Skip to the text

Articulus 16

EXPOSITIO CAPITULI SEXTI : POST HÆC ABIIT JESUS TRANS MARE GALILÆÆ.

POST hæc narrat Evangelista grande miraculum, quo omnipotentia Christi magnifice noscitur demonstrata, ejusque supernaturalis doctrina efficaciter roborata, ut supernaturalis assertio supernaturali firmaretur argumento.

Post hæc quæ in præcedenti capitulo dicta gestaque feruntur, abiit Jesus a Jerusalem et Judæa. Abiit autem et navigavit trans mare Galilææ, quod est mare Tiberiadis, id est, mare istud, quod dicitur mare Galilææ, a provincia in qua situm est, dicitur etiam mare Tiberiadis, ab urbe nomine Tiberias, quæ sita est in littore hujus maris. Abiit autem Jesus diversis ex causis. Primo, secundum quod hic insinuatur, cedens persecutioni Judæorum, ne ante tempus præfixum ab eis occideretur. Secundo, cedens furori Herodis. Ut enim in Matthæo legitur, Jesus audita decollatione Joannis, fecit quæ jam refert Evangelista. Tertio, ut discipuli sui post laborem paululum repausarent : quia ut scribitur in Marco, Erant qui ibant et redibant, et nec spatium manducandi habebant.1 Unde Christus ait discipulis :2 Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum.3

Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, hoc est miraculosas curationes, quæ faciebat super his, id est in eis hominibus, qui infirmabantur. Hæc fuit una ratio ob quam sequebantur eum. Diversi tamen diversis de causis Christum corporaliter sequebantur : quidam, ut aliquid reprehensionis in verbis aut actibus ejus invenirent, quemadmodum Pharisæi et Scribæ invidiosi;45 quidam, ut instruerentur et vitam suam corrigerent, ut studiosi ac pœnitentes;6 quidam, ut signa viderent et nova audirent, ut curiosi;7 quidam, ut curarentur; quidam, ut suis sanitatem acquirerent, sicut de regulo dictum est;8 quidam, ut corporaliter alerentur. Et quoniam Dominus Jesus etiam secundum corpus speciosus valde et eloquentissimus fuit, et optimæ habitudinis, verisimile est quod multi sequebantur eum delectati specie et eloquentia ejus. Denique, secundum Matthæum, prædicta multitudo de civitatibus secuta est Christum pedestris.9 Ex quo elicitur quod egeni fuerunt pro majori parte. Et ut Marcus testatur, quum cognovissent quod Jesus esset, de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt discipulos Christi.10 In quo patet fervens eorum ad Christum affectio, ac prompta devotio, saltem quorumdam.

Subiit ergo in montem Jesus, ut locus corresponderet locato. Christus enim propter sanctissimæ vitæ excellentiam, propter miraculorum eminentiam, propter contemplationis celsitudinem, propter caritatis omniumque virtutum incomparabilem sublimitatem, mons appellatur. De quo per Danielem asseritur, quod lapis abscissus sine manibus, crevit in montem magnum, implevitque universam superficiem terræ.11 Mons ergo ascendit in montem, implens ad litteram illud quod dicitur per Isaiam : Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion. Ascendit ergo in montem, qui est locus orationi, contemplationi instructionique aptus, ut et nos similiter faciamus tempore opportuno.12 Opportunitas equidem loci plurimum confert ad devotionem. Ascendit quoque in montem, docens nos suo exemplo terrena ista atque carnalia abjectare, et cœlestia ac divina toto affectu requirere : quatenus cum Apostolo quæ sursum sunt quæramus ac sapiamus, non quæ super terram ; et quæ retro sunt obliti, in anteriora extendamus nos ipsos, omnia sensibilia vana atque caduca arbitrantes ut stercora, ut superinvisibili Deo ardenti desiderio uniamur.13 Et ibi sedebat cum discipulis suis, docens eos, et latitudinem terræ quam condidit circumspiciens, magis autem habitatoribus terræ compatiens, eisque auxiliari proponens.

