Skip to the text

Articulus 12

PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS CAPITULI QUARTI, AB EO LOCO QUO DICITUR : ET ERAT QUIDAM REGULUS, CUJUS FILIUS INFIRMABATUR.

ET erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. In hac enim civitate, quæ fuit metropolis Galilææ, habitavit regulus iste cum filio suo febricitante. Denique, secundum Bedam, regulus iste vocatur diminutive, quasi parvus rex. Chrysostomus vero dicit, quod non erat parvus rex, sed regulus nominatur, quoniam regiæ stirpis erat. Alii dicunt, quod vocatur regulus, quia officialis erat Cæsaris, deputatus ad custodiam urbis Capharnaum. Quos sequitur quidam, reprobans dictum Bedæ, per hoc quod Romani volentes frangere superbiam Judæorum, abstulerunt eis regiam dignitatem, ita quod pro tunc nullus rex fuit in Judæa. Sed istud non videtur resolutum. Herodes enim sub quo natus est Jesus, qui occidit infantes, rex fuit, ut dicitur in Matthæo;1 similiter Herodes qui decollavit Joannem, sub quo passus est Christus, dicitur rex apud Matthæum et Marcum. Et tamen regnaverunt in Judæa. Quemadmodum ergo nominati sunt reges, sic iste regulus dici posset. Abstulerunt autem Romani regiam dignitatem a Judæis, quantum ad hoc quod nullus de semine eorum regnavit, sed alienigenæ. Romani quoque jusserunt ut sine eorum consensu nullus assumeret nomen regis. Propter quod infra habetur : Omnis qui se regem facit, contradicit Cæsari. Quidquid autem horum dicatur, certum est quod regulus iste fuit excellens persona, unus de principalioribus terræ.

Matth. IV, 1.

Ibid. 16.

Ibid. 1, 3, 9.

Marc. VI, 16.

Luc. XXIII, 7-12.

Matth. XIV, 9; Marc. VI, 14, 25, 26.

Joann. XIX, 12.

47

Hic regulus quum audisset quod Jesus adveniret a Judæa, per Samariam, in Galilæam. Jam enim famosus factus fuit Jesus propter miracula sua, et propter

A Baptismum quo per se et per discipulos baptizavit, itemque propter Joannis Baptistæ testificationem : ideo fama ejus præcurrebat eum. Unde in Matthæo legitur, quia abiit opinio ejus in totam Syriam : quæ utique fuit grande regnum. Abiit ad eum in Cana Galilææ, ubi reperit Christum, et rogabat eum ut descenderet in Capharnaum, quæ fuit in situ bassiori quam Cana, et sanaret filium ejus, quem putavit non posse sanari a Christo, nisi corporaliter præsente. Nondum enim agnovit Jesum esse verum Deum ubique præsentem, et quod angeli sancti ejus essent ministri, quorum ministerio potuit omnes ægros curare. Quod cognovit venerabilis ille centurio qui dicebat : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus, etc. Incipiebat enim mori. Hoc dicit Evangelista : primo, ad insinuandum cur regulus tantum festinavit ad Jesum, eumque tam obnixe deprecabatur; secundo, ad ostendendum miraculi magnitudinem, quia ejusdem potentiæ est mortuum suscitare, et letali infirmitate laborantem seu agonizantem sanare.23

Matth. IV, 24.

Hebr. 1, 7; Ps. CIII, 4.

Matth. VIII, 8, 9.

Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa, id est miracula divinæ potentiæ ostensiva, et prodigia, hoc est miracula aliquid in longum et posterum indicantia, secundum Bedam ; vel potius miracula virtutem divinam procul a sensu positam signantia ; videritis, non creditis me esse omnipotentem Filium Dei, qui corporaliter absens, secundum divinitatem omnia impleo, et cuncta ubique facere queo. Occasione hujus verbi Augustinus dicit, quod regulus iste accessit ad Christum, non

48

Jer. XXIII, 24. credens, sed tentans, volens experiri quis aut qualis esset, et quantum posset. Gregorius vero dicit oppositum, puta quod credidit, alias filio suo non peteret sospitatem. Cur ergo dicitur ei, Nisi signa videritis, non creditis? Respondit Gregorius, quod aliquid credidit, scilicet Jesum posse ægrum sanare; et aliquid non credidit, scilicet quod absens posset hoc facere.

