Skip to the text

Articulus 18

ELUCIDATIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS CAPITULI SEXTI, AB EO LOCO QUO DICITUR : EGO SUM PANIS VIVUS, QUI DE CŒLO DESCENDI.

SACRAMENTUM Eucharistiæ instituit Christus dupliciter: primo, verbo seu assertione; secundo, facto seu consecratione. De prima autem institutione nunc agitur. Et quoniam sacramentum istud incomprehensibilissimum utilissimumque consistit, idcirco ad excludendum omnem errorem ac dubitationem, Christus apertissime tractat de sacramento hoc ipso.

Ego sum panis vivus: quia secundum

51 naturam divinam essentialiter vita sum, vivens in me ipso, et vitam gratiæ vitamque gloriæ causo in aliis, omnes electos reficiens et confortans. Porro, secundum naturam assumptam sum panis vivus, quoniam propter unionem cum Verbo, habeo plenitudinem omnium gratiarum et gloriam perfectissimæ fruitionis in Deo, atque per corpus et sanguinem meum, fidelium animas alo ac poto, gratiam illis præstando per modum causæ instrumentalis ac meritoriæ. Humanitas etenim Christi est instrumentum animatum, conjunctum ac proprium Verbi, per quod et cujus virtute ac merito, omnia divina nobis præstantur gratiarum charismata : sicut et corpus nostrum est instrumentum animatum, unitum et proprium animæ rationalis, per quod anima agit et effluit. Qui de cœlo descendi per incarnationis mysterium et novi effectus productionem, non per localem descensum, ut dictum est sæpius.

Si quis manducaverit, non sacramentaliter tantum, sed sacramentaliter et spiritualiter, vel ad minus spiritualiter cum proposito manducandi sacramentaliter quum fuerit opportunum, ex hoc pane, vivet in æternum vita spirituali, quæ nunc in ipso inchoatur, et virtute sacramenti perficitur, atque in patria consummatur. Nunc enim vivit, bene agendo per gratiam; et in futuro vivet, Deum videndo per gloriæ lumen, dummodo finaliter perseveret in hujus manducationis effectu. Vivet itaque in æternum, quantum est ex parte sacramenti, quod tantæ efficaciæ est, ut possit vitam æternam influere. — Quum quilibet communicans recipiat panem istum totum ac integrum, non partem dumtaxat, cur ait, Si quis manducaverit ex hoc pane, et non potius, Si quis manducaverit hunc panem? Dicendum, quod ad insinuandum quod panis iste inconsumptibilis est, nunquam deficiens.

Præterea, ad intelligendum omnia quæ de isto sacramento jam asseruntur, oportet scire quod in Sacramento altaris sunt tria : Primum est sacramentum tantum, videlicet species panis et vini post consecrationem. Secundum est res et sacramentum, videlicet corpus et sanguis Christi. Tertium est res tantum, utpote gratia sacramentalis, vel unitas corporis mystici. Species itaque panis et vini dicuntur sacramentum, quoniam rei sacræ sunt signum, videlicet corporis et sanguinis Christi. Corpus vero est sacramentum respectu sui effectus, qui est gratia, vel respectu sui signati, quod est corpus mysticum, puta Ecclesia. Quum igitur aliquis accipit corpus et sanguinem sub speciebus sacramentalibus, et non participat sacramenti hujus effectum, scilicet gratiam atque Ecclesiæ incorporationem, propter suam incapacitatem, indignitatem et pravitatem, qua ponit obicem gratiæ, dicitur manducare sacramentaliter tantum. Quum vero sumendo sacramentum, recipit ejus salutarem effectum, manducat sacramentaliter et spiritualiter. Dum autem sortitur effectum præfatum, nec tamen suscipit sacramentum, manducat spiritualiter solum.

