Skip to the text

Articulus 13

EXPOSITIO QUINTI CAPITULI : POST HÆC ERAT DIES FESTUS JUDÆORUM, ET ASCENDIT JESUS JEROSOLYMAM.

NUNC rursum Evangelista commemorat signum magnificum a Christo peractum, ab aliis Evangelistis omissum, et de indiscreto zelo Judæorum, quomodo etiam Christus occasione hujus prodigii, magna et profunda ad Judæos locutus est.

Post hæc quæ in præcedenti capitulo gesta narrantur, erat dies festus Judæorum. Non exprimitur quæ fuit ista festivitas; sed certum est quod fuit una de festivitatibus Judæorum præcipuis: et communiter dicitur quod erat solennitas Pentecostes, videlicet festum Novorum, quando Domino offerebantur primitiæ frugum.1 Et ascendit Jesus Jerosolymam, quæ erat altior situ Galilæa: ideo Christus eundo illuc a Galilæa ascendit. Ivit igitur, ut legem Mosaicam approbaret et impleret, humilitatisque et obedientiæ exemplum nobis relinqueret, salutaribus documentis atque miraculis populum Judæorum, ad quem fuerat specialiter missus, converteret.2 Dictum est enim, quod Judæi secundum præceptum legis, tenebantur in tribus præcipuis festis coram Domino apparere, hostiamque offerre in loco divini cultus divinitus præelecto, qui fuit Jerusalem a tempore David vel constructionis templi.3

Est autem Jerosolymis Probatica, id est ovinaria seu ovina, piscina, quæ cognominatur Hebraice Bethsaida, id est domus ovium vel pecorum. Hæc enim piscina prope templum fuit, in qua colligebantur aquæ pluviales, ut hostiæ templi, quæ communiter erant de ovibus, lavarentur in ea antequam immolarentur in templo coram Domino. Probatica autem dicitur a πρόβατον Græce, quod Latine dicitur ovis. Quinque porticus habens in gyro, videlicet quædam ædificia per quæ Nathinæi accedebant ad aquam causa lavandi hostias offerendas, quæ etiam jacebant in porticibus istis, quousque essent lotæ. Circumsepta itaque fuit piscina tam multis porticibus, ut ministri per plura loca haberent accessum ad aquam, et loca illa sufficerent ad continendum hostias Domino immolandas.

In his porticibus jacebat multitudo magna languentium, diversis infirmitatibus tabescentium, utpote cæcorum, claudorum, aridorum, seu contractorum, expectantium aquæ motum ab angelo fiendum, infirmitatis curativum. Angelus autem Domini descendebat secundum tempus, id est determinatis temporibus, tamen incertis et interruptis, in piscinam, et movebatur aqua ab angelo, motu forti ac turbulento, ita quod certum fuit motum illum ab angelo factum, non a vento, vel causa naturali. Et quoniam hora angelicæ descensionis fuit incerta, ideo languidi jacebant ibi continuo, quasi semper parati, et optantes se invicem prævenire in ingressu piscinæ. Cujus ratio subinfertur : Et qui prior descendebat in piscinam post motionem aquæ : piscina dici potest, vel ipsa aqua, vel receptaculum aquæ; sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate, efficienter et principaliter a Deo, cui soli competit a qualibet invaletudine propria virtute liberare, instrumentaliter vero ab angelo, dispositive autem ab aqua, quæ ex descensu motioneque angeli quamdam sortiebatur efficaciam ad curandum.

Sed cur Dominus tantam reverentiam et virtutem contulit huic aquæ? Ad hoc aliqui dicunt, quod propter lignum dominicæ crucis, quod in ea natasse et circa passionem enatasse affirmant. Alii dicunt, quod ad præfigurandum virtutem Baptismatis Christi tunc propinquantis, in quo omnis qui descenderit, ab omni peccato purgatur. Quidam vero dicunt, quod propter dignitatem legalium hostiarum, quæ ibi lavabantur, et præsertim in quantum hostiæ illæ immolationem Christi in cruce præfigurabant, per quam totum genus humanum redemptum est. Mihi videtur convenienter dici, quod Deus ex sua misericordia, propter prædictos infirmos ac inopes fecit hanc gratiam.