Erat autem proximum Pascha, dies festus Judæorum, id est, de propinquo jam imminebat. Porro, ut Beda ait, inter decollationem Joannis et Christi passionem, unius anni exstitit spatium.14 Et sic istud fuit Pascha secundum, circa quod decollatus est Joannes : in quo Christus non fuit in Jerusalem, cedens adversariis suis.15 Nam, sicut sæpe observavit legalia, ostendendo se hominem verum factum sub lege;16 sic interdum prætermisit ea, ostendens se verum Deum ac legislatorem supra legem. Quia hic dicitur, Erat proximum Pascha, evangelium istud legitur in medio Quadragesimæ, propinquante paschali solennitate.

Quum sublevasset ergo oculos Jesus, qui oculis vagus non fuit, sed summe compositus; nec sine ingenti causa circumspexit, sed in omnibus universæ maturitatis et probitatis dedit exemplum; et vidisset quia multitudo maxima, videlicet quinque millia virorum, præter mulieres et pueros, venit ad eum, dixit ad Philippum, qui primo omnium dicitur a Christo ad apostolatum vocatus. Unde nunc forte propter familiaritatem et caritatis ostensionem, specialiter dirigit sermonem ad eum. Aliqui tamen affirmant quod Philippus ceteris discipulis rudior fuit, ideo magis indiguit informari :1718 et hinc Christus eum interrogat, non quasi ignorans, sed informare intendens.19 Unde ememus panes ut manducent hi? Noverat Christus non adesse pecuniam ad emendum tot panes sufficientem, quoniam pauper fuit, et parum vel nihil secum detulit de argento et auro.

Hoc autem dicebat tentans eum, tentatione piæ probationis ordinatæ ad instructionem, qua tentavit et Abraham : non tentatione seductionis ordinatæ ad confusionem, de qua Jacobus ait in sua Canonica : Nemo quum tentatur, dicat quia a Deo tentatur;20 Deus enim intentator malorum est.21 De prima tentatione scriptum est in libro Sapientiæ :22 Deus tentavit justos, et invenit illos dignos se;23 in Deuteronomio quoque dicitur, Recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus, ut affligeret te atque tentaret.24 De secunda oramus : Et ne nos inducas in tentationem. — Sed quum tentare sit experimentum de tentato accipere, quomodo Deus aliquem tentat, qui de nullo accipit experimentum, quippe quum ei omnia antequam fiant, patescant? Et respondendum, quod etiam in Scripturis dicitur Deus experiri, seu aliqua facere ad experiendum, juxta illud Judicum :

Dimisit Dominus Chananæos, ut in ipsis experiretur Israelem, utrum custodiret mandata Domini, an non.25 Dicitur itaque Deus sumere experimentum, non ut ei aliquid innotescat, sed ut tentatus agnoscat se ipsum, vel alii ad ejus notitiam perducantur. Sic ergo tentavit Philippum, ejus ignorantiam demonstrando, non solum ad instructionem Philippi, sed omnium discipulorum, quatenus miraculum magis ostenderetur, et virtus Christi agnosceretur. Perfectos autem tentat Deus, ut eorum perfectio aliis pateat ad exemplum, ut Job et Tobiam; imperfectos vero, ut eorum imperfectio eis clareat ad propriam humiliationem. — Ipse enim sciebat quid esset facturus : ideo non sciscitabatur consilium vel auxilium postulando.

Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat, id est, parvum frustum manducet. Tanquam diceret : Non habemus pretium ad emendum, nec possumus eis providere : idcirco remitte eos ad loca habitabilia, ut sibi ipsis provideant. Quanti valoris fuerint isti denarii, non exprimitur.

Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas frater Simonis Petri. Ad laudem Andreæ hoc pertinet, quod principis Apostolorum exstitit frater. Unde et Judas in sua Canonica vocat se fratrem Jacobi, tanquam dignioris, non ad jactantiam, sed ut a fidelibus quibus scripsit diligentius audiretur.26 Est puer unus hic : qui puer vocatur, non tam propter ætatis parvitatem, quam propter puritatem et innocentiam : ad quam pueritiam obligamur, Christo dicente, Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum.27 Unde hortatur Apostolus : Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote.28 Denique in Scripturis dicitur aliquis puer tripliciter : Primo, propter stoliditatem et inconstantiam, Isaia teste : Puer centum annorum morietur, hoc est senex fatuus.29 Secundo, propter puritatem et innocentiam, ut ibi : Laudate, pueri, Dominum.30 Tertio, propter ætatem permodicam, secundum quod Lucas ait : Puer Jesus crescebat.31 Qui habet quinque panes hordeaceos. Ecce quali cibo uti solebat Christus cum suis discipulis. Condemnata est ergo deliciositas, gulositas atque carnalitas nostra. Et duos pisces.32 Sed hæc quid sunt inter tantos ? id est, parum vel nihil proderunt multitudini tantæ. Joannes, qui ultimo scripsit evangelium atque historiam istam, in aliquibus videtur ab aliis Evangelistis discordare. Sed illa facillime solvuntur, quia Joannes magis determinate et peculiariter recitat factum istud, quam alii : ideo dicit dictum ab uno discipulo, puta Philippo vel Andrea, quod alii Evangelistæ scribunt a discipulis communiter dictum.3334 Tota enim societas fertur facere, pati vel dicere, quod facit, sustinet vel dicit pars ejus.

Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere, id est ad manducandum ordinate sedere. Unde in Marco habetur, quod præcepit ut facerent eos accumbere secundum contubernia sua.35 Erat autem fœnum multum in loco : et sic locus mollior et aptior fuit ad sedendum atque vescendum. Fuitque viride fœnum, secundum Marcum.36 Unde per fœnum intelligitur recens herba, seu gramen terræ quale solet esse circa Pascha.

Discubuerunt ergo viri, per quinquagenos et centenos, ut dicitur in Marco, numero quasi quinque millia.37 Hoc dicit Joannes, quia fortassis erant paulo plures vel pauciores. Alii tamen Evangelistæ simpliciter asserunt quod erant quinque millia, non curantes de tali excessu, vel defectu tantillo.38 Consuetudo enim Scripturæ est, ut ponendo notabilem quantitatem in magnitudine vel multitudine, non curet de modico quod forte superfuit aut defuit. Sic enim in veteri Testamento dicuntur homines tot vel tot annis vixisse, et raro vel nunquam fit mentio nisi de annis, quum tamen non sit verisimile quod omnes illi vixerunt tot annis præcise, quasi eodem die morientes quo nati fuerunt. Præterea dicuntur viri, omnes masculini sexus, a viginti annis et supra, valentes ad bella procedere.39 De mulieribus vero et parvulis, qui forsitan numerum virorum40 vicerunt, non fit mentio, quia secundum consuetudinem legis, soli viri numerari consueverunt.41

Accepit ergo Jesus panes quinque in sanctas et venerabiles manus suas, organa unitæ Deitatis ; et quum gratias egisset secundum quod homo, Deo Patri, vel summæ Trinitati, a qua omne bonum ex tempore sibi collatum accepit, distribuit discumbentibus, id est, per discipulos anteponi præcepit turbis illuc sedentibus, non jam dumtaxat quinque panes, sed et illud quod et ipse sua divina potestate, vel creando, vel multiplicando adjecit. Similiter et ex piscibus duobus, jam multiplicatis usque ad quantitatem quasi innumerabilium piscium, distribuit per manum discipulorum discumbentibus, quantum volebant, id est optabant, discumbentes, videlicet sufficienter, usque ad satietatem ipsorum.

Ut autem impleti sunt, id est, discumbentibus copiose refectis ac saturatis, dixit discipulis suis: Colligite quæ superaverunt fragmenta, id est, famem seu appetitum comedentium vicerunt, ita quod amplius manducare non poterant; vel, Quæ superaverunt, id est, superfluxerunt edentibus; ne pereant, sed pauperibus remeantibus pro viatico conferantur. Unde Christus docuit hoc exemplo reliquias alimentorum prudenter servari, utiliterque expendi.

