Skip to the text

Articulus 17

PROSECUTIO EXPLANATIONIS HUJUS CAPITULI SEXTI, AB EO LOCO QUO DICITUR: JESUS ERGO QUUM COGNOVISSET QUIA VENTURI ESSENT UT RAPERENT ET FACERENT EUM REGEM.

PANDIT deinceps gloriosissimus Evangelista effectum præinducti miraculi quinque panum duorumque piscium, et cetera signa ac documenta Christi describit.

Jesus ergo quum cognovisset, id est, se cognoscere demonstrasset. Omnia quippe ut Deus cognovit a principio æternitatis. Omnia quoque ut homo cognovit ab exordio incarnationis. Sed dicitur aliquid quasi de novo cognovisse, quando per effectum aliquem demonstravit se hoc ipsum agnoscere. Quia venturi essent illi quos tam miraculose pavit de quinque panibus piscibusque duobus, ut raperent et facerent eum regem.

Cur ait, Ut raperent, quasi violentiam illaturi? Puto quod ideo, quoniam Jesum præsumebant, quem noverant humilitatem ac paupertatem docere, non debere acquiescere eis in accipiendo dominium. Propterea decreverunt eum, quamvis nolentem ac renitentem, facere regem. Vel ideo dicit, Ut raperent, quoniam cum ingenti tumultu, affectu et gaudio, voluerunt eum sibi in regem præficere. Sed quomodo hoc audebant? quum Romani, quibus erant subjecti, jam sub periculo mortis prohibuissent ne aliqua plebs assumeret sibi regem præter imperatorem, vel sine Romanorum consensu;1 et etiam quia Judæi isti Jesum regem facere volentes, sciebant quod principes sacerdotum, Scribæ ac Pharisæi, oderint jam Christum, et ægre acciperent quod aliqua pars Judæorum præficeret eum sibi in principem. Dicendum, quod isti viso præscripto miraculo multiplicationis panum ac piscium, confessi fuerunt Jesum esse præcipuum illum Prophetam ab aliis prænuntiatum quod esset Salvator mundi. Sicque considerabant quod esset Christus in lege promissus, et per consequens regnaturus, atque hereditarius rex Israel : quemadmodum per Jeremiam fuit prædictum, Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum, et regnabit Rex, et sapiens erit;2 et per Isaiam, Super solium David et super regnum ejus sedebit.3 Voluerunt ergo scripturas illas implere, et Jesum super se temporaliter corporaliterque regnare: errantes in hoc, quod putabant scripturas illas de temporali carnalique regno intelligendas, quasi primus adventus Messiæ promissus esset in majestate et gloria, ut dominaretur, et non potius in omnimoda abjectione, paupertate et humilitate, ut occideretur.

Quæritur, quum Christus etiam secundum naturam assumptam fuerit rex et sacerdos a principio incarnationis, tanquam omni creaturæ prælatus atque inter Deum et homines mediator constitutus, incipiens ex utero virgineæ Genitricis se ipsum offerre pro nobis, quomodo voluerunt eum facere regem. Dicendum, quod a principio fuit rex auctoritate ac potestate; sed voluerunt eum facere regem, quantum ad usum seu exsecutionem potestatis. Denique voluerunt eum facere regem, specialiter propter tria quæ consideraverunt in ipso, et specialiter spectant ac requiruntur ad regem: primo, quia viderunt eum pium, compassivum ac liberalem, sicut in satiatione sua fuerunt experti; secundo, quia viderunt eum valde sapientem in omnibus; tertio, quia viderunt eum potentem supra naturam, sicque credebant se defendendos ab ipso. Idcirco nec Romanos, nec pontifices proprios attenderunt.

Fugit, id est, festinanter ascendit, iterum in montem, in quem primo ascendit, ut dictum est, et a quo descendit, occurrendo turbæ quam pavit; ipse solus, ut nemo sciret ubi esset, et ut quietius oraret: non quod multitudo potuit ejus contemplationem impedire, vel solitudo juvare, sed ut nos suo informaret exemplo, videlicet, ut post occupationem, quamvis divinam, cum aliis habitam, festinemus solitarium locum expetere, illicque nos ipsos recolligere, venialia commissa abstergere, contemplationi et orationi vacare. Ascendit etenim Christus in montem orare, secundum Matthæum et Marcum.45

Præterea, quod Christus promovendus in regem, fugit, quæsitus vero ad crucifigendum, paratum se obtulit, confundit superbiam, ambitionem, mollitiem nostram. Ipse enim idcirco hæc fecit, ut doceat nos honores prælationesque fugere, adversa autem æquanimiter sustinere. Sed, heu ! pauci videntur qui non mallent præesse quam subesse, jubere quam obedire, honorari quam sperni; qui ingerunt semetipsos, non vocati a Deo tanquam Aaron. Pauci adversitatibus gaudent magis quam prosperis.6 In istis nondum exstinctus est amor privatus, nondum veraciter et perfecte se diligunt, nondum utuntur hoc mundo velut exsilio, hac vita ut via, præsentibus in ordine ad futura. Verumtamen scimus, teste Apostolo, quia qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.7

Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare. Hoc quod jam hic recitatur de navigatione discipulorum, in aliquibus differre videtur a navigatione quam alii Evangelistæ describunt post miraculum panum. Hic enim habetur, quod discipuli ejus descenderunt ad mare, quasi proprio motu hoc facientes. Sed apud Matthæum legitur, quod Christus jussit eos ingredi navim;8 et apud Marcum, quod coegit eos ad hoc.9 Itemque hic dicitur, quod Jesus et discipuli venerunt Capharnaum; ibi vero habetur, quod venerunt in terram Genesar, sive Genesareth. Rursusque hic dicitur, quod quum discipuli voluissent Jesum in navim accipere, statim fuit navis ad terram;10 ibi autem, quod introiit navim. Ob hæc dicit Chrysostomus, quod non sit eadem res gesta de qua loquuntur Matthæus et Joannes, quamvis in multis conveniat.11

Augustinus vero dicit oppositum: et hoc verius puto, ut patet ex circumstantia evangelicæ narrationis. Rationes vero Chrysostomi solverentur, dicendo ad primam, quod quamvis discipuli invite separabantur a Christo, libenter tamen secundum rationem obediebant: et ergo descenderunt ad navim secundum imperium Christi. Ad secundam dicendum, quod Genesar quandoque est nomen civitatis, et quandoque regionis in qua, vel juxta quam, est civitas Capharnaum sita: sicque veniendo Capharnaum, venerunt et Genesar, id est in illam provinciam. Vel dicendum, quod primo applicuerunt Capharnaum, postea Genesar. Ad tertiam dicendum, quod quamvis Joannes dicat navim statim fuisse ad terram, non tamen negat Jesum navim intrasse. — Secundum hanc ergo positionem exponenda est littera hæc, ut dictis Matthæi ac Marci concordet.