Mystice, per piscinam intelligere possumus fontem Baptismatis, vel sacramentum Confessionis, in qua omnia lavantur, vel quotidianum baptismum lacrimarum sanctarum; per descensum vero angeli, operationem et influentiam Christi, qui est magni consilii angelus, et in quolibet trium prædictorum principaliter operatur, vimque curandi largitur. Sed figura non adæquatur figurato. Idcirco Christus agit in Baptismo et Confessione, non solum sæpe, sed indesinenter quotidie; nec solum curatur unus, videlicet primus, sed omnis quicumque sacramenta ista digne susceperit.456

Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. Species hujus infirmitatis non explicatur, sed creditur fuisse paralysis, nam homo iste jacebat in lecto. Hunc quum vidisset Jesus oculo corporali, et compassionis affectu, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, id est, diu infirmatus fuisse :7 hoc enim Jesus in se ipso a principio suæ incarnationis cognovit futurum, quod nunc vidit in præsenti; dicit ei : Vis sanus fieri? Certum est quod illa quæstio non processit ex ignorantia : imo quicumque alius scire potuit, quod omnes ibi jacentes et aquæ motum præstolantes, cupiebant sanari. Sed quærit, ut in ægro desiderium recipiendæ curationis provocet, sicque dignior sit ad beneficium sanitatis sumendum. Denique specialiter hunc unum affatur et curat, quia miserabilior fuit, et jam pro peccatis suis longissima molestia fuerat castigatus.

Ideo Dominus qui vulneravit, medetur; et qui percussit, denuo sanat.8 Scriptum est enim in Tobia : Quum iratus fueris, misericordiam facies. Longanimiter ergo et patienter est sustinenda castigatio Dei, imo omnis molestia corporis atque adversitas, juxta quod scriptum est in Judith : Non ulciscamur nos pro his quæ patimur; sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse, flagella Domini, quasi servi qui corripimur, ad emendationem et non ad perditionem nostram evenisse credamus.9

Respondit ei languidus : Domine. Vocat Jesum Dominum, quasi venerabilem virum; sed aliud nihil scivit de eo. Hominem servientem seu adjuvantem non habeo, ut quum turbata, id est ab angelo vehementer concussa et mota, fuerit aqua, mittat, id est, ante alios deferat, me in piscinam : dum venio enim ego, qui præ languore cito ire non valeo, alius languidus ante me descendit in aquam. Dicit ei Jesus, cujus dicere est facere :1011

Surge, tolle grabatum tuum, et ambula. Et statim sanus factus est homo ille. In quo ostenditur omnipotentia Christi, tam inveteratum languorem, in instanti imperiose curantis. Virtus nempe divina quum sit infinita, operatur in instanti: quod naturæ non convenit, quia in transmutationibus rerum de contrario in contrarium, agit successive. Unde, secundum Dionysium, Natura non transit a distanti in distans, nisi per media. Et sustulit grabatum suum, et ambulavit.

Per languidum istum ambulare non valentem, intelligitur piger et negligens mala consuetudine pressus, qui in delectatione vitiosa et usu peccati, quasi in grabato jacet. Huic, imo et omni peccatori, dicit Christus quotidie, per admonitionem sacræ Scripturæ: Vis sanus fieri? Quum enim Dominus ait per Ezechielem, Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat;1213 et per Zachariam, Convertimini ad me, et convertar ad vos;14 itemque per Joelem, Omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit: quid aliud loquitur, nisi, Vis sanus fieri? tanquam dicat: Ego sum medicus animarum; fac quod in te est, acquiesce monitis meis, et sanabo te. Surge a ruina peccati, tolle grabatum tuum, id est, delectationem peccati in qua quiescis, aufer et porta super te per compunctionem et satisfactionem, quatenus quantum glorificasti te in deliciisque fuisti, tantum imponas tibi luctum et afflictionem, exemplo Prophetæ dicentis, Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum;1516 et ambula regia via in divinis præceptis: de quibus in libro Proverbiorum legitur, Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ ejus pacificæ.17 Imo viam mandatorum Dei percurre, implens illud Josue:18 Servite Domino corde perfecto atque verissimo.19 Quanto enim animo promptiori ac ferventiori fecerimus opera Dei, tanto amplius promeremur.