Collegerunt ergo, Apostoli præcipue, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum, videlicet quilibet Apostolus cophinum suum, si tamen soli Apostoli collegerunt: quod non apparet, quia propter multitudinem manducantium diu occupati fuissent in circumeundo et congregando. — Sed numquid increata Dei sapientia Christus, attingens a fine usque ad finem, et in numero, mensura ac pondere cuncta constituens, sine alto mysterio ordinavit ut duodecim cophini fragmentorum secundum duodenum numerum Apostolorum remanerent?4243 Cur ergo sic contigit? Non plane a casu, sed eo moderante, quo operante facta est multiplicatio præmemorata. Palam est enim quod per panem designetur salutaris doctrina, ad cujus gustum invitat Sapientia dicens:44 Venite, comedite panem meum. Per fragmenta autem panum, signantur participationes imperfectæ ipsius doctrinæ perfectæ. Perfecta vero doctrina convenit Christo. Apostoli vero participando doctrinam Christi, quasi fragmenta et partes perfectæ doctrinæ a fonte sapientiæ collegerunt. Horum fragmentorum vasa seu cophini, erant corda Apostolorum, in quibus per totum mundum fragmenta sapientiæ Christi tulerunt, disperserunt et communicaverunt. Unde ad præfigurandum tantum mysterium, impleti sunt duodecim cophini fragmentorum, juxta numerum beatissimorum Apostolorum.

Collegerunt ergo tantas reliquias45, ex quinque panibus hordeaceis, id est ex panibus in quos multiplicati fuerunt quinque panes prædicti, qui erant quasi semina omnium panum antepositorum edentibus. Quinque etenim panes non habuerunt immediate tanta fragmenta. Apud Marcum adjungitur: Et de piscibus. Ex quo perpenditur quod etiam ex duobus piscibus tanti cibi piscium processerunt, quod discipuli Christi congregaverunt reliquias inde, quamvis non fiat plena narratio de hoc. Sed quid biberunt hæ turbæ? Certum videtur quod si non habuerunt aliunde potum, Christus dedit cibariis istis virtutem agendi quod efficit potus, ita quod sitim perpessi non sunt. Opera nempe Christi summi opificis, perfecta fuerunt:46 quos ergo refecit, perfecte refecit.

Illi ergo homines, quum vidissent, imo et manducando experti fuissent, quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic tanti miraculi factor, est vere Propheta, non qualiscumque, sed qui venturus est, id est, venturus esse prænuntiatus est per alios Prophetas, in mundum hunc inferiorem, ad salvandum eum, id est ad homines redimendos. Non ergo solum confessi sunt Jesum esse prophetam, sed veraciter esse summum illum Prophetam de cujus adventu alii cecinerunt: de quo et Moyses dixit, Prophetam suscitabit vobis Dominus.4748

Quæritur, an Christus fuit propheta. Videtur quod non, quia ut homo, erat præ universis electis excellentissimus comprehensor: comprehensoribus autem seu Beatis in patria, non convenit ratio prophetiæ, propter perfectionem eorum. Prophetia enim, ut Thomas et multi secum testantur, imperfectionem notitiæ comprehendit. Et respondendum, quod Christus fuit vere et verus propheta, quia secundum aliquid fuit viator et hominum conversator, prædicens eis cum quibus conversabatur, futura contingentia atque præsentia eis ignota. Propheta enim dicitur quasi procul videns, id est, ea agnoscens atque annuntians his inter quos habet vitam communem, quæ procul sunt ab aliorum notitia, puta futura, vel præsentia quæ in absentia horum quibus loquitur fiunt : ut si quis in episcopatu Leodiensi consistens, dicat illic præsentibus quæ fiunt in Asia, Domino revelante. Quamvis autem Deus et Beati talia sciant atque denuntient, non tamen prophetæ dicendi sunt, quoniam cum hominibus communem non habent conversationem. Quamvis vero intellectualis cognitio Christi fuit perfecta, non proprie prophetalis, tamen secundum notitiam imaginativæ potentiæ, habuit convenientiam cum Prophetis, quia in imaginatione animæ Christi formari poterant formæ sensibiles, per quas occulta atque futura repræsentabantur animæ suæ, ut viatrici, secundum partem suam inferiorem.

