Skip to the text

Articulus 6

ELUCIDATIO HUJUS PRIMI CAPITULI, AB EO LOCO QUO DICITUR : ALTERA DIE VIDIT JOANNES JESUM VENIENTEM AD SE.

DEINDE ostendit Evangelista lucidius, quomodo Præcursor testimonium perhibuit Christo, in præsentia Christi et turbæ. Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se. Verba hæc, a diversis diversimode exponuntur. Quod enim hic dicitur, Altera die, referunt aliqui ad ea quæ immediate Evangelista narravit de missione sacerdotum ac Levitarum ad Joannem. Et sic, quod subjungitur de accessu Christi ad Joannem, intelligi posset de illo adventu quo Jesus venit ad Præcursorem, ut baptizaretur ab eo, juxta illud dictum Matthæi : Venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.12 Missio enim nuntiorum illorum ad Joannem communiter ponitur præcessisse baptismum Christi a Joanne.

Alii dicunt, quod jam non est sermo de adventu Christi ad baptismum, quia in baptismo Christi, vidit Joannes Spiritum Sanctum in specie columbæ super Christum descendere, ut est apud Matthæum.3 Nunc vero post pauca subjungitur : Testimonium perhibuit Joannes, dicens :4 Quia vidi Spiritum descendentem de cœlo quasi columbam, et mansit super eum. Ergo hæc dixit post Christi baptismum. Isti itaque sic exponunt : Altera die, id est alia quadam die, non tamen immediate postquam facta sunt quæ Evangelista modo de missione sacerdotum descripsit, sed postquam Jesus reversus est a deserto. Mox enim ut baptizatus est, expulit eum Spiritus in desertum, ut legitur apud Marcum.5 Vel, ut quidam dicunt, Christus jam baptizatus, aliquanto tempore commoratus est juxta Jordanem, et tunc quadam die accessit Joannem.67

Prima vero expositio videtur rationabilior, et textui magis consona. Unde ad argumentum aliorum facillime diceretur, quod Joannes Baptista non dixit omnia verba sequentia simul, sed quædam ante Christi baptismum, et alia postmodum, sicut patebit. Evangelista tamen recitat ea sub uno contextu, quia omittit quæ novit ab aliis tribus Evangelistis descripta, videlicet, quomodo Joannes Christum baptizavit; et refert quæ illi omiserunt, puta verba Joannis, quorum aliqua dixit Christo ad baptizandum propinquante, alia vero eo jam baptizato.

Vidit ergo Joannes Jesum venientem ad se, videlicet Dominum ad ministrum, Creatorem ad creaturam, Redemptorem ad redimendum, Sanctum Sanctorum ad hominem venialibus non carentem. Quum ergo Joannes vidisset Altissimum tam humiliter inter populares venientem, expavit, et tacere non potuit; sed humiliantem se exaltavit, et ait adstantibus : Ecce Agnus Dei, hoc est immaculata hostia, per agnum paschalem præfigurata, quam Deus Pater seu Trinitas, pro mundo ordinavit sibi immolandam, quemadmodum ait Apostolus : Pro omnibus nobis tradidit illum.8 Et Christus in passione : Calicem, inquit, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?9 Christus itaque dicitur agnus, per proprietatem, non per naturam, sicut dicitur lapis angularis, leo, vitis.10 Dicitur autem agnus : primo, propter innocentiam; secundo, propter mansuetudinem;11 tertio, propter utilitatem, quoniam spiritualiter vestit et alit nos;12 quarto, propter modum suæ occisionis, quoniam Isaia testante, sicut ovis ad occisionem ductus est, et quasi agnus coram tondente se obmutuit;13 quinto, quoniam sicut filii Israel liberabantur a tyrannide Pharaonis per agni immolationem, sic liberati sumus a potestate dæmonis per Christi oblationem.

Ecce qui tollit peccata mundi. Christus secundum quod Deus, abstulit peccata hominum tanquam causa purgationis effectiva ac principalis: quia peccata dimittere, gratiamque mundantem ac justificantem infundere, Deo secundum propriam naturam est proprium, prout sanctus Job protestatur: Quis potest facere mundum de immundo?14 nonne tu qui solus es? Sed in quantum homo, abstulit peccata tanquam causa meritoria, instrumentalis et mediativa: sic tamen, quod idoneitas auferendi peccata, competebat Christo homini propter unionem suæ humanitatis cum Verbo: ex qua unione habuit dignitatem et efficaciam quodammodo infinitam. Propter quod, totius mundi universa peccata potuit tollere, omnibus gratiam in præsenti, et gloriam in futuro mereri.

Quod nulli competit puræ creaturæ: primo, quia peccatum est quodammodo infinitæ gravitatis, in quantum est contra Dominum immensæ majestatis; secundo, quoniam natura humana in infinitum communicabilis est, ideo totam redimere non potuit, nisi salvator infinitæ dignitatis; tertio, quoniam beatitudo ad quam ordinatur redemptio a peccato, est etiam quodammodo dignitatis immensæ, quum sit immediata fruitio boni simpliciter infiniti. Has rationes ponunt Anselmus, Thomas et Bonaventura.

