Skip to the text

Articulus 11

ELUCIDATIO CAPITULI QUARTI : UT AUTEM COGNOVIT JESUS QUIA AUDIERUNT PHARISÆI.

HOC loco describit Evangelista inæstimabilem prorsusque ineffabilem dignationem Filii Dei, quæ manifestatur in præsenti capitulo variis modis, videlicet: quod nostræ pravitatis defectus laboresque sustinuit; quod mulieri peccatrici tam pie, diffuse ac dulciter loqui dignatus est; quod ignorantes tam caritative instruxit; quod pro conversione gentilium tanta prodigia fecit.

Dicit igitur beatissimus Evangelista: Ut autem, id est postquam, cognovit, hoc est, se cognoscere demonstravit, Jesus, qui secundum quod Deus, novit omnia ab æterno, et ut homo talis, cognovit omnia quæ fuerunt, sunt vel erunt, a primo instanti creationis animæ suæ; vel simpliciter, Ut cognovit Jesus, hoc est, ex aliorum relatu percepit; quia audierunt Pharisæi a Judæis a Christo redeuntibus suscepto ejus Baptismo, quod Jesus plures discipulos facit et baptizat quam Joannes, id est, majorem partem Judæorum suo magisterio subdit atque baptizat, quam fecit Joannes Baptista. Fecit enim Christus discipulos, non per hoc dumtaxat quod aliis foris verbum Dei proposuerit, sed quia eis intus gratiam advertendi, consentiendi et obediendi infudit. Idcirco ratio magistri sibi præcipue competit, juxta quod ait in Matthæo:1 Nolite vocari Rabbi, unus est enim magister vester Christus.

Quanquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus. Præcedenti capitulo, dixit Evangelista quod Jesus baptizavit: quomodo ergo nunc dicit quod non baptizaret? Et respondendum, quod Jesus primo ad tempus baptizavit, non quoslibet, sed suos discipulos, propria manu: quo facto commisit eis baptizandi officium, et ipse vacabat doctrinæ, ut dictum est supra.2 Quod ergo nunc dicitur, quod non baptizavit, referendum est ad tempus sequens. Augustinus, Beda et alii multi sic solvunt, quod Jesus baptizavit et non baptizavit. Baptizavit nempe, intus a culpa lavando; non baptizavit autem, foris corpora aquis tingendo. Verum, quia mox subditur, Sed discipuli ejus, constat Evangelistam loqui hoc loco de exteriori Baptismo. Discipuli enim non mundabant a culpa, nisi instrumentaliter. Ideo prima solutio planior est: quæ tamen ab intentione istorum non discrepat.

Reliquit Judæam, id est illam partem terræ promissionis in qua habitaverunt tribus Juda et Benjamin atque Levitica. Ab eo enim tempore quo decem tribus a domo David divisæ sunt, et vitulos aureos adoraverunt, constituentes sibi sacerdotes de extremis populorum, filii Levi3 venerunt et habitaverunt in regno Juda, ubi fuit templum et locus sacrificiorum, et cultus Dei permansit, ut patet in libris Regum. Tota autem provincia illa vocabatur Judæa, a tribu Juda, quoniam principalior fuit ac major, sicut et Judas inter fratres suos fortissimus exstitit, ut habetur in libris Paralipomenon.45 Imo ante prædictam divisionem, tota terra promissionis nominata fuit Judæa, propter regiam excellentiam tribus Juda, juxta illud in Psalmo: Facta est Judæa sanctificatio ejus.6

Cur Christus reliquit Judæam? Numquid timore Pharisæorum, quos solo nutu destruere potuit? Non utique, sed propter alias rationes. Primo, cedens perversitati et rancori eorum, ex compassione, ne eum persequendo gravius peccarent. Secundo, dans exemplum fugiendi persequentes pro loco, causa et tempore, quando videlicet potius expedit fugere quam manere. Unde et alibi loquitur :7 Quum persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam. Tertio, ad insinuandum quod ingratis sæpe subtrahendum est verbum Dei, propter indignitatem illorum et reverentiam verbi divini, ne vilipendatur. Propter quod Salomon dixit :8 Qui erudit derisorem, ipse sibi injuriam facit. Et denuo ait Scriptura :9 Ubi non est auditus, non effundas sermonem. Propter similem causam, Paulus et Barnabas reliquerunt Judæos, ut in Actibus Apostolorum habetur : Vobis oportebat primo loqui verbum Dei ;10 sed quia repulistis illud, convertimur ad gentes.

Et abiit iterum in Galilœam, de qua natus fuit, et a qua abiit primo in Jerusalem. Oportebat autem eum transire per mediam Samariam, id est per terram Samariæ, quæ inter Judæam et Galilæam sita fuit :11 sicque ex congruentia viæ, oportuit, id est conveniens fuit, Jesum ire per terram illam ; sed quod non oportebat ex necessitate, palam est. Poterat quippe Dominus Jesus ductu angelico ferri de loco ad locum. Sed nec tali famulatu indiguit, quoniam poterat dotem agilitatis assumere, et per eam in brevissima horula longissima spatia pertransire : imo, præter hos modos potuit propria potestate, puta virtute Verbi, velocius moveri quam corpora glorificata per dotem agilitatis. Porro in Scripturis, per Samariam quandoque designatur principalis urbs terræ illius, a qua tota provincia appellatur Samaria. Tamen urbs illa, quum destructa fuisset et reparata, dicta fuit Sebaste. Quandoque autem per Samariam signatur provincia illa, ut nunc.