POSTREMO, de moralitate hujus evangelicæ lectionis tanta ab expositoribus dicta sunt, ut non videatur opus aliquid addere, nec illa repetere.49 Sed quoniam Scriptura est velut infinita abyssus atque inexhausibile pelagus, ita quod de ejus expositione, præsertim morali, tanta dici non possint quin in infinitum plura dici prævaleant, nunc aliquid moralitatis tangendum est.

In primis ergo, quod Jesus facto ad Judæos sermone, et illis non credentibus, abiit trans mare Galilææ, hoc figuraliter signat, quod Judæis in sua pravitate atque perfidia obstinatis, transiit Jesus ad gentes, illas per Apostolorum prædicationem vocando ad fidem. Per locum enim desertum quem Jesus ingressus est per mare, significatur gentilitas, olim a Deo relicta, sterilis et vitiosa.50 De qua Isaias prædixit : Lætabitur deserta et invia ;51 et rursus, Multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum. Porro, per mare figuratur abundantia persecutionum atque amaritudo passionis Christi. Unde ait in Psalmo : Omnes fluctus tuos induxisti super me;52 itemque, Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam.53 Per mare ergo, hoc est per passionem, Christus transivit ad gentes : et convenienter per mare Galilææ, quæ interpretatur transmigratio, quia per passionem migravit a Synagoga, desponsando sibi Ecclesiam ex gentilitate conversam. Nam ante passionem jussit Christus Apostolis : In viam gentium ne abieritis ; sed ite ad oves quæ perierunt domus Israel.54 Ad has quippe et ipse primo ac specialiter missus fuit, secundum quod profitetur :55 Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel.56 Post passionem autem mandavit discipulis : Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ ;57 et, Docete omnes gentes.58

Quum itaque Jesus hoc modo ad gentes processisset, secuta est eum maxima multitudo, quia innumerabiles gentes ad fidem conversæ sunt, Christi vestigia imitantes, atque per fidem, dilectionem et opera bona, post ipsum euntes, tendendo de via ad patriam, de exsilio ad paradisum, de terra ad cœlum : et hoc, quia viderunt signa quæ fecit Dominus Jesus per suos Apostolos ceterosque discipulos, in his qui infirmabantur, quos spiritualiter corporaliterque curavit. Innumerabilia namque miracula fecerunt prædicatores Christi inter gentes. Nam et per contactum sudariorum Pauli, sanabantur ægri ; per superpositionem baculi Petri ac vestium evangelistæ Joannis, suscitabantur defuncti. Propter quod dicitur in Marco : Illi profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.59

Subiit ergo in montem Jesus : hoc est, in die ascensionis, dato Apostolis præcepto prædicandi gentibus, Eritis (inquiens) mihi testes usque ad ultimum terræ, tunc ascendit super omnes cœlos, quemadmodum in Actibus plenius edocetur.606162 Et Psalmista prædixit : Ascendisti in altum, cepisti captivitatem ;63 et, Psallite Domino qui ascendit super cœlum cœli ad orientem.64 A summo etenim cœlo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus. Et ibi sedebat ad dexteram Patris, cum discipulis suis, id est universis beatis angelis animabusque glorificatis. Omnes namque cives regni cœlestis, tam angeli quam animæ gloriosæ, purgantur, illuminantur, et perficiuntur a Christo, etiam secundum naturam assumptam, secundum divinum Dionysium: merito ergo nuncupantur discipuli ejus.

Tunc denique sublevavit Jesus oculos suæ inexcogitabilis pietatis, et vidit quia multitudo maxima venit ad eum: quia in omnibus finibus terræ, innumerabiles gentes convertebantur ad ipsum. Unde et Paulus in epistola ad Colossenses, testatur Evangelium suo tempore esse prædicatum in omni creatura quæ sub cœlo est.