Erat autem sabbatum, id est quies et cessatio ab operibus servilibus, in die illo. Imo hæc dies fuit sabbatum, id est dies septima ac festiva. Dicebant ergo Judœi illi qui sanus fuerat factus: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. Si Judæi putaverunt eum lectum suum portare sine speciali Dei commissione, et necessitate seu dispensatione, excusabiles erant. Tamen ad minus materialiter falsum locuti sunt. Labor enim exterior ad divinum honorem directe ordinatus seu pertinens, licebat in sabbato, quemadmodum sacerdotes sabbatis templum ornabant, hostias aptabant ac immolabant.20 Bajulatio autem lecti ab isto sanato, fuit ad ostensionem divinæ potentiæ et gloriam Christi: velut si quis die dominica miraculose liberatus a carcere, deferat ad ecclesiam vincula sua ad glorificandum Deum. Fuit quoque ex dispensatione summi dispensatoris, qui legem dedit, et ad spiritualem legis intelligentiam introduxit. Unde subjungitur: Respondit eis iste sanatus:21 Qui me salvum fecit a paralysi, imo a labe peccati: quoniam Christus, cujus perfecta sunt opera, sanavit in anima quos curavit in corpore;22 ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum, et ambula, id est, ea potestate qua me miraculose curavit, eadem auctoritate mihi præcepit quod facio.

Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo qui dixit tibi, Tolle grabatum tuum, et ambula? tanquam dicant: Ostende nobis talem tam malum et legis contemptorem, ut culpam tuam puniamus in eo. Isti qui curatorem hujus paralytici purum hominem æstimabant, homines erant, eo modo quo dicit Apostolus: Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?23

Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset, id est, nomen et famam Christi ignoravit, nec quidquam audivit de eo: et forte oblitus fuit dispositionis Christi in vultu ac habitu, ita quod neque per circumlocutionem et signa indicare potuit quisnam esset: quo modo Ochozias rex Israel cognovit Eliam, audito quod homo pilosus et zonam pelliceam circa renes habens, famulis suis obviasset, ut legitur in libris Regum. Jesus enim statim recessit ab homine isto, sicut subjungitur : Jesus autem declinavit a turba constituta in loco ubi paralyticum istum sanavit, vel ubi turba eum de grabati bajulatione redarguit. Declinavit autem a turba, erudiens nos ut post perpetrationem excellentium operum, fugiamus humanum honorem hominumque applausum, amantes nesciri; secundo, quia interdum ad tempus divertendum est a calumniatoribus, et ingratis cedendum; item, ut quietum locum quæramus ad vacandum Deo : in turba enim plurima occurrunt devotionis ac puritatis obstacula. Et forte ad litteram Christus recessit a turba, habens aliud salutare opus alibi expedire.