Et quum ascendissent discipuli navim, juxta præceptum Christi, venerunt trans mare Tiberiadis præmemoratum, in Capharnaum. Hoc, secundum Bedam, dicitur per anticipationem. Unde infra recitat Evangelista ordinem facti, quomodo illuc venerunt. Et tenebræ jam factæ erant, id est principium noctis, et non venerat ad eos Jesus, videlicet ad discipulos suos in navim. Unde secundum Matthæum, vespere facto, fuit adhuc Jesus solus in12 monte. Et secundum Marcum, quum sero factum esset, fuit navicula in medio mari.1314 Sic spiritualiter, dum Christus qui est lux vera non adest, tenebræ adsunt, caligo ignorantiæ et peccati, tribulatio atque tentatio. Mare autem, vento magno flante, et aquas agitante seu commovente, exsurgebat, intumescentibus fluctibus ejus in tantum, quod navis jactabatur in fluctibus. Pariformiter, absente auxilio atque præsentia Christi, motus vitiosi insurgunt in nobis.

Quum remigassent ergo discipuli quasi stadia viginti quinque aut triginta. Causa remigationis, secundum alios Evangelistas, fuit quoniam ventus fuit eis contrarius: propterea non poterant procedere, sed nitebantur ad Christum redire. Sic viri devoti, dum tempestatibus persecutionum variisque tribulationibus agitantur, convertuntur et revertuntur ad Christum, ut ejus gratiosa præsentia consolentur, dicentes cum Psalmista: Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Usquequo avertis faciem tuam a me?15 Unde et in Jona habetur: Quum angustiaretur in me spiritus meus, Domini recordatus sum. Stadium dicitur octava pars milliaris.

Vident Jesum ambulantem super mare circa quartam vigiliam noctis, videlicet in ultima noctis parte, propinquante aurora.161718 Ex quo patet quod discipuli tota pene nocte in labore et periculo erant. Ambulavit autem Jesus super mare per dotem agilitatis, secundum Hugonem. Quod communiter non tenetur; sed quod divina virtute sic incessit, gravitate sui corporis non agente in aquam eam dividendo, sicut divina virtute ignis interdum non agit suo calore in corpus humanum, ut patet in Daniele de tribus pueris, et aliis multis in novo Testamento. Et proximum navi fieri, id est appropinquare navicuiæ. Sic utique quando in maximis tribulationibus sumus, ita ut vix de evasione speremus, si suspiramus ad Jesum, mox experimur piissimum ejus occursum, fitque proximus navi, id est Ecclesiæ adversitatibus laboranti.192021 Propter quod dicit Apostolus : Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari ultra id quod potestis.22 Unde orat Propheta : Quum deficiet virtus mea, ne derelinquas me.23 Inconcussibiliter ergo speremus in eo, dicentes cum sancto Job : Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo.24 Imo in tribulatione Deus præcipue adest, quamvis non sentiatur, sed quasi abscondat se, adspiciens nostrum certamen. Dum ergo affligimur, impugnamur, tentamur, pensemus Deum præsentem et nostrum conflictum considerantem, sicque animemur, viriliter militantes et de subsidio Dei certissime confidentes, scientes verum esse quod ait : Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, et glorificabo eum.25

Et timuerunt, propter novitatem rei, et quia putabant esse phantasma, secundum alios Evangelistas.2627 Timebant enim ne forte esset spiritus malignus in specie Christi, et ne læderentur aut mergerentur ab eo. Unde et præ timore exclamaverunt, Deum invocando. Ille autem dicit eis : Ego sum qui videor esse, videlicet magister quem quæritis, quem amatis, qui possum succurrere ; nolite timere inordinato timore, nimis timendo propriæ pelli, et de illusione phantastica. Sed est timor divinus ac salutaris, quo timemus culpam incidere, Deum offendere, gloria spoliari. De quo ait Scriptura :28 Qui sine timore est, non potest justificari ;29 et, Beatus homo qui semper est pavidus. Voluerunt ergo eum discipuli accipere in navim. Amor est enim virtus unitiva : ideo magistro suo carissimo cupiebant corporaliter quoque adesse.

Quum autem dixerat Christus, Ego sum, statim post hoc, non tamen immediate, jussit tempestatem cessare. Omittit hoc loco Joannes quod alii Evangelistæ scripserunt, videlicet, quod quum Jesus dixisset, Ego sum, Petrus dixit : Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas. Cui respondit, Veni. Quum vero Petrus tenderet super aquas, videns ventum validum timuit ; et quum mergi cœpisset, clamavit : Domine, salva me. Dixitque Jesus : Modicæ fidei, quare dubitasti ? Et apprehendens manum Petri, intravit cum eo naviculam, et protinus ventus cessavit.30 Et statim fuit navis ad terram, id est juxta Capharnaum, ad quam ibant navigio, non pedestres. Christo enim navim ingresso, navis divina virtute, ductu forte angelico, in brevissimo et quasi imperceptibili temporis spatio, pervenit ad littus.

