Articulus 10
EXPLANATIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS CAPITULI TERTII, AB EO LOCO QUO DICITUR : POST HÆC VENIT JESUS ET DISCIPULI EJUS IN TERRAM JUDÆAM.
DESCRIPTO sermone quem habuit Christus cum Nicodemo, aliquibus forsitan verbis ab Evangelista adjectis, nunc consequenter ostenditur exordium usus Baptismatis evangelicæ legis; et quid Joannes Baptista de Christo perhibuit, plenius edocetur.
Post hæc, videlicet consummato sermone præscripto quem habuit ad Nicodemum Salvator, venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam, hoc est ad alia loca Judææ. Postquam enim fuit in civitate Judæorum metropoli, puta Jerusalem, ubi Nicodemum instruxit, processit ad alia loca ejusdem provinciæ, ut ibi prædicaret. Sed quum Jerusalem sit principalis urbs Judææ, quidam dixerunt quod Christus venit post prædicta in Judæam, non statim et immediate, sed postquam Galilæam intravit. Et illic demorabatur cum eis in domibus alienis, tanquam pauper et hospes, quia non habuit ubi caput reclinaret.1
Et baptizabat. Secundum Chrysostomum, Christus in propria persona non baptizavit, quia sequenti capitulo scribitur : Quanquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus.2 Dicitur tamen baptizasse, quia discipulis suis officium baptizandi commisit : quemadmodum rex facere dicitur quod facit per suos ministros. Dicit quoque Chrysostomus, quod discipuli baptizabant, non Baptismate Christi, sed Joannis, quia secundum positionem hanc, Baptisma Christi nondum fuerat institutum.
Habet enim efficaciam a merito passionis dominicæ, quæ tunc nondum erat peracta. Et Apostolis dixit Christus post resurrectionem, quando ascendit :3 Joannes baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. Si autem Christus propriis manibus non baptizavit Apostolos, ergo nec aliquem alium.
Sed melius videtur ut cum Augustino dicamus, quod Christus primo per se ipsum baptizavit, præsertim Apostolos aliosque discipulos suos. Nec dubium quin proprio Baptismate gratiam conferente baptizaverit. Instituit enim sacramenta novæ legis per se ipsum, et exercuit ea, saltem quædam eorum. Postmodum vero commisit Apostolis Baptismatis sui exercitium, et ipse altioribus intendebat, videlicet doctrinæ et prædicationis officio. Quod et Apostoli post resurrectionem sæpe fecisse leguntur, quando multos converterunt, ne per baptizandi officium, quod ab inferioribus atque indoctioribus fieri potuit, a verbo prædicationis impedirentur.
Unde ad Corinthios Paulus testatur : Neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium, et Stephanæ domum; non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare.4 Nec obstat quod ait Salvator Apostolis : Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.5 Hoc quippe intelligendum est, quod baptizarent eas per se, vel per suos adjutores atque discipulos. — Postremo, quod objicitur, de facili solvitur. Passio enim Christi hoc contulit futura, quod præstat jam facta. Tota enim efficacia ac idoneitas meriti Christi, fuit a persona Verbi præsentialiter, quæ æterna est, et unius potestatis ante passionem et postea. Quod vero Apostolis dictum est, Vos autem baptizabimini Spiritu Sancto, intelligitur de interiori perfusione gratiæ Spiritus Sancti sub signo visibili.
Erat autem et Joannes baptizans in Ænnon, id est loco sic dicto, juxta Salim, urbem sitam prope Jordanem, quia aquæ multæ erant illic, videlicet juxta Salim. Erat enim ibi lacus, secundum Bedam, et ideo fuit locus ad baptizandum conveniens. Et veniebant Judæi ad Joannem, et baptizabantur ab eo. Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem ab Herode tetrarcha, qui ad Herodiadis suggestionem incarceravit Joannem, ut Marcus refert.6 Per hoc innuit Evangelista, quod omnia a se hucusque descripta de actibus Christi, sunt ab aliis Evangelistis omissa, qui sic loquuntur de Christo ac si post incarcerationem Joannis incepisset prædicare et signa peragere.
