Articulus 15
EXPLANATIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS CAPITULI QUINTI : NON POSSUM EGO A ME IPSO FACERE QUIDQUAM.
MODO multa magnifica perhibuit Christus de semetipso, videlicet, quod Pater non judicat quemquam, sed Filius omnes, et quod quos vult, vivificat, omnesque in sepulcris repositos suscitabit. Ne ergo videatur inaniter loqui, vel Patri derogare, vel secundum personarum acceptionem et inordinatam aliquam affectionem judicare, refert omne bonum suum ad Deum Patrem, quasi ad fontem derivantem, non derivatum, et dicit se omnia agere prout a Patre accepit, cujus in omnibus quærit gloriam, promovetque honorem.
Itaque ait : Non possum ego a me ipso facere quidquam. Hoc est quod jam in isto capitulo paulo ante locutus est :1 Non potest Filius a se facere quidquam. Et quod nunc adjicit, Sed sicut audio, judico, aliud nihil est quam quod ibi subjecit, Nisi quod viderit Patrem facientem. Quæ verba jam ante satis prolixe tractata sunt, et nunc breviter perstringam. Non possum a me ipso facere quidquam, id est, nil valeo virtute non accepta, secundum quod est in me : quia quum sim a Patre, non habeo potestatem nisi ab eo, ideo nihil possum nisi virtute communicata a Patre. Sed sicut audio, judico, id est, secundum sapientiam infallibilem mihi a Patre per generationem æternam collatam, in judicando procedo, idcirco errare non valeo. Unde subjungitur : et judicium meum justum est. Justus enim Dominus, et justitias dilexit;2 æquitatem vidit vultus ejus. Itaque Filio Dei, secundum naturam divinam, idem est videre opera Patris, et audire a Patre. Per hoc enim quod Pater generando transfundit in Filium totam sapientiam suam, Filius videt Patrem et opera ejus; audireque dicitur a Deo Patre, quum tamen totum sit ibi supersimplicissimo et superineffabili modo.
Possunt quoque ista magis proprie, quamvis non magis litteraliter, exponi de Filio secundum naturam assumptam. Sic enim palam est, quod non potest facere quidquam a se ipso, sicut nec ceteri homines. Sola equidem gratia differt humanitas Christi ab aliis, secundum quod dicit Augustinus : Tolle gratiam, quid est ille homo, nisi quod tu? Sicque judicat per exsecutionem, sicut audivit, id est, sicut per scientiam infusam interiori auditu divinitus didicit.
Ait ergo : Judicium meum justum est, quoniam do unicuique sicut meretur, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.3 Nonne juxta præinducta, Patris et Filii est una voluntas? Quomodo ergo Filius quærit voluntatem Patris, non suam? Et respondendum, quod sicut in Christo est duplex natura, puta divina et humana, sic voluntas duplex in eo consistit. Quod ergo nunc asserit de voluntate sua, intelligendum est de voluntate sua humana. Et quia humana natura constat ex intellectivo ac sensitivo, seu anima rationali et parte sensitiva, propterea ponitur duplex voluntas hominis : Una superior, utpote appetitus intellectivus, qui proprie appellatur voluntas : et de hac intelligi potest, quod Filius non quærit voluntatem suam, quoniam istam voluntatem immobiliter a principio suæ creationis subjecit voluntati divinæ, et quoniam ordinavit eam omnemque actum ejus, ad voluntatem divinam et ejus honorem sicut ad ultimum finem. Alia est voluntas hominis inferior, quæ dicitur appetitus naturalis et sensitivus, quo Christus abhorruit mortem : de qua voluntate accipi solet quod ait in passione, Non mea voluntas fiat, sed tua.4 Et de ista magis proprie accipi potest quod dictum est :5 Non quæro voluntatem meam, id est aliquid privati amoris et ad se reflexæ affectionis, sed voluntatem Patris, id est ea quæ placita ei sunt. Unde Apostolus dicit, quod Christus non placuit sibi, id est, in sui ipsius complacentia non quievit, secundum quod homo, nec quæsivit beneplacitum suæ voluntatis humanæ, in quantum humanæ, sed ut Deo subjectæ et in omnibus ei conformatæ :6 quod non est aliud nisi quærere voluntatem Dei. Imo, sic et nos quærere et implere possumus propriam voluntatem, non in quantum est nostra, et ad se conversa, sed ut est divina caritate et lege evangelica informata. Neque enim opus est meritorium nisi fuerit voluntarium, et quanto opus bonum fit promptiori voluntate, tanto est Deo acceptius et præmii amplioris, eo quod Deus respiciat affectum potius quam effectum.
Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum. Infra ait Salvator, quum sibi dixissent Judæi, Tu de te ipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum :78 Et si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum verum est. Quomodo ergo nunc ait, Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum? Et nonne ipse est veritas, quæ nec fallit nec fallitur?9 Secundum assumptam quoque humanitatem confirmatus fuit in bono, ita quod mentiri non potuit, nec peccare. Denique tempore passionis perhibuit de se ipso testimonium coram Caipha et Pilato, quum dixit :10 Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus cœli ; itemque, Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati.11
Ad hoc quidam respondent, quod Christus dixit interdum testimonium suum de se ipso non esse verum, ad ostendendum assumptæ carnis humanitatem ; interdum vero dixit illud esse verum, ad insinuandum sui cum Patre æqualitatem : ita quod testimonium Christi de se ipso fuit verum, et non verum, verum quidem secundum divinitatem, sed nondum verum secundum humanitatem. Quomodo autem hoc stare possit, non video, nisi intelligatur quod testimonium Christi de se ipso secundum humanitatem prolatum non est verum, loquendo de humanitate ejus seorsum, seclusa de divinitate et gratia. Sic enim fortasse, potuisset esse erroneum atque inefficax. Facilior ergo et aptior videtur esse expositio Chrysostomi sic exponentis : Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum, secundum vestram æstimationem, quamvis secundum exsistentiam sit verissimum ac sufficientissimum.
Alius est qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me. Per hunc alium, intelligi potest Pater, qui in baptismo testatus est, Hic est Filius meus dilectus ;12 qui etiam per miracula Christi in nomine Patris facta, testimonium præstitit Filio. De testimonio etenim Patris scriptum est in epistola Petri : Accepit a Deo Patre honorem et gloriam, voce ad eum delapsa a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui ; ipsum audite.13 Sed et Spiritus Sanctus testimonium Christo perhibuit, juxta illud Joannis : Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas.14 Potest quoque per hunc alium intelligi Joannes Baptista, qui fuit verus testis Christi, secundum quod pater ejus Zacharias plenus Spiritu Sancto prædixit : Tu, puer, Propheta Altissimi vocaberis, etc.15 De cujus testimoniis Christo exhibitis, jam multa præclara, pulcherrima atque sublimia dicta sunt primo tertioque capitulis.
Vos misistis ad Joannem Baptistam sa-
Joann.xiv, 6.
Ibid. 1, 20.
Ibid. 26, 27.
Ibid. 23.
Ibid. 34, 33.
34
35
Ibid. 8.
Ibid. 11, 30.
Ibid. 29. cerdotes et Levitas, ut interrogarent an sponsi. Arsit etiam Joannes zelo justitiæ, esset Christus; et testimonium perhibuit veritati, videlicet mihi, qui sum via, veritas et vita, dicens: Non sum ego Christus; et, Medius vestrum stetit, cujus ego non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti ejus:16 ut dictum est. Vel, Testimonium perhibuit veritati, id est ei quod verum fuit; vel veritati proportionali, videlicet, se esse vocem clamantis in deserto, et Christi præconem, me vero esse Christum, in Spiritu Sancto baptizantem. Ego autem ab homine testimonium non accipio, id est, testimonium humanum non requiro, quasi indigens illo, vel ut ex hoc mihi aliquid accrescat, majorisque auctoritatis exsistam quantum ad me, sicut homo indiget testimonio Dei. Sed hæc dico, videlicet, quod Deus Pater et Joannes mihi testimonium præbuerunt, ut vos salvi sitis, credendo in me per testificationem illorum. Non enim ob suam indigentiam vel profectum, sed propter nostram salutem, voluit Christus testes habere, ut sic crederemus in eum.
