Skip to the text

Articulus 14

PROSECUTIO ELUCIDATIONIS HUJUS CAPITULI QUINTI, AB EO LOCO QUO DICITUR : SICUT ENIM PATER SUSCITAT MORTUOS ET VIVIFICAT.

DIXIT jam Christus paulo ante, quia quæcumque facit Pater, facit similiter Filius, et quod majora Pater opera demonstraret Filio, quam hucusque fecit Filius coram Judæis. Nunc Christus declarat hoc quasi exemplificando. Sicut enim Pater suscitat mortuos morte naturæ, et morte culpæ, hoc est mortuos corporaliter per discessum animæ, et mortuos spiritualiter per amissionem caritatis et gratiæ, et vivificat eos. Mortuos namque corporaliter, suscitat atque vivificat Pater, animam corpori reuniendo, ut totum compositum habeat vitam naturæ, sicut et ante mortem habebat. Unde in libris Regum inducitur : Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. Deus enim habet imperium vitæ et mortis. Mortuos vero spiritualiter (de quibus ait Salvator apud Matthæum, Dimitte mortuos sepelire mortuos suos), suscitat, itemque vivificat Pater, culpam delendo et gratiam restituendo, prout ad Ephesios Apostolus dicit : Quum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo. Sic et Filius, quos vult vivificat : non utique alios aut pauciores quam Pater, sed eosdem et æque multos, quoniam operatio Patris et Filii ad extra, est penitus indivisa. Et idem dicendum est de Spiritu Sancto, de quo fatur Apostolus : Hæc omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Unde de Filio nunc dicitur, Quos vult vivificat, ad insinuandum quod Filius agit sponte, imperialiter et propria auctoritate, tanquam verus Deus, secundum quod dicit Apostolus : Omnia operatur secundum propositum voluntatis suæ. Quod autem Filius spiritualiter suscitet, claret ex verbo Apostoli : Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Sed quum de Patre dictum est, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat : quare de Filio non subditur, Sic et Filius, quos vult suscitat et vivificat, nisi quia suscitatio in vivificatione includitur ?

Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Quomodo verum est hoc ? Si enim indivisa sunt opera Patris ac Filii, quemcumque judicat Filius, judicat Pater. Iterum, quomodo Pater non judicat, sed Filius, quum infra Filius dicat, Ego non judico quemquam, est qui quærat et judicet, scilicet Pater ? Et si Pater non judicat quemquam, quomodo verum est illud in Job, Absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas, opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet? Denique, quod convenit Deo absolute, secundum naturam Divinitatis, convenit cuilibet divinæ Personæ. Judicare autem homines universos convenit Deo, secundum quod Deus, videlicet secundum propriam naturam. Aliter vane constituisset filios hominum : quod pro inconvenienti habet Psalmista; et contrariatur his quæ in libro Job continentur, videlicet : Universorum finem ipse considerat; rursusque, Omnipotens causas singulorum intuebitur. Hinc quoque per Jeremiam asseritur : Domine Deus, fortissime, magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu, cujus oculi aperti sunt super omnes filios Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum adinventionum suarum.1

Verum omnia ista atque similia, una solutione solvuntur et concordantur. Oportet ergo advertere, quod in judicio quatuor considerantur : primo, auctoritas judicandi seu judiciaria potestas; secundo, ipsa discretio boni a malo, videlicet interior approbatio boni, atque interior detestatio mali. Quantum ad hæc duo, judicium convenit toti Trinitati singulisque Personis. Tertio, ipsa prolatio sententiæ sensibilis atque exterior : et quoad hoc, Pater non judicat quemquam, sed solus Filius secundum naturam assumptam. Imo hoc modo Deus Trinitas judicabit auctoritative, per Christum hominem exsecutive, juxta illud Actuum : Deus statuit diem in quo judicaturus est orbem terræ in æquitate, in viro quem statuit. Tunc enim manifeste veniet Deus noster, et non silebit, quando in die judicii videbunt in quem transfixerunt. Quarto, consideratur in judicio ipsa retributio pœnæ vel gloriæ : et sic quoque soli Deo principaliter secundum divinam naturam judicium convenit, præsertim quantum ad gloriæ collationem. Porro, quod Filius ait, Ego non judico quemquam, intelligendum est de judicio retributionis, quantum ad primum Christi adventum, in quo non venit judicare, sed judicari. Sic ergo, Pater non judicat quemquam, id est, non pro-

Ps. LXXXVIII, 48.