Facta est ergo quæstio, hoc est, ex quo Christus baptizabat per se et per suos Apostolos, idcirco mota est quæstio contentiosa ex indiscreto zelo procedens, ex discipulis, id est ab aliquibus de numero discipulorum, Joannis Baptistæ, cum Judæis qui baptizabantur a Christo, de purificatione, hoc est de baptismo, qui est lotio purgans. Baptismus autem Christi vere intus purificat: unde activa purificatio appellatur. Ista quæstio fuit, cujus baptismus esset præstantior, Christi vel Joannis. Joannis namque discipuli volentes magistrum suum præferre, dixerunt quod ejus baptismus dignior esset. Judæi autem baptizati a Christo, dixerunt oppositum: scientes quale testimonium perhibuisset Joannes Christo, dicens, Ego baptizo vos aqua, ille baptizabit vos Spiritu Sancto;7 et etiam quia Joannes venientes ad se misit ad Jesum, ut baptizarentur ab eo, non autem misit Christus venientes ad se ad Joannem.
Et venerunt discipuli Joannis ad Joannem, ut quæstionem hanc solveret, propriique baptismi honorem defenderet; et dixerunt ei, dolentes et querulantes quod honor magistri sui, et per consequens honor eorum, minueretur: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem (sicut superius dictum est), cui tu testimonium perhibuisti, dicendo, Ecce Agnus Dei;8 ecce hic baptizat, per se et suos discipulos, et omnes veniunt ad eum, hoc est tam multi, ut pene nulli videantur qui te accedunt, quia et tu ipse mittis tuos ad eum. Quasi dicant: Ibi frequentia, hic paucitas; illi honor impenditur, tu incipis parvi pendi: et tu ipse es in causa, quia sic illum verbis tuis magnificasti. Isti discipuli Joannis nondum perfecti fuerunt, sed aliquid invidentiæ inerat eis, ægre ferentibus quod Christus et ejus discipuli Joanni et ejus discipulis præferebantur. Unde sæpe conjunxerunt se Pharisæis, quos noverant æmulos Christi, contra Jesum, sicut Matthæus habet: Accesserunt ad Jesum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos et Pharisæi jejunamus frequenter, tui autem discipuli non jejunant?910
Deinceps Joannes Baptista benigne docet et corrigit suos discipulos. Respondit Joannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, hoc est, nihil boni habere vel accipere potest, nisi fuerit ei datum de cælo, hoc est a Deo concessum, mediate vel immediate. Omnia etenim bona, cuncta dona naturæ, universa munera gratiæ, a Deo sublimi et benedicto fontaliter profluunt. Propter quod dicit Apostolus: Quid habes quod non accepisti?1112 Et: Non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est. Et apud Osee loquitur Deus: Perditio tua ex te, in me tantummodo auxilium tuum.13 Quamvis homo universaliter ita sit, tamen Joannes id dicit de semetipso, tanquam dicat: Ego quum homo sim, potestatem baptizandi non habeo nisi ex Deo; ille quum Deus sit, propria auctoritate baptizat: ideo mihi non derogatur, dum ille præ me honoratur, nec debetis hoc impatienter accipere.
Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, qui verba mea de Christo dicta audistis, quod dixerim, audientibus vobis, coram turba: Non sum ego Christus, id est:14 non sum filius naturalis et unicus, magnum mihi est esse filium adoptivum; non sum finis, sed via et medium ad finem deducens; non sum Salvator, sed servus, gratia ejus indigens, cui et dixi:15 Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Sed quoniam missus sum ante ipsum tanquam præcursor et præco, ut prædicando ac baptizando, disponerem homines ad doctrinam gratiamque illius. De hoc superius multa jam dicta sunt.16
Insuper ponit Joannes Baptista copiosam differentiam grandemque distantiam inter Christum et se: et quia discipuli sui minus sublimiter senserunt de Jesu, ideo Joannes ejus magnificentiam fidelissime atque clarissime pandit, non brevi versiculo, sed longo sermone.