Porro, secundum Theophilum, regulus iste interfuit nuptiis in quibus aquam mutavit in vinum, ideo credidit Jesum posse agonizanti succurrere. Hoc tamen non apparet aliis probabile: quoniam nuptiæ illæ pauperum erant, nam et vinum defuit ibi, et secundum Hieronymum, Joannes evangelista exstitit sponsus;4 regulus autem iste potens valde præcipuus fuit in populo. Unde potius reor quod illud miraculum factum in nuptiis percepit auditu: propterea concepit fiduciam orandi pro salute filii sui. — Denique, quum dicat Apostolus, Judæi signa quærunt;5 et Jesus nunc ait, Nisi signa et prodigia videritis, non creditis: idcirco auctor Scholasticæ historiæ dicit, quod regulus iste creditur fuisse de plebe et semine Judæorum: quod alii non concedunt.

Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus. Imperfectio fidei reguli elucescit, non tantum in hoc quod corporalem Christi præsentiam credidit necessariam, sed etiam quia non cogitavit vel credidit quod posset suscitare defunctum.6 Nempe sic orat, Descende priusquam moriatur filius meus, quasi putet quod mortuum, etiam descendendo ad eum, suscitare non posset.

Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit vita naturali et convenienti, id est, in hoc momento, me operante atque secundum corpus absente, sanatus est. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat ad filium suum. Jam merito regulus appellatur homo, id est utens ratione ac rationabiliter agens, dum credit Christo, et voci ejus obedit, eundo non solum gressibus corporis, sed et mentis profectu proficiscens, videlicet ab imperfecta fide ad fidem perfectam.

Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret, id est, incolumis esset. Tribus de causis obviaverunt servi hi regulo: Primo, ut bonum nuntium apportando, eum lætificarent quem tristissimum putaverunt. Servi quippe optantes amari a dominis suis, libenter annuntiant læta ac prospera, sicut patet de Chusi et Achimaas, qui exercitu David prævalente, et Absalone occiso, cupiebant regi David hoc nuntiare.7 Secundo, ut veritatem rei domino suo intimantes, eum ab itineris labore relevarent. Tertio, secundum Origenem, quoniam filio jam sanato, putabant præsentiam Christi superfluam, quem cum regulo putabant venturum. Interrogabat ergo regulus horam ab eis, videlicet servis sibi occurrentibus, in qua melius habuerat filius ejus. Hoc quæsivit, ut certior fieret de veritate miraculi, ne forte filius suus a casu vel naturali causa esset sanatus. Tamen, si ante scivit quod filius suus letaliter infirmabatur, scire potuit quod non valuit naturaliter reparari. Idcirco forte horam quæsivit, ut alios, præsertim domesticos suos, solidaret in fide. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum subito et perfecte febris mortifera, in tantum quod postea nullum signum pristinæ infirmitatis in ipso apparuit: sicut socrus Petri febricitans, a Christo sanata mox surrexit atque ad mensam ministravit :8 quod in febricitantibus sanatis naturaliter non contingit.

Cognovit ergo pater filii jam sanati, videlicet regulus, cujus proprium nomen non explicatur: regulus nempe est nomen officii vel dignitatis, non personæ; quia illa hora, videlicet septima, erat in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit. Et credidit ipse Jesum esse Christum filium Dei, et domus, id est familia, ejus tota, seu omnes sibi cohabitantes. Ex consideratione enim horæ, cognoverunt quod

Jesus, etiam corporaliter absens, super-naturaliter operari curareque possit, et non qualitercumque, sed excellentissimo modo, utpote solo verbo, nutu atque imperio: quod non convenit puræ creaturæ. Verumtamen non videtur quibusdam quod explicite credidit Jesum esse Filium Dei naturalem, Deum verum, Deum et hominem: ad talem enim credulitatem homines tunc nondum tenebantur communiter. Sed sicut centurio qui stetit sub cruce, viso terræ motu et his quæ fiebant, et quia Jesus sic clamans exspirasset, credebat, Vere, inquiens, hic Filius Dei erat; sic credidit regulus iste. Credebant namque quod Jesus esset sanctus homo, magnus Propheta, Salvator mundi, Filius Dei: et hoc totum sic erat; sed ultra non determinabant an esset filius naturalis vel adoptivus.

Matth. xxvii, 54; Marc. xv, 39.

Matth. vii, 5-13.