Job XXVIII, 3.

Ibid. XXXV, 13.

Jer. XXVII, 18, 19.

Act. XVII, 31.

Ps. XLIX, 3.

Joann. XIX, 37.

1 Reg. II, 6.

Sap. XVI, 13.

Matth. VIII, 22.

Ephes. II, 5.

1 Cor. XII, 11.

Ephes. I, 5.

Ibid. V, 14.

Joann. VIII, 15, 50.

Job XXXIV, 10, 11. fert judicialem sententiam, modo prætacto, sed omne judicium, id est universalem exsecutionem judicii, dedit Filio secundum naturam quam induit, sicut infra plenius ostendetur. Unde habetur in Psalmo: Deus, judicium tuum regi da.2 Et juxta Apostolum, Omnes nos stare oportet ante tribunal Christi.3

Hunc autem honorem Pater impendit Filio incarnato, ut omnes intellectuales creaturæ honorificent Filium, exhibendo ei cultum et adorationem latriæ soli Deo debitam, sicut honorificant Patrem, impendendo ei latriæ cultum. Sed honoratio ista non convenit Filio secundum illam naturam qua convenit ei prædicta exsecutio judicii, sed secundum naturam qua consubstantialis et coæqualis est Patri. Nihilo minus Pater dedit Filio secundum naturam assumptam hoc judicium, ut per hoc innotescat omnibus quod homo ille est verus Deus, sicque honorificetur sicut et Pater. Unde verbum istud consonat dicto Apostoli ad Philippenses, loquentis de Filio secundum naturam humanam: Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem: propter quod et Deus exaltavit illum, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum.4

Quæritur, si Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, quomodo verum est illud in Job: Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est?5 Et respondendum, quod Pater non sic constituit Christum judicem ac principem mundi, quasi ipse desierit habere providentiam rerum: sed Pater seu Deus Trinitas, est principalis provisor, judex et rex universi; Christus vero secundum quod homo, prælatus est omni creaturæ quasi minister Dei et exsecutor.

Qui non honorificat Filium per latriæ cultum: est autem latria, virtus quæ Deo cultum et cærimoniam affert; non honorificat Patrem qui misit illum, quum utriusque sit una majestas, et tanta dilectio, concordia, atque justitiæ ac sanctitatis conformitas, vel potius unitas et identitas, quod qui unum offendit, offendit et alium, præsertim quum sit amborum una voluntas. Præterea, qui non credit in Filium, mendacem facit Patrem, et Spiritui gratiæ ingerit contumeliam, quia non credit in testimonium quod testificati sunt Pater et Spiritus Sanctus de Christo in baptismo et transfiguratione, in diversis miraculis et distributionibus gratiarum, in Scripturis utriusque Testamenti, et in omni sanctitate et excellentia Christi.67

Honorificandus est ergo Filius interiori exteriorique latriæ cultu, videlicet reverentia cordiali, oratione et laude, præceptorumque observatione. Omnes itaque qui Patrem Filio asseruerunt majorem, non honorificaverunt Patrem, cujus Filio dilecto ac unico derogaverunt: cujus contumelia redundat in Patrem, præsertim quum hoc maxime ad commendationem bonitatis, potestatis et sapientiæ Dei pertineat, quod Filium sibi prorsus æqualem producere et voluit, et novit, et potuit, quamvis (ut dixi) voluntas non præcessit generationem Verbi quasi origo ipsius, sed potius concomitanter se habet ad eam. Imo Spiritus Sanctus, qui est amor et emanatio voluntatis, non sic procedit a voluntate, quasi libere ad utrumlibet effluat atque spiretur: sic enim posset non procedere, haberetque esse contingens. Sed procedit per modum naturalis emanationis, secundum quod voluntas Patris ac Filii est quædam natura.