Postea invenit eum Jesus in templo, ad quod sanatus iste convenit ut Deo ageret gratias. Sic et nos, si Jesum invenire et ab eo inveniri optamus, intremus templum ejus materiale ac spirituale, visitando ecclesiam, et redeundo ad propriam mentem per contemplationem et vitæ nostræ discussionem, atque internam in omni virtute exercitationem. Dominus enim in templo sancto suo.24 Et dixit illi : Ecce sanus factus es mente et corpore; jam noli peccare, id est, propositum habe cavendi omne peccatum pro posse, ne deterius tibi aliquid contingat, id est, ne major pœna tibi in præsenti, vel æterna damnatio infligatur : quoniam recidivantes atque ingrati graviorem pœnam merentur. Ex quibus elicitur, quod æger iste propter peccata sua incidit languorem præfatum. Quomodo autem Deus diversis de causis homines nunc flagellat, infra, Deo præstante, dicetur, ubi de cæco nato agetur.25

Abiit ille homo, et nuntiavit Judœis quia Jesus esset qui fecit eum sanum. Dicunt aliqui, quod malitiose hoc fecit, tanquam ingratus. Et hoc videtur ex eo quod Judæi eum increpabant de lecti sui portatione, et quum se excusasset per commissionem sui sanatoris, Judæi dixerunt : Ubi est ille? Ex quibus conjicere potuit quod Judæi volebant culpam retorquere in illum. Propter quod publicando Jesum, exposuit eum calumniatorum persecutioni. Alii dicunt oppositum, scilicet, quod simplici animo hoc egit, ne esset ingratus, et ut Christum glorificaret. Et probant per hoc quod Jesus sanavit istum in mente sicut in corpore : ideo non fuit tam improbus. Sed quidquid sit de veritate rei, istud argumentum facile solveretur per evangelicam veritatem : quia ut legitur in Luca, quum Jesus decem leprosos curasset, unus dumtaxat reversus est gratias agens, et alii facti fuerunt ingrati.2627 Propter quod Christus dicebat : Nonne decem mundati sunt? Et novem ubi sunt? Non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.28 Nihilo minus omnes illi etiam mente sanati fuerunt; sed rursus in culpam prolapsi sunt, et forte a sacerdotibus subversi. Sic dici posset de isto. Potius tamen arbitror, quod non malitiose, sed bona intentione fecit quod dictum est, putans Judæos agnito actore miraculi meliorandos.

Propterea persequebantur Judœi Jesum, detrahendo et comminando, quia hœc faciebat in sabbato, scilicet, quod hominem curavit, et ei lectum ferre præcepit.

Quemadmodum enim apud Matthæum excusat discipulos sabbato spicas evellentes et confricantes, a transgressione sabbati, per hoc quod David simile fecit;29 sic nunc excusat se a transgressione sabbati, per hoc quod Pater eodem modo operatur ut ipse. Pater meus cœlestis et naturalis, usque modo operatur : id est, a principio mundi usque in præsens, imo et usque in sempiternum, indesinenter agit in rebus, totum universum in esse conservando, gubernando, corrupta restaurando ; agit quoque animas rationales quotidie creando, impios justificando, purgatos ab omni reatu in cœlis beatificando, panem et vinum in corpus et sanguinem Christi transsubstantiando;30 et alia ineffabilia jugiter operatur, præsertim in Ecclesia triumphanti, quæ ignoramus. Pauca quippe videmus operum ejus, ut dicitur in Ecclesiastico, ubi et scribitur:31 Multa sunt abscondita majora his.32 Quod vero in Genesi legitur, Requievit Deus ab omni opere quod patrarat, intelligendum est quantum ad productionem novarum specierum entis.33 Et ego operor, sicut et Pater, imo eadem quæ Pater, quia indivisus ab illo in natura et opere. Quemadmodum ergo Deus Pater prædicta omnia operans etiam sabbato, non arguitur quasi sabbati violator; ita nec ego argui debeo, qui confractum restauravi, et ad demonstrationem divinæ virtutis, eidem præcepi grabatum bajulare.