Qui habet sponsam, sponsus est. Amicus autem sponsi qui stat et audit eum, gaudio gaudet, id est, intime cordialiterque exsultat, propter vocem sponsi cui congratulatur.17 Hoc ad litteram in hominibus ita est; spiritualiter quoque sic fuit inter Christum et ejus præcursorem. Per sponsum ergo Joannes intelligit Christum, cujus sponsa est Ecclesia, quam sibi in incarnatione, Baptismo et passione desponsavit, eam sibi incorporando, per gratiam fecundando, spirituales filios ex ea generando. Quum enim sponsus ex sponsa generet prolem, convenit Christo procreare in Baptismo filios spirituales per Ecclesiam, quasi per matrem fidelium, quæ virtute et gratia sui sponsi regenerat. Joanni ergo non conveniebat spiritualiter regenerare, sed ad regenerationem disponere. De hoc sponso et sponsa ait Apostolus ad Ephesios:18 Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret. Et ideo Joannes in Apocalypsi: Venerunt (inquit) nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se;19 et rursus, Vidi Jerusalem, id est Ecclesiam, a Deo paratam quasi sponsam ornatam viro suo.20 De hoc sponso ac sponsa cantatur Canticum canticorum.
Habet autem Christus triplicem sponsam, videlicet: universalem, quæ est Ecclesia omnium electorum, quam sibi ab origine mundi desponsare exorsus est per fidem et caritatem; sponsam particularem, quæ est anima sancta, quam sibi quotidie desponsat, quosdam ad se convertendo per gratiam; sponsam singularem, quæ est Virgo beatissima, quam sibi desponsavit in utero suæ Matris. Verum hæ duæ sponsæ continentur in prima, ut pars in toto. Propter quod dici potest, quod Christus non habet nisi unam sponsam in terra, sicut et unam dumtaxat Ecclesiam habere asseritur, quamvis sint multæ particulares Ecclesiæ non discordantes ab Ecclesia universali. Quum itaque sit Filius Dei sponsus noster seu animarum nostrarum, constat quod fornicatur adulteriumque committit, qui magis adhæret rebus terrenis, variabilibus et caducis, quam sibi. Hoc est spirituale adulterium, de quo Psalmista loquitur Deo: Ecce qui elongant se a te peribunt;21 perdidisti omnes qui fornicantur abs te. De quo scriptum est apud Osee:22 Noli lætari, Israel, quia fornicatus es a Deo tuo.
Magna plane nobilitas atque ineffabilis dignitas animæ, imo totius Ecclesiæ, esse sponsam sui Creatoris, cujus semine imprægnatur, videlicet lumine gratiæ cœliformis, ut sit fecunda in fructibus Spiritus Sancti, de quibus ad Galatas dicit Apostolus: Fructus Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, fides, modestia.23
Denique, per amicum sponsi intelligit Joannes se ipsum, quem certum est in Christi amore ardentissimum exstitisse. Qui stetit corporaliter juxta Jesum circa Jordanem; spiritualiter quoque stetit, tanquam in omni virtute erectus, in Christi caritate perfectus, nec ad dexteram nec ad sinistram deflectens animæ gressus, quia non erat arundo vento agitata.24 Audivitque verba Sponsi cœlestis, quæ non sunt in toto descripta: nec dubium quin in verbis Christi cordialissime delectabatur. Ideo subditur: Hoc ergo gaudium meum impletum est, id est, de adsistentia et audientia qua Sponso Ecclesiæ adstiti ejusque vocem audivi, jam vehementer lætatus sum, excellentiæ Christi mentaliter congaudendo. Fuit autem Joannes non solum Sponsi hujus amicus, sed etiam paranymphus, quoniam inter Christum et homines fecit copulam spiritualem, Sponsam Sponso conjungens.
Sed si Joannes ita dilexerat Christum, nonne mirum est quod nunquam corporaliter secutus est eum sicut discipuli, præsertim quum teste divino Dionysio, amor sit virtus unitiva? Imo istud in tantum displicuit Manichæis, ut dicerent Joannem esse damnatum. Et respondendum, quod amor Joannis fuit veraciter spiritualis, idcirco in spirituali conjunctione quievit contentusque fuit. Per quod docemur de corporali conjunctione seu præsentia non debere curare, nisi ad spiritualem profectum fuerit opportunum.25 Caro nempe, ut ait Salvator, non prodest, sed spiritus est qui vivificat. Unde Apostolis in corporali præsentia Christi minus ordinate delectationem habentibus, professus est Christus: Expedit vobis ut ego vadam:26 si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. Spiritualiter ergo amandus et contrectandus est, non solum Christus, sed et quilibet proximus. Idcirco enim dicit Apostolus: Et si novimus secundum carnem Christum, tamen jam nunc non novimus;27 itemque, Itaque nos jam neminem secundum carnem novimus.28 Deificata namque et spiritualizata erat affectio sancti Apostoli: cujus sectemur vestigia.