Quumque vidisset eos spirituali alimonia indigentes, et justitiam esurientes, dedit atque proposuit eis quinque panes, animam viatricem dulciter atque fortissime reficientes. — Primus panis, est ipsa superbenedicta Divinitas, quæ sicut comprehensores alit per speciem, reficitque indesinenter per sui ipsius suavissimam fruitionem, sic alit viatores per fidem, et roborat per contemplationem ac futurorum gaudiorum piissimam prælibationem. — Secundus panis, est corpus Salvatoris sub speciebus sacramentalibus tectum, panis vivus, verusque cibus, de quo infra plenissimus erit sermo: de quo ait Apostolus, Panis quem sumimus, nonne communicatio corporis Domini est? Hunc itaque panem, qui est viaticum nostrum, Christiani tanto ardentius cupiunt, quanto devotiores ac sanctiores exstiterunt. — Tertius panis, est divina Scriptura canonica utriusque Testamenti. De quo in Ecclesiastico legitur: Cibabit illum pane vitæ et intellectus; et alio loco, Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in Prophetis vacabit. Hic panis adeo dulcis est, ut hominem studiosum faciat omnem corporalem cibum atque carnales delicias fastidire ac aspernari. Quamobrem dicit Hieronymus: Ama studia Scripturarum, et ventris delicias non amabis. Et Apostolus: Quæcumque (inquit) scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum, spem habeamus. Hinc nempe in libris Machabæorum Jonathas fassus est: Nos nullo horum indigemus, habentes solatio sanctos libros qui in manibus nostris sunt.

B Quartus panis, est gratia gratum faciens, cum spiritualibus bonis sibi inseparabiliter annexis, quæ sunt tres virtutes theologicæ, septem dona Spiritus Sancti, ceteræque virtutes infusæ, et fructus Spiritus: quibus anima spiritualiter impinguatur, armatur, fecundatur, invincibilisque efficitur. Unde, secundum Apostolum: Optimum est gratia stabiliri cor. Et pœnitens ait: Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. Hic panis gratiæ in anima nostra spiritualem vitam initiat, deiformem similitudinem præstat, atque ad omne bonum facit idoneum. Ideo incessanter orare debemus Dominum pro gratiæ incremento, quia quo illa magis in mente perficitur, tanto ad omnes operationes meritorias reddimur fortiores atque proniores, ita ut laborem vix sentiamus.

Quintus panis, est promissio futurorum bonorum, qui facit nos agiles et animo infatigabiles in cultu divino, scientes quod non sunt condignæ passiones ad mercedem nobis promissam, paratam, mox dandam. De hoc pane dicit Archiapostolus in sua Canonica: Videntes Jesum exsultabitis lætitia inenarrabili et glorificata, reportantes fructum fidei vestræ, salutem animarum vestrarum; et ipse Salvator, Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum. Joannes quoque in sua epistola: Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quia quum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Quicumque manducat hunc panem, considerando futura

Rom. xv, 4.

1 Mach. xii, 9.

Hebr. xiii, 9.

Ps. ci, 5.

Rom. viii, 18.

1 Petr. i, 8, 9.

Matth. xiii, 43.

1 Joann. iii, 2.

Ps. xviii, 7.

Coloss. 1, 23.65

1 Cor. x, 16.

Eccli. xv, 3.

Ibid. xxxix, 1. atque cœlestia præmia mente pervigili ac profunda, non succumbit laboribus; non deficit in adversis, non frangitur prosperis, nec quærit laudes humanas; non pigrescit, sed viam mandatorum, non solum ambulat, sed percurrit.66

Præterea, prædictis quinque panibus adduntur duo pisces, suavem gustum præstantes. Primus piscis, est actualis experientia divinæ dulcedinis, qua gustata, desipit omnis caro. Ad quam hortatur

Propheta: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus.67 Unde et Paulus testatur ad Corinthios: Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat consolatio nostra;68 et Psalmista, Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.69 Secundus piscis, est absorptio, resolutio seu salutaris illa defectio mentis in Deo, de qua loquitur Jeremias: Factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans, et defeci, ferre non sustinens;7071 itemque Psalmographus,

Defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei et pars mea Deus in æternum;7273 Sponsa quoque in Canticis, Anima mea liquefacta est ut dilectus locutus est.74 Hunc piscem gustamus, dum anima nostra supra se rapta, atque in divitias Creatoris expansa ac dilatata, reverberatur, præ affectu dissolvitur, a se ipsa omnibusque creatis alienatur, et in solo Deo sensificatur.