Ad intelligendum hæc verba sublimia, oportet advertere quod aliquid est causa alterius dupliciter: Primo, quantum ad illius inceptionem, et quoad esse ipsius, sed non quoad permanentiam ejus: quemadmodum homo generans est causa filii sui, et artifex causa ædificii. Unde, si pater vel artifex moriatur, nihilo minus filius et ædificium permanent atque subsistunt. In talibus ergo causatum non dependet a sua causa, quantum ad permanentiam. — Secundo, unum est causa alterius, quantum ad inceptionem et permanentiam ejus: quemadmodum sol est causa luminis et diei. Unde, si ad momentum sol deesset, dies deficeret. Et hoc modo est Deus causa rerum: creaturæ enim plus dependent a Creatore, quam aliquid creatum a causa creata. Propterea, si Deus relinqueret ens creatum sibi ipsi, suæ omnipotentiæ manutenentiam in ictu oculi subtrahendo seu suspendendo, mox universa mundanæ machinæ fabrica in nihil decideret, atque in se ipsa annihilata deficeret, sicut ex nihilo in esse surrexit. Et hoc ipsum, si non fallitur

A Albertus, scripsit et docuit Aristoteles in epistola de Principio universi. Hinc quoque, non solum secundum Platonem et Proclum, sed etiam teste principe theologorum sacratissimo Dionysio, Deus est causa rerum, non solum quasi nunc causans, sed quasi incessabiliter eas producens, propter incessantem suæ conservationis influentiam indesinentemque illarum dependentiam.

Hinc igitur asserit Filius Dei: Pater meus usque modo operatur. Non enim minoris potentiæ est creata manutenere in esse, et totum universum conservare in nihilo (quia nihil est extra universum fulciens ipsum, nisi Deus), quam eadem produxisse atque in nihilo collocasse. Hinc Proclus subtilissimus Platonicus scripsit in Elementatione sua theologica: Totus mundus ab intellectu substantiam habet; etsi perpetuus sit, non propter hoc non procedit ab intellectu, sed et procedit semper, et conversus est semper, et perpetuus secundum essentiam, et insolubilis secundum ordinem.

Judæi ergo ex verbis Christi jam præinductis intelligentes quod Jesus comparasset se Deo in virtute et operatione, dixissetque se esse naturalem Filium Dei, Patri æqualem, putaverunt eum blasphemum, et fecerunt quod subditur. Propterea ergo, videlicet, quia æquavit se Patri, magis quœrebant eum Judœi interficere, quia non solum solvebat sabbatum, secundum eorum falsam opinionem, sed et Patrem suum dicebat Deum, œqualem se faciens, id est esse dicens, Deo Patri. Sæpe in Scripturis, et etiam in communi modo loquendi, sumitur Facere pro Dicere vel Cogitare. Quoniam ergo secundum legem, gravior graviusque punienda fuit blasphemia, quam transgressio sabbati, ideo Judæi quærebant Jesum quasi blasphemum occidere.

Sed quia Judæis visum fuit quod Jesus derogavit honori divino æquando se Patri æterno, idcirco Christus ostendit quod per hoc non derogavit Patri. Respondit itaque Jesus, et dixit eis : Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Sed ex hoc Arius et Eunomius arguerunt quod Filius esset ex se infirmus, et per consequens minor Patre, et pura creatura : et satis difficile apparet quomodo sit verus Deus atque omnipotens, quia a se non potest quidquam. Sed non est impossibile ista dissolvere. Ut enim ostenderet Christus se a Patre esse recepisse, et habere quidquid est et habet, ita dicit, Non potest Filius a se facere quidquam : tanquam dicat, me ipso non sum, sed esse et potestatem accepi a Patre. Itaque, Non potest a se, id est virtute non accepta, ut in eo est, facere quidquam, quia Filius non habet nisi virtutem acceptam, hoc est a Patre sibi communicatam. Denique, secundum Hilarium et Thomam in Summa contra gentiles, quamvis Filius non potest a se quidquam facere, potest tamen per se omnia facere, utpote propria virtute, quæ quum sit una numero in Patre et Filio ac Spiritu Sancto, est causa quod quælibet divina Persona est causa omnium rerum principalis atque omnipotens, et nulla est instrumentalis respectu alterius. — Quod vero adjecit, Nisi quod viderit Patrem facientem, non est sic intelligendum quasi alia sit visio seu intellectualis cognitio Filii, et alia Patris : imo sicut in Patre et Filio est unus numero intellectus, ita et visio una. Nihilo minus Pater videt Filium ejusque opera, et econtra : quoniam in utroque est plenitudo Divinitatis, quæ omnem perfectionem et actualitatem supersimplicissime prorsusque incomprehensibiliter comprehendit. Neque enim sic Filius videt Patrem et opera ejus, quasi aliquid aliud sit visio illa quam Filii deitas atque essentia. Quemadmodum ergo per eamdem essentiam Pater Filiusque subsistunt et Deus sunt, sic eadem visione Filius videt Patrem et opera ejus, Pater quoque Filium et opera ejus.