Sic itaque fecit Christus quatuor magna miracula uno tempore : primum, quod ipse super undas incessit ; secundum, quod ejus virtute Petrus similiter fecit ; tertium, quod tempestatem tam subito fecit quiescere ; quartum, quod navim tam repente fecit ad littus pertingere. — Sic spiritualiter dat Christus famulis suis electis virtutem ambulandi atque calcandi super aquas tribulationum præsentium, et vincendi cuncta adversa, ita ut omne gaudium existiment, quum in diversas tentationes inciderint.31 Quum vero Jesus ingreditur navim, hoc est Ecclesiam, seu corda fidelium, statim cum insperata celeritate, est navis ad terram optatam : quia tunc subito consolantur, et patriam contemplantur, eamque desiderio sancto introeunt, habentes conversationem in cœlis, qui paulo ante fluctuabant in imis.32 Estque hæc mutatio dexteræ Excelsi, qui vulnerat et medetur, et tunc, et quomodo ei placuerit.3334

Altera die post miraculum panum, turba quæ stabat trans mare Tiberiadis, hoc est ex opposito urbis Capharnaum, circa locum quo die præcedenti a Christo pasta fuit : rediit enim ad illum locum, ut quæreret et regem faceret Jesum; vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, id est, die præcedenti non fuit ibi nisi una navis, in qua navigaverunt discipuli ; et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim præfatam, quæ sola existit ibi, sed soli discipuli ejus abiissent in illa navi. Aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade urbe prædicta, juxta locum, id est usque ad locum, ubi mandu- caverant panem turba quinque millium virorum, gratias agentes Domino, qui eos tam mirabiliter pavit. Istæ naves venerunt postea, scilicet post recessum discipulorum.

24

Quum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, hoc est in loco manducationis jam dictæ, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas illas quæ supervenerunt, et venerunt Capharnaum, quœrentes Jesum. Et quum invenissent eum trans mare, in Capharnaum vel prope, dixerunt ei cum admiratione : Rabbi, quando huc venisti? id est, quando et quomodo transvadasti hoc mare sine navigio? vel, per quem modum venisti ad locum hunc, quum sciamus te non intrasse cum discipulis tuis unicam illam naviculam ?

Respondit eis Jesus, non ad interrogationem eorum, vel quia indigni erant audire tantum mysterium, vel quia non credidissent, vel quia non fuit eis necesse hoc scire. Idcirco primo redarguit carnalitatem eorum, et deinceps moralem doctrinam proposuit. Et dixit : Amen, amen dico vobis, quœritis me, non quia vidistis signa, id est non propter spiritualem rationem, non ex admiratione sincera ac vera dilectione mirabilium operum Dei, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis, hoc est ex affectu carnali et aviditate alimoniæ corporalis, cupientes frequentius satiari a me sine vestro labore. Dominus Jesus scrutans corda et renes35, discretor intentionum, vidit interiorem imperfectionem istorum, qui voluerunt eum regem facere propter corporalia commoda, ut otiosam deliciosamque sub ejus dominio agerent vitam, putantes quod semper posset eos usque ad satietatem nutrire, sine ipsorum sollicitudine ac labore, qui semel tam mirabiliter paverat ipsos :36 ideo eum quærebant, atque redargui meruerunt. Non est tamen putandum quod omnes fuerint tales, quia nonnulli ex devotione piisque causis eum comitabantur.

Operamini, hoc est, operando acquirite et adipisci studete, non solum vel principaliter cibum qui perit, hoc est escam corpoream, quæ in substantiam aliti transmutatur amittendo propriam formam, sicque corrumpitur, sed qui permanet in vitam œternam, id est, manducantem confortat, in ipsoque permanet quousque perducatur ad patriam; quem cibum spiritualem animas vitaliter reficientem, Filius hominis dabit vobis. Cibus iste intelligi potest ipsum Verbum incarnatum, vel corpus dominicum, vel actio virtuosa, et quidquid spiritualiter alit mentem, perducens eam ad vitam beatam.37 Primo enim quærendum est regnum Dei et justitia ejus; et deinde licitum est, cum moderata sollicitudine ac labore honesto quærere sustentaculum vitæ, escam, potum, vestitum et domum : præsertim quum dicat Apostolus, Qui non laborat, nec manducet;38 et Psalmista, Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit.39

Huic vero quod nunc loquitur Christus, Operamini non cibum qui perit, concordat quod ait apud Matthæum : Ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini.40 Et aliud nihil intendit per hæc, nisi ut tanto sollicitiores simus pro interna refectione, spirituali confortatione, gratiosa pinguedine animæ, quam corporis, quanto præstantior est immortalis anima summæ Trinitatis imagine decorata, vili isto ac corruptibili corpore, et quanto majus damnum imminet si anima negligatur, quam si corpus maceretur. Denique, sicut lecatores non contentantur qualicumque alimento, sed delicatissima fercula quærunt; sic nos, si veri religiosi sumus, non debemus inferiorum virtutum actionibus animas nostras tantum vel præsertim reficere, sed nobilissimarum virtutum epulas degustare, insistendo præcipue actibus fidei, spei et caritatis, deinde actibus latriæ aliarumque virtutum cardinalium. Sed ad talia nemo idoneus est, nisi per virtutes morales fuerint in eo passiones reformatae vitiaque exstincta.

Hunc enim cibum spiritualem, Pater signavit Deus, hoc est, Deus Pater præcipue requirendum ostendit. Vel : Hunc Filium hominis, Pater signavit Deus, id est, hominibus per incarnationis mysterium demonstravit, quatenus cibum spiritualem nobis conferret. Signavit quoque Pater Filium suum in baptismo, Hic est, inquiens, Filius meus dilectus;4142 et per columbam, atque per alia testimonia quibus probatur Jesus esse Christus Filius Dei.