Venit ergo Jesus cum discipulis suis in civitatem Samariæ quæ dicitur Sichar, quæ in Genesi dicitur Sichem.12 Istud dicit Evangelista per anticipationem, quia ut infra habetur, Jesus nondum introiit civitatem, sed foris permansit, et postmodum est ingressus.13 Propter quod subditur: juxta prædium, id est agrum, qui fuit extra et prope hanc urbem, quod prædium dedit Jacob moriens Joseph filio suo. Unde in Genesi ait ad Joseph : Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo.14 Urbs ista cecidit tribui Manassæ filii Joseph. Erat autem ibi, juxta prædium istud, fons Jacob, id est puteus quem habuit Jacob, quando habitavit juxta hunc locum, quando videlicet a Mesopotamia fuit regressus.1516

Jesus autem fatigatus ex itinere, id est laboriosa viæ ambulatione. Et secundum Augustinum in epistola ad Dioscorum, tanta fuit ab exordio incarnationis beatitudo animæ Christi, quod nisi divina dispensatione dilatum fuisset, prædictæ beatitudinis redundantia tanta fuisset in corpore Christi, quod ipsum ab omni pœna et morte præservasset. Omnis ergo corporalis defectus et passio corporis Christi, fuit dispensationis divinæ, non necessitatis humanæ. Esuriit igitur, sitivit, æstuavit et fatigatus est Jesus, non ex necessitate, sed propter multiplices causas : Primo, ut susceptæ carnis atque indutæ a se humanitatis veritatem demonstraret. Assumpsit enim humanam naturam, et indetrahibiles ejus defectus, videlicet naturales motus passionum, iram, timorem, tristitiam, secundum Damascenum. Secundo, ut sua fatigatione nobis requiem mereretur æternam, gratiam quoque copiosam in sæculo isto. Tertio, ut nos ad fortem atque æquanimem sanctorum laborum et fatigationum tolerantiam animaret, sicut et alibi loquitur : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.17 Neque enim pigritantibus et dormientibus, sed laborantibus, et in divino obsequio corporaliter fatigatis, corde tamen infatigabilibus, provenit beatitudo cœlestis. Sic ergo fatigatus est Jesus ex itinere, quomodo dicit in Psalmo :18 Genua mea infirmata sunt a jejunio.

Sedebat sic super fontem, id est, juxta puteum repausavit. Propter diversas causas quievit juxta puteum: Primo, quoniam sitiebat, et bibere voluit. Secundo, quia per fontem et aquam designantur fluenta sapientiæ Christi, quam ipse suis propinat electis, juxta illud Isaiæ:19 Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Tertio, ut ex occasione loci mulierem instrueret, imo sub persona mulieris Samaritanæ, totam Ecclesiam ex gentilitate conversam.

Hora erat quasi sexta. Ex quo sequi videtur quod Jesus cœpit mane ambulare, ut et nos diluculo consurgamus ad Dominum, quemadmodum in Ecclesiastico habetur: Justus cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum.20 Et Isaias: De mane, inquit, vigilabo ad te.21 Verum, ut Salomon in Proverbiis testatur, Sicut ostium vertitur in cardine suo, sic piger in lectulo suo.22

Venit mulier de Samaria, id est de provincia illa, non de civitate sic dicta: venit enim de civitate Sichar; haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere ex urna tua. Christus enim ad litteram corporaliter sitiebat; spiritualiter vero conversionem feminæ hujus omniumque animarum sitiebat errantium. Et utique ante adventum mulieris, potuit Christus aquæ præcipere ut usque ad os putei levaretur, sicque potaret; sed noluit semper supernaturaliter agere, voluitque ad tempus se ipsum siti affligere propter commodum nostrum. Petiit autem potum a femina, ut daret ei occasionem meriti copiosi. Discipuli autem ejus abierant in civitatem Sichar, ut cibos emerent. Et sic Dominus majestatis remansit, solusque sedit ad fontem: in quo ejus humilitas commendatur. Et forte pro tunc pauci discipuli ibant cum eo, quia non apparet quod multi simul intrassent propter escas emendas, præsertim quum certum sit quod non emerunt cibaria delicata aut pretiosa.

Dicit ergo ei mulier illa Samaritana, admirans quod homo Judæus petisset potum ab ea: Quomodo tu Judœus quum sis (hoc enim perpendit ex habitu Christi, quoniam vestis ejus fimbrias habuit ad modum Judæorum, et etiam ex dispositione vultus et sermone: unde Matthæus, Quotquot, inquit, tangebant fimbriam vestimenti ejus, salvi fiebant), bibere a me poscis quæ sum mulier Samaritana?23 Causam vero cur hoc non licuit Christo secundum æstimationem mulieris, Evangelista subjecit: Non enim coutuntur Judœi Samaritanis, id est, communionem cum illis in cibis et potibus seu utensilibus habere contemnunt. Jussit quippe Dominus filiis Israel vitare familiaritatem et societatem cum alienigenis.24 Judæi vero maxime abhorrebant Samaritanos, quoniam terram eorum occupabant, multasque eis intulerunt molestias post reditum a Babylone, ut patet in libris Esdræ. — Sed cur Christus, qui venit legem implere, non solvere, petiit potum a femina infideli?252627 Dicendum, quod Christus non erat sub lege, sed Dominus legis: ideo potestatem habuit dispensandi. Venit autem legem implere, id est perficere, non tamen semper servavit cærimonialia legis ad litteram.

Respondit Jesus et dixit ei: Si scires donum Dei, id est gratiam et misericordiam Dei, quæ tibi nunc offertur per hoc quod Filius Dei petit potum a te. Nempe qui Christo aliquid dat, potius recipit beneficium quam impendat: quemadmodum magnum esset pauperi, si rex peteret quidquam parvum ab eo. Et si scires quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, id est, si me agnosceres, si me esse Deum et hominem scires; tu forsitan petisses ab eo spiritualem refectionem. Forsitan dicit, ad insinuandum quod omne opus meritorium ex libertate procedit. Vel ideo dicit, Forsitan, ut det nobis formam sobrie non cervicose loquendi, præsertim quum loquimur de actibus aliorum. Et dedisset tibi aquam vivam, id est gratiam Spiritus Sancti, seu ipsum Spiritum Sanctum, qui dari tunc dicitur, quum ejus gratia gratum faciens menti infunditur: sicque redit in idem, sive per aquam intelligatur Spiritus Sanctus, seu gratia ejus. Quod autem per aquam intelligatur Spiritus Sanctus, constat ex eo sicut habetur infra : Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.28 Quod Evangelista exponens :29 Hoc (inquit) dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum.

Dicitur itaque Spiritus Sanctus seu gratia ejus, aqua, et aqua viva, ad similitudinem aquæ materialis : quemadmodum etiam dicitur ignis, juxta illud Apostoli : Deus noster ignis consumens est.30 Et alibi dicit Salvator : Ignem veni mittere in terram.31 Primo dicitur aqua, quoniam purgat a maculis culpæ, et mundat atque ornificat animam. De qua aqua accipi potest illud Ezechielis : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris.32 Secundo, quia refrigerat ab æstu tentationis; tertio, quia exstinguit ignem libidinis; quarto, quia fecundat animam, ut sit velut lignum quod plantatum est secus decursus aquarum.33 Denique aqua viva vocatur, quæ fluit et scaturit, atque principio suæ emanationis continuatur : sic gratia Spiritus Sancti agilis est, et fonti suæ emanationis, videlicet Spiritui Sancto, semper conjungitur tanquam rivus ac radius ejus.