Hæc est una interpretatio hujus loci.

A Potest autem et ita exponi : Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Tanquam diceret : Hoc quod Filius videt facere Patrem, hoc etiam potest ipse Filius facere a se, id est per se propriaque quamvis collata virtute; alia vero non potest facere Filius. Et sic Christus per verba hæc probat se non posse peccare : quod ei imposuerunt Judæi. Si enim Filius nihil potest facere nisi quod viderit Patrem facientem, tunc procul dubio, sicut Pater non potest peccare, ita nec Filius. — Postremo, verba ista intelligi possent de Christo secundum assumptam naturam, secundum quam certum est quod non potest facere quidquam a se.

Insuper Christus testatur, quod Pater non est factor principalior nec universalior Filio, et quod opera amborum sunt indivisa, ita quod Pater et Filius sunt unus factor, Creator et gubernator, non duo factores : per quod hæresim Arianorum confundit. Quæcumque enim ille, videlicet Pater, fecerit, hæc eadem opera et Filius secundum naturam divinam similiter facit, id est æque principaliter et auctoritative, non instrumentaliter et ministrative. Per hoc ergo quod ait, Quæcumque, ostenditur quod operatio Patris non extenditur ultra operationem Filii. Propterea Filius est prima et universalis causa, prout in Apocalypsi loquitur : Ego sum Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis.34 Unde in Michæa habetur : Et tu, turris Gregis nebulosa, ad te veniet potestas prima, regnum filiæ Jerusalem.35 Ubi per potestatem primam, ad litteram intelligitur Christus, qui teste Apostolo, est virtus et sapientia Patris, portans omnia verbo virtutis suæ. Hoc quoque in Proverbiis manifeste ostenditur, ubi Sapientia de Deo effatur : Quando præparabat cœlos aderam; quando appendebat fundamenta terræ, cum eo eram cuncta componens.36 Per hoc autem quod ait, Hæc, docet quod eadem numero sunt opera Patris et Filii. Quumque natura sit operationis principium, sequitur quod Patris et Filii sit una natura:3738 una utique numero, non genere vel specie, quia divina natura multiplicari non potest. Per hoc vero quod subditur, Similiter facit, patet quod Pater operatur per Verbum seu Filium, non sicut artifex per ministrum vel instrumentum, sed sicut amicus per amicum, rex per regem, judex per judicem, non subalternatum, sed comparem.

Pater enim diligit Filium, hoc supra scriptum atque expositum est. Et nunc addi potest, quod dilectio non est principium emanationis Filii a Patre, quia non procedit a Patre per voluntatem, aut libere libertate contingentiæ vel ad utrumlibet, sed naturali emanatione. Nihilo minus Pater diligit Filium vere et intensive, infinite, sumendo dilectionem absolute, ita quod habet se quasi concomitanter ad emanationem.