Deinde Filius Dei ostendit quomodo spiritualis vivificatio fiat. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, non auribus corporis tantum, sed etiam cordis, de quibus dicitur alibi:8 Qui habet aures audiendi, audiat. Itaque, Qui verbum meum audit, id est, sermonibus meis consentit, et credit ei qui misit me, id est Patri cœlesti, recipiendo testimonium quod ipse perhibet mihi, vel credendo ei fide formata, hoc est credendo in ipsum, habet vitam æternam jam in spe et in merito, atque in dispositione propinqua, et cito sortiturus ac possessurus est eam in re, in mercede, in actu. Hoc enim modo viatores dicuntur beati, quamvis variis persecutionibus concutiantur, prout scriptum est in Matthæo: Beati pauperes spiritu, beati qui lugent, beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Et in judicium non venit, id est, judicium damnationis non incurret, de quo fatetur Apostolus ad Corinthios: Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Omnes tamen judicabimur judicio retributionis. Sed transiet a morte corporali, quam omnes quasi debitum solvunt propter originale peccatum, in vitam gloriæ sempiternæ, quum fuerit liber ab omni reatu, de qua dicit Apostolus: Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Talis etiam in præsenti transit per cordis salutarem immutationem, a morte culpæ ad vitam virtutis et gratiæ. Nam et prudentia carnis, mors est, et si secundum carnem vixerimus, moriemur. Qui ergo carnalem prudentiam deserit, et veram sapientiam recipit, transit a morte in vitam.

Matth. v, 3, 5, 10.

ICor. xi, 31.

Coloss. iii, 3.

Rom. viii, 6.

Ibid. 13.

25

Galat. iv, 4.

Act. iii, 24.

I Tim. v, 6.

Matth. xxiv, 13.

Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, utpote tempus gratiæ, de quo dicit Apostolus: Quum venit plenitudo temporis; et Petrus in Actibus, Omnes (inquit) Prophetæ annuntiaverunt dies istos. Quando mortui, id est peccatores vita gratiæ destituti: de qua morte Paulus testatur, Vidua quæ in deliciis vivit, vivens mortua est; audient exteriori et interiori auditu, vocem, id est prædicationem, Filii Dei. Multi enim Judæorum per verba Christi correcti atque conversi fuerunt, præsertim post ejus passionem et ascensionem. Quotidie quoque mortui seu injusti, audiendo verbum Christi ab ejus vicariis ac ministris, spiritualiter reviviscunt, sicut subjungitur: et qui audierint verbum Christi modo jam dicto, vivent vita gratiæ in via, et vita gloriæ in patria, dummodo perseverent usque in finem, quoniam sola perseverantia coronatur. Et hoc sciendum, quod nemo audit salubriter verbum Dei, nisi Christus per inspirationem Spiritus Sancti cor ejus tetigerit, et erudierit mentem ejus, fundendo radium sapientiæ in intellectum ipsius. Propter quod in Isaia scribitur: Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum; Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico.

Is. l, 4, 5.

Secundo exponi potest hic locus de particulari corporum resurrectione, secundum quam Christus suscitavit filium viduæ, filiam archisynagogi, et Lazarum. Sed tunc quæstio est, quomodo corporaliter mortui dicantur audire vocem Filii Dei. Quod enim non vivit, non utique audit. Et respondendum, quod dicuntur audire vocem Christi metaphorice, quoniam ad imperium Christi sic corpus exstinctum et anima separata quasi obediendo reassociantur et componuntur, sicut obediunt qui realiter imperantis eloquium audiunt, et tanquam jussionem Christi vere audissent. Sic quippe dicimus quod mare cognovit Christum, quando sub pedibus ejus mansit indivisum. Sic quoque ait Psalmista: Mare vidit, et fugit; et, Sol cognovit occasum suum.

Luc. vii, 14, 15.

Matth. ix, 25.

Joann. xi, 43, 44.

Matth. xiv, 25.

Ps. cxiii, 3.

Ps. ciii, 19.

Insuper declaratur, quod Christus ad utramque hanc vivificationem idoneus sit tanquam fons vitæ. Sicut enim Pater habet vitam intellectualem, non vegetativam, sensitivam, vel secundum locum motivam, in semetipso; sic dedit, id est, generando communicavit naturali diffusione seu originatione, non libera ad utrumlibet, et Filio vitam, non solum similem, sed numero eamdem, habere in semetipso. Pater nempe sic habet vitam in se, quod ipse est hæc vita. Quæ etiam vita est in se ipsa omnino perfecta, omnem nobilitatem beatitudinemque vivendi cum incomprehensibili simplicitate complectens: ita quod est vita superessentialis, fontana, superjucunda et superbeatissima; vita vere purissima, vivacissima, prorsusque superplenissima, omnis vitæ fontale principium, in quo est omnium bonorum atque pulchrorum ac desiderabilium superdives possessio. Simili modo habet Filius secundum divinam naturam, vitam in semetipso, quoniam ipsa est vita hæc. Suntque Pater et Filius una vita, quæ divina est essentia prout est actus purus : Pater ergo generando communicans Filio divinam essentiam, communicavit et dedit ei vitam et sapientiam. Quum ergo sit Filius tam superexuberans fons vitæ, palam quod possit vivificare quoscumque voluerit.