Quæritur, cur et quomodo Joannes, qui superius dixit se esse indignum solvere calceamenta Christi, nunc appellat se ejus amicum.29 Dicendum, quod ibi loquebatur turbæ, quæ Christi majestatem non novit: idcirco se ibi maxime humiliavit, et Christum exaltavit. Nunc vero loquitur suis discipulis invidia tactis, et inter Jesum ac Joannem aversionem quamdam facere cupientibus: hinc Joannes dicit se amicum illius, ut et discipulos suos ad Christi provocet caritatem. Sic et nos facere par est, dum sentimus seminatorem discordiæ nos affari, dicendo verba invidiæ provocativa. Tunc ergo caritative loquamur de eo inter quem et nos nititur seminare discordiam. Uterque autem sermo Joannis est verus: quia Joannes quantum ad id quod fuit per naturam et propriam fragilitatem, dignus non fuit solvere calceamenta Christi; quantum vero ad id quod fuit per caritatem et gratiam Salvatoris, erat præcipuus ejus amicus, non minor quam evangelista Joannes.
Illum oportet crescere, me autem minui. Quando Joannes hoc dixit, fuit Christus perfectæ quantitatis in corpore, et perfectæ sanctitatis, sapientiæ et gratiæ in anima; secundum divinitatem vero, in se ipso omnino incommutabilis permanet. Quod ergo ait Joannes, Illum, videlicet Christum, oportet crescere, sic intelligendum est quomodo Deus dicitur magnificari et exaltari a nobis: non quod in se ipso major fiat vel altior; sed quod ejus magnitudinem et sublimitatem agnoscimus, profitemur, laudamus. Sic Christus crevit quantum ad magnitudinem famæ et hominum æstimationem. Joannes vero minoratus est hoc modo. Populus enim putavit Joannem esse Christum, et Jesum esse prophetam, non Messiam; sed tempore procedente, radiantibus signis documentisque Jesu, et testimonio Joannis cooperante, cœpit populus Jesum tenere pro Christo rege Messia, Joannem vero pro vate, præcursore ac nuntio Jesu Christi. Augustinus tangit alium sensum, referendo verba Joannis ad passionem utriusque, ut Christus dicatur crevisse, quia distendicavit, quia Deus Pater seu Trinitas verax est in se ipso, in verbis suis atque operibus, qui per diversa argumenta probavit quod Jesus sit Christus Filius Dei, videlicet : in baptismo, per descensum Spiritus Sancti in forma columbæ, et per vocem qua dixit Pater, Hic est Filius meus dilectus; per miracula quoque in Jerusalem facta, de quibus confessus est Nicodemus, Nemo potest hæc signa facere, nisi fuerit Deus cum eo. Verus etiam ostenditur Deus, quia in Jesu implevit quæcumque per Prophetas prænuntiavit de Christo. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Quamvis hoc verum sit de ipso Baptista (de quo dictum est supra, Fuit homo missus a Deo), atque Apostolis, imo universis prædicatoribus sanctis, qui sunt missi a Deo, et verba Dei hominibus prædicant; hoc tamen de Christo antonomastice dicitur, quum ipse sit omnium missorum atque divina loquentium summus.