Abstulit autem Christus omnia peccata mundi, originale videlicet, et actuale seu personale, quia pro omnibus satisfecit. Specialiter tamen ordinabatur passio Christi contra originale, quia pro illo nemo satisfacere potuit, sed omnes quantumcumque sancti, usque ad Christi passionem, descenderunt in limbum. Originale quippe peccatum corrupit atque infecit naturam communiter, quoniam erat privatio originalis justitiæ debitæ in esse, secundum Anselmum. Unde sibi debebatur pro pœna, carentia visionis divinæ. Totam vero naturam, vel ipsam naturam, redintegrare, sanare, reformare, seu ad originalis justitiæ conformitatem ac statum reducere, non conveniebat nisi universali Redemptori gratiarum plenitudinem continenti. Hoc enim fieri non valebat per gratiam particularem. Abstulit ergo Christus universa peccata; sed oportet ut meritum Christi hominibus per sacramenta, vel fidem et caritatem, applicetur, si ejus effectum consequentur. Hinc apud

Isaiam legitur: Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum;15 et rursus, Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra.16 Et ipse de se ait in Evangelio: Venit Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat.17 Hoc est quod Petrus ait: Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione, sed pretioso sanguine Agni immaculati.18

C Prædictis insuper verbis declarat Joannes Baptista duplicem Christi naturam, puta: humanam, dicendo, Ecce Agnus Dei; et divinam, subdendo, Qui tollit peccata mundi. Dicitur quoque Christus Agnus Dei, per excellentiam, tanquam penitus immaculatus et innocens. Et licet aliqui innocentes, mites ac pii, possint per imitationem quodammodo dici agni Dei, quemadmodum infra Christus ad Petrum ait, Pasce agnos meos;19 de nullo tamen illorum dicere fas est, Qui tollit peccata mundi.

Hic, id est ista persona ad me veniens, scilicet Christus; vel, Hic, id est in hoc loco nunc præsentialiter; est per corporalem præsentiam, quem scivi venturum ad me, de quo dixi, antequam ad me veniret: Post me venit vir, id est, homo vigore animi plenus natus est post me. Vel, Venit, id est, ad publicum exit, et se hominibus manifestare incipit, post me qui incepi prædicare ac baptizare ante eum. De hoc viro dictum fuit apud Zachariam :2021 Ecce vir, Oriens nomen ejus. De quo Paulus dicit in Actibus : Deus judicaturus est mundum in viro quem statuit. Qui ante me factus est, quia prior me erat. Hoc supra expositum est, articulo quinto.

31 Et ego nesciebam eum. Hæc sunt verba de quibus Augustinus super Joannem, magnam facit difficultatem. Si enim Joannes nescivit Christum, quomodo testis ejus fuit? et quomodo alios ad ejus agnitionem induxit? Et quomodo nescit eum, quem noverat clausus in utero? Sed ad hoc dici potest, quod novit eum notitia intellectuali, sciens quod esset Deus et homo, Salvator mundi, et natus de Virgine, cito quoque venturus in publicum, prædicaturus et baptizaturus, atque pro omnibus moriturus; sed non scivit vel novit eum notitia faciali, sciendo per exteriorem physionomiam, quæ esset illa persona, quia non habuit memoriter in virtute imaginativa certum phantasma seu idolum de dispositione vultus ac corporis Christi.

Sed huic obviare videtur, quod infra ait Joannes : Et ego nesciebam eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. Ex quo certissime constat, quod descensus columbæ in Christum fuit Joanni datus pro signo cognoscendi Christum. Ideo namque adjecit : Ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei. Si ergo loqueretur Joannes de notitia faciali, Christus fuisset ei hoc modo ignotus usque post baptismum, quia secundum tres Evangelistas, Christo ascendente de aqua, aperti sunt cœli, et descendit super eum Spiritus Sanctus.2223 Unde in Luca legitur : Factum est autem, Jesu baptizato et orante, apertum est cœlum, etc.24 Sed hoc dici non licet. Nam Christo ad Joannem accedente, dixit Joannes :25 Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Ergo tunc novit eum secundum faciem.

Ad hanc difficultatem est triplex responsio : Una Chrysostomi, quæ tacta est nunc, scilicet, quod non novit eum facialiter usque ad horam baptismi. Hanc responsionem sequitur Thomas, adjiciens, quod Joannes tempore pueritiæ suæ novit Christum puerum; postmodum vero diu in solitudine conversatus, oblitus fuit dispositionis vultus Christi : et forte, quamvis non fuisset oblitus qualiter erat in pueritia dispositus, tamen ob hoc non novisset eum, quum jam crevit in staturam virilem. Ad instantiam vero nunc factam, sequentes hanc viam respondent, quod Deus revelavit Joanni dupliciter Jesum : Primo, in ipso accessu Domini Jesu ad Joannem, antequam baptizaretur. Secundo, post baptismum, per descensum columbæ : et de hoc signo facit mentionem Joannes, quia solennius fuit, et primo sibi promissum seu intimatum. Unde, secundum Chrysostomum, Joannes dicit se Jesum nescisse, non quia penitus eum non novit, sed ut ostenderet testimonium suum de Christo non debere esse suspectum eo quod esset consanguineus ejus. Ideo dicit, Nesciebam eum, quia non novit eum tunc, nisi ex revelatione divina. Ex quo innotescit, quod testimonium Joannis de Christo non fuit humanæ amicitiæ, sed ordinationis divinæ.

Alia est responsio Bedæ, quod ideo dicit se Joannes Christum nescisse, quia non novit eum tam profunde ac plene ante descensum Spiritus Sancti, ut postea. — Alia est responsio Augustini, quod Joannes ideo dicit se Christum nescisse, sed per columbam didicisse, quia non scivit ante descensum columbæ, quod Christus sibi soli servaret, et nulli ministrorum suorum communicaret, potestatem baptizandi, hoc est potestatem excellentiæ in Baptismo : quæ secundum Thomam et alios, consistit in quatuor. Primum est, quod solus Christus Baptismum instituit; secundum, quod effectum Baptismi sine Baptismo conferre potest; tertium est, quod Baptismus a merito passionis Christi efficaciam habet; quartum, quod Baptismus interdum in nomine Christi datus est. Hæc itaque didicit Joannes esse futura, descendente super Christum columba. Porro potestas baptizandi et excellentia ejus, auctoritative non convenit nisi Deo Trinitati.