Ibid. 6.

Luc. vii, 2, 10.

Matth. vii, 5.

Ibid. 10.

Ibid. 8.

Ibid. 7.

Quidam præterea putaverunt quod regulus iste fuit ille centurio cujus puerum Christus in Capharnaum curasse describitur. Sed non est sic æstimandum. Primo, quoniam puer centurionis laborabat paralysi; iste filius febribus tabescebat. Secundo, quoniam ille fuit servus, secundum Lucam; iste filius fuit, secundum Joannem. Tertio, quoniam centurio rogavit Jesum in Capharnaum exsistentem, secundum Matthæum; regulus vero rogavit eum in Cana. Quarto, quia regulo tanquam defectuoso in fide, dicitur, Nisi signa videritis, non creditis; centurionis autem fides excellentissime commendatur, Christo dicente, Non inveni tantam fidem in Israel. Quinto, quia centurio Christi majestatem intelligens, dixit: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum. Regulus econtrario ait: Domine, descende priusquam moriatur filius meus. Sexto, quia ad servum centurionis ire paratus fuit Salvator, dicendo, Ego veniam et curabo eum; ad filium vero reguli ire non acquievit.

Quoniam ergo Filius Dei venit in mundum ostendere nobis viam ascendendi in cœlum per veram humilitatem, idcirco obtulit se paratum proficisci ad famulum centurionis. Ad filium vero reguli ire non voluit, non utique ex contemptu personæ, sed ut doceat nos quod alia sunt judicia Dei, atque alia judicia hominum, et ut potius pensemus in hominibus naturam qua ad Dei imaginem facti sunt, quam accidentalia bona quibus in hoc mundo præfulgent, item ne dedignemur abjectas visitare personas, et ut agnoscamus quod tanto quis a Deo plus reputatur et sublimatur, quanto ab hominibus magis despicitur. Hinc scriptum est: Quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. De hoc multa conscripta sunt in Canonica Jacobi: quorum hoc unum est, Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide? Et illud: Si personas accipitis, peccatum operamini. Verumtamen sæcularis potestas aspernanda non est, sed honoranda, dicente Apostolo: Non est potestas nisi a Deo, et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Unde, quantum ad exteriorem reverentiam, magis honorare oportet prælatos ac principes, rectores et officiales, quam personas privatas ac inopes; sed quantum ad reverentiam interiorem, ceteris paribus, possumus plus honorare, hoc est reputare ac beatificare, abjectos, egenos et simplices, quam sublimes, quia similiores sunt Christo, et eorum est regnum cœlorum.

Luc. xvi, 15.

Jacob. ii, 5.

Ibid. 9.

Rom. xiii, 1, 2.

Matth. v, 3.

Quod autem in fine hujus capituli subditur, Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, quum venisset a Judæa in Galilæam, non est intelligendum quod hucusque non fecit nisi duo miracula, quia ut dictum est, in Jerusalem multa fecit miracula, sed quod istud fuit secundum signum quantum ad miracula facta in Galilæa. Et secundum Bedam, ideo Evangelista hoc dicit, ut ostendat quod ea quæ supra descripsit, alii Evangelistæ omiserunt.

54

Joann. ii, 23.

PRÆTEREA, de moralitate hujus evangelicæ lectionis multa dici possent, et plurima dicta sunt; nec opus est ea quæ ab aliis plenissime dicta sunt, huic loco in-

Sensus moralis. serere atque repetere. Sed brevem tangam moralitatem quæ videtur congruenter posse aptari.

Itaque, per regulum designatur spiritus rationalis seu intellectus, qui in regno animæ præsidet, omnesque potentias dirigit et gubernat: qui potius dicitur regulus quam rex, quia in ordine intellectualium essentiarum tenet infimum locum, in tantum ut naturaliter sit unibilis corpori. Unde secundum philosophos, sicut se habet materia prima in genere entium, sic anima rationalis in ordine intellectualium substantiarum. Filius hujus reguli est speculativus intuitus divinorum, qui est velut verbum prolesque mentis: qui infirmatur in Capharnaum, id est, in sensualitate et carne mortali multipliciter obfuscatur, impeditur, interrumpitur, deficit, languescit: quoniam deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem; et secundum Apostolum, invenitur alia lex in membris nostris, legi mentis repugnans, in tantum quod actus interioris hominis, propter ardorem sensualis concupiscentiæ ceterasque passiones, quasi febricitet.