Insuper Christus ostendit quod testimonium Joannis fuit idoneum, propter ipsius magnam perfectionem. Ille erat, per similitudinem quamdam, lucerna ardens et lucens. Primo enim fuit similis lucernæ, quoniam sicut lucerna non est essentialiter lux, nec lucet per se, sed per lumen constitutum in ea, sic Joannes non erat lux per essentiam, nec splendebat ex se, sed ex participatione lucis divinæ, videlicet per gratiam Christi sibi infusam, quæ fulsit per corpus Joannis in verbo et opere, sicut lumen lucernæ fulget per cornua ejus. Et sicut lucerna cum lumine suo obfuscatur superveniente luce diei, sic Christo verbis atque miraculis radiante, cœpit obfuscari Joannes, secundum quod ipse prædixit: Illum oportet crescere, me autem minui. Fuit quoque Joannes lucerna ardens igne divini amoris, ex quo congratulatus est excellentiæ Christi, sicut ait: Amicus sponsi qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Arsit etiam Joannes zelo justitiæ, quo increpavit Herodem, et flamma dilectionis proximorum. Habuitque verba vehementer ignita, dicendo: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? facite ergo dignos fructus pœnitentiæ. Fuit insuper lucens radiis sapientiæ, exemplari et optima conversatione prædicationeque splendida.
Matth.xiv, 4.
Luc. 11, 7, 8.
Sic et quilibet niti debet ad hoc, ut sit lucerna ardens et lucens, quatenus et lumen gratiæ aptum in eo locum inveniat, et ipse in se ipso divina caritate fervescat, atque in contemplatione sapientiæ fulgeat, proximos quoque ad Dei amorem et veritatis notitiam conetur inducere: sicque gratia animæ suæ redundet, manifestetur ac emicet in vultus gravitate, in morum probitate, in totius corporis gressu, omnique actu. Beati qui tales sunt: a quibus plus disto quam oriens ab occasu.
Vos autem voluistis exsultare spiritualiter ad horam, id est ad tempus modicum, in luce ejus, id est in perfectione, et gratia, et sanctitate, et doctrina Joannis, gaudendo de hoc quod habuistis tam sapientem Prophetam. Sed non diu duravit exsultatio illa, quia quum cœpit increpare vitia vestra, dixistis, Dæmonium habet; noluistisque credere verbis ejus quibus mihi testimonium reddidit. Et ut multi affirmant, Herodes etiam ad suggestionem Judæorum, clausit ac decollavit Joannem. Vel ideo dicit Salvator, quod Judæi voluerunt ad horam exsultare in luce Joannis, quia parati fuerunt eum pro Christo recipere, et in principio multi eorum obedierunt Joanni.
Matth. XI, 18.
Ibid. XIV, 3, 10.
Ego autem habeo testimonium majus Joanne, id est dignius testificatione Joannis facta de me. Et quod sit testimonium istud majus subjungitur. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea, id est miraculosi effectus totam potestatem naturæ excedentes, quos Pater facit per me, et vult eos perfici, id est perfecte et excellentissimo modo fieri, a me; ipsa opera
36 quæ ego facio propria virtute, secundum quod Deus, et in quantum homo facio ea virtute Patris, imo totius Trinitatis, cujus est una potestas, testimonium perhibent de me, quia, id est quod, Pater me misit, videlicet, quod a Deo veni, et recta ago et prædico. Sicut enim veritas naturalis scientiæ probatur per rationis discursum, ex principiis per se notis, sic supernaturalis veritas fidei demonstratur per opera soli Deo possibilia, qui quum sit veritas, nunquam facit opera talia ad confirmationem erroris. Quoniam ergo talia multa fecit Jesus, certum est quod a Deo missus sit, verusque doctor consistat.
Et qui misit me Pater. Duplex est missio Filii Dei: Una invisibilis, qua Pater a principio mundi misit æternam Sapientiam ad mentes electorum, per hoc quod illuminavit eas gratia suæ Sapientiæ increatæ ac genitæ. Quum enim in Patre sit auctoritas quoad Filium, atque in Filio subauctoritas quantum ad Patrem, convenit Patrem mittere Filium, etiam secundum divinam naturam. Simili ratione Pater et Filius mittunt Spiritum Sanctum, quia in ipsis est auctoritas quoad Spiritum Sanctum, et in Spiritu Sancto subauctoritas ad Patrem et Filium, quasi ad unum principium unumque spiratorem ac fontem. De hac nempe spirituali et invisibili missione Verbi, habetur in libro Sapientiæ: Mitte illam de cœlis sanctis tuis et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret. Alia est missio Filii Dei temporalis atque visibilis, quæ dicitur incarnatio ejus. Nec dubium quin Christus in mundo conversans, mittebatur a Patre ad omnia loca et opera quæcumque accessit aut fecit. Imo Christus secundum quod Deus, misit se ipsum secundum quod homo.