Deinde Præcursor pandit unam rationem sui baptismi. Sed ut manifestetur in Israel, id est, ut Christus agnoscatur a populo Israel, propterea veni ego, Deo jubente, in aqua baptizans, id est, corpora lavans, non mentes sanctificans. Totum enim Joannis officium in prædicando et baptizando, ordinatum fuit ad hoc, ut homines inducerentur ad fidem, amorem atque notitiam Christi, sicut ostensum est plenius. De hac materia et baptismo dixi plura super Matthæum.26

Denique quæ sequuntur, Joannes non dixit nisi Christo baptizato. Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cœlo, id est Spiritum Sanctum in forma columbæ visibili: non quod Spiritus Sanctus, qui est verus, incircumscriptus, invariabilis atque immobilis Deus, essentialiter moveatur sive descendat; sed quoniam signum visibile in quo apparet, descendit, sicque Spiritus ratione sui effectus descendere perhibetur. Dum enim creatura subjecta apparet in persona Dei, eum repræsentans, vel in ejus persona loquens aut operans, hoc quandoque adscribitur Deo, quod facit hujusmodi creatura: quemadmodum Deus dicitur ore ad os locutus ad Moysen.27 Convenienter quoque Spiritus Sanctus, cui bonitas appropriatur, apparuit in forma columbæ, quæ est animal felle carens, simplex et innocens; et ut insinuaret Spiritus Sanctus, quod nemo possit ejus donis impleri, nisi columbinam simplicitatem studuerit imitari.28 Qui enim ambulat simpliciter, ambulat confidenter; et Dominus protegit gradientes simpliciter.29 In columbarum etiam osculis crebris ac mutuis patet, quod Spiritus Sanctus in specie columbæ rite apparuit, quoniam caritas appropriatur Spiritui Sancto, et illi Spiritu Sancto merentur reple-

Ari, qui satagunt caritative atque pacifice conversari. Non enim est Deus dissensionis, sed pacis, secundum Apostolum.30

Et mansit super eum, id est, columba ista repræsentans Spiritum Sanctum ejusque habitationem in anima Christi, ad tempus sedit super caput Christi, ad insinuandum quod indesinenter semperque actualiter et æque perfecte requiesceret Spiritus Sanctus in Christo homine, juxta illud dictum Isaiæ:31 Requiescet super eum Spiritus Domini. Sic autem non manet Spiritus Sanctus in aliis, quia mortali peccato perdere possunt Spiritum Sanctum; et venialibus culpis incurrunt quotidie quamdam debilitationem gratiæ Spiritus Sancti, quamvis quotidie per opera sancta magis proficiant quam decrescant. In Christo quoque mansit Spiritus Sanctus, ita quod Christus indesinenter potens fuit ad exercenda omnia opera, tam gratiæ gratum facientis, quam gratiæ gratis datæ, in universis signis, virtutibus atque prodigiis. Hoc autem nulli competit aliorum. Unde et Eliseus sentiens sibi abesse spiritum prophetalem, jussit adduci psaltem.32 Nathan quoque putavit se loqui prophetico spiritu, quando consuluit regi David ædificare templum:33 Omnia, inquiens, quæ sunt in corde tuo, fac.34 Sed nocte sequenti instructus est a Spiritu Sancto persuadere oppositum. Postremo putandum non est, quod in descensu columbæ sit gratia aliqua infusa vel aucta in anima Christi, qui ab instanti conceptionis plenus fuit simpliciter omni gratia Spiritus Sancti; sed descensus mansioque columbæ in Christo, designavit perfectionem et efficaciam gratiæ Christi.

Et ego nesciebam eum: secundum sensus prætactos, quia ut dictum est, hoc tripliciter intelligi potest. Expositio tamen Augustini et Bedæ concurrit in idem. Sed qui misit me baptizare in aqua, id est Deus, qui mihi hoc jussit occulta inspiratione, vel manifesta atque sensibili apparitione angelica, ille mihi dixit per inspirationem internam, sive angelicam allocutionem : Super quem videris Spiritum descendentem, id est Spiritum Sanctum in forma columbæ venientem, et manentem super eum ad tempus in tali signo visibili, sicut expositum est; hic est qui baptizat in Spiritu Sancto, hoc est intus purgando a vitiis, præstando gratiam Spiritus Sancti. In Baptismate enim quod Christus instituit, datur Spiritus Sanctus. Christus autem baptizat efficienter et principaliter, sacerdos vero ministerialiter.

34

Et ego vidi corporalibus oculis Spiritum Sanctum in forma columbæ descendentem modo præfato. Quæ columba, secundum quosdam doctores, fuit vera columba, angelico famulatu subito tunc formata, completoque suo ministerio, in præjacentem materiam resoluta. Aliqui tamen dubitant an hoc angelus posset. Quod relinquo disputantibus. Et testimonium perhibui coram turba, quia hic est Filius Dei naturalis et unicus, non adoptivus. Itaque, quod dicitur, Super quem videris Spiritum descendentem, dictum est Joanni, secundum Augustinum, ad agnoscendum quod Christo competeret potestas excellentiæ in Baptismo; secundum Chrysostomum vero, ad agnoscendum determinate quod illa persona esset Christus in Spiritu Sancto baptizans.