Denique multæ sunt rationes dilectionis, quæ maxime et superexcellenter inveniuntur inter Patrem et Filium, imo inter tres supersublimes, æternas, increatas Personas, hoc est in ipsa Trinitate, una, superessentiali, simplicissima Deitate. Interdum enim dicimus, quod agnitio est causa dilectionis, videlicet ut via ad dilectionem; interdum, quod bonum est causa dilectionis tanquam objectum; interdum vero similitudo appellatur causa amoris; sed et communicatio est causa amoris; sæpeque dicimus, quod nihil sic accendat amorem, quomodo si quis sciat se amari ab alio. Quum ergo Pater et Filius se invicem perfectissime comprehendant, et Filius Patri omnino simillimus sit, uterque quoque infinitæ bonitatis et sanctitatis existat, Paterque dederit Filio totum quod suum est, puta divinam essentiam, quam transfundit in eum, et Filius tantum bonum a Patre susceperit, Pater etiam sciat se amari a Filio immenso amore, et econtra; hinc constat, quod in divinis Personis sit quomodolibet omniformiterque plenissima ratio mutuæ dilectionis. Quæ quum sit infiniti ardoris, et rei summæ, præsentis, perfectissime quoque conjunctæ, palam quod dilectio trium Personarum ad invicem sit vere immensæ dulcedinis infinitæque pacis. Et dulce, sanctum ac deiforme est, hoc nunc fideliter contemplari, sincere adspicere, atque in contemplatione tam alta cordialiter affici, divinæ beatitudini congratulari, a sensibus rapi, in divitias gloriæ absorberi. Beatus qui sic gustat quam dulcis et felix est Deus;39 beati mundi corde, studiosi et affectuosi in obsequio Dei, ferventes atque solliciti quomodo Creatorem suum honorent, eumque ab aliis honorari conspiciant.40 Maledictus vero qui facit opus Dei negligenter, qui intimorate ambulat coram Altissimo.4142

Et omnia demonstrat ei quæ ipse facit, id est, Deus Pater dat Filio notitiam omnium operum suorum: generando enim Filium, dat ei divinam essentiam, et per consequens æternam et infinitam sapientiam omnium intuitivam. Sic ergo Pater demonstrat Filio, non quasi ignoranti, aut præexsistenti et demum instructo, sed quasi totum suum esse, posse ac nosse a Patre suscipienti. Quidquid enim Patris est, communicatum est Filio, et resplendet in eo sicut in naturali et plena imagine Patris. Et quoniam Filius propter nos instruendos ac redimendos homo factus fuit, et inter homines socialiter vixit, idcirco altitudinem sapientiæ suæ aptavit et proportionavit capacitati intelligentiæ nostræ, loquendo nobis de rebus incomprehensibilibus ac divinis humano modo, quatenus sic ea aliqualiter caperemus.43 Unde de æternis loquitur nobis per verba temporalia secundum omnes differentias temporis, quia et ipsa æternitas comprehendit ac continet omne tempus. Sicque loquendo nunc subditur:

Et majora his demonstrabit ei opera, id est mirabilia excellentiora signis quæ hucusque in Jerusalem feci: nam illuminatio cæci nati et suscitatio Lazari, major fuit quam curatio paralytici. Convenientius tamen opera ista majora intelliguntur spiritualia miracula Christi in conversione hominum facta, secundum quod majus dicitur impium justificare, quam mundum creare. Christus enim quosdam omnino mirabiliter convertit et sibi attraxit. Sed et miracula facta in passione, in resurrectione, ascensione, et Spiritus Sancti missione, magna nimis fuerunt. Itaque, per hoc quod ait, Demonstrabit, non datur intelligi quod Filius secundum divinam naturam aliquid accipiat in futuro : imo nec secundum humanam naturam hoc ei proprie competebat, præsertim quum anima Christi, a suæ conditionis exordio, plena fuerit sapientia, virtute et gratia. Sed loquitur sic propter duo : Primo, quia ut dictum est, æterna emanatio Verbi seu receptio Filii a Patre, omne tempus includit. Secundo, quoniam in Scripturis dicitur aliquid fieri, quum aliis innotescit. Quoniam ergo postea innotuerunt Judæis majora opera Christi, quam hucusque, propterea dixit Filius, quod Pater demonstraturus esset sibi opera præclariora. Ut sit sensus : Majora his demonstrabit, id est, se ei demonstrasse ostendet, opera, quando videlicet talia fient.