Et potestatem dedit ei, et judicium facere. Quum Filius a Patre habeat quidquid habet, constat quod Filius, etiam ut Deus, habet a Patre judiciariam potestatem. Sed de hujus potestatis datione non est nunc sermo. Subditur enim : quia Filius hominis est. Ergo intelligendum de potestate subauctoritatis in judicando, videlicet de potestate exsequendi judicium pro prolatione sententiæ: quæ potestas data est a tota Trinitate Christo homini, quia Filius hominis est. Quod dupliciter intelligi potest. Primo sic : Quia Filius hominis est, id est merito suæ humiliationis, incarnationis, humanæ conversationis, ac passionis. Christus enim per ista meruit sibi ipsi judiciariam potestatem in exsequendo. Nec obstat quod habuit eam ab instanti suæ incarnationis propter hypostaticam unionem cum Verbo. Non enim est inconveniens aliquid alicui deberi et convenire ob causas diversas : quemadmodum etiam corpori Christi debebatur vel competebat glorificatio, ratione beatitudinis animæ suæ ; nihilo minus per suam passionem promeruit eam, et sæpe oravit pro ea. — Secundo sic : Quia Filius hominis est, id est propter convenientiam quam habet ad exercendum judicium ex parte humanitatis assumptæ. Decet enim judicem ab omnibus judicandis manifeste videri, ut stent coram eo, et loquantur pro se, si potuerint. Nulla autem divina Persona secundum propriam naturam apta est judicare hoc modo.910 Non enim videri potest manifeste nisi a Beatis. Imo, a quocumque manifeste videtur, beatus est. Quum ergo persona Filii sit secundum humanam naturam a bonis malisque visibilis, ideo datum est ei judicium facere, quia Filius hominis est. Ideo Petrus loquitur in Actibus Apostolorum : Ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.11 Et David ait de Christo : Judicabit in nationibus, implebit ruinas.12 Hoc sanctus Job cognovit adfuturum, quum dixit : Credo quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et in carne mea videbo Deum salvatorem meum.13 Videre enim in carne propria ipsum Deum, non videtur proprie posse intelligi nisi de Deo incarnato atque visibili : præsertim quum sanctus Job subjecerit, Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt :14 quod de corporalibus oculis dictum videtur, quoniam Job loquitur de vera corporum resuscitatione atque perfecta membrorum reparatione.

Et ne Judæi verbis istis præ admiratione discrederent, addit Filius Dei aliud mirabilius, quatenus mirabilia reddantur credibilia per facta mirabiliora. Nolite mirari admiratione inordinata, dejectiva, incredula, hoc quod dixi, mihi datam potestatem judicandi, quum majora acturus sim ; quia veniet hora, videlicet dies judicii : de qua alibi legitur, De die illa et hora nemo scit ;15 in qua omnes qui in monumentis sunt, id est omnes defuncti quantum ad corpus in sepulcris locati, quantum vero ad animam in inferno, in limbo, purgatorio, vel in cœlo exsistentes (unde dicuntur esse in monumentis ratione partis, per synecdochen : quemadmodum Abraham dicitur sepultus in spelunca duplici ;1617 et Maria Magdalene, Tulerunt, inquit, Dominum, id est corpus Domini de monumento), audient vocem Filii Dei, id est, ad imperium Christi resurgent, quemadmodum per Danielem prænuntiatum est : Qui dormiunt in pulvere terræ, evigilabunt. Isaias quoque prædixit : Vivent mortui tui, interfectique mei18

28 resurgent. Ista est vox Christi de qua dicit Apostolus : Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce Archangeli et in tuba Dei, descendet de cœlo. De qua apud Matthæum prædixit Salvator : Media nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.19 Qualiter vero quamque celeriter fiet resuscitatio corporum, pandit Apostolus : In momento, in ictu oculi, in novissima tuba :2021 canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti. Quomodo autem mortui dicantur audire, jam patuit.