35

Altera die, id est una die sequente diem prædictam, mediate vel immediate, iterum stabat Joannes ad fluenta Jordanis, tanquam paratus exsequi officium sibi commissum, in prædicando, baptizando et testificando de Christo. Spiritualiter quoque stabat in culmine perfectionis, in apice contemplationis, in stabilitate virtutum. Optimum enim est gratia stabiliri cor, secundum Apostolum.35 Et sapiens in sapientia permanet ut sol;36 stultus vero mutatur ut luna.37 Et ex discipulis ejus duo, conformantes se suo magistro. Et respiciens Jesum ambulantem, scilicet circa Jordanem. Christus namque suscepto baptismo, ad tempus commoratus est in locis illis, et cum Joanne conversatus : tamen non

36 diu. Mansit enim, ut Joannes frequenter testaretur de ipso, et eum ostenderet, quatenus electi Judæi crederent, reprobi vero atque increduli inexcusabiles fierent. Dicit : Ecce Agnus Dei : qui, ut in Isaia scribitur, peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus;38 qui etiam loquitur per Jeremiam : Ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam.3940

37

Et audierunt eum duo discipuli Joannis loquentem, id est Joannem hæc de Christo testantem; et secuti sunt Jesum, ut ejus doctrina instruerentur, quem didicerunt majorem esse Joanne. Cupiebant enim sortiri charismata meliora, et optimo adhærere magistro.41 Per quod instruimur ut applicemus nos his quos videmus in sapientia et virtutibus præpollere.

38

Conversus autem Jesus, hoc est, vultum suum dulcissimum ad illos convertens, imo et pietatis suæ affectum super eos expandens, et videns eos sequentes se corporis gressu, et mente fideli, desiderio quoque proficiendi, dicit eis : Quid quæritis? id est, quare venitis post me? Non quasi ignorans quærit, sed ut illorum responsioni convenienter respondeat, atque ut illi suum desiderium exprimendo, amplius incalescant, et gratiæ præparatiores reddantur. Simili modo si nos cœperimus sequi et quærere Christum, convertet oculum pietatis suæ ad nos, et imbecillitatem nostram juvabit ac perducet ad thronum gratiæ suæ, si tamen constanter quæramus. Ideo monet Psalmista : Lætetur cor quærentium Dominum;42 quærite Dominum, et confirmamini, quærite faciem ejus semper. Et denuo :43 Accedite ad eum, et illuminamini.

Qui dixerunt ei : Rabbi. Quod autem subditur, non est sermo eorum, sed verbum Evangelistæ exponentis quid significet verbum Hebraicum Rabbi. Quod dicitur interpretatum, id est, Latine expositum vocatur, magister. Ubi habitas, quasi in hospitio alieno, non quasi in propria domo? Christus enim non habuit propriam domum, quantum ad usum, quamvis ipsius esset terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in eo.44

Propter quod ait apud Matthæum:45 Vulpes foveas habent, et volucres cœli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Hoc Jeremias prænoscens et vehementer admirans, ait: Quare quasi colonus venturus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? Quare venturus es velut vir vagus?46 Quæsierunt autem ubi Jesus habitaret, quoniam secum pernoctare optabant, quatenus ejus colloquio, præsentia et familiaritate fruerentur. Per quod implicite Christo responderunt quid quærerent. Quærebant enim instructionem salutarem et gratiam Salvatoris, scientes magistrum suum Joannem non mentiri, a quo audierunt quod Jesus esset Agnus Dei tollens peccata mundi, baptizans in Spiritu Sancto, et Filius Dei. Tota equidem vita Christi fuit satisfactoria pro piaculis mundi, et meritoria gratiæ cunctis hominibus, quamvis satisfactio illa et meritum terminabatur et consummabatur in passione et morte Christi. Propter quod Jesus pendens in cruce, et morti jam proximus, dixit: Consummatum est. Ideo Joannes non dixit, Ecce Agnus Dei qui tollet, videlicet in passione, sed, Qui tollit continuo peccata mundi.

Pariformiter et nos cum Sponsa quæramus ubi habitet Christus, dicentes illud in Canticis:47 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie. Studeamusque stabiliter Christo uniri, imo et actualiter ei quantum possibile est adhærere, exemplo dicentis: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini;48 et item, Adhæsit anima mea post te; rursusque, Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo.

39 Dicit eis Jesus: Venite post me, et videte ubi habitem. Moraliter, secundum Origenem: Venite, bene agendo, ac de virtute in virtutem proficiendo; et videte, Deum deorum suaviter contemplando: quia in vita activa et via purgativa bene exercitati, ad vitam contemplativam, seu viam illuminativam, unitivamque cum Deo perfectionem, sunt apti. Unde et ait illustrissimus pater noster Joannes Cassianus: Oportet ethicam seu moralem præire theoricam. Venerunt duo isti Joannis discipuli, et viderunt ubi maneret Jesus, et apud eum manserunt die illo, id est ab illa hora diei qua cum Jesu domum intrabant, usque ad mane diei sequentis. Intraverunt tamen cum Jesu circa occasum solis, sicut subjungitur: hora autem erat quasi decima, scilicet circa vesperam. Sic et nos, si venimus bene agendo, et videmus fideliter contemplando ubi habitet Christus, manebimus cum illo in die æternitatis.

Erat autem Andreas frater Simonis Petri, unus ex duobus discipulis qui audierant a Joanne testimonium de Jesu, videlicet, Ecce Agnus Dei, et secuti fuerant eum, utpote Jesum. Quidam affirmant, quod alter fuit Joannes evangelista; sed nomen suum subticuit, quoniam consuetudo Scripturæ est, ut scriptores ejus proprium nomen non exprimant, ut frequenter. Vel exprimit nomen Andreæ, quoniam principalior exstitit alio. Invenit hic Andreas primum fratrem suum Simonem. Hoc quod ait, Primum, intelligi potest dupliciter: primo sic, Primum, id est primo; secundo sic, Primum, id est majorem et seniorem fratrem suum, Simonem Petrum, qui fuit Andrea antiquior. Et dicit ei Andreas: Invenimus Messiam. Quid autem hoc significet subdit Evangelista: quod nomen Messiæ, est interpretatum Christus. Messias quippe est nomen Hebraicum, quod Græce dicitur Christus, et Latine unctus: et competit Salvatori, qui unctus fuit oleo spirituali, tanquam rex summus et sacerdos æternus, non oleo corporali. Unde Psalmista: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ. Et Christus per Isaiam: Spiritus (inquit) Domini super me, eo quod unxerit me. Quemadmodum autem Andreas

40

41

Ps. xliv, 8.