Et panis quem ego dabo, per me ipsum in Cœna, hoc sacramentum instituendo discipulisque tradendo, et in ara crucis panem hunc Patri offerendo, et deinceps per meos ministros, videlicet sacerdotes, quibus convenit sacramentum istud consecrare atque porrigere aliis; caro mea est, quæ alit mentem fidelium: tum quia Verbo unita, tum quoniam gratiis plena per redundantiam, et quia Divinitatis gratiam creantis est instrumentum, itemque merito suæ actionis ac passionis; pro mundi vita, id est pro spirituali vivificatione hominum viatorum in mundo degentium. Ad hunc enim finem, ut a morte culpæ ac miseriæ eriperemur, vitamque gratiæ et gloriæ consequeremur, dedit Christus corpus suum in cruce in pretium, et in sacramento in edulium atque remedium. Quotidie quoque dat panem istum pro vita nostra, hoc est, ad hoc ut in vita gratiæ roboremur ac perficiamur.

Verumtamen non est sic intelligendum quod ait, Pro mundi vita, quod per receptionem hujus sacramenti, vita gratiæ in homine inchoetur : imo, qui sine vita gratiæ ad hoc sacramentum accederet, amplius moreretur in anima, reusque fieret corporis Domini.1 Quum enim sacramentum istud sit cibus spiritualis, ideo, sicut cibus corporalis non datur nec prodest nisi viventi vita naturæ, sic cibus hic spiritualis non convenit nec proficit nisi viventi vita gratiæ.

Litigabant ergo, id est, verbis contendebant, Judœi, hæc ab ore Christi audientes, et carnaliter ac ruditer capientes, ad invicem dicentes ex infidelitate et inordinata admiratione : Quomodo potest hic, quem tenemus pro puro homine et filio Joseph, nobis carnem suam dare ad manducandum? quasi dicant : Hoc impossibile est atque inutile. Christus vero testatur hoc esse, non solum non inutile, sed insuper necessarium ad salutem ipsorum.

Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, in Sacramento, sacramentaliter et spiritualiter, vel spiritualiter ad minus, per fidem et votum accedendo gratiamque Christi participando, et biberitis ejus sanguinem modo prædicto, non habebitis vitam spiritualem in vobis, sed carebitis gratia in præsenti et gloria in futuro. Quemadmodum enim membra corporis naturalis moriuntur ac pereunt, nisi capiti connectantur, et ab eo motum sensumque participent; sic homines, ex quibus quasi ex membris constituitur mysticum corpus Christi, vita gratiæ destituuntur, nisi capiti, quod est Christus, per sacram communionem nectantur, recipiendo ab illo vitam spiritualem et motum meritorium.2 Præterea, sicut corpus sine corporeo cibo non sustentatur, nec permanet in vita naturali, sic anima sine hoc cibo vivifico non persistit in vita gratiæ spirituali.

Sed verba inducta intelligenda non sunt quasi sanguis Christi seorsum sumendus sit a vulgo communicante. In primitiva tamen Ecclesia hoc fiebat; sed nunc ordinatum est aliter, propter effusionis periculum. Sanguinem ergo Christi accipit populus spiritualiter, et etiam aliquo modo realiter, quia in Sacramento corporis continetur et sanguis, sicut econtra. Licet enim transsubstantiatio panis directe terminetur ad carnem Salvatoris, et conversio vini ad sanguinem ejus, ex naturali tamen concomitantia, sub utraque specie sunt quatuor : quia sub specie panis est corpus Christi, vi conversionis; anima vero, sanguis et Verbum, sunt ibi ex naturali sequela, quum non sint separata ab invicem. Pariformiter sub specie vini, est sanguis directe, puta ex vi conversionis; caro autem, anima et Verbum concomitantur.

Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, non sacramentaliter tantum, sicut jam dictum est, habet vitam æternam, quoniam habet me ipsum, et habet vitam gratiæ, quæ virtute hujus sacramenti continuatur, donec ad vitam gloriæ sempiternæ pertingat. Futuram quoque beatitudinem jam habet in spe, virtute et gratia hujus sacramenti. Et ego resuscitabo eum in novissimo die, ut me Deum et hominem videat oculis carnis et cordis per propriam speciem, quem nunc cernit per fidem. Carnalibus enim oculis videbimus Christum in humanitate, mentalibus vero in divinitate.

Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Hoc ait Salvator, ne putaretur parabolice loqui more consueto, ita quod carnem suam diceret panem, quia signaretur per panem, et esset sub forma panis solum sicut in signo, vel propter aliquam proprietatem cum pane cibus diceretur : quomodo dicit Apostolus, Petra erat Christus, quoniam figuravit Christum;3 et Isaias, Vere fœnum est populus, propter convenientiam quamdam;4 et infra ait de se ipso Salvator, Ego sum vitis vera. Ad insinuandum ergo quod caro sua sit vere et substantialiter sub specie panis, veraciterque sumatur a communicante, sanguis quoque ipsius vere sub specie vini contineatur et recipiatur, adjecit :567 Caro mea, id est corpus : sumitur enim nunc caro, non prout ossa excludit, sed pro toto corpore nervos, venas ac ossa habente; vere est cibus animæ, non corporis, quia non visibiliter nec corporaliter sumitur, quamvis verum corpus sumatur. Et potius dicit, Caro, quam Corpus, quia nunc loquitur de corpore suo in quantum est alimonia spiritus : caro autem magis dicit quid comestibile, quam corpus. Et sanguis meus vere est potus refrigerans, rigans, inebrians mentem, non ventrem. Omnia quippe sacramenta novæ legis ordinantur ad spiritualem vitam. Spiritualis autem vita per Baptismum acquiritur, quia Baptismus est regeneratio spiritualis; et per Confirmationem augetur. Oportet ergo ut per aliquod sacramentum nutriatur : et hoc est Eucharistia, quæ est spirituale alimentum hujusmodi vitæ. Cibum autem oportet realiter addi atque uniri cibato : idcirco in sacramento hoc Christus realiter continetur, substantialiterque communicanti unitur. Et simile est de sanguine, qui est potus.

Præterea, quoniam sacramentum istud est cibus, ideo quidquid operatur cibus materialis in corpore manducantis, hoc agit hic cibus spiritualis in anima digne recipientis. Quemadmodum ergo cibus corporeus naturalem vitam sustentat, confortat, ad perfectionem deducit, deperditum reparat, delectat, impinguat; sic cibus iste vivificus vitam spiritualem ac deiformem in anima fulcit, roborat, perficit, amissa bona restaurat, exhilarat et impinguat, divitias gratiæ accumulando in anima. Unde effectus sacramenti istius, sunt collatio gratiæ, adeptio gloriæ, remissio peccati mortalis obliti ac venialium, diminutio pœnæ, mitigatio fomitis, præservatio a malis futuris, secundum quod dicit Chrysostomus : Sicut leones flammam spirantes, sic ab illa mensa discedimus terribiles facti diabolo.

Voluit quoque Christus in hoc sacramento veraciter contineri ac suscipi, ad ostendendum perfectum fervorem suæ incomprehensibilis caritatis ad nos, et propter nostram utilitatem, quia ex reali præsentia atque immediata unione Christi nobiscum, consequimur maxima bona, sicut subjungitur.

Qui manducat meam carnem sacramentaliter et spiritualiter, et bibit meum sanguinem eodem modo, in me manet per caritatem et gratiam, et mihi incorporatur. Talis utique habitat in adjutorio Altissimi, et in protectione Dei cœli commoratur.8 Et ego in illo permaneo, per salutares hujus sacramenti effectus, per gratiosam custodiam, per inhabitationem benignam. Nam et per eadem dona quibus Deus ad nos converti et in nobis esse ac habitare quasi in templo asseritur, in quantum ea infundit atque conservat, nos quoque ad eum redimus, et in ipso subsistimus ac manemus. Palam est quod speciebus sacramentalibus jam consumptis, desinat Christus esse in communicante per præsentiam carnis et sanguinis; permanet tamen in eo per præsentiam suæ divinitatis, et per effectus sacramenti prætactos. Communicans ergo manet in Christo, sicut membrum in capite, recipiendo influentiam ejus; et Christus manet in illo, sicut caput in membro, influendo in illud.