Dedisset itaque tibi aquam vivam spiritualiter vivificantem. Omnis enim qui petit, accipit.34 De tali aqua in Ecclesiastico legitur : Aqua sapientiæ salutaris potabit illum.35 Et in Isaia scriptum est : Omnes sitientes, venite ad aquas.36 In Apocalypsi quoque : Qui sitit veniat, et accipiat aquam vitæ gratis.37

Dicit ei mulier, quæ verba Christi intellexit de aqua materiali : Domine. Vidit enim in vultu et habitu Christi, quod esset valde veneranda persona, omni maturitate et probitate morum refulgens : ideo nominat eum Dominum. Nondum tamen putavit eum esse prophetam, vel Christum, aut Deum. Neque in quo haurias habes, id est, instrumentum hauriendi non habes ut ego, et puteus altus est, id est profundus : propter quod opus est hauritorio, quia cum manu nequit aqua educi. Frequenter in Scripturis ponitur altum pro profundo : ut Sapiens ait, Ab altitudine inferorum eduxit eos;38 et in Ecclesiastico, De altitudine ventris inferi liberasti me.39 Unde ergo habes aquam vivam, quam possis mihi præstare, si postularem? Et probat quod non possit, quia alium puteum vel fontem non possideret meliorem puteo isto. Quod probat per hoc, quod non est major patriarcha Jacob. Numquid tu major es patre nostro Jacob? Reputabant enim Judæi et Samaritani, Abraham, Isaac et

B Jacob valde præcipuos exstitisse. Unde infra dicunt Judæi ad Christum : Numquid tu major es patre nostro Abraham?40 Qui dedit, id est, fossum reliquit, nobis puteum istum. Ex quo patet, quod fons de quo fuit jam sermo, puteus erat. Et ipse Jacob ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus.

Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, et simili, sitiet iterum, si diu vixerit, et ad tempus competens a potu cessaverit.41 Qui autem biberit, id est, spiritualiter sumpserit, et mente gustaverit, ex aqua quam ego dabo ei, id est gratiam Spiritus Sancti, non sitiet in æternum. Hoc dupliciter intelligi potest. Primo sic : Non sitiet in æternum : id est, licet ad tempus sitim spiritualem sustineat, suspirando ad patriam, cupiendoque gratiam perfectiorem atque aliorum salutem; non tamen semper sic sitiet, sed veniet hora in qua replebitur bonis desiderium42 ejus, quia in die judicii in anima et corpore glorificabitur, et tunc non deerit quod affectet hoc modo, ut scriptum43 est in Matthæo : Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.44 Quando? Audi Psalmistam :45 Satiabor, ait, quum apparuerit gloria tua. — Secundo sic : Non sitiet in æternum, hoc est, nunquam sitiet appetendo rem omnino absentem nequaquam adeptam. Habet enim virtualiter omne bonum, quoniam gratiam habendo, habet Deum gratiæ fontem, et felicitatem æternam per inchoationem et continentiam virtualem. Nam gratia est inchoatio gloriæ, et virtualiter continet eam, sicut semen continet arborem. Juxta quem sensum ait Psalmista :46 Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum.

Sed his obviare videtur, quod in Ecclesiastico Christus Dei sapientia loquitur : Qui edunt me, adhuc esurient;47 et qui bibunt me, adhuc sitient. Dicendum, quod secundum primam expositionem, istud nequaquam dissonat a prædictis; sed quantum ad secundam expositionem, videtur repugnantia quædam. Sciendum ergo, quod sitis in Scripturis tripliciter sumitur : Primo, pro desiderio rei nequaquam adeptæ : sicque acquisitio temporalium rerum generat sitim aliarum et plurium divitiarum, augendo cupiditatem. Secundo, pro desiderio rei adeptæ, ut habeatur magis perfecte : sicque sitit qui gratiam recipit, quoniam Deum et dona ejus quæ habet imperfecte, desiderat perfectius possidere, pertingendo de fide et via ad speciem et patriam, æmulando quoque charismata meliora in præsenti, secundum doctrinam Apostoli.48 Tertio, pro amore rei præsentis, cum exclusione fastidii : sic Sancti in patria sitiunt Deum, quemadmodum Petrus ait de Christo :49 In quem desiderant angeli prospicere.

Sed aqua, id est gratia gratum faciens, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ, id est origo, formale principium atque meritoria ratio virtuosæ actionis, sanctæ contemplationis, ardentis desiderii, salientis, id est, animam ista terrena transilire facientis, pertingendo in vitam æternam. Quemadmodum enim natura est in nobis principium omnium naturalium operationum, sic gratia gratum faciens est fons intrinsecus atque principium omnium actionum meritoriarum, faciens ipsam essentiam rationalis creaturæ Deo acceptam, deiformem, Deo supernaturaliter copulatam, et ad promerendum supernaturalem felicitatem idoneam.

Dicit ad eum mulier, verba hæc mystica carnaliter intelligens (non enim erat solita audire hujusmodi) : Domine, da mihi hanc aquam quæ omnem sitim æternaliter aufert, videlicet aquam corporalem, de qua te loqui existimo, ut non sitiam corporaliter, neque veniam huc haurire. Propter duplex commodum petiit femina aquam talem : primo, ut a pœna sitis libera esset; secundo, ut a labore hauriendi eriperetur. Sic et nos spiritualem hanc aquam a Christo cordialiter jugiterque petamus, ut non sitiamus ista terrena, quæ appetitum nequeunt satiare, sed quo eorum amore et occupatione homo magis involvitur, eo a divinorum contemplatione, dilectione, et vera quiete ac libertate amplius impeditur ac elongatur; neque veniamus huc haurire, id est in exterioribus atque carnalibus consolationes viles requirere, sed in Domino sit tota delectatio nostra, et cum Jeremia dicere mereamur : Diem hominis non concupivi, tu scis.50 Qui enim cor suum ad exteriora effundit, qui humanas et sæculares delectationes admittit, nequaquam dignus est gustare quam dulcis est Dominus.51 Talis enim nunquam efficitur vere spiritualis, internus, et Deo suo familiaris atque carissimus.