Is. lxi, 1. invenit Jesum, non casualiter, sed eum diligenter sequendo, sic invenit Simonem fratrem suum, non fortuitu, sed post inquisitionem sollicitam. Sentiens enim Andreas fructum et gratiam Christi, desideravit fratrem suum carnalem, quem spiritualiter diligebat, participem facere gratiæ sibi concessæ, ut essent fratres, non dumtaxat carnis propagine, sed fide quoque et religione. Et hæc est bona fraternitas naturæ, quam perficit gratia, et in qua spiritualis dilectio carnalem amorem exstinguit, naturalemque affectionem vincit ac ordinat.

Et adduxit eum, videlicet Andreas Simonem, ad Jesum. Sic et nos solliciti esse debemus secundum exigentiam nostræ vocationis et veræ caritatis, de salute confratrum et proximorum nostrorum, præcipue parentum, fratrum, sororum et cognatorum, sicut et Petrus admonet, Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, quatenus spiritualis dilectio naturalem informet et dirigat.49 Istud maxime pertinet ad prælatos, quibus quasi vicariis suis dicit Christus quod Joseph dixit fratribus suis in Genesi:50 Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis ad me, videlicet faciendo pro ejus salvatione, quod in vobis est, et ad quod tenemini ratione officii.

Intuitus autem eum, scilicet Simonem, Jesus, non solum oculis carnis, sed pietatis et caritatis respectu interno, sciens quantus esset futurus, et [quanta] pro Christo facturus atque passurus; dixit: Tu es Simon, non solum nomine, sed nominis interpretatione ac proprietate. Simon enim, obediens dicitur. Et Petrus obediens fuit Deo, quia nunquam manducavit omne commune et immundum;51 juniorique fratri consensit veniendo ad Christum; et postea, Christo vocante, cuncta reliquit, et ei adhæsit.52 Filius Joanna. Sic enim dictus est pater Petri. Joanna vero interpretatur gratia Dei, et Petrus filius fuit gratiæ Salvatoris. Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Cephas idem est quod caput vel capitaneus, et idem significat Petrus uno modo. Alio modo Petrus dicitur quasi firmus, a petra. Dicit ergo Salvator, quod Simon iste vocabitur Cephas, quia futurus fuit princeps Apostolorum. Postmodum vero, quum dixit Petrus ad Jesum, Tu es Christus, Filius Dei vivi;53 audivit a Christo, Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam.54 Verum, quoniam apud Marcum et Lucam scribitur, Jesum Simonem fratrem Andreæ vocasse Petrum in electione Apostolorum, ideo aliqui dubitant an Christus hac vice imposuit Simoni nomen istud, vel imponendum prædixit:5556 et dicunt, quod si modo imposuisset, tunc posterior impositio fuisset confirmatio præcedentis. Videtur autem dici posse, quod nunc imposuit sibi nomen Cephæ, et per consequens nomen Petri, secundum unam significationem nominis Petri, et postea, secundum aliam: vel nunc, propter gratiam futuram; postea, propter gratiam tunc præsentem. Hæc enim mutatio nominum, variationem status et proprietatem gratiæ designavit.

In crastinum autem, id est die sequenti post collocutionem Jesu et Andreæ ac Petri, voluit Jesus exire a loco prope Jordanem, in Galilæam, redeundo ad Matrem suam in Nazareth. Et invenit Philippum: non illum de quo in Actibus Apostolorum multa leguntur, qui et Simonem magum convertit, et unus fuit de septem diaconis;57585960 sed Philippum qui postea factus fuit apostolus. Invenit autem eum, non improvise aut casualiter; sed sic iter suum direxit, sicque Philippum ad sibi obviandum induxit, quod electum in apostolum S. Philippum cito invenit. Et dicit ei Jesus: Sequere me fide, affectu et opere, ac corporis gressu. Non mirum, si verba Verbi, seu sermo Christi, tantæ virtutis erant, quod exterioribus sensibus immutatis, etiam animas poterant immutare atque attrahere. Qui enim foris sonabat, intus movebat; et quoniam Deus verus fuit, in voluntatem aliorum potuit agere immediate, illam pro libitu afficiendo ac immutando. Hinc est quod quidam Apostolorum ad unam vocem Christi ipsum secuti sunt. Ex quibus patet insania Porphyrii ac Juliani redarguentium Apostolos de animi levitate, quod Christo vocante eum secuti sunt, quasi liceret quemlibet vocantem imitari. Erat autem Philippus oriundus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri, id est de qua hi duo nati fuerunt. Bethsaida autem fuit urbs Galilææ.

Invenit Philippus Nathanael fratrem suum carnalem. Quemadmodum dictum est de Andrea, quod Christo audito, accensus zelo salutis fraternæ, quæsivit et reperit Petrum, eumque adduxit ad Jesum, ita nunc legitur de Philippo. — Quæritur, si Philippus continuo sequebatur Jesum, ubi vel quomodo quæsivit ac reperit fratrem suum. Ad hoc facile est respondere. Forte enim reperit eum non longe a via qua ivit cum Jesu, vel alio die.

45

Et dicit Philippus ei, videlicet Nathanaeli: Quem scripsit Moyses in lege, et Prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph putativum, natum a Nazareth, ex parte Matris, et quia conceptus fuit in Nazareth, quamvis sit natus in Bethlehem.