Ipse testimonium perhibuit de me. Hoc specialiter accipi potest de testimonio Patris quo in baptismo locutus est: Hic est Filius meus dilectus. Nihilo minus a principio mundi perhibuit Pater testimonium Christo per oracula Patriarcharum, per vaticinia Prophetarum, per diversa sacramenta et gesta figuralia. Unde, secundum Augustinum, Nulla ætas vacavit a prophetia de Christo. Propter quod apud Lucam Zacharias disseruit: Erexit cornu salutis nobis, sicut locutus est per os sanctorum qui a sæculo sunt Prophetarum ejus. Videtur autem Christus ad litteram loqui de testimonio vocis paternæ præfato. Loquitur enim nunc distinctim de triplici testimonio sibi perhibito, utpote Joannis, et operum, ac Patris.
Neque vocem ejus unquam audistis. Quæritur, quomodo Salvator dicat Judæos nunquam audisse vocem Patris. Supra enim, capitulo tertio, dixit ad Nicodemum, Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis: quod melius intelligitur de Spiritu Sancto quam de vento. Sicut ergo Judæi audierunt vocem Spiritus Sancti, sic et Patris. Denique Joannes ait, Ego vox clamantis in deserto: ergo audiendo Joannem, audierunt vocem Patris. Sed et Christus est verbum et sermo Patris: de quo ad Hebræos dicit Apostolus, Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Quod enim id de increato Dei Verbo dicatur, elucescit ex eo quod subditur: Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus; omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus ad quem nobis sermo. Itaque audiendo Christum, audierunt verbum sermonemque Patris, et per consequens vocem ipsius. Præterea sacra Scriptura nonne vox Dei est, dicente Apostolo, Omnis Scriptura divinitus inspirata? Judæi ergo audiendo eloquia Prophetarum ac Moysis, audierunt vocem Dei. Moyses quoque ait in Deuteronomio: Probavimus hodie quod loquente Deo cum homine, vixerit homo; vocem ejus audivimus de medio ignis.
Quidam expositores faciliter transeuntes dicunt, quod ideo Christus dixit istis perversis incredulisque Judæis, quod nunquam audierunt vocem Patris, quia non audierunt præinductum testimonium vocis paternæ de Filio in baptismo: Hic est
Luc. I, 69, 70.
Joann III, 8.
Ibid. I, 23.
Hebr. IV, 12.
Ibid. 13.
II Tim. III, 16.
Deut. V, 24.
Matth. III, 17.
Sap. IX, 10.
Galat. IV, 4.
Matth. III, 17.
Filius meus dilectus. Alii dicunt, quod ideo Christus ait, Neque vocem ejus unquam audistis, neque speciem ejus vidistis, ut insinuet Deum Patrem esse omnino incorporalem ac insensibilem, ita quod neque audiri potest neque videri sensu corporeo, quum non habeat os, linguam, et cetera instrumenta loquendi. Et quamvis per subjectam creaturam loquatur, tamen non auditur vox ejus, quasi ipse sit immediatus propriusque formator hujuscemodi vocis. — Sed quia Salvator duris et perfidis loquebatur Judæis, qui verba divina tradita in Scripturis non vere et spiritualiter intellexerunt, videtur sic exponendum: Neque vocem ejus, id est Scripturas sacras mihi testimonium perhibentes, a Patre revelatas, unquam audistis auribus cordis; sed grosse atque carnaliter, id est secundum litteram, quæ occidit, intellexistis eas.17 Juxta hunc modum Moyses locutus est Judæis in Deuteronomio: Vos vidistis universa magnalia Dei, et non dedit vobis Dominus cor intelligens et aures quæ possint audire, usque in præsentem diem.18 Huic expositioni sequentia quoque consonant, ut patebit.