Denique, quoniam mulier ista verba Christi capere non valebat, incipit Christus eam inducere ad cognoscendum se ipsum, ut cognito ipso loquente, verba ejus sciantur esse spiritualia ac divina. Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc simul cum illo. Quomodo dicit hoc Christus, qui est infallibilis veritas et sapientia Patris ?5253 Noverat enim quod mulier ista virum proprie dictum, id est virum legitimum, non haberet. Sed hoc facile solvitur, ut sit sensus : Voca virum tuum, id est eum qui putatur esse maritus tuus legitimus, quamvis sit adulter. Sed numquid intentio Christi fuit ut mulier ista virum suum adduceret ? Quid enim ille fecisset adductus ? Si autem dicatur quod voluit Christus virum adduci, quatenus eum instrueret atque converteret, non infideliter dicitur. Si vero dicatur quod hoc non fuit intentio Christi, sed ut ex occasione hujus verbi et ex responsione mulieris, Christus eam convenientius argueret, respondebo quod sic ait ad feminam hanc, Voca virum tuum, quomodo ait in Genesi Abrahæ, Tolle filium tuum unigenitum Isaac, et offer illum mihi in holocaustum:54 quod Dominus dixit, non ut sic fieret, sed ut tentaret; non quatenus ipse veritatem agnosceret, sed alii. Sic ergo nunc ait mulieri, Voca virum tuum.

Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Respondit ei Jesus: Bene, id est vere, dixisti, Quia non habeo virum, id est maritum legitimum. Quinque enim viros legitimos habuisti successive, et nunc quem habes modo, id est, qui jam putatur esse vir tuus legitimus, non est tuus vir. Hoc, videlicet, Non habeo virum, vere dixisti. Posset hic disputatio longa induci, quomodo intelligenda sint hæc. Mulier equidem ista fuit cum adultero: quem tamen ipsa dixit esse suum maritum; et alii sic credebant, fuitque notorium in civitate Sichar, quod mulier hæc fuit cum viro isto, ut communiter asserunt expositores. Dum ergo mulier dixit Christo, Non habeo virum, si per virum intellexit virum legitimum, publicavit proprium crimen quod intendebat abscondere; si vero per virum intellexit quemlibet masculum, negavit quod erat notorium. Non ergo Christus dixisset: Bene dixisti, Non habeo virum. Ad hoc respondendum videtur, quod mulier more adulterarum loquebatur sophistice, dicens, Non habeo virum, nomine viri intelligens virum legitimum: et ergo verum dicebat materialiter. Sed nomine viri voluit Jesum intelligere quemlibet masculum, ut ipsa continens crederetur: sicque mentiebatur formaliter, quoniam fallere satagebat, nec verebatur alieno veritatem abscondere, quem putavit secreta sua latere, moxque recedere.

Dicit ei mulier: Domine, video, hoc est, ex revelatione secretorum meorum considero, quia propheta es tu. Sed quum prophetia sit de futuris contingentibus, quomodo sequebatur Christum esse prophetam, quia præterita et præsentia occulta cognovit? Dicendum, quod licet propheta propriissime sumpta respiciat futurum contingens, est tamen, secundum Gregorium, etiam de præteritis et præsentibus divina revelatione patefactis.

Mulier ista nunc cœpit cognoscere excellentiam Christi, videlicet, quod esset propheta; sed nondum sciebat quod esset finis, impletor ac Dominus Prophetarum. Quoniam itaque vidit eum in divinis illuminatum, proponit sibi quæstionem, vel potius objicit sibi argumentum ad probandum errare Judæos, qui dixerunt quod in Jerusalem adorare oportet. Patres nostri, videlicet Jacob55 et filii ejus, et filii Israel egredientes ex Ægypto, in monte hoc, id est in monte Garizim huic loco propinquo, adoraverunt, quando Jacob habitavit apud Sichem: quia in locis altis seu montibus orare et sacrificare solebant Judæi et patres eorum, templo nondum constructo, secundum quod Dominus dicit ad Abraham: Tolle Isaac, et offer illum mihi super unum montium quem monstravero tibi.56 Sed et sex tribus Israel stabant in monte Garizim ad benedicendum, et aliæ sex in monte Hebal ad maledicendum, quemadmodum in Deuteronomio jusserat Dominus.5758

Sed quomodo mulier ista nominat sanctos Patriarchas patres suos, quum non esset de semine illorum progenita? Samacitani quippe fuerunt natione gentiles, quia Salmanasar rex Assyriorum, decem tribubus partim occisis, partimque captis ac translatis, posuit Medos in terra decem tribuum.5960 Qui quum devorarentur a leonibus, eo quod Deum Israel non colebant, misit eis rex Assyriorum unum de sacerdotibus populi Israel, ut doceret eos legitima Dei terræ Israel:61 quo facto, cœperunt colere Dominum; recipientes dumtaxat quinque libros Moysis, et idola sua non relinquentes, prout in libris Regum plenius recitatur. Dicendum, quod mulier vocat illos suos seu Samaritanorum patres, quia Samaritani sequebantur cultum et ritum illorum in multis, et propter reverentiam Patriarcharum.

Et vos Judæi dicitis, quia Jerosolymis est locus, hoc est templum in monte Sion, ubi adorare oportet, id est, expeditius est quam in monte Garizim. Judæi autem non dixerunt quod oporteret de necessitate adorare in templo Jerusalem, quasi Deus alibi non exaudiret: nam in synagogis suis orare consueverunt. Sed asserebant convenientiorem locum orandi esse in Jerusalem: quod et verum fuit, quoniam Deus specialiter elegit locum illum pro cultu suo, præsertim ad sacrificandum.62

Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quem vides esse prophetam. Nisi enim credideritis, non intelligetis.6364 Et accedentem ad Deum necesse est credere. Quia veniet hora quando neque in monte hoc Garizim, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. Hoc intelligi potest dupliciter: Primo, quod conversi ad Christum non adorarent Patrem cœlestem in prædictis locis, eo modo quo ante, videlicet æstimando quod determinatio et distinctio locorum tam multum prodessent ad effectum orationis obtinendum; sed spirituales effecti, spiritualiter adorarent, scientes quod virtus et valor orationis non principaliter consistit in loco, sed animo. Secundo sic: Veniet hora, etc., quod impletum videtur tempore destructionis Jerusalem a Romanis, quia et tunc plurimi Samaritani crediderunt in Christum, atque in ecclesiis adorare curabant.