Præterea ostendit Baptista excellentiam Christi ex parte gratiæ sibi concessæ. Non enim ad mensuram, id est secundum determinatum gradum et particularem perfectionem, dat Deus Spiritum Sanctum, id est gratiam ejus : supplendum est, Christo homini, de quo Joannes nunc loquitur. Ex his autem quæ dicta sunt in expositione primi capituli, super illud, Plenum gratiæ et veritatis, patet quomodo gratia Christi sit perfecta, summa et multiplex; nec jam resumenda sunt illa. Sed quia Præcursor jam adstruit quod sine mensura Deus præstitit gratiam Christo, oportet fateri quod gratia Christi sit aliquo modo infinita. Gratia autem Christi habitualis non est secundum essentiam infinita, quum sit pura creatura, quæ non potest simpliciter esse infinita, sed necessario est determinatæ perfectionis et limitatæ capacitatis. Gratia vero unionis in Christo est simpliciter infinita, quum non sit quid creatum, sed ipsum Verbum humanæ naturæ gratis unitum. Nihilo minus gratia habitualis in Christo est quodammodo infinita : primo, quia idonea est ad omnes gratiarum effectus; secundo, quoniam major gratia nulli communicari potest; tertio, quia tota capacitas animæ Christi repleta est gratia; quarto, quoniam plena atque sufficiens est aliis influere incessanter. Aliis vero datur gratia secundum aliquem gradum et determinatam perfectionem, prout Apostolus dicit : Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Infinita est ergo gratia Christi, quoniam Verbum tantam gratiam influxit animæ Christi, quantam capere potuit, eratque paratum plus dare, si illa potuisset plus capere. Unio enim Verbi cum humana natura, non est facta per gratiam habitualem intermediam; sed gratia ista consecuta est hypostaticam unionem, tanquam effectus ipsius. Et quoniam unio hypostatica seu personalis, est summa ac propinquissima, ideo ex ea derivata est tanta gratia ad animam Christi, quod tota ejus capacitas fuit repleta.
Pater enim diligit Filium amore immenso, omni creaturæ inexperto, superæstuanti ac superdulcissimo, quantum ad Filii divinitatem. Propter quod dicit Apostolus ad Colossenses : Gratias agimus Deo et Patri, qui nos transtulit in regnum Filii dilectionis suæ. Quum autem dicit, Pater diligit Filium, non est simpliciter accipiendum, quum Deus diligat cuncta quæ fecit; sed innuitur quod incomparabilis sit dilectio Patris ad Filium, secundum quod apud Marcum ait Pater : Hic est Filius meus carissimus. Diligit quoque Pater Filium secundum naturam assumptam, amore finito, sed singulari, et ampliori quam totum universum, quoniam majus bonum dedit ei soli quam omnibus simul, videlicet personalem unionem cum Verbo.
Et omnia dedit in manu ejus, id est in potestate Filii, secundum utramque ejus naturam. Pater enim dedit omnia in potestate Filii secundum naturam ejus divinam, in quantum dedit eamdem ei essentiam atque potentiam quam habet Pater.
Ephes. IV, 7.
Coloss. I, 3, 12, 13.
Sap. XI, 25.
Marc. IX, 6.
34
Ibid. I, 6.
Ibid. 14.
35 tus in cruce; Joannes vero minutus, quoniam decollatus. Sed quia discipuli Joannis conquerebantur de hoc quod multi accesserunt Jesum, et pauci Joannem, potest ita intelligi: Illum oportet crescere, acquirendo plures discipulos spiritualesque filios in Baptismo; me autem minui, quantum ad numerum discipulorum: quia nonnulli ex discipulis Joannis adhæserunt Christo.
Hujus incrementi et decrementi ponit Joannes Baptista aliquas rationes. Primam tangit, dicendo: Qui desursum venit, id est Christus Unigenitus Dei, cujus a summo cœlo fuit egressio, quantum ad divinitatem, quoniam natus a Patre æterno, et quantum ad humanitatem, quoniam supernaturaliter conceptus et natus ex Virgine, Spiritu Sancto corpus ejus formante;3031 super omnes est, id est, omnibus creaturis sublimior est, quantum ad utramque suam naturam. Nam quoad divinam, cunctis præstantior est in infinitum. Hæc ergo ratio excellentiæ Christi, sumpta est ex parte suæ originis.