Neque speciem ejus vidistis. Hoc uno modo intelligi potest, quod non viderunt Deum per speciem, id est divinam essentiam, quomodo vident eum Beati in patria. Secundo, quod nec fide sincera puraque mente contemplati sunt Deum. Qui enim ait se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est.19 — Quomodo ergo patres et vates veteris Testamenti speciem Dei vidisse scribuntur? dicente patriarcha Jacob: Vidi Dominum facie ad faciem.20 Et Isaias: Vidi (inquit) Dominum sedentem super solium excelsum.21 Daniel etiam perhibet se vidisse Antiquum dierum, et cujus capilli erant sicut lana alba.22 Et respondendum, quod non viderunt Deum in specie propria, sed aliena, in imaginatione formata, vel ab angelo in persona Dei apparente assumpta, vel alio modo consimili.
Et verbum ejus, scilicet Dei Patris, non habetis in vobis manens. Quod primo accipi potest de unico Filio Patris, de quo dictum est: In principio erat Verbum. Hoc isti increduli non habuerunt manens, id est fixum ac habitans, in cordibus suis per fidem et caritatem. Unde Apostolus asserit Christum habitare per fidem in cordibus nostris.23 Propter quod dictum fuit superius: Et sui eum non receperunt.24 Secundo exponitur sic: Et verbum ejus non habetis in vobis manens, hoc est, divinis sermonibus et Scripturis non obeditis, sed vacui estis a cognitione formata et salutari memoria divinorum verborum. Quocontra ait Psalmista:25 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Quemadmodum enim impii, quamvis subtiles, dicuntur non cognoscere Deum, quoniam non honorant eum ut Deum, sed factis negant;26 sic perversi et perfidi, quamvis in Scripturis promptissimi, dicuntur tamen non habere in se verbum Dei, quoniam eo abutuntur. Tertio sic: Et verbum ejus non habetis in vobis manens, id est, internam Dei inspirationem non percipitis, neque per revelationem occultam Filium Dei cognoscitis. Omnibus enim expositionibus istis concordant sequentia: quia quem misit ille, id est mihi Filio Dei misso a Patre cœlesti, huic vos non creditis.
Et quia Salvator jam tetigit quod vocem Patris, id est Scripturas de Christo loquentes, non recte ac spiritualiter intellexerunt, sed superficialiter ac ruditer nimis, idcirco subjungit ac hortatur: Scrutamini, id est, solerter discutite, investigate, advertite, Scripturas legis ac Prophetarum. Est ergo quædam scrutatio divinorum bona, discreta ac salutaris, non ex curiositate, præsumptione vel infidelitate quadam procedens, sed ex aviditate agnoscendæ veritatis propter Dei amorem atque honorem. De qua in Actibus Apostolorum Lucas testatur, de Thessalonicensibus loquens: Nobiliores ex eis susceperunt verbum Dei cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si hæc se ita haberent;2728 et Psalmista, Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea. Alia est scrutatio curiosa et immoderata, qua quis difficilia ultra propriam capacitatem nititur discutere, incomprehensibilia capere, Scripturas sacras proprio ingenio mensurare ac judicare.29 De qua Salomon fassus est: Scrutator majestatis opprimetur a gloria;30 et in Ecclesiastico, Fortiora te ne scrutatus fueris.
Quia vos putatis in ipsis, id est in notitia Scripturarum, vitam æternam habere, id est æternam beatitudinem promereri ac adipisci: quod et ita fuisset, si eas vere et efficaciter intellexissetis. Sed quia oppositum contigit propter Judæorum duritiam, aptissime dixit Christus, Quia putatis, id est, inaniter æstimatis: defraudati namque estis spe vestra.
