus habuit similitudinem carnis peccati, et inter peccatores communiter vixit;5859 non tamen habuit culpam, nec communionem peccati cum impiis. Secundo, quoniam erectio illius serpentis, figuravit suspensionem Christi in ligno. Tertio, quia quemadmodum Judæi corporaliter læsi, intuendo illum serpentem sanabantur a morsu ignitorum serpentium : sic fideles fide intuendo Christi passionem seu Christum in cruce expansum, sanantur ab omni ardore incentivi peccati, ab omni tentatione diaboli, ab omni pigritia; animantur quoque ad fortiter præliandum, ad patientiam veram, ad omnem virtutem, optantes sequi vestigia Christi. Unde ad Hebræos monet Apostolus : Curramus ad propositum nobis certamen, adspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta.60 Tanto præterea dignior fructuosiorque consistit erectio Christi in cruce quam serpentis illius, quanto melius est liberari a vulneribus animæ quam corporis, et adipisci vitam æternam quam temporalem.
Postremo passio Christi vocatur exaltatio : Primo, quia in aere elevatus est Christus in cruce. Secundo, quia per suam passionem maxime honoravit Deum Patrem, obediendo ei usque ad mortem. Propter quod ait : Ego non quæro gloriam meam, sed honorifico Patrem meum.61 Tertio, quia per suam passionem exaltavit genus humanum, reducendo illud ad regnum cœlorum. Quarto, quoniam sua passione meruit sibi ipsi accidentale præmium, omnis videlicet creaturæ prælationem, et corporis sui glorificationem, secundum quod dicit Apostolus ad Hebræos :62 Videmus Jesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum; et alibi : Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem; propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit ei nomen quod est super omne nomen.63
In libris Regum scriptum est, quod Ezechias fregit serpentem æneum quem fecit Moyses.64 Quod fecit Ezechias zelo divini honoris, ad vitandam omnem speciem idololatriæ, quia ut illic subjungitur, filii Israel usque ad illud tempus adolebant ei incensum.65
15
Footnotes
-
Joann. II, 23. ↩
-
Joann. II, 15, 23. ↩
-
Judic. VI, 25-27. ↩
-
I Joann. IV, 18. ↩
-
Joann. VII, 15. ↩
-
Joann. XX, 1. ↩
-
Joann. XX, 1, 6, 7; ↩
-
Osee X, 12. ↩
-
Joel II, 23. ↩
-
Ps. LXXI, 18. ↩
-
Luc. VII, 14, 15; ↩
-
Matth. IX, 25; ↩
-
Matth. XXVII, 45. ↩
-
Joann. XI, 43, 44; ↩
-
Joann. XV, 24. ↩
-
II Thess. II, 9, 10. ↩
-
Exod. VII, 11, 12; ↩
-
II Tim. III, 8. ↩
-
Exod. VIII, 7. ↩
-
Exod. VII, 20, 22. ↩
-
Joann. II, 7-9. ↩
-
Matth. IX, 29, 30; XX, 34; ↩
-
Joann. IX, 6, 7. ↩
-
Marc. VIII, 23-25; ↩
-
Matth. VII, 22, 23. ↩
-
Ephes. II, 3. ↩
-
Rom. vi, 3, 4. ↩
-
Matth. xxviii, 19. ↩
-
Joann. iv, 24. ↩
-
Hebr. xii, 9. ↩
-
I Cor. vi, 17. ↩
-
I Joann. v, 4. ↩
-
Ps. cxviii, 129. ↩
-
1 Cor. xii, 11. ↩
-
Ephes. i, 11, 5. ↩
-
Ps. lxxxiv, 9. ↩
-
Osee ii, 14. ↩
-
Job ix, 11. ↩
-
Ps. cXLVII, 18. ↩
-
Ps. cvi, 25. ↩
-
Josue iv, 6. ↩
-
1 Cor. xiv, 7. ↩
-
Prov. XI, 2. ↩
-
1 Cor. X, 2. ↩
-
Zach. XIII, 1. ↩
-
Joel III, 18. ↩
-
Ezech. XLVII, passim. ↩
-
Osee VII, 13, 15. ↩
-
Joann. II, 19. ↩
-
II Cor. x,5. ↩
-
II Cor. v,1. ↩
-
Matth. xxvii,52,53. ↩
-
Is. LIII, 7. ↩
-
Ps. xxxvi, 27. ↩
-
Matth. v, 8. ↩
-
Joann. xvii, 3. ↩
-
Rom. viii, 3. ↩
-
II Cor. v, 21. ↩
-
Matth. ix, 10. ↩
-
Hebr. xii, 1, 2. ↩
-
Joann. VIII, 50, 49. ↩
-
Hebr. II, 9. ↩
-
Philipp. II, 8, 9. ↩
-
IV Reg. xviii, 4. ↩
-
Ibidem. ↩
Chapter 9 of 51