Secunda vero accipitur ex qualitate suæ sapientiæ et doctrinæ. Unde subjungitur: Qui est de terra, id est, ex humanis parentibus viro et femina natus est, de terra est, quantum ad generationis originem, et de terra loquitur, id est, de inferioribus et terrenis tractat, quantum est ex parte suæ terrenæ originis. Nihilo minus loquitur de divinis atque cœlestibus, sive per naturalem rationem, sicut philosophi, sive per gratiæ infusionem et supernaturalem illuminationem, quemadmodum Prophetæ et Apostoli, ipse quoque B. Joannes Baptista, quem certum est hoc loco de cœlestibus fari, imo de supercœlestibus eloqui, scilicet de Patre et Filio. Qui de cœlo venit, humanam naturam assumendo, et visibiliter apparendo supernaturalique modo nascendo, super omnes est, perfectione naturæ quoad suam divinitatem, et excellentia gratiæ quoad humanitatem assumptam.
Et quod vidit et audivit, hoc testatur; et testimonium ejus nemo accipit. Hoc verbum Præcursoris alludit ei quod supra Christus dixit ad Nicodemum:32 Amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur; et testimonium nostrum non accipitis. Quod quomodo intelligendum sit, paulo ante expositum est. Ea enim quæ Christus docuit, vidit oculo intellectuali secundum utramque naturam, cognoscendo videlicet omnia per scientiam increatam, ut Deus, et per scientiam infusam, ut homo. Denique ut homo, audivit auribus cordis a Deo Trinitate in primo instanti incarnationis, quidquid Deus sibi revelavit. Sed quomodo secundum naturam divinam audit aliquid a Patre, quum ipse sit sermo Patris? Dicendum, quod Filio Dei idem est generari a Patre, et audire a Patre. Nascendo quippe a Patre, recipit plenitudinem deitatis, et per consequens sapientiam omnemque perfectionem, a Patre. Idcirco dicitur audire a Patre, non quasi primo subsistens, et postea audiens, vel a Patre distans, sed eamdem sapientiam atque essentiam recipiendo a Patre, quam habet Pater. Audit ergo, id est, intellectualiter percipit, a Patre, quidquid intelligit Pater.
Sed quomodo dicit Præcursor de Christo, Testimonium ejus nemo accipit? quum in Daniele scriptum sit, Omnes populi, tribus et linguæ servient ei;33 itemque in Psalmo, Reminiscentur et convertentur ad Dominum universæ familiæ gentium.34 Sed et quando Joannes hæc dixit, habuit Christus nonnullos discipulos; et ipse quoque Baptista utique testimonium Christi accepit. Et respondendum, quod Joannes hoc asserit ad insinuandum paucitatem Judæorum in Christum credentium. Juxta quem modum dicit Apostolus:35 Omnes quæ sua sunt quærunt, non quæ Jesu Christi.36 Sic etiam Michæas dicit:37 Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est.
Qui autem acceperit ejus testimonium, verbis Christi credendo, signavit, id est, consideravit et suo actu monstravit ac in383940
Dando equidem ipsi potentiam istam, dedit ei omnium potestatem, ita quod Filius est universorum Dominus per auctoritatem, potens creare, annihilare, et quidquid voluerit facere. Denique, secundum assumptam humanitatem dedit omnia in manu ejus, quoniam omni creaturæ præposuit Christum, prout in Matthæo ait: Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.41 Ut enim Damascenus testatur, dato Christo homini quod majus est, etiam datum est ei quod minus est. Quoniam ergo datum est ei personale esse Verbi, ut sit Filius naturalis, quia humanitas Christi subsistit in increato personalique esse Verbi, imo ipsum Verbum est persona seu personalis subsistentia naturæ assumptæ; ideo datum est ei omnibus creaturis præsidere ac dominari. — Sed contra hoc videtur esse illud Apostoli ad Hebræos: Nondum videmus omnia ei subjecta. Dicendum, quod nondum sunt omnia Christo homini subjecta, quantum ad suæ potestatis plenariam exsecutionem et universalem manifestationem; sed hoc fiet in die judicii, quando ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei, ut Isaias dicit.
Per hoc itaque Pater dedit omnia in manu Filii secundum suam divinitatem, quod genuit Filium sibi æqualem, Omnipotens omnipotentem, ut qualis et quantus est Pater, talis ac tantus sit Filius, ita quod dare, aliud non fuit quam generare.