Et illæ Scripturæ sunt quæ testimonium perhibent de me. In libris etenim Moysis et Prophetarum, non solum prænuntiatur Christi adventus et incarnatio Verbi, sed etiam determinatur tempus adventus, locus nativitatis, modus conversationis et qualitas passionis: sed et resurrectio et ascensio Christi illic prænuntiatur. De ejus enim adventu, cecinit Isaias:31 Puer natus est nobis, et filius datus est nobis. De tempore vero adventus Christi, locutus est Jacob in Genesi:32 Non auferetur sceptrum de Juda, donec veniat qui mittendus est; et Daniel, Septuaginta hebdomades (videlicet hebdomades annorum lunarium) abbreviatæ sunt super populum tuum, ut deleatur iniquitas, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus Sanctorum.33 Modus quoque adventus istius, videlicet, quod Christus venit et conversatus est cum hominibus in maxima paupertate et humilitate, descriptus fuit per Jeremiam: Quare quasi colonus venturus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum?34 Et per Zachariam: Ecce Rex tuus veniet tibi mansuetus;35 ipse pauper.36 Itemque Psalmista: Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea.37 Præterea, de loco nativitatis, per Michæam: Et tu, Bethlehem Ephrata, ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel.38 Modum quoque conceptionis Isaias deprompsit: Ecce virgo concipiet et pariet filium; rursusque, Ascendet, inquit, quasi virgultum coram eo, et quasi radix de terra sitienti. Hoc est quod prophetavit Psalmista: Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. De passione vero et tempore passionis, Daniel dixit: Post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus; et Isaias, Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra, et sicut ovis ad occisionem ducetur. Et summatim stringendo, vix aliquid in Evangelio continetur, quod non in veteri Testamento inveniatur prædictum. Propter quod ait Apostolus, se segregatum in Evangelium, quod ante promisit Deus per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo.
Is. VII, 14.
Ibid. LIII, 2.
Ps. LXXI, 6.
Dan. IX, 26.
Is. LIII, 5, 7.
Et non vultis venire ad me per fidem et obedientiam: secundum quod Psalmista hortatur, Accedite ad eum, et illuminamini.39 Propriæ ergo voluntatis obstinatio, est causa perfidiæ Judæorum. Ut vitam spiritualem habeatis, in præsenti per gratiam, et in futuro per gloriam.
Et quia Christus jam multa de propria excellentia retulit, ne Judæi eum de jactantia increparent, subintulit: Claritatem ab hominibus non accipio, id est, humanam gloriam et laudem non requiro. Sed nonne Christus præcipit sibi a nobis serviri? Nonne jubet se adorari omnibusque præferri? Quomodo ergo non quærit claritatem ab homine? Et respondendum, quia secundum quod homo, non quæsivit nec quærit ista propter se, vel ex privato amore; sed ut Deus, exigit ista, tanquam Creator et princeps altissimus. Imo, ut homo, vult honorari, non ex vanitate, sed zelo justitiæ, secundum ordinationem voluntatis divinæ: sicut etiam justus prælatus, quamvis humilis, vult zelo justitiæ propter honorem Dei, cujus vices gerit, ut debita sibi a subditis reverentia impendatur. Omnis autem rationalis creatura bene disposita, finaliter quærit honorare Deum per laudem et obedientiam, ex sincero amore, et honorari a Deo per unionem cum ipso et collocationem in suo cœlesti palatio. — Si ergo Christus, qui habet in vestimento et in femore suo scriptum, Rex regum et Dominus dominantium, non accepit ab hominibus claritatem:40 cur nos miseri, vitiis tabidi, ad omne malum proclives, vanitate seducimur, quærentes sciri, reputari, honora ri, præesse? Odibilis coram Deo et hominibus est ista superbia.41 Hinc ad Hebræos ait Apostolus:42 Christus proposito sibi gaudio, sustinuit crucem, confusione contempta.
42
Sed cognovi vos cognitione reprobationis, quia dilectionem Dei gratuitam ac meritoriam, quæ est virtus theologica et infusa: de qua dicit Apostolus, Finis præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta; non habetis in vobis, videlicet appetitu intellectivo seu voluntate, quæ est caritatis subjectum.43 Nihilo minus naturalem Dei dilectionem impii aliqui habent; non tamen damnati. Sine dilectione autem Dei gratuita, nihil est meritorium, prout Paulus testatur: Si linguis angelorum loquar et hominum, caritatem autem non habeam, nihil sum.44 Caritas est enim propria vita animæ, sicut in prima sua Canonica docet Joannes: Qui non diligit, manet in morte.45
43
Ego veni in nomine Patris mei, id est in Patre meo, hoc est secundum voluntatem et ordinationem Patris æterni, ad honorem ipsius, cujus in omnibus dictis meis atque operibus beneplacitum impleo gloriamque requiro; et non accepistis me per fidem, dilectionem et obedientiam. Si alius venerit, id est, quia et quum Antichristus venerit, in nomine suo, hoc est, proprium honorem et gloriam quærens, non missus a Deo, sed se ipsum inæstimabili mentis tumore extollens supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur, illum accipietis, credendo quod ipse sit Messias in lege promissus.46 In hunc enim errorem cadere meruistis, verum Filium Dei spernendo. Itaque quod ait, Si alius venerit, non dicitur dubitative; et quod addit, Illum accipietis, non dicitur ad Judæos quos Christus tunc præsentialiter alloquebatur, qui jam diu occubuerunt, nisi sub persona illorum intelligendo communiter genus Judaici populi, quod primo et maxime adhærebit Antichristo, donec per Enoch et Eliam convertantur, et Antichristi falsitas detegatur.47
44 Quomodo potestis vos credere fide formata, viva et operatoria, qui gloriam ab invicem accipitis cum affectu, et humanum favorem, terrenum honorem, propriam laudem optatis, quæritis et acceptatis, et gloriam quæ a solo Deo est, id est veram atque æternam felicitatem, non quæritis, virtuose vivendo? Constituistis enim vobis finem in rebus caducis et vanis, non in Deo benedicto. Videmus enim multos ambitiosos et arrogantes, fidem habere, et contra infideles armari: non ergo loquitur Christus de fide informi et vacua, sed formata.