Hæc verba Philippi plena sunt sensu. Itaque ait: Quem scripsit Moyses in lege, id est eum de quo Moyses scripsit in Pentateucho, et de quo scripserunt Prophetæ, invenimus ego aliique discipuli Joannis Baptistæ (fertur enim quod Petrus quoque et Philippus fuerunt Joannis discipuli), Jesum. Hunc invenerunt, non utique a casu, nec propria industria vel virtute, sed Joanne Baptista monstrante, et Christo se eis ostendente. Porro Moyses scripsit de Christo dupliciter: Uno modo, verba aliorum narrando: quemadmodum in Genesi prædixit Jacob, Non auferetur (inquit) sceptrum de Juda, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium;61 et iterum, Salutare tuum exspectabo, Domine.62 Alibi quoque scribit Deum dixisse ad Abraham:63 In semine tuo be-nedicentur omnes gentes. Secundo, de ipso Christo prophetando: ut quum ait in Deuteronomio: Prophetam suscitabit vobis Dominus de fratribus vestris tanquam me;6465 ipsum audietis. Quod autem Prophetæ scripserunt de Christo, non oportet speciali testimonio comprobare, quum certum sit, etiam secundum Judæorum magistros, quod omnes Prophetæ locuti sint super dies Messiæ. Propter quod in Actibus Apostolorum Petrus testatur: Omnes Prophetæ a Samuel et deinceps, annunti- Baverunt dies istos, videlicet tempus gratiæ Christi.66 Hinc Christus dicit in Luca: Oportet impleri omnia quæ scripta sunt de me in lege, et Prophetis, et Psalmis.Luc. XXIV, 44.

Præterea, si Philippus fuit discipulus Joannis, vel eruditus in Prophetis, vel satis illustratus a Spiritu Sancto, tunc novit Jesum, quem credidit Christum, non esse filium Joseph sponsi Mariæ; sed loquebatur secundum opinionem vulgi. Probabile enim est, quod Præcursor docuit suos discipulos, Jesum Christum esse Virginis filium. Si vero nondum illuminatus fuit aliquo horum modorum, putavit sicut et ceteri, quod Jesus esset conceptus de viro. Nec mirum si ignorasset Christum esse filium Virginis, quum Joannes evangelista usque post resurrectionem Christi nescierit quod Christus resurrecturus fuit a mortuis.67 Imo Apostoli communiter ignoraverunt quod occidendus esset ab impiis, quum tamen Prophetæ hoc apertissime prænuntiaverint.68 Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Non est certum an verba ista locutus sit Nathanael, asserendo, vel dubitando, vel abnegando. Augustinus enim sentit, quod dixit hæc verba assertive, tanquam diceret: Utique a Nazareth Christum venisse, non est incredibile. Aliter, secundum Augustinum, Christus non commendasset Nathanaelem, dicendo: Ecce vere Israelita in quo dolus non est.69 Et ad hoc potest adduci, quod Nathanael fuit excellens doctor in lege: et ergo novit Isaiam dixisse, quoniam Nazaræus vocabitur.70 Ubi enim nostra translatio habet in Isaia, Egredietur virga de radice Jesse et flos de radice ejus ascendet; Hebraica veritas continet: Egredietur virga de radice Jesse, et Nazaræus de radice ejus ascendet. Chrysostomus vero tenet oppositum, dicens, quod Nathanael dixit hæc negative, quoniam scivit scriptum in Michæa, quod nasceretur in Bethlehem. Alii dicunt, quod protulit verba ista dubitative, habens argumenta pro parte utraque. Puto autem quod dixit hæc cum quadam admiratione, cupiens plenius certificari: tanquam diceret, Mirum est si de civitate illa tam vili et modica, ortus sit Christus rex Israel. Ideo subditur: Dicit ei Philippus: Veni, et vide: id est, nolo ut meis verbis nudis fidem adhibeas absolute; sed accede ad Jesum, et tunc experieris qualis et quantus sit, sciesque me vera dixisse.

Vidit Jesus Nathanael venientem ad se cum Philippo, qui eum adduxit; et dicit adstantibus de eo, audiente ipso Nathanael: qui tantæ perfectionis fuit, quod Christus novit sibi non obesse quod laudaret ipsum in sua præsentia. Pronis vero ad vanitatem, non expedit laus. Ecce verè Israelita, hoc est non solum nomine, sed et re, seu proprietate et gratia, filius Israelis, id est Jacob patriarchæ, qui alio nomine appellatus est Israel. Hoc est: Nathanael iste non solum est filius Jacob secundum carnem et nuncupationem, sed etiam secundum fidem, sapientiam, et virtutum sublimitatem. Israel interpretatur, vir videns Deum. Quoniam ergo Nathanael imitatus est beatissimum patriarcham Jacob, Deum fideliter contemplando, mysteria Christi sapienter intelligendo, et conversationem virtuosam ducendo, merito dicitur vere et verus Israelita. Est autem et alius Israelita secundum carnis originem solum, vel secundum litteram quæ occidit: de quo dicit Apostolus, Videte Israel secundum carnem.717273 De vero autem et spirituali Israelita, disseruit: Pax super illos, et super Israel Dei.

Denique, sicut juxta doctrinam Apostoli ad Romanos et Galatas, quidam sunt filii Abrahæ secundum carnem, qui non reputantur in semine, quia non sunt digni vocari filii Abrahæ (quod verum est de filiis secundum carnem dumtaxat, puta Judæis incredulis et perversis);7475 alii vero sunt filii Abrahæ spirituales, per fidei imitationem, qui dicuntur vere filii Abrahæ seu Abrahæitæ, quales sunt omnes gentiles electi tempore gratiæ: sic quidam sunt filii Israel secundum carnem tantummodo, qui non sunt vere Israelitæ; alii autem, secundum fidem et gratiam, qui sunt vere Israelitæ, videlicet omnes electi, Deum fide formata ac lucida intuentes. Electi quoque Judæi sunt filii Abrahæ et Jacob seu Israelis, secundum carnem et spiritualem imitationem. Inter quos unus de præcipuis fuit felix iste Nathanael, cui tam singulare atque magnificum testimonium perhibuit Filius Dei. Unde et subditur:

In quo dolus non est. De Christo testati sunt Isaias et Petrus, quod non est inventus dolus in ore ejus:7677 quantus ergo fuit iste Nathanael, quem Christus eisdem verbis laudavit, quibus ipse prophetico fuit ore laudatus, apostolicoque laudandus? Non itaque fuit fraus, simulatio, hypocrisis, circumventio, in isto Nathanael, sicut communiter in aliis Scribis. Noverat quippe S. Nathanael, quod simulatores et callidi provocant iram Dei;78 et quod, teste Isaia, fraudulenti vasa sunt pessima;79 imo, quod juxta Malachiam prophetam, maledictus dolosus.8081 Siquidem virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.