Dixerunt ergo ad eum Judæi : Quid faciemus ut operemur opera Dei? id est, quid agendo erimus Deo obedientes, seu opera ei placentia exsequentes, ut prædictum panem spiritualem consequi mereamur? Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, id est actio placita Deo, et donum ipsius quo panis iste acquiritur, ut credatis in eum quem misit ille, id est credere in me Jesum Christum, missum a Deo Patre seu Trinitate. Sumuntur itaque hoc loco Facere et Operari, multum late atque communiter, prout omnem actum interiorem et exteriorem includunt, ita quod interior fidei actus vocetur opus et factio Dei, quoniam donum ipsius est, qui fidem ipsam infundit, et omnia opera nostra operatur in nobis.43

Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum, ut videamus, et credamus tibi? Hoc est, quod miraculum tam præclarum ac singulare operaris, ut illo conspecto, credamus tibi tanquam regi Messiæ et Christo Filio Dei? Quid operaris? id est, nil tale facis, propter quod dignum sit tibi sic credere. Superius dictum est, quod crediderunt in Jesum, viso miraculo quinque panum. Quomodo ergo nunc reprehenduntur de incredulitate? Et respondendum, quod loquuntur sicut homines passionati, qui secundum omnem ventum mutantur. Unde satiati, quasi blandiendo dixerunt, Hic est vere Propheta qui venturus est in mundum;44 nunc vero increpati, dicunt, Quid operaris? Imperfecta ergo atque instabilis fuit fides eorum de Christo. Et forte, quæ dicta sunt de credentibus, et istis, non sunt referenda ad eosdem. In tanta enim turba erant diversi diversimode sentientes.

Quod autem Christus nil operetur, comparatione Moysis probant. Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est in Psalmo, quantum ad sensum : Panem de cœlo dedit eis manducare. Tanquam dicerent : Tu nos semel satiasti, multiplicando panes hordeaceos :45 sed quid est hoc, respectu cibationis patrum nostrorum egredientium de Ægypto, qui quadraginta annis refecti sunt pane cœlesti sub Moysis principatu? secundum quod Exodi sextodecimo Dominus dixit : Ecce ego pluam vobis panes de cœlo.46

Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis, non Moyses dedit vobis, hoc est patribus vestris, panem de cælo. Hoc tripliciter verum est : primo, quoniam Moyses non dedit eis hunc panem, sed Deus omnipotens ministerio angelorum formavit, dedit ac pluit manna; secundo, quoniam panis ille non descendit de cœlo proprie dicto, videlicet de cœlo empyreo, sidereo, seu aliquo orbe cœlesti altioris naturæ præ elementis, sed de cœlo aerio; tertio, quoniam manna non fuit panis verus, sed figuralis ac typicus. Sed scien-dum, quod verum quandoque distinguitur contra fictum seu falsum, et sic fuit verus panis; quandoque autem contra figurativum, et sic non erat verus panis, sed typicus, præfigurans panem cœlestem ac spiritualem, qui datur nobis in Sacramento. De quo subditur : sed Pater meus dat vobis, quantum in se est, hoc est, paratum ad dandum se exhibet, panem de cœlo verum, non figuralem tantum. Et quis sit panis ille subjungitur.

Panis enim Dei, hoc est a Deo Patre datus, est ille qui descendit de cœlo, id est unigenitus Filius Dei, seu Verbum incarnatum, et dat vitam gratiæ mundo, hoc est hominibus in ipsum credentibus. Ipse igitur Christus est verus panis mentem reficiens, tam ratione suæ divinitatis, per quam reficit angelos, et gratiam causat in nobis, quam ratione suæ humanitatis, cujus virtute et merito omne spirituale bonum consequimur, quasi per causam mediatam ac instrumentalem, quia de plenitudine ejus omnes accipimus, gratiam pro gratia, ut dictum est primo capitulo.47 Denique panis iste descendit de cœlo empyreo, in quo Deus specialiter habitare censetur, non locum mutando, sed nostram naturam induendo, seque hominibus visibiliter ostendendo. Et quoniam anima Christi fuit creata a Deo, et corpus ejus immediate formatum a Spiritu Sancto, potest dici quod etiam secundum assumptam humanitatem descendit de cœlo, secundum sensum expositum.

Dixerunt ergo ad eum carnales Judæi : Domine, semper da nobis panem hunc. Non petierunt panem cœlestem, de quo Christus loquebatur, sed corporalem, de quo eum loqui putabant. Optabant enim corporaliter refici pane meliori quam fuerat manna. Et sicut mulier Samaritana non intellexit Christum loquentem de aqua spirituali, sed dixit, Domine, da mihi hanc aquam, ut non veniam huc haurire, nec sitiam;48 sic isti non intellexerunt Christum loquentem de pane spirituali, sed dixerunt, Semper da nobis panem hunc, videlicet, ut sine labore et cura tam optimo pane vescerentur.

Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vitæ, hoc est conferens vitam gratiæ in via, et vitam gloriæ in patria. Nec solum conservo ac roboro vitam istam, sicut cibus corporeus conservat atque fortificat vitam naturæ præsentem; sed etiam causo vitam hanc spiritualem, quum deest : quod cibus corporalis non valet efficere quantum ad vitam naturæ. Qui venit ad me, non esuriet; et qui credit in me, non sitiet in œternum. Huic simile est quod supra dixit Salvator, Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum;49 quod illic prolixe diversisque modis expositum est, quibus perlectis, patet intellectus loci præsentis. Qui enim venit ad Christum per caritatem et gratiam, non esuriet post hanc vitam, quoniam satiabitur satietate æterna, quum viderit Deum per speciem.50 Nec sitiet in æternum, quamvis ad tempus sitiat durante vita præsenti, in qua beati sunt qui esuriunt et sitiunt justitiam.51 In futuro etenim sæculo incessanter potabitur torrente voluptatis Dei, ubi fluminis impetus lætificat civitatem Dei.5253 Quomodo autem intelligi possit quantum ad vitam præsentem, quod scilicet veniens ad Christum et credens in ipsum, non sitiat neque esuriat in præsenti, et quomodo hoc non discordet ab eo quod in Ecclesiastico inducitur, Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient, elucescit ex dictis in expositione quarti capituli.5455

Deinde Christus ostendit, quod quantum in se fuit, ipse obtulit panem vitæ Judæis, sed ipsi propter suam incredulitatem, eum non gustaverunt.56 Sed dixi vobis, quia, id est quod, et vidistis me oculo corporali, secundum quod homo sum, et non credidistis verbis meis, nec in me, quod sim unigenitus Filius Dei et Christus vobis promissus. Obtuli ergo vobis hunc panem, ostendendo vobis me ipsum; sed non manducastis, quia non credidistis : qui enim credit, manducat.