Elucescit autem ex his, quod vana gloria omne spirituale bonum impediat, et pestiferum valdeque grave crimen consistat. Propter quod dicit Psalmista: Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent, id est, placere desiderant; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.48 Et Apostolus:49 Si hominibus placerem, Christi servus non essem. Omnis ambitiosus et animosus similis est viro stulto qui ædificat domum suam supra arenam.50 Specialiter autem ambitiositas ista impedit Judæos a fide Christi. Quoniam enim scripturas Prophetarum solum litteraliter intelligunt, putant quod Christus in primo suo adventu, omnia regna mundi eis subjiciet: sicque temporalem principatum, terrenum honorem, humanam exaltationem sperant et cupiunt. Unde in Jesum paupertatis et humilitatis magistrum, omniumque temporalium contemptorem, credere noluerunt et nolunt. Itaque soli Deo placere, et ei dumtaxat displicere formi-51525354
45
Luc. IX, 26.
Jer. XVIII, 19, 20.
Joann. XV, 22, 24. demus, et in solo Deo sit gloriatio nostra.
Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem. Hoc ait Salvator, non quod ipse nequaquam accusabit Judæos, quum ipse sit judex et testis, qui alibi loquitur : Qui me erubuerit, hunc Filius hominis erubescet coram Patre et angelis.
Unde per Jeremiam ait : Attende, Domine, et audi vocem adversariorum meorum. Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animæ meæ? Nonne Christus accusavit Judæos, quum dixit passione instante, Nunc autem excusationem non habent de peccato suo, et oderunt me et Patrem meum gratis? Per hoc quippe Christus eos accusat, quod propriis verbis et actibus, imo et vulnerum suorum cicatricibus, quas servavit in testimonium contra ingratos, ostendit eos damnatione dignissimos. Sed idcirco dicit quod non accusabit eos, quia non ipse solus hoc faciet. Propter quod subditur : Est qui accusat vos, id est, damnatione dignos affirmat in suis scripturis, Moyses in quo vos speratis, hoc est, per cujus legem salvari confiditis sine meritis Christi. Putant enim Judæi observationem legis sufficere ad salutem. Multa autem sunt verba in libris Moysis, quibus probantur Judæi damnationem mereri. Quod vero Moyses accusaturus est eos, Christus subjunxit.
Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. Si interrogaremus Judæos, an credant Moysi, constantissime responderent quod imo : et tamen Veritas hoc loco dicit contrarium. Simili modo, si interrogaremus hæreticos, an credant Christo, firmissime dicerent, Credimus : et tamen ita non est. Numquid Arius, Eunomius, Photinus, Sabellius, et similes eis, veram in Deo trinitatem Personarum negantes, crediderunt sermonibus Christi? Et tamen Judæi atque hæretici putant se credere istis. Sed dicendum breviter, quod Judæi credunt Moysi, secundum eum intellectum quo verba ejus exponunt. Et quoniam verba ejus male intelligunt, ideo non credunt ei secundum veritatem, sed secundum ipsorum deceptoriam opinionem : quemadmodum aliquis putat se videre colorem rubeum, quum videt album per nigrum. Quod vero Christus ait, Forsitan, non dicit dubitando, sed humanam libertatem insinuando, et sobrium modum loquendi docendo.