Vos Samaritani adoratis quod nescitis. Adorabant enim Deum omnium creatorem, quem nesciebant, id est, male et false de ipso senserunt, putantes Deum esse corporeum, circumscriptum, et lineamentis corporalibus figuratum. Adorabant quoque et idola quæ nescierunt, putantes aliquid divinitatis illis inesse, quæ plena fuerunt dæmoniis. Nos Judæi adoramus quod scimus, id est Deum, quem vere cognoscimus. Christus cognovit eum per speciem, ceteri per fidem. Notus enim in Judæa Deus. Ceteris enim nationibus ad diversos errores ruentibus, remansit in populo Israelitico vera cognitio Dei. Quia salus ex Judæis est, hoc est, ex populo Judæorum Salvator mundi incarnatus et ortus est;65 vel, Salus ex Judæis est, hoc est, salvatio gentium ex Judæis dependet, puta a Christi passione et Apostolorum prædicatione.

Sed venit hora, et nunc est, videlicet tempus evangelicæ legis, quando veri, hoc est fideles, sinceri atque devoti adoratores adorabunt Patrem, id est Deum trinum ac simplicem, cui dicimus:66 Pater noster qui es in cœlis, in spiritu, hoc est corde interno, in spirituali intellectu, in Spiritu Sancto, non solum in locis determinatis, in grossa imaginatione, in proprio sensu; et veritate, id est fide illuminata, in vera justitia, ad Dei honorem, et propter veram beatitudinem adipiscendam. Denique, secundum Augustinum, Patrem in veritate adorat, qui Patrem æternum in nomine Filii invocat. Hoc est Deum veraciter invocare, id est intus et ex corde vocare. Quod quam salubre sit, pandit Psalmista dicendo:67 Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate.

Nam et Pater cœlestis tales quærit, id est, veros adoratores requirit et approbat: vult enim nos esse tales; qui adorent eum in spiritu et veritate, ut dictum est. Cujus ratio subditur: Spiritus est Deus, id est spiritualis, incorporalis et simplex essentia, utpote actus purus. Mens separata esset tantum honoratissimus intellectus. Et eos qui adorant eum adoratione latriæ, quæ soli Deo debetur, in spiritu et veritate (secundum sensum inductum) oportet adorare, si debeant exaudiri. Actio quippe rationalis creaturæ per hoc complacet Deo, quod per eam assimilatur atque unitur suo Creatori. Per adorationem autem in spiritu et veritate factam, assimilatur et conjungitur Deo. Per hanc enim simplificatur, et recte ascendit in Deum, transcendendo cuncta terrena omnesque distractiones, et se ipsam pure elevando in Creatorem. Unde oratio dicitur ascensus mentis in Deum. Quasi dicat Salvator: Si Deus localis, corporalis materialisve esset in propria natura, adorandus esset in determinatis locis dumtaxat et rudibus phantasiis. Nunc vero, quum sit spiritus simplicissimus, in interiori adorandus est templo, ut anima redeat ad se ipsam, et collecta atque in Deum forti stabilitate erecta, invocet Deum: quemadmodum in Ecclesiastico legitur, Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo tentans Deum. Hinc dicit Apostolus:68 Si orem lingua, mens mea sine fructu est.69 Quid ergo? Orabo spiritu, orabo et mente.

Itaque non vaga et huc illucque discurrente mente, imploranda est gratia Dei, sed omni custodia custodiat orans cor suum, occasiones evagationum vitando, et cum fervore incipiendo.70 Quod non est modice laboriosum, secundum quod abbas Agathon dixit: Non est labor sicut orare Deum.

Porro Salvator dicendo, Veri adoratores, etc., innuit esse quosdam adoratores falsos, videlicet, qui vel male sentiunt de Deo, sicut hæretici; vel propter humana præconia seu carnalia commoda aut temporalia lucra orant, sicut hypocritæ; vel Deum quem orando honorare videntur, pessimis moribus inhonorant. De quibus Deus ait per Isaiam: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me;7172 propter quod in vanum colunt me. Isti non exaudiuntur. Qui enim declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.73

Dicit ei mulier: Scio ex communi fama vel auctoritate Scripturæ, quia Messias venit, id est, mox venturus est, qui dicitur Christus. Samaritani namque noverant ut in Genesi prædictum est: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est;74 et ipse erit exspectatio gentium.

Quoniam ergo viderunt jam regnum a semine Judæ ablatum atque Herodi Ascalonitæ alienigenæ datum, poterant scire quod tempus adventus Messiæ instaret. Et hoc erat tunc publica fama apud Judæos. Unde miserunt ad Joannem sciscitantes an esset Christus.75 Quum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia, id est, certificabit nos de quæstionibus universis, et ceteris ad salutem spectantibus: quasi diceret mulier ista, Tunc plenius instruemur de omnibus istis. Omnes autem Judæi et ceteri de Christo aliquid loqui scientes, exspectabant eum quasi sapientissimum magistrum, summumque Prophetam. Dicit ei Jesus, Dominus inæstimabilis dignationis: Ego sum Christus qui loquor tecum. Quoniam enim Jesus vidit hanc feminam de cognitione divinorum sollicitam, revelavit ei se ipsum.

Et continuo venerunt discipuli ejus, redeuntes de civitate Sichar, in qua emerant escas, ut venientes, manducarent cum Jesu supra puteum, ut opinor, prout solent pauperes facere; et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nihil mali suspicabantur; sed mirabantur, vel magnitudinem dignationis Christi, quod cum muliere infideli tam familiariter conferebat, vel quia consuetudinem loquendi cum mulieribus seorsum ac privatim non habebat. Nemo tamen ex discipulis dixit Christo: Quid quœris, aut quid loqueris cum ea. Propter reverentiam enim magistri sui nil tale dixerunt, certi quod non sine ratione affatus fuit hanc feminam.

Reliquit ergo hydriam suam mulier ad puteum. Præ admiratione enim eorum quæ audivit, et dilectione quam concepit ad Christum, qui eam tam dignanter ac dulciter fuerat allocutus, quod Judæi non fecissent, præ desiderio quoque salutis populi sui, oblita est aquam corporalem secum deferre, aqua sapientiæ degustata. Et abiit in civitatem Sichar, et dicit illis hominibus suis concivibus: Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quœcumque feci, hoc est opera mea præcipua. Vel mulier dicit hoc per hyperbolen seu excessum, ad innuendum quod Christus dixit sibi multa occulta de suo statu. Homines enim in admiratione magna positi et amore accensi, frequenter per excessum loquuntur, non intendentes aliquid falsi asserere, sed rei magnitudinem aperire. Numquid ipse est Christus? tanquam dicat : Videtur per tantum miraculum, quod sic.