Ut vos miremini. Si admiratio accipitur secundum se, sistendo in ea, tunc non fuit finis hujuscemodi demonstrationis miraculorumque Christi, sed assecuta est ad opera Christi : sicque, Ut, ponitur concomitanter, non causaliter. Juxta quem sensum dicit Apostolus : Mittet illis Deus spiritum erroris, ut credant mendacio ; et Psalmista, Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, ut justificeris in sermonibus tuis.44 Si autem sumatur miratio prout inducit ad fidem, videlicet, ut est via ad conversionem, sic potest dici finis mirabilium operum Christi : sic tamen, ut ista miratio conversionem mirantis includat. Ad hoc quippe fecit Christus miracula, ut Judæi videndo admirandoque crederent.45

Advertendum quoque, quod licet ea quæ dicta sunt ab illo loco, Pater diligit Filium, accipi possint de Filio etiam secundum humanitatem assumptam, secundum quam Pater notificavit seu demonstravit Filio omnia opera sua, quoniam quidquid Deus cognoscit scientia visionis, videlicet omnia quæ unquam fuerunt, sunt, vel erunt, cognoscit et anima Christi; illud tamen, Quæcumque ille fecerit, scilicet Pater, hæc et Filius similiter facit, non convenit Christo, nisi ut vero Deo. Imo per illud verbum aperte confunditur hæresis Arii dicentis, quod Filius sit pura creatura. Sic enim Pater fecisset Filium. Si ergo quæcumque facit Pater, facit et Filius, sequitur quod Filius fecisset se ipsum, loquendo semper de Filio secundum naturam suam superiorem.

Footnotes

  1. Num. xxviii, 26. ↩

  2. Matth. xv, 24. ↩

  3. Deut. xvi, 16. ↩

  4. Is. ix, 6, juxta LXX. ↩

  5. Ps. xxxi, 5; ↩

  6. Prov. xxviii, 13. ↩

  7. * [jacentem,] ↩

  8. Job v, 18. ↩

  9. Judith VIII, 26, 27. ↩

  10. Tob. III, 13. ↩

  11. Deut. xxxii, 39. ↩

  12. Zach. I, 3. ↩

  13. Ezech. xxxiii, 11; xviii, 23, 32. ↩

  14. Joel II, 32. ↩

  15. Ps. VI, 7. ↩

  16. Apoc. XVIII, 7. ↩

  17. Prov. III, 17. ↩

  18. Ps. CXVIII, 32. ↩

  19. Josue XXIV, 14. ↩

  20. Num. xxviii, 9. ↩

  21. * sanum ↩

  22. Deut. xxxii, 4. ↩

  23. 1 Cor. III, 3. ↩

  24. Ps. x, 5. ↩

  25. Joann. ix, 3. ↩

  26. Ibid. 15, 16. ↩

  27. Luc. xvii, 12-14. ↩

  28. Ibid. 17, 18. ↩

  29. Matth. xii, 1-4. ↩

  30. IV Reg. i, 8. ↩

  31. Eccli. xliii, 36. ↩

  32. Ibidem. ↩

  33. Gen. II, 2. ↩

  34. Apoc. 1, 8; xxI, 6; xxII, 13. ↩

  35. Mich. IV, 8. ↩

  36. Prov. VIII, 27, 29, 30. ↩

  37. Hebr. 1, 3. ↩

  38. I Cor. 1, 24. ↩

  39. Ps. XXXIII, 9. ↩

  40. Matth. v, 8. ↩

  41. Mich. vi, 8. ↩

  42. Jer. XLVIII, 10. ↩

  43. Joann. I, 14; Baruch III, 38. ↩

  44. Ps. L, 6. ↩

  45. II Thess. II, 10. ↩

Chapter 14 of 51