Dicit ei Nathanael: Unde me nosti, non solum secundum faciem, sed insuper secundum interiora mea, et secundum cordis mei simplicitatem atque propositum? Forte Nathanael putavit se nunquam visum a Jesu corporali intuitu, et forsan sic erat. Verum, audiens Christum de sua interiori dispositione ea asserere de quibus ipse conscius sibi fuit, miratus est, dicens: Unde me nosti? id est, quis tibi hæc revelavit de me?82 Nam quis scit quid agatur in homine, nisi spiritus ejus, et Deus, et illuminatus a Deo? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocaret, ut venires ad me, quum esses sub ficu, ubi te Philippus invenit allocutusque fuit, dicendo me esse Messiam a Moyse et Prophetis prænuntiatum, vidi, id est cognovi, te, et secreta cordis tui perspexi.

Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Israel, id est, ex istis signis agnosco, quod sis Christus rex Israeliticæ plebis. Nam cordium secreta et absentium verba, nullo narrante cognoscere, eos quoque et facta eorum spiritualiter cernere tam perfecte, qui corporaliter non videntur, Deo est proprium. Idcirco profiteor te Filium Dei, et Regem Israel, id est Deum et hominem. Scivit namque Nathanael, quod Christus non vidit eum sub ficu oculo corporali, nec verba ejus atque Philippi audivit auribus corporis; scivit quoque, quod nemo nuntiavit ea Christo: idcirco, auditis verbis Christi, confessus est quod esset Filius Dei.

Quidam dicit quod iste Nathanael, dicendo Jesum esse Filium Dei, intellexit hoc de filiatione adoptiva per gratiam excellentem, ita quod divinitatem Christi non videtur intellexisse; item, quod dicendo, Tu es Rex Israel, æstimavit eum temporaliter regnaturum, sicut communiter opinantur Judæi. Sed si Nathanael tam inconvenienter, imo et false, sensisset de Christo, nequaquam meruisset audire a Christo: Ecce vere Israelita in quo dolus non est. Tunc enim fuisset carnalis Israelita, aliosque decipiens, docendo de Christo futuro quod esset purus homo, et rex temporaliter regnaturus. Fuit enim legis doctor. Denique, quum fuerit valens legis doctor atque eximius, secundum Bedam, scrutabatur Scripturas de Christo. Quoniam ergo Prophetæ manifeste describunt Christi divinitatem (ut quum ait Jeremias: Hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster.83 In Hebræo autem habetur nomen Domini tetragrammaton, quod non convenit nisi vero Deo. Et Isaias: Vocabitur, inquit, nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis);84 describunt quoque primum Christi adventum in omnimoda paupertate (dicente Zacharia: Ecce Rex tuus veniet tibi mansuetus, ipse pauper; et Jeremia, Quare quasi colonus venturus es in terra?) :85 hinc igitur non est verisimile quod Nathanael æstimavit Messiam purum hominem, atque temporaliter regnaturum, sicut nunc somniant obtenebrati Judæi.

B

Argumentum autem illius, quo arguit quod si Nathanael credidisset eum esse Filium Dei naturalem, non dixisset, Tu es Rex Israel, sed, Totius mundi, non convincit, nec apparentiam habet, præsertim quum in Isaia etiam Deus secundum naturam deitatis frequenter dicatur rex Jacob seu Israel.86 Unde in Isaia dicitur in persona Israelitici populi:87 Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse veniet et salvabit nos.

Quod ad litteram dictum est de Christo Filio Dei. Quamvis enim sit omnium rex, tamen specialiter appellatur Rex Israel: Primo, quoniam ex semine regum Israel natus. Secundo, quia populo illi specialiter promissus ac missus, quemadmodum ait: Non sum missus nisi ad oves perditas domus Israel.88 Ideo in Zacharia habetur: Exsulta satis, filia Sion, ecce Rex tuus.8990 Non ait, Rex totius mundi; sed, Rex tuus. Et quid est, Rex tuus, nisi, Rex Israel?

Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi, Vidi te sub ficu: secundum sensum jam explanatum; credis me Filium Dei, et regem Israel. Majus his, id est signum evidentius meæ divinitatis, videbis, quam sint duo signa prædicta, videlicet, quod te vocavi vere Israelitam dolo carentem, et quod dixi me te vidisse sub ficu. Nam ceteris Prophetis sæpe concessum est, Deo illustrante, quod interiorem hominum dispositionem, actusque exteriores, certitudinaliter cognoverunt. Discipuli autem postea viderunt signa divinitatis Christi multo majora, ut erat suscitatio mortuorum, obscuratio solis tempore passionis, ingressus Christi in conclave januis clausis, ascensio Salvatoris, et missio Spiritus Sancti.9192939495 Specialiter vero subjungitur de uno signo majori.