29

Et procedent qui bona fecerunt, id est finaliter consummati atque inventi in operibus meritoriis, in resurrectionem vitæ, id est, felicem immutationem consequentur. Omnes enim resurgemus, sed non omnes immutabimur. Nam immutabuntur qui mutabuntur in melius, adipiscentes resurrectionem pertingentem in vitam gloriosam atque cœlestem. Qui vero mala egerunt, id est in iniquitatibus deprehensi, et in vitiis mortalibus hinc sublati, qui sibi finem ultimum constituerunt in rebus caducis, adhærentes creaturæ potius quam Creatori, procedent in resurrectionem judicii, id est, resurrectionem habebunt damnosam ac miseram, pertinentem ad reprobationis judicium de quo dixit Apostolus : Eos qui foris sunt Deus judicabit. In quali enim dispositione seu affectione anima recedit a corpore, in tali æternaliter permanet, et secundum eam judicatur præmiumque æternum sortitur a Deo : sicut angeli apostatantes inconvertibiliter manent in dispositione illa mentali ac vitiosa in qua erant quum dejicerentur a cœlo. Propter quod asserit Damascenus : Quod in angelis est casus, hoc in hominibus est mors ; et Salomon in Ecclesiaste, Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.22

Postremo, per hoc quod ait Evangelista, vel potius Christus per eum, Qui bona fecerunt, et qui mala egerunt, etc.; patet insania æstimantium fidem sine operibus posse salvare. Nec tamen putandum, quod illi dumtaxat salvabuntur qui opera caritatis vel saltem interiorem ejus actum habuerunt :23 salvabuntur enim infantes baptizati, et naturaliter stolidi Baptismatis fonte renati. His vero quæ de distinctione resurgentium dicta sunt, consonat illud Danielis : Evigilabunt, alii in vitam æternam, alii in opprobrium, ut videant semper.2425

Quoniam ergo Filius Dei qui factus est caro et frater noster, advocatus, propitator et proximus noster, habet vitam fontalem, supereffluentem et indefectibilem in semetipso, accedamus semper ad eum cum plena fiducia, ut gloriose vivificet nos, et de plenitudine torrentis suæ dulcissimæ vitæ corda nostra saltem perfundat, etsi nondum inebriet.2627282930 Denique vox ejus terribilis, quam omnes mortui audient, qua totus tinniet mundus, et tartarea claustra patebunt, jugiter insonet auribus nostræ mentis;31 et cogitemus quam horrendum sit incidere in manus Dei viventis, quam metuendum erit illud judicium, quam inæstimabilis angustia impiorum.32

Footnotes

  1. Jer. XXXII, 18, 19. ↩

  2. Ps. LXXI, 2. ↩

  3. II Cor. v, 10. ↩

  4. Philipp. II, 8-10. ↩

  5. Job XXXIV, 13. ↩

  6. Matth. III, 16, 17; XVII, 5. ↩

  7. I Joann. v, 10. ↩

  8. Matth. XIII, 9. ↩

  9. I Joann. iv, 12. ↩

  10. Exod. xxxiii, 20 ; ↩

  11. Act. x, 42. ↩

  12. Ps. cix, 6. ↩

  13. Job xix, 25, 26. ↩

  14. Ibid. 27. ↩

  15. Matth. xxiv, 36. ↩

  16. Joann. xx, 13. ↩

  17. Gen. xxv, 9. ↩

  18. Is. xxvi, 19. ↩

  19. Matth. XXV, 6. ↩

  20. 1 Cor. XV, 52. ↩

  21. 1 Thess. IV, 15. ↩

  22. Eccle. XI, 3. ↩

  23. Matth. xxv, 51. ↩

  24. Dan. xii, 2. ↩

  25. Dan. XII, 2. ↩

  26. 1 Joann. II, 1, 2. ↩

  27. Hebr. II, 11, 12; ↩

  28. Matth. XXVIII, 10; ↩

  29. Joann. I, 14; ↩

  30. Rom. I, 25. ↩

  31. 1 Cor. V, 13. ↩

  32. Hebr. X, 31. ↩

Chapter 15 of 51