Sed ne putaremus omnes Judæos deserendos, vel propter illorum incredulitatem misericordiam Dei evacuandam, declarat quibus dandus sit panis iste vitalis atque vivificus. Omne genus hominum quod dat mihi Pater, id est, quos Pater per inspirationem internam inclinat ad me, vel quos ab æterno elegit ac prædestinavit in me, utpote quos decrevit per meam incarnationem ac passionem salvare, ad me veniet, nunc per fidem et gratiam, in futuro autem per beatificam visionem, imo et per localem sui exaltationem usque ad cœlum empyreum.57 De his nempe dicit Apostolus ad Ephesios : Deus elegit nos in Christo ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati5859

Ps. II, 8.

Act. x, 34, 35.

38 in conspectu ejus; et in Psalmo ait Pater ad Filium, Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, etc. Et eum qui venit ad me, per mentis suæ conversionem, fidem et caritatem, vel qui facit quod in se est, quamvis nondum gratiam habeat, non ejiciam foras, id est, non separabo eum a grege electorum meorum, nec a pietate mea eum excludam, sed incorporabitur mihi, et si Pater meus dederit eum mihi (modo prætacto), finaliter salvus erit. Non enim est Christus personarum acceptor, sed in omni gente, qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi. Ecce quanta est misericordia Salvatoris. Nullum quantumcumque abjectum vel impium, despicit aut relinquet, si convertatur ad ipsum, faciendo quod in se est. Cujus ratio subditur :

Quia descendi de cœlo, humanam naturam assumendo (ut dictum est plenius), non ut faciam voluntatem meam, id est proprium beneplacitum, sed voluntatem ejus qui misit me, puta Patris cœlestis. Quomodo intelligendum est hoc? Nonne Patris et Filii, secundum naturam divinam, est una numero voluntas, sicut et una essentia? Quod enim dicitur absolute in tribus Personis, non numeratur. Sed voluntas Christi humana, fuit divinæ voluntati inflexibiliter subjecta, unita et conformata, non solum propter beatificam fruitionem animæ Christi, sed insuper propter hypostaticam humanæ naturæ unionem cum Verbo. Et respondendum, quod Christus loquitur de voluntate humana, quæ licet fuerit Deo semper conformis, non tamen Christus fecit eam in quantum fuit sua, sed in quantum erat voluntati paternæ subjecta. Idcirco formaliter dicitur voluntatem Patris fecisse, quoniam illa fuit ratio ob quam fecit quod suæ voluntati humanæ complacuit. Unde Christus loqui videtur secundum generalem modum loquendi, secundum quem aliquis subditus vel amicus dicit de suo prælato vel dilecto, Non facio quod mihi placet, sed quod illi; quamvis quidquid placuerit illi, sibi quoque summe complaceat.

Quæritur, quum Deus sit sua voluntas, quomodo potest quis facere voluntatem Dei, quum nullus possit facere Deum. Et respondendum, quod voluntatem Dei dicimur facere, dum ejus præceptis paremus, vel consiliis acquiescimus. Frequenter enim sumitur voluntas pro signo voluntatis, videlicet pro præcepto vel consilio, vel pro re volita.

Denique verbis istis incomparabilis nobis commendatur humilitas Christi, qui quum sit verus Deus, Patri æqualis, tam humiliter asserit se venisse, non ut propriam impleat voluntatem, sed Patris. Confunditur ergo et condemnatur superbia nostra, rebellio nostra, duritia nostra, qui ad murmurandum, repugnandum et intumescendum, tam proni consistimus. Contemplemur igitur efficaciterque sectemur Caput nostrum, propriam voluntatem penitus abnegantes, secundum quod ipse alibi docet : Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Quo enim sincere propter Deum propriam voluntatem magis relinquimus, frangimus, abnegamus, eo amplius Deus se ipsum ingerit nobis, ita quod eum possidere incipimus, et nostris desideriis acquiescit, offerens se copiosissime mentibus nostris. Unde Isaias inducit : Si glorificaveris Dominum, dum non invenitur voluntas tua, tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudinem terræ, ait Dominus. Hanc abnegationem efficit vera caritas Dei, quoniam amor, secundum Dionysium, non sinit amantem esse sui ipsius, sed amati.

Luc. IX, 23.

Is. LVIII, 13, 14.

39

Hæc est autem voluntas, hoc est res placens ac volita, ejus qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi (modo jam explanato) non perdam ex eo, hoc est, nullum electorum perire permittam, quia etsi ad tempus erraverit, finaliter perire non valet. Propter quod fertur in Psalmo : Quum ceciderit non collidetur, quia Dominus supponit manum suam; rursusque,

Ps. XXXVI, 24.

Impulsus eversus sum ut caderem, et Dominus suscepit me.60 Sed resuscitem illud in novissimo die, hoc est in die judicii universalis: de quo sanctus Job ait, In novissimo die de terra surrecturus sum.61 Omnes quippe resurgemus (nec dubium quin per omnipotentiam Christi) in momento, in ictu oculi, in novissima tuba, secundum Apostolum.62 Dies autem judicii appellatur novissimus, quia ex tunc motus cœli cessabit, et per consequens tempus, quod est mensura motus cœlestis. Tempore autem cessante, cessabunt dies et nox proprie sumpti.