Et dicit ei Jesus : Amen, amen dico vobis, videlicet tibi, Nathanael, et fratri tuo Philippo, videbitis cœlum apertum : non per scissuram, aut divisionem, vel aliquam corruptionem, quum corpora cœlestia sint naturaliter incorruptibilia; sed per aliquam refulgentiam lucis, ob quam cœlum quasi apertum apparet, ut in coruscatione. Vel dicitur cœlum apertum, propter exitum civium supernorum. Et angelos Dei ascendentes et descendentes in corporibus assumptis, in quibus videri dicuntur, quum in propria natura incorporei invisibilesque consistant, supra Filium hominis, quasi ad ejus famulatum parati. Sed ubi viderunt istud discipuli? Dicendum, in ascensione, quando cum Christo multi angeli ascenderunt, quorum duo adstiterunt discipulis, dicentes :96 Viri Galilæi, quid statis adspicientes in cœlum? Multa quoque fecit Christus miracula, et diversæ circa ipsum visiones apparuerunt, quæ non sunt ab aliquo Evangelistarum descripta.

Circa præinducta, monemur advertere dispensationem sapientiæ Dei in electione Apostolorum :97 quomodo Christus sapientia Patris, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens universa suaviter98, potius elegit Petrum, Andream, Philippum, et alios idiotas in Apostolos, quam Nicodemum et Nathanael, qui erant doctores et legisperiti, ne prædicatio evangelicæ legis videretur virtute humanæ sapientiæ, seu auctoritate magnatum, invaluisse (nam teste Apostolo, Quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes);99 item, ne propter excellentiam suam viderentur ad gratiam apostolatus promoti.

Footnotes

  1. Matth. iii, 13. ↩

  2. Joann. IV, 1, 5. ↩

  3. Matth. iii, 16. ↩

  4. vers. 32. ↩

  5. Marc. 1, 9-12. ↩

  6. Marc. I, 9-12. ↩

  7. Matth. III, 13. ↩

  8. Rom. VIII, 32. ↩

  9. Joann. XVIII, 11. ↩

  10. Ephes. II, 20; ↩

  11. I Petr. II, 6; ↩

  12. Apoc. V, 5; ↩

  13. Is. LIII, 7. ↩

  14. Job xiv, 4. ↩

  15. Is. liii, 6. ↩

  16. Ibid. 5. ↩

  17. Luc. xix, 10. ↩

  18. I Petr. 1, 18, 19. ↩

  19. Joann. xxi, 15, 16. ↩

  20. Zach. vi, 12. ↩

  21. Act. xvii, 31. ↩

  22. Marc. I, 10. ↩

  23. Matth. III, 16; ↩

  24. Luc. III, 21, 22. ↩

  25. Matth. III, 14. ↩

  26. In Matth. III, 6. ↩

  27. Num. XII, 8. ↩

  28. Prov. X, 9. ↩

  29. Prov. II, 7. ↩

  30. I Cor. XIV, 33. ↩

  31. Is. XI, 2. ↩

  32. IV Reg. III, 15. ↩

  33. II Reg. VII, 3. ↩

  34. II Reg. iv, 4 et seq. ↩

  35. Hebr. xiii, 9. ↩

  36. Eccl. xxvii, 12. ↩

  37. Eccli. xxvii, 12. ↩

  38. Is. liii, 9; ↩

  39. Jer. xi, 19. ↩

  40. I Petr. ii, 22. ↩

  41. I Cor. xii, 31. ↩

  42. Ps. civ, 3, 4. ↩

  43. Ps. xxxiii, 6. ↩

  44. Ps. xxiii, 1. ↩

  45. Matth. viii, 20. ↩

  46. Jer. xiv, 8, 9. ↩

  47. Joann. xix, 30. ↩

  48. Ps. xxvi, 4. ↩

  49. 1 *Petr.* IV, 10. ↩

  50. Gen. XLIII, 3. ↩

  51. Act. X, 14. ↩

  52. Matth. IV, 19, 20. ↩

  53. Matth. XVI, 16. ↩

  54. Ibid. 18. ↩

  55. Luc. VI, 14. ↩

  56. Marc. III, 16; ↩

  57. Act. VIII, passim. ↩

  58. Ibid. 13. ↩

  59. Act. VI, 5. ↩

  60. Matth. X, 3. ↩

  61. Gen. XLIX, 10. ↩

  62. Ibid. 18. ↩

  63. Gen. XXII, 18. ↩

  64. Act. III, 22. ↩

  65. Deut. XVIII, 15; ↩

  66. Act. III, 24. ↩

  67. Joann. XX, 9. ↩

  68. Luc. XVIII, 31-34. ↩

  69. vers. 47. ↩

  70. Matth. II, 23. ↩

  71. II Cor. III, 6. ↩

  72. I Cor. X, 18. ↩

  73. Galat. VI, 16. ↩

  74. Rom. IX; ↩

  75. Galat. III. ↩

  76. Petr. II, 22. ↩

  77. Is. LIII, 9; ↩

  78. Job XXXVI, 13. ↩

  79. Is. XXXII, 7. ↩

  80. Ps. V, 7. ↩

  81. Malach. I, 14. ↩

  82. 1 Cor. II, 11. ↩

  83. Jer. XXXIII, 16. ↩

  84. Is. IX, 6. ↩

  85. Jer. XIV, 8. ↩

  86. Is. XLI, 21; XLIV, 6. ↩

  87. Is. XXXIII, 22. ↩

  88. Matth. XV, 24. ↩

  89. Zach. IX, 9. ↩

  90. Zach. IX, 9. ↩

  91. Matth. 1x, 25; ↩

  92. Luc. vii, 14, 15; Jo- ann. xi, 43, 44; ↩

  93. Matth. xxvii, 45; ↩

  94. Joann. xx, 19, 26; ↩

  95. Act. 1, 9; 11, 3, 4. ↩

  96. Act. 1, 10, 11. ↩

  97. 1 Cor. 1, 24; ↩

  98. Sap. viii, 1. ↩

  99. 1 Cor. 1, 27. ↩

Chapter 7 of 51