Sap. ix, 15.

Rom. vii, 23.

1 Cor. i, 24.

Accedat ergo regulus iste humili, affectuosa jugique prece ad Christum Dei sapientiam et virtutem, ut filium suum a prædictis incommodis curet, auferendo ab anima obstacula contemplationis cœlestium, impedimenta amoris fervidi divinorum, omnemque instabilitatem, et passionum inordinationem ac impetum, quatenus revelata facie gloriam Domini speculetur. Et utique, quum intellectualitas nostra sit naturaliter tam imperfecta, obscura atque fallibilis, indigemus continuo clementissimoque divinæ bonitatis succursu, quatenus nec ad momentum derelinquamur a Deo et gratiæ ejus influxu, ab illustratione divinæ sapientiæ, ab inflammatione ignis Spiritus Sancti, a conservatione potestatis supremæ: alias intellectus noster errabit, voluntas frigescet, memoria quoque nutabit, et pleni erimus calamitate, passionibus, distractionibus et peccatis. Qui ista intelligit ac perpendit, nequaquam gloriatur in se ipso, non de se ipso præsumit, aliis se non præfert, pensans illud Apostoli: Qui se putat aliquid esse quum nihil sit, ipse se seducit; et quod apud Jeremiam legitur: Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos.

Galat. vi, 3.

Jer. x, 23.

Petat ergo regulus iste, seu intellectus noster, ut ipsemet Christus descendat ad sanandum filium suum, videlicet actum intellectualem, quoniam peccata auferre, gratiam dare, in voluntatem directe immediateque agere, solius est Dei. Nec curet si sibi dicatur a Christo, Nisi signa videritis, non creditis: quoniam fides quamvis sufficiens sit, tamen per experientiam divinæ miserationis et gratiæ, per evidentiam divinæ præsentiæ, roboratur atque perficitur. Non ergo sufficiat intellectui nostro præsentia angeli, imo nec sola divina præsentia Christi; sed corporalem ejus requirat præsentiam in Sacramento, quatenus corpus et sanguinem Dei propter se incarnati devotissime amplectatur, epuletur, contineat. Dicat igitur, non ex incredulitate, sed fervida dilectione, quæ inquieta est donec adsit dilectus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus, hoc est, antequam actus intellectivus a sensualitate vincatur, a tentationibus superetur, et antequam amorosa contemplatio divinorum in interioribus exstinguatur. Oremus itaque Christum, ut per Sacramenti exhibitionem introeat spiritum nostrum, omnemque effectum superdignissimi Sacramenti illuc diffundat. Denique Moyses non contentus de ducatu angelico, ipsius Dei personalem requirebat præsentiam, dicens: Si non tu ipse præcedas nos, ne educas nos de loco isto: in quo enim scire poterimus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum? Sic et Isaias clamavit: Utinam dirumperes cœlos et descenderes.

Exod. xxxiii, 15, 16.

Is. LXIV, 1.

Porro, quum Christus viderit spiritum nostrum tam ferventer instanterque precantem, dicet per effectum: Vade, filius tuus vivit, hoc est, exaudita est deprecatio tua. Quo facto, tota domus spiritus nostri, videlicet omnia interiora animæ, cogitationes et affectiones, credent virtuose agendo, quoniam rationis imperio omnia subjicientur, et Deo obedient.

Et sicut regulus sollicitus fuit, Christumque accessit et instanter petiit pro sui carnalis filii corporali salute; sic omnis prælatus sollicitus esse, Christum accedere, eumque ferventer ac jugiter deprecari debet pro gregis sibi commissi spirituali sanitate. — Præterea multi usque in hodiernum diem sunt, qui licet habeant fidem informem et mortuam, non tamen credunt, loquendo de fide formata et viva seu operatoria, nisi signa et prodigia viderint, scilicet ultionem divinæ justitiæ in aliquibus impiis, vel aliquid simile.

Footnotes

  1. Matth. II, 1. ↩

  2. Hebr. I, 7; ↩

  3. Ps. CIII, 4. ↩

  4. Joann. II, 3. ↩

  5. I Cor. I, 22. ↩

  6. Matth. vm, 14, 15. ↩

  7. II Reg. xviii, 21-23. ↩

  8. Matth. viii, 14, 15. ↩

Chapter 13 of 51