Hœc est enim voluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui videt Filium per contemplationem fidelem, et credit in eum per fidem formatam. Loquitur autem de visione ænigmatica, non de visione clara per speciem. Visio enim Dei per speciem, fidem excludit. De visione vero ista obscura dicit Apostolus:63 Videmus nunc per speculum in ænigmate;64 et, Nunc cognosco ex parte. Habeat vitam œternam pro mercede in patria, id est claram notitiam Dei. Visio enim per speciem, est tota merces. Patet ergo quod voluntas Patris est salus, conservatio atque redemptio nostra. Unde etiam protestatur Apostolus:65 Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra. Sed quia vita ista æterna, est subjective in anima, idcirco de corporis glorificatione adjecit: et ego resuscitabo eum [in novissimo die], hoc est, de morte naturæ seu somno mortis ipsum excitabo, corpus resolutum in cineresque redactum redintegrando, eique animam copulando, ut beatitudo animæ mox redundet in corpus, et utrumque pariter glorificetur.

Murmurabant ergo Judœi de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi. Et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit hic, Quia de cœlo descendi? Isti Judæi increduli multipliciter erraverunt. Primo, quia murmurabant. In quo imitati sunt patres suos, qui Deum gravissime offendisse leguntur, murmurando contra eum in solitudine. Verba enim quæ isti intelligere propria subtilitate non poterant, debebant humiliter investigasse ac didicisse, nec debuerunt ambigere de veritate loquentis, cujus in tantis miraculis experti erant sanctitatem atque potentiam, adsistentiamque divinam.6667 Secundo, quia putabant Jesum naturali ordine ex commixtione viri ac feminæ natum. Et ergo putabant quod Joseph esset pater ejus carnalis; Mariam quoque a viro cognitam reputabant. Tertio, quoniam æstimabant Jesum esse purum hominem, idcirco non descendisse de cœlo, quia natus in terra ex homine.

Respondit ergo Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem, quoniam grande peccatum est. Itaque, nolite murmurare, quasi aliquid falsi dixerim. Nec tamen mirum si murmuratis. Et utriusque ratio subditur, scilicet, quod verba Christi nullam falsitatem continebant, et quod mirum non fuit murmurare Judæos.

Nemo potest venire ad me, id est, non solum non venit, sed nec potest venire ad me interiori accessu per fidem et caritatem, nisi Pater qui misit me, traxerit eum, hoc est, per suam caritatem et pietatem inclinaverit atque perduxerit mentem ejus ad me, infundendo ei fidem et gratiam, quibus mihi spiritualiter uniatur et incorporetur. Non est enim volentis neque currentis, sed Dei miserentis, cujus donum est omne bonum quod inest nobis.6869

Tractus iste interior est, non violentus neque coactus, sed amorosus atque spontaneus, ex divina caritate procedens. Deus namque movet unumquodque secundum propriam suam naturam. Rationalem ergo creaturam convertit et movet ad Christum intellectualiter, sponte ac libere. Denique tractus iste, inter caritatem trahentis et unionem tracti cum ipso, est medius. Sine quo tractu nihil possumus: quia quum Christus sit finis noster, seu terminus supernaturalis, non possumus ad ipsum moveri sive pertingere, nisi aliunde trahamur, puta a Patre cœlesti, imo a tota Trinitate, cujus indivisa sunt opera: sicut nec terra potest ascendere, nisi ab alio elevetur. Et quum homo sit gravis, quia corpus quod corrumpitur aggravat animam;70 et potestas ejus infirma, quia non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis;71 via quoque longa, periculosa atque difficilis, nam et arcta est via angustaque porta quæ ducit ad vitam:72 patet quod maxime indigemus hoc tractu. Ideo semper dicamus cum Sponsa: Trahe me post te.

Præterea tractus iste ex divina (ut dictum est) caritate procedit, juxta illud Jeremiæ:73 In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te miserans. Quod tripliciter fit. Quosdam etenim trahit Deus flagellis: quæ tamen ex dilectione infliguntur, Domino contestante, Ego quos amo, arguo et castigo.74 Propter quod ait Osee: In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis.75 Isti funiculi, sunt pœnalitates originale peccatum sequentes, quibus affligimur, et ad Deum converti monemur. Quosdam vero trahit Deus beneficiis, ut eum qui dixit: Cantabo Domino qui tribuit mihi bona;76 et, Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi?77 Isaiam quoque audi dicentem: Miserationum Domini recordabor; laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et quæ largitus est nobis secundum indulgentiam suam.78 Quosdam vero trahit promissis, ut qui contemplatione præmiorum cœlestium convertuntur: quemadmodum de Moyse dicit Apostolus ad Hebræos, quod adspexit in remunerationem; et Psalmista, Inclinavi (inquit) cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem.7980 — Aliqui insuper trahuntur solo amore dilecti.

A quibusdam additur quintus modus trahendi, qui est per occultam virtutem Spiritus Sancti et inspirationem internam. Sed iste modus generalis est omnibus præinductis, quoniam sine occulto influxu sive instinctu Spiritus Sancti, nec flagellis, nec donis, neque promissis, nec aliquo alio modo traheremur ad Christum. Illa autem tractio qua trahimur ad Deum solo ejus amore, præstantior est atque divinior, imo omnino deifica est: quia per eam ad Deum convertimur, eumque diligimus, honoramus, exquirimus, quoniam est in se ipso naturaliter atque totaliter bonus, sanctus, summus, perfectus. Unde hoc ipsum ad filios spectat carissimos.

Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Quid est hoc? Nonne et eos quos Patre non trahit, suscitaturus est Filius? Cur ergo quasi pro præmio spondet tracto, quod suscitabit eum in die novissimo? Et respondendum, juxta Apostolum, quod omnes utique resurgemus, sed non omnes immutabimur.81 Nunc ergo loquitur Christus de suscitatione beatæ immutationis, hoc est glorificationis in carne, quoniam anima propter naturalem inclinationem ad corpus, non est perfecte beata donec corpori glorificando reuniatur, vel potius glorificato fuerit copulata.