Mulier ista implevit quod admonet Petrus, dicendo, Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes; et talentum sibi concessum studuit fructuose expendere. Ad litteram quoque reliquit hydriam suam, quia intendebat statim reverti et plenius informari. Sic et nos dum illuminationem et gratiam Christi experimur, hydriam nostram, id est ventris curam, voluptatem omnemque terrenam substantiam, parvi pendere vel abjectare debemus, aliosque ad similem gratiam pro posse adducere. Unicuique enim mandavit Deus de proximo suo, quemadmodum in Ecclesiastico legitur.

Et exierunt de civitate habitatores ejus, novitate rei permoti, et ad credendum dispositi; et venerunt ad eum. Sic et nos salutaribus exhortationibus acquiescere par est, quoniam egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam, ut scribitur in Proverbiis.

Interea, id est inter hæc, utpote inter recessum mulieris et Samaritanorum accessum, rogabant eum discipuli ejus dicentes : Rabbi, manduca. Compatiebantur enim fatigationi sui magistri, et propriæ fami consulere quæsierunt. Ipsi namque esuriebant, et quia non præsumebant comedere nisi magistro jubente, incipiente, et escam benedicente, idcirco rogabant ut manducaret. Ille autem dixit eis : Ego cibum habeo manducare, id est spirituali alimonia animam meam reficere, scilicet opere virtuoso, quod mentem alit atque delectat, quemadmodum scriptum est, Cibabit illum pane vitæ et intellectus; quem vos nescitis, qui nondum cognoscitis mysteria mea. Dicebant ergo discipuli, verba magistri de materiali cibo intelligentes, ad invicem, quia ex reverentia quam habebant ad magistrum suum, non audebant faciliter alloqui eum : Numquid aliquis attulit ei manducare? Noverant siquidem quod nihil alimenti attulit secum. Non mirum quod mulier non intellexit verba Christi de aqua, quum discipuli non intellexerint verba ejus de esca.

Dicit eis Jesus, se ipsum exponens plane et cito, non per ambages atque circuitum quo locutus fuit ad feminam. Discipulis enim tanquam familiaribus, patefecit mysteria; ceteris tanquam extraneis, loquebatur obscurius. Meus cibus præcipuus, id est in quo magis quam in corporali cibo delector et recreor, est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, id est facere opera Deo Patri placentia, ut perficiam opus ejus singulare et maximum, id est, hominum conversioni intendam, atque humani generis liberationem consummem.

De quo opere ait infra Salvator : Opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem. Hic docuit nos Christus suo exemplo, ut spiritualem refectionem aliorum propriæ corporali refectioni præferamus, potiusque escam cordis quam corporis requiramus.

Loquitur autem Scriptura de cibo multiplici, utpote : de cibo seu pane Beatorum regnantium, qui est ipsa Divinitas vel ejus fruitio, qua dulcissime atque firmissime sustentantur comprehensores. Unde in Luca loquitur Christus discipulis : Ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno. Et alibi scriptum est : Beatus qui manducabit panem in regno Dei. Secundo, de cibo sacramentali, juxta illud : Caro mea vere est cibus. Tertio, de cibo internæ compunctionis, ut est illud, Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte; itemque, Cibabis nos pane lacrimarum. Quarto, de pane bonæ ac meritoriæ operationis, ut habetur in Ecclesiasti-

Joann. xvii, 4.

Luc. xxii, 29, 30.

Ibid. xiv, 15.

Joann. vi, 56.

Ps. xli, 4.

Ps. lxxix, 6.

I Petr. iv, 10.

Eccli. xvii, 12.

Prov. xiii, 18.

Eccli. xv, 3. co: Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibos. Quinto, de pane corporalis refectionis.

Deinde ostendit Christus per simile, quod jam adfuit tempus prædictæ operationis, videlicet conversionis hominum. Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses lunares, quibus utuntur Judæi in computando, sunt, id est, restant, et messis venit, id est, antequam corporalis usualisque messis seu frugum collectio impleatur? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia jam albæ sunt ad messem. Si adhuc quatuor menses restabant ad messem, palam quod verba ista non possint de corporali messe intelligi. Est igitur sensus: Levate oculos vestros mentales, id est, corda considerando erigite, et videte regiones, id est, habitatores terræ interiori visu adspicite, quia jam albæ sunt ad messem, id est, tempus est ut congregentur in horreum meum, et perducantur ad fidem: nunc enim venit tempus miserationis et gratiæ. Potest autem specialiter referri ad Samaritanos Christo propinquantes, qui dispositi erant ad fidei receptionem. Quasi dicat Salvator: Istos Samaritanos cunctosque peccatores oculo compassionis adspicite, et magis curate ut eorum conversioni quam corporali comestioni intendam.

Dicitur vero collectio hominum messis, per similitudinem. Quemadmodum enim in messe colliguntur fructus terræ in aream, sic electi congregantur intra Ecclesiam. Insuper advertendum, quod Scriptura loquitur de duplici messe spirituali: Una qua homines spiritualiter congregantur per fidem et gratiam intra Ecclesiam militantem. Unde in Matthæo habetur:76 Rogate Dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Alia est messis qua electi colliguntur per gloriosam resurrectionem intra Ecclesiam triumphantem ac patriam: de qua ait Christus in Matthæo, Messores sunt angeli, messis vero consummatio mundi.77

Deinceps subditur de mercede messorum primæ messis, videlicet de præmio doctorum et prædicatorum. Et qui metit, hoc est, falce seu verbo prædicationis homines ad fidem gratiamque inducit, mercedem accipit, utpote gloriam regni cœlestis, præmium essentiale, quod est visio Dei, atque aureolam quæ martyribus, virginibus et doctoribus est promissa; et congregat fructum, hoc est spirituales filios sua prædicatione conversos, in vitam æternam, quia ad eam finaliter dirigit eos. Vel, Congregat fructum, hoc est meritum copiosum pertingens in vitam æternam, quæ est finis et præmium. Omnium quippe divinarum perfectionum altissima, est Dei cooperatorem exsistere in reductione hominum ad suum principium finemque ultimum, secundum Dionysium. De quorum præmio scriptum est in Daniele:78 Qui multos erudiunt ad justitiam, fulgebunt quasi stellæ in perpetuas æternitates. Ut et qui seminat, id est chorus sanctorum Patriarcharum et veterum Prophetarum, qui primo cœperunt verbum Dei in cordibus hominum seminare, atque principia fidei tradere. In qualibet enim facultate seminat, qui dat prima principia, secundum Origenem. Simul gaudeat, id est, cum electis et a se conversis in cœlo lætetur, et qui metit, id est, chorus Apostolorum et prædicatorum, qui homines ad fidem dispositos, ex doctrina Patriarcharum ac Prophetarum ad fidem catholicam et Christi gratiam suis sermonibus perduxerunt, etiam cum Patriarchis in cœlo exsultent.