De me enim ille scripsit. Multa namque scripsit Moyses de Christo, quædam verba aliorum narrando, quædam in propria persona prophetando, quædam figuraliter et occulte de mysteriis Christi et passione ejus, per sacramenta et cærimonialia legis insinuando. Primo modo scripsit de Christo in Genesi, quum recitat Deum dixisse ad Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes; et quando Jacob dixit, Non auferetur sceptrum de Juda, etc.; itemque, Salutare tuum exspectabo, Domine; et in libro Numerorum, recitando vaticinia Balaam. Secundo modo scripsit de Christo in Deuteronomio : Prophetam suscitabit vobis Dominus, etc. Accusat quoque Judæos, adjungens : Omnis qui non audierit Prophetam illum, peribit de populo suo. Tertio modo scripsit de Christo in Exodo atque Levitico, loquens de ritu agni paschalis et ceteris sacrificiis : per quæ passio Christi præfigurabatur.
Si autem illius litteris, id est scripturis, non creditis, quia nec intelligitis eas veraciter, quomodo verbis meis credetis? Et hoc rursus, sicut et cetera Christi eloquia, indiget sano intellectu, quia sic sonat quasi scripta seu testimonia Moysis essent magis credibilia atque authentica quam verba Christi. Est igitur sensus : Si illius litteris non creditis, quem æstimatis majoris auctoritatis esse quam me, et ad quem majorem affectum habetis, quomodo verbis meis credetis? quasi dicat : Quia illi non creditis, mihi credere non potestis. Potest etiam absolute intelligi, ut dicat verba Moysis credibiliora quam sua, quoniam erant minus incomprehensibilia, difficilia et supernaturalia, quam verba Christi, quæ omnem penitus rationem transcendunt.
Gen. XXII, 18.
Ibid. XLIX, 10.
Ibid. 18.
Num. XXIII, XXIV.
Deut. XVIII, 15.
Ibid. 19; Act. III, 23.
Exod. XII; Lev. I, III-VII, XVI.
47
46
Footnotes
-
vers. 19. ↩
-
Ps. x, 8. ↩
-
Jer. xvii, 10. ↩
-
Luc. xxii, 42. ↩
-
Matth. xxvi, 37-39, 42, 44. ↩
-
Rom. xv, 3. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Joann. viii, 13. ↩
-
Joann. xiv, 6. ↩
-
Matth. xxvi, 64. ↩
-
Joann. xviii, 37. ↩
-
Matth. iii, 17. ↩
-
II Petr. i, 17. ↩
-
I Joann. v, 6. ↩
-
Luc. i, 76. ↩
-
Joann. i, 26-36; iii, 27-36. ↩
-
II Cor. III, 6. ↩
-
Deut. XXIX, 2-4. ↩
-
I Joann. II, 4. ↩
-
Gen. XXXII, 30. ↩
-
Is. VI, 1. ↩
-
Dan. VII, 9. ↩
-
Ephes. III, 17. ↩
-
Joann. I, 11. ↩
-
Ps. CXVIII, 11. ↩
-
Tit. I, 16. ↩
-
Act. XVII, 11. ↩
-
Ps. cxviii, 129. ↩
-
Eccli. iii, 22. ↩
-
Prov. xxv, 27. ↩
-
Is. IX, 6. ↩
-
Gen. XLIX, 10. ↩
-
Dan. IX, 24. ↩
-
Jer. XIV, 8. ↩
-
Zach. IX, 9; ↩
-
Matth. XXI, 5. ↩
-
Ps. LXXXVII, 16. ↩
-
Mich. V, 2. ↩
-
Ps. XXXIII, 6. ↩
-
Apoc. xix, 16. ↩
-
Eccl. x, 7. ↩
-
Hebr. xii, 2. ↩
-
1 Tim. 1, 5. ↩
-
1 Cor. xiii, 1, 2. ↩
-
1 Joann. iii, 14. ↩
-
II Thess. ii, 4. ↩
-
11 Thess. 11, 4. ↩
-
Ps. lii, 6. ↩
-
Galat. i, 10. ↩
-
Matth. vii, 26. ↩
-
I Joann. iii, 14. ↩
-
I Cor. xiii, 1, 2. ↩
-
I Tim. i, 5. ↩
-
Eccli. x, 7. ↩
Chapter 16 of 51