Insuper probat Christus testimonio Prophetarum, quod multi sint, Patre trahente, convertendi ad ipsum. Est scriptum in Prophetis, id est in libris eorum: Et erunt tempore gratiæ omnes homines docibiles Dei, id est apti doceri vel docti a Deo. Sic tamen ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum:828384 quomodo alibi dicitur, Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ; et item in Daniele, Omnes gentes, tribus et linguæ servient ei: quum tamen comparatione aliorum, pauci sint qui Christo veraciter serviunt, sicut sunt pauci electi. Unde ad insinuandum quod post incarnationem Filii Dei, per prædicationem Evangelii essent incomparabiliter plures divinitus illustrandi atque ad Christum convertendi, quam ante, dicta sunt verba præallegata, et quod nunc Christus allegat: Erunt omnes docibiles Dei. Quocirca sciendum quod Christus, Apostoli et Evangelistæ frequenter allegant Scripturas veteris Testamenti potius quantum ad sensum, quam quoad formam verborum.85 Unde quod dicitur nunc, Erunt omnes docibiles Dei, invenitur non solum in uno Propheta, sed in multis, quantum ad sensum, quamvis in nullo inveniatur quoad formam sermonis. Scriptum est enim in Isaia : Repleta est terra scientia Domini, quasi aquæ maris operientes; et rursus, Ponam omnes filios tuos doctos a Domino. Jeremias quoque : Omnes a majore eorum usque ad minorem, cognoscent me.

Is. xi, 9.

Ibid. liv, 13.

Jer. xxxi, 34.

Omnis homo viator qui audivit auribus cordis a Patre intus loquente, id est, divinum instinctum advertit, et didicit per inspirationem internam, id est, quem Pater docuit de his quæ spectant ad fidem : qualis fuit qui ait, Audiam quid loquatur in me Dominus Deus; venit ad me per fidem et operationem, per caritatem et obedientiam. Ideo dicit Propheta : Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum. Non ergo ad conversionem hominis sufficit vox prædicatoris, nisi fuerit Deus interius instruens.

Ps. lxxxiv, 9.

Ps. xciii, 12.

Denique Thomas in Summa contra gentiles, redarguit Origenem dicentem, quod Deus dicitur causa bonorum nostrorum, solum quia est causa habituum infusorum per quos meritorie operamur, videlicet gratiæ habitualis, fidei, spei et caritatis. Dicit itaque Thomas, quod etiam quandoque Deus est proxima causa actionum nostrarum interiorum, Isaia testante, qui ait : Domine, dabis pacem nobis, omnia enim opera nostra operatus es in nobis ; et item Apostolus : Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate, hoc est ex sua pietate voluntaria voluntateque pia, non meritis vestris. Dicit insuper Thomas, quod semper acquiescimus actuali inspirationi quæ nobis a Deo infunditur. Et fundatur hoc verbum Thomæ in auctoritate Augustini, dicentis : Gratia quæ occulte humanis cordibus divina largitate tribuitur, a nullo corde duro respuitur, quoniam ideo datur ut duritia cordis penitus auferatur.

Is. xxvi, 12.

Philipp. ii, 13.

A Ad propositum igitur : Omnis qui audivit didicitque a Patre, hoc est, actualem illustrationem immediate a Deo percepit, venit per consensum ad Christum, quoniam omnis talis veraciter acquiescit. Non tamen omnis talis salvatur, sed qui prædestinatus est, finaliter perseverans.

Sed ne ex verbis inductis aliquis æstimaret Deum Patrem esse oculo carnis visibilem, vel intellectu comprehensibilem, addidit Christus : Non quia Patrem æternum vidit quisquam hominum oculo corporali, vel etiam intellectuali, loquendo de visione comprehensionis perfectæ : quia sic solus Deus comprehendit se ipsum, immensus immensum. Loquendo autem de visione Dei per speciem quam habent Sancti in patria, sic nullus purus viator vidit Deum visione fixa ac cœliformi, quamvis Moyses et Paulus credantur Deum in hac vita vidisse per speciem, in raptu quodam non diu durante. De hoc dictum est plenius primo capitulo, super illud : Deum nemo vidit unquam. Sed quoniam Christus hæc proferens homo fuit, ne Judæi putarent eum non vidisse Patrem, subjecit : nisi is qui est a Deo, hoc est Filius natus a Patre, vel missus a Deo Trinitate. Filius enim in quantum homo, missus ac originatus est a se ipso secundum quod Deus. Hic vidit Patrem visione perfectæ comprehensionis, in quantum est Deus, et item visione beatificæ fruitionis, secundum quod homo, ab incarnationis exordio. Ex hoc sequi videtur, quod Christus non loquitur de visione corporali, quia sic nec ipse videt Patrem. Porro, per hoc quod ait, Nisi is qui est a Patre, non excluditur Spiritus Sanctus quin et ipse comprehendat Patrem, quum dicat Apostolus, quod Spiritus scrutatur profunda Dei, et quæ Dei sunt nemo novit, nisi Spiritus ejus.

Amen, amen dico vobis, qui credit in me fide caritate ornata, habet nunc vitam æternam in spe, in merito, in radice, in dispositione propinqua. Habet enim causam meritoriam spemque idoneam ingre-

Joann. i, 18.

I Cor. ii, 10.

Ibid. 11. diendi vitam æternam, seu obtinendi beatificam divinæ essentiæ visionem. Vel, habet vitam gratiæ realiter in præsenti. Qui enim credit in Christum, habet Christum. Et utique Christus est vita æterna, quemadmodum contestatur: Ego sum via, veritas et vita. Joannes quoque in prima sua ait Canonica: Hic est verus Deus et vita æterna. Ego sum panis vitæ substantialiter atque causaliter. Panis sum omnia pascens: non tamen in quemquam convertor, aut mutor, sed fideliter manducantem converto in me. Sum etiam panis vitæ, quia sumentibus digne do vitam gratiæ in præsenti, et vitam gloriæ in futuro. De hoc verbo superius dicta sunt plura.

Joann. xiv, 6.

1 Joann. v, 20.

48 vers. 35.