In hoc enim, hoc est in facto isto spiritualis messis, est verbum verum, hoc est, verificatur et locum habet illud commune proverbium quo utebantur Judæi, dicendo: quia, hoc est quod, alius est qui seminat, et alius est qui metit. Hoc dicebant de messe corporali, quando alius seminavit, sed alius fructum collegit. Quod et in spirituali messe interdum contingit, ut dictum est. Non tamen semper fit ita: imo, sicut in corporali messe sæpe idem est seminator et messor seu fructus perceptor, sic in messe spirituali frequenter idem est qui seminat, inchoando cognitionem fidei christianæ in aliquo, et qui metit, perducendo eum ad plenam conversionem.79 Sic enim gloriatur apostolus Paulus ad Romanos, se prædicasse Christum ubi ante non fuit annuntiatus, ne super alienum fundamentum fabricare videretur.80 Sed quantum ad Judæos, qui Moyssen et Prophetas receperunt, et quantum ad Samaritanos Moysen recipientes, tenet verbum Christi: quia in illis priores Sancti seminaverunt, Apostoli vero messuerunt.

Ego misi vos metere, hoc est ad fidem colligere, quod vos non laborastis, hoc est populum Judæorum, quem vestris prædicationibus, scripturis et laboribus, non disposuistis ad fidei receptionem. Alii laboraverunt, hoc est, prædicti seminatores, Patriarchæ ac vates, non sine labore populum Judæorum ad Christi receptionem præparaverunt, prænuntiando ejus adventum, docendo unius Dei cultum, et vitia populi exstirpando; et vos in labores eorum introistis, hoc est, populum ab illis Sanctis præparatum, cultum et doctum, convertistis. Quod dictum est pro toto tempore quo Apostoli in Judæa prædicaverunt. Non enim tot millia Judæorum convertissent et spiritualiter possedissent, nisi per scripturas Prophetarum ac Patriarcharum dispositi fuissent ad christianæ fidei susceptionem. Unde et Petrus in die Pentecostes allegando Joelem, convertit tria millia Judæorum. Postremo, quamvis prædicatio Apostolorum fuit messio respectu prædicationis præcedentium patrum, fuit tamen semen et seminatio per comparationem ad fidem et opera meritoria auditorum, et etiam quoad propriam remunerationem in patria, secundum quod dicit Apostolus: Qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus metet vitam æternam.8182

Ex civitate autem illa, nomine Sichar, multi crediderunt in eum Samaritanorum, credentes quod esset Christus, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quœcumque feci: quod non potuit fieri virtute humana. Quum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret in Sichar. Cupiebant enim plenius informari de fide a Christo. Et mansit ibi duos dies. Cur Christus qui cœpit facere et docere, ibi sic mansit inter Samaritanos tam diu, quum dixerit alibi, In civitates Samaritanorum ne intraveritis?8384 Dicendum, quod Christus legislator non fuit sub lege hac generali. Cœpit autem facere et docere ea quæ ad præcepta spectant moralia. Item, quod modicum est, pro nihilo reputatur. Christus vero non fuit multum cum Samaritanis.

Et multo plures ex Samaritanis crediderunt in eum, propter sermonem ejus, tanquam ob causam persuasoriam ad fidem aliquo modo inducentem. Erat enim docens sicut potestatem habens:8586 quia diffusa est gratia in labiis ejus. Propter sapientiam igitur relucentem in verbis Christi et efficacissimam eloquentiam ejus, crediderunt in eum. Nunquam enim sic locutus est homo, sicut hic loquebatur.87

Et mulieri Samaritanæ dicebant:88 Quia jam non propter tuam loquelam, id est testimonium oris tui, credimus, tanquam propter causam solam, sive præcipuam. Nihilo minus crediderunt etiam propter testimonium ejus, sed non propter hoc solum, aut principaliter. Ipsi enim audivimus, id est, audiendo verba ejus sapientissima consideravimus, et scimus, id est, certe cognoscimus. Quamvis enim major sit certitudo evidentiæ in scientia quam in fide, tamen major est certitudo adhærentiæ in fide quam in scientia. Fides quoque innititur certiori fundamento, videlicet increatæ et incommutabili veritati; scientia autem, naturali rationi, quæ frequenter decipitur. Quia hic est vere Salvator mundi, hoc est universalis redemptor totius generis humani.89 Noverant enim Samaritani ex libris Moysis, humanum genus a paradiso expulsum propter originale peccatum, a quo liberari indigebat per Christum.

43 Post duos autem dies quibus mansit cum Samaritanis in civitate Sichar, exiit inde, quia jam roborati erant in fide, et abiit in Galilæam. Aliqui tamen dicunt, quod divertit a Nazareth in qua erat conceptus, nutritus ac demoratus. Voluerunt enim eum concives sui præcipitare, ut dicit Lucas. Unde subjungitur : Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia Propheta in sua patria honorem non habet : quasi dicat Evangelista, Ideo recessit a Nazareth, quia spreverunt eum contribules ipsius. Alii vero affirmant oppositum, et quod ait, Non est Propheta sine honore, referunt ad tempus præteritum, quando habitatores Nazareth spreverant eum, quoniam nondum viderant signa ejus, quæ postmodum in Jerusalem conspexerunt, sicut patebit.