Ecce quanta beatitudo, dignitas et gloria devotorum, qui tam præstantissimo alimento vescuntur, et Christo tam intime copulantur, tantisque gratiæ donis deificis adimplentur; quanta denique est dilectio, dignatio, liberalitas et misericordia Christi veri Dei, qui nobis pauperculis et indignis sic præstat, sic unit, sic ingerit semetipsum. Nonne veraciter monstrat quod deliciæ ejus sunt esse cum filiis hominum, et quam paratus est dare nobis omnem gratiam suam, quibus tam ineffabiliter præstat se ipsum ?9

Non ergo simus ingrati tanto benefactori et tam incomprehensibilibus beneficiis ejus; sed fervido animo, sollicita mente reverentique corde ei ministremus, ad ejus mensam nos præparemus, ad ejus mansionem in nobis nos dignificemus, venialia cuncta pro posse vitando, mentem ad Christum frequenter erigendo, cordis custodiæ jugiter insistendo. Tunc enim poterimus fructum multiplicem hujus sacramenti percipere, ejusque dulcedinem mirabiliter degustare: quod aliter non contingit. Quamvis enim venialia et distractio improvisa, sacramenti hujus principales effectus non impediant, impediunt tamen experimentalem gustum suavitatis ipsius. Dicamus ergo mente intenta ac grata cum Propheta, Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus:10 imo, totum psalmum in quo continetur iste versiculus, quia præcipue applicabilis est ad regratiandum Christo pro beneficiis istis.

Sicut misit me vivens Pater, id est Pater æternus omnis vitæ fontale principium, qui est substantialiter sua vita, et ego vivo propter Patrem. Hoc præcipue intelligendum est de Christo secundum naturam assumptam, ut sit sensus: Et ego vivo propter Patrem, id est, vitam meam refero ad Patrem, videlicet ad honorem et gloriam ejus, sicut ad superiorem et ultimum finem. Imo, sic Christus retulit vitam suam ad totam Trinitatem, quæ est omnis creatæ naturæ ultimus finis. Potest quoque exponi de Christo secundum naturam divinam, hoc modo: Vivo propter Patrem, id est, a Patre vitam accepi, non aliam, sed eamdem quam possidet ipse. Et qui manducat me sacramentaliter ac spiritualiter, et ipse vivet per caritatem et gratiam, propter me, id est, ad honorem et gloriam meam ordinabit vitam suam: quemadmodum ait Apostolus, Omne quodcumque facitis in verbo vel opere, in gloriam Dei facite.1112 Vel, Vivet propter me, id est, a me spiritualis vitæ augmentum recipiet, et vivificabitur quotidie magis perfecte. In hoc enim sacramento continetur fons gratiæ, qui communicantem perfundit atque vivificat, nisi obicem ponat.

Hic est panis supersubstantialis, qui de cœlo summo descendit: in quo patet nobilitas ac desiderabilitas ejus. Quomodo autem Christo secundum utramque naturam conveniat esse panem, et descendisse de cœlo, jam dictum est sæpius. Non sicut manducaverunt patres vestri manna: id est, panis iste præstantior et efficacior est quam manna, quum sit verus cibus, non figurativus, gratiam conferens, non promittens. Manna autem fuit figura hujus panis; nec contulit gratiam, sed præsignavit. Per hoc enim quod omne delectamentum continebat, figuravit quod sacramentum Eucharistiæ omnem spiritualem dulcedinem, virtutem et gratiam contineret.13 Et mortui sunt. Omnes enim illi qui manna comederunt, mortui sunt morte naturali ac corporali; sed quidam eorum, quibus isti