Deinde inanem gloriationem Judæorum de manna præsumentium, Christus evacuat. Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. Palam est quod mortui sunt morte naturæ. Sed quia mox subditur, Hic est panis de cœlo descendens, ut si quis manducaverit ex ipso non moriatur, certum est quod loquitur de morte culpæ. Hoc enim Christus adjecit, distinguendo inter panem vitæ quem ipse dat, et manna. Sed numquid omnes patres Judæorum qui manna edebant, mortui sunt morte culpæ? Non utique, quia nec Moyses, nec Aaron, nec Josue, nec ceteri justi illius exercitus. Loquitur ergo Salvator de patribus Judæorum quorum vestigia isti sectabantur, puta incredulis

49 seu perversis, qui dixerunt: Anima nostra nauseat super cibo isto levissimo. Illis quippe fuit panis ille insipidus. Justis vero optime sapiebat, quemadmodum in libro Sapientiæ scribitur: Panem de cœlo præstitisti eis, omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem: ad quod enim quisque volebat, convertebatur. De illis vero carnalibus tantum, non carnalibus simul et spiritualibus patribus, loquitur Christus Judæis alio loco: Murmuratores, filii murmuratorum, implete mensuram patrum vestrorum.

Num. xxI, 5.

Sap. xvi, 20, 21.

Matth. xxIII, 32.

Subditur ergo de pane vero vitali, non figurali dumtaxat, quamvis et panis vitæ quem dat Christus, sit aliquo modo figurativus illius panis cœlestis in patria de quo in Luca habetur: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. Hic panis vitæ de quo dictum est, utpote Verbum incarnatum, vel corpus dominicum, est panis de cœlo descendens. Verbum enim descendit per incarnationem, et novi effectus productionem. Corpus autem descendit, quia virtute Spiritus Sancti formatum, non quia de cœlo allatum. Descendens, inquam, ad hoc, ut si quis ex ipso manducaverit, manducatione sacramentali et spirituali simul, vel spiritualiter dumtaxat (de quibus in sequenti articulo plenius dicam, Deo præstante), non moriatur morte culpæ in præsenti, vel morte damnationis æternæ in futuro, quæ est mors secunda.

Luc. xiv, 15.

50

Apoc II, 11; xx, 6, 14; xxI, 8.

Footnotes

  1. Joann. xix, 12. ↩

  2. Jer. xxiii, 5. ↩

  3. Is. ix, 7. ↩

  4. Marc. vi, 46. ↩

  5. Matth. xiv, 23; ↩

  6. Hebr. v, 4. ↩

  7. Galat. v, 24. ↩

  8. *Matth.* xiv, 22. ↩

  9. *Marc.* vi, 45. ↩

  10. *Matth.* xiv, 34; *Marc.* vi, 53. ↩

  11. *Matth.* xiv, 32; *Marc.* vi, 51. ↩

  12. *Matth.* xiv, 23. ↩

  13. Marc. vi, 47. ↩

  14. Matth. xiv, 24; ↩

  15. Ps. xii, 1. ↩

  16. Marc. vi, 48. ↩

  17. Matth. xiv, 25; ↩

  18. Marc. vi, 48. ↩

  19. Joann. i, 9. ↩

  20. Jonæ ii, 8. ↩

  21. Dan. iii, 50. ↩

  22. 1 Cor. x, 13. ↩

  23. Ps. lxx, 9. ↩

  24. Job xiii, 15. ↩

  25. Ps. xc, 15. ↩

  26. Marc. vi, 49. ↩

  27. Matth. xiv, 26; ↩

  28. Eccli. i, 28. ↩

  29. Prov. xxviii, 14. ↩

  30. Matth. xiv, 28-32. ↩

  31. Jacob. i, 2. ↩

  32. Philipp. iii, 20. ↩

  33. Job v, 18. ↩

  34. Ps. lxxvi, 11. ↩

  35. Ps. vii, 10. ↩

  36. Hebr. iv, 12. ↩

  37. Matth. vi, 33. ↩

  38. II Thess. iii, 10. ↩

  39. Ps. cxxvii, 2. ↩

  40. Matth. vi, 25. ↩

  41. Ibid. 16. ↩

  42. Matth. 11, 17. ↩

  43. Is. xxvi, 12. ↩

  44. vers. 14. ↩

  45. Ps. LXXVII, 24, 25; CIV, 40. ↩

  46. Exod. XVI, 4. ↩

  47. Joann. 1, 16. ↩

  48. Joann. IV, 15. ↩

  49. Ibid. 13. ↩

  50. Ps. XVI, 15. ↩

  51. Matth. V, 6. ↩

  52. Ps. XLV, 5. ↩

  53. Ps. XXXV, 9. ↩

  54. Eccl. XXIV, 29. ↩

  55. Eccli. XXIV, 29. ↩

  56. In Joann. IV, 13. ↩

  57. Rom. VIII, 29. ↩

  58. Ephes. I, 4. ↩

  59. Joann. I, 16. ↩

  60. Ps. cxvii, 13. ↩

  61. Job xix, 25. ↩

  62. 1 Cor. xv, 51, 52. ↩

  63. 1 Cor. XIII, 12. ↩

  64. Ibidem. ↩

  65. 1 Thess. IV, 3. ↩

  66. Num. XI, 1; XIV, 1-11, 27, 29, 35; XX, 13. ↩

  67. Exod. XVI, 2, 7, 8; ↩

  68. Jacob. I, 17. ↩

  69. Rom. IX, 16. ↩

  70. Sap. IX, 15. ↩

  71. II Cor. III, 5. ↩

  72. Matth. VII, 14. ↩

  73. Jer. XXXI, 3. ↩

  74. Apoc. III, 19. ↩

  75. Osee XI, 4. ↩

  76. Ps. XII, 6. ↩

  77. Ps. CXV, 12. ↩

  78. Is. LXIII, 7. ↩

  79. Ps. CXVIII, 112. ↩

  80. Hebr. XI, 26. ↩

  81. I Cor. XV, 51. ↩

  82. Matth. XX, 16; XXII, 14. ↩

  83. Dan. VII, 14. ↩

  84. Ps. LXXI, 17. ↩

  85. Cant. I, 3. ↩

Chapter 18 of 51