Qui credit in Filium, fide formata, perseveranti et operatoria, habet vitam æternam, id est beatitudinem sempiternam, nunc in spe, in merito et in radice. Non enim inaniter eam præstolatur; sed habet causam adipiscendi eam, quæ est actio bona ex caritate procedens, in adultis. In infantibus vero sufficit fides formata sine opere proprio, cum merito Christi.
Qui autem incredulus est Filio Dei, non videbit vitam æternam, id est, divina visione privabitur quantum ad pœnam damni, quemadmodum scriptum est: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Unde et in Isaia habetur:4243 Qui incredulus est, infideliter agit. Sed quum vita æterna sit visio Dei, quomodo infidelis dicitur non visurus vitam æternam, quasi fideles sint eam visuri? Et respondendum, quod intellectus reflectitur super proprium actum: ideo Sancti in patria suam beatificam visionem vident, hoc est, cognoscunt. Potest quoque per vitam æternam intelligi beatitudo objectalis, quæ est Deus, quem increduli non videbunt per speciem. Sed ira Dei, id est justa vindicta, manet super eum, id est, æternam damnationem incurret quantum ad pœnam damni. Omnes quidem, teste Apostolo, nascimur filii iræ.44 Sed ira Dei non manet super electos atque fideles.4546 Super infideles vero in sua perfidia persistentes, sine fine manebit. Unde in Apocalypsi inducitur: Timidis autem, et incredulis, et exsecratis, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulfure.4748
Ex præinductis verbis et factis Joannis moraliter edocemur, ne indigne feramus dum alii nobis præferuntur, quibus majores æstimabamur; nec aliquid boni propriis viribus adscribamus, quia non potest homo habere vel accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cœlo.49 Patet quoque ex his quanta sit certitudo fidei christianæ, quæ data est ab unigenito Filio Dei, qui non alia nobis narravit quam quæ vidit in Patre et audivit ab eo. Propterea multo damnabilius est non recipere legem evangelicam, quam fuit non credere legi Mosaicæ, prout ad Hebræos plenius docet Apostolus.505152
Footnotes
-
Matth. VIII, 20. ↩
-
Joann. IV, 2. ↩
-
Act. 1, 5. ↩
-
I Cor. 1, 14, 16, 17. ↩
-
Matth. XXVIII, 19. ↩
-
Marc.vi,17. ↩
-
Ibid. 1, 8. ↩
-
Joann. 1, 29, 36. ↩
-
Matth. ix, 14. ↩
-
Matth. ix, 14. ↩
-
I Cor. IV, 7. ↩
-
II Cor. III, 5. ↩
-
Osee xiii, 9. ↩
-
Joann. I, 20. ↩
-
Matth. III, 14. ↩
-
Art. VI, passim. ↩
-
Joann. iii, 29, 36. ↩
-
Ephes. v, 25, 26. ↩
-
Apoc. XIX, 7. ↩
-
Apoc. XXI, 2. ↩
-
Ps. LXXII, 27. ↩
-
Osee IX, 1. ↩
-
Galat. v, 22, 23. ↩
-
Luc. vii, 24. ↩
-
Joann. vi, 64. ↩
-
Joann. xvi, 7. ↩
-
II Cor. v, 16. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Joann. i, 27. ↩
-
Luc. 1, 35. ↩
-
Ps. xviii, 7. ↩
-
vers. 11. ↩
-
Dan.vn,14. ↩
-
Ps. xxi, 28. ↩
-
Philipp. u, 21. ↩
-
Philipp. ii, 21. ↩
-
Mich.vn,2. ↩
-
Luc. i, 35. ↩
-
Mich. vii, 2. ↩
-
Dan. vii, 14. ↩
-
Matth. xxviii, 18. ↩
-
Is. xxvi, 10, juxta LXX. ↩
-
Is. xxi, 2. ↩
-
Hebr. n, 8. ↩
-
Hebr. 1, n. ↩
-
Ephes. n, 3. ↩
-
Apoc. xxi, 8. ↩
-
Is. xlv, 25. ↩
-
Joann. xix, 11. ↩
-
Hebr. i, 11. ↩
-
Ephes. ii, 3. ↩
-
Hebr. ii, 8. ↩
Chapter 11 of 51