Dum ergo fideles his panibus ac piscibus fuerint satiati a Christo supra fœnum, hoc est in carne ista mortali, de qua Isaias effatur, Omnis caro fœnum; dicunt:75 Quia hic est vere Propheta, impletor et finis ac Dominus Prophetarum, qui venturus est in mundum, Ecclesiam suam usque ad finem sæculi spiritualiter visitando, et in fine sæculorum visibiliter descendendo et vivos ac mortuos judicando. Ex hujuscemodi enim refectione interna, certissime noscunt, laudant, ac diligunt clementiam atque potentiam Salvatoris, quemadmodum dicit Propheta: Duo hæc audivi: quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia.

Footnotes

  1. Marc. vi, 31. ↩

  2. Ibidem. ↩

  3. Matth. xiv, 13. ↩

  4. Matth. xxii, 15 et seq.; ↩

  5. Luc. xi, 53, 54. ↩

  6. Matth. xix, 16. ↩

  7. Matth. xii, 38; xvi, 1. ↩

  8. Joann. iv, 46 et seq. ↩

  9. Matth. xiv, 13. ↩

  10. Marc. vi, 33. ↩

  11. Dan. ii, 34, 35. ↩

  12. Is. xl, 9. ↩

  13. Philipp. III, 13. ↩

  14. Matth. VI, 13. ↩

  15. Matth. XIV, 13. ↩

  16. Galat. IV, 4. ↩

  17. Joann. I, 43. ↩

  18. Coloss. III, 1, 2. ↩

  19. Tob. II, 12. ↩

  20. Gen. XXII, 1. ↩

  21. Jacob. I, 13. ↩

  22. Gen. xxii, 8. ↩

  23. Sap. III, 5. ↩

  24. Deut. VIII, 2. ↩

  25. Judic. III, 4. ↩

  26. Judæ 1. ↩

  27. Matth. xviii, 3. ↩

  28. I Cor. xiv, 20. ↩

  29. Is. lxv, 20. ↩

  30. Ps. cxii, 1. ↩

  31. Luc. 1, 80. ↩

  32. Luc. ix, 13. ↩

  33. Marc. vi, 38; ↩

  34. Matth. xiv, 17; ↩

  35. Marc. vi, 39. ↩

  36. Ibidem. ↩

  37. Ibid. 40. ↩

  38. Marc. vi, 44. ↩

  39. Num. 1. ↩

  40. Matth. xiv, 21; ↩

  41. Num. ↩

  42. Num. xi, 21. ↩

  43. Sap. viii, 1. ↩

  44. Prov. ix, 5. ↩

  45. Marc. vi, 43. ↩

  46. Deut. xxxii, 4. ↩

  47. Act. iii, 22. ↩

  48. Act. xviii, 15; ↩

  49. Expositio moralis. ↩

  50. Act. XIX, 12. ↩

  51. Is. XXXV, 1. ↩

  52. Ps. LXXXVII, 8. ↩

  53. Ps. LXVIII, 2. ↩

  54. Matth. x, 5, 6. ↩

  55. Marc. VI, 32. ↩

  56. Matth. XV, 24. ↩

  57. Marc. XVI, 15. ↩

  58. Matth. XXVIII, 19. ↩

  59. Marc. XVI, 20. ↩

  60. Matth. x, 9. ↩

  61. Act. I, 8. ↩

  62. Act. LIV, 1. ↩

  63. Ps. LXVII, 19. ↩

  64. Ibid. 33, 34. ↩

  65. vers. 32 et seq. ↩

  66. Ps. cxviii, 32. ↩

  67. Ps. xxxiii, 9. ↩

  68. II Cor. 1, 5. ↩

  69. Ps. xciii, 19. ↩

  70. Ps. lxi, 12, 13. ↩

  71. Jer. xx, 9. ↩

  72. C misericordia. ↩

  73. Ps. lxxii, 26. ↩

  74. Cant. v, 6. ↩

  75. Is. XL, 6. ↩

Chapter 17 of 51