Porro, quod dicit, Non est Propheta, etc., Marcus plenius recitat hoc modo : Non est Propheta sine honore, nisi in domo sua, et in cognatione sua, et in patria sua.90 Quod non est intelligendum pro omni tempore et singulis compatriotis. Interdum enim Propheta seu alius quicumque excellens, a suis compatriotis contemnitur, et interdum ab eis honoratur : ut patet de Isaia, quem Jerosolymitæ tempore Ezechiæ honoraverunt, tempore vero Manassæ spreverunt et occiderunt.9192 Sed hoc universaliter verum est, quod conterranei atque concives communiter proniores sunt ad contemnendum Prophetam seu alium eminentem inter eos natum et conversatum, quam extranei. Quod certum est oriri ex superbia atque invidia : quoniam homines male ferunt, quod compares sui eis præferantur, et concipiunt excellentiam illorum quasi minorativam propriæ dignitatis, ita quod comparatione illorum viliores videntur et minus reputantur : de quo dolent, et ad detrahendum aut persequendum provocantur. Compatriotæ quoque melius sciunt mutuam imperfectionem quam alii, et ubertim convertunt oculum mentis ad considerandum alios secundum id quod erant tempore pueritiæ, vel quando eis non excellebant. Sed vera caritas exigit ut de perfectione et gratia compatriotarum, domesticorum et vicinorum, amplius gaudeamus, eosque, imo Deum in eis, puta in donis suis, veneremur.

Quum ergo venisset Jesus in Galilæam patriam suam, exceperunt eum Galilæi cum honore. Cujus ratio subditur : quum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo, videlicet multa et magna miracula quæ fecit in Jerusalem in festo paschali, ut dictum est in Joanne.93 Propter quæ credidit Nicodemus, et dixit : Nemo potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.94 Quomodo autem Galilæi viderunt hæc signa, subjungitur : Et ipsi enim Galilæi venerant ad diem festum Paschæ, quando Jesus operatus est illa. Tenebantur enim præcipue in solennitate paschali oblationem facere in templo Jerusalem.

Venit ergo Jesus iterum in Cana villa Galilææ provinciæ, ubi fecit aquam vinum, ut dictum est secundo capitulo. Secundum Augustinum et Bedam, Galilæi acceperunt Jesum cum honore quodam superficiali, non ex dilectione vel fide, sed curiositate, propter signa prædicta; alii tamen aliter sentiunt.

Footnotes

  1. Matth. XXIII, 8. ↩

  2. In Joann. III, 22. ↩

  3. III Reg. xii, 28-33. ↩

  4. I Par. v, 2. ↩

  5. III Reg. XII, 19. ↩

  6. Ps. cxiii, 2. ↩

  7. Matth. x, 23. ↩

  8. Prov. IX, 7. ↩

  9. Eccli. XXXII, 6. ↩

  10. Act. XIII, 46. ↩

  11. Luc. XVII, 11. ↩

  12. Gen. XII, 6; XXXV, 4; XXXVII, 12, 14. ↩

  13. vers. 40. ↩

  14. Gen. XLVIII, 22. ↩

  15. Gen. XXXIII, 18-20. ↩

  16. Josue XVII, 7. 6 ↩

  17. Matth. XI, 28. ↩

  18. Ps. CVIII, 24. ↩

  19. Is. xii, 3. ↩

  20. Eccli. xxxix, 6. ↩

  21. Is. xxvi, 9. ↩

  22. Prov. xxvi, 14. ↩

  23. Matth. xiv, 36. ↩

  24. Exod. xxiii, 32, 33; xxxiv, 15, 16; ↩

  25. I Esdr. iv; ↩

  26. II Esdr. iv, vi. ↩

  27. Deut. vii, 2, 3. ↩

  28. Joann. vii, 38. ↩

  29. Ibid. 39. ↩

  30. Hebr. xii, 29. ↩

  31. Luc. xii, 49. ↩

  32. Ezech. xxxvi, 25. ↩

  33. Ps. i, 3. ↩

  34. Matth. vii, 8. ↩

  35. Eccli. xv, 3. ↩

  36. Is. lv, 1. ↩

  37. Apoc. xxii, 17. ↩

  38. Sap. x, 19. ↩

  39. Eccli. li, 4, 7. ↩

  40. Joann. viii, 53. ↩

  41. vers. 6. ↩

  42. Ps. cii, 5. ↩

  43. Ps. ci, 5. ↩

  44. Matth. v, 6. ↩

  45. Ps. xvi, 15. ↩

  46. Ps. xxxiii, 10. ↩

  47. Eccli. xxiv, 29. ↩

  48. 1 Cor. xii, 31. ↩

  49. 1 Petr. 1, 12. ↩

  50. Jer. xvii, 16. ↩

  51. Ps. xxxiii, 9. ↩

  52. 1 Cor. 1, 24. ↩

  53. Joann. xiv, 6. ↩

  54. Gen. xxii, 2. ↩

  55. IV Reg. xvii, 29-41. ↩

  56. Gen. xxii, 2. ↩

  57. Ibid. 13. ↩

  58. Deut xxvii, 12. ↩

  59. Ibid. 24. ↩

  60. IV Reg. xvii, 6. ↩

  61. Ibid. 25-28. ↩

  62. Deut. xii, 5, 6. ↩

  63. Is. vii, 9, juxta LXX. ↩

  64. Hebr. xi, 6. ↩

  65. Ps. LXXV, 2. ↩

  66. Matth. vi, 9. ↩

  67. Ps. CXLIV, 18. ↩

  68. Eccli. xviii, 23. ↩

  69. 1 Cor. xiv, 14, 15. ↩

  70. Prov. iv, 23. ↩

  71. Marc. vii, 6, 7. ↩

  72. Is. xxix, 13; ↩

  73. Prov. xxviii, 9. ↩

  74. Gen. xlix, 10. ↩

  75. Joann. i, 19. ↩

  76. Matth. ix, 38. ↩

  77. Matth. xiii, 39. ↩

  78. Dan. xii, 3. ↩

  79. Eccli. xiv, 17. ↩

  80. Rom. xv, 20. ↩

  81. II Cor. IX, 6; ↩

  82. Galat. VI, 8. ↩

  83. Matth. x, 5 ↩

  84. Act. I, 1. ↩

  85. Matth. VII, 29. ↩

  86. Ps. XLIV, 3. ↩

  87. Joann. VII, 46. ↩

  88. Act. XI, 14-41. ↩

  89. Gen. III, 23, 24. ↩

  90. Marc. vi, 4. ↩

  91. IV Reg. xix, 1-7; 20-34; xx, 4-11; 14-19. ↩

  92. IV Reg. xx i, 16. ↩

  93. Joann. II, 23. ↩

  94. Joann. III, 2. ↩

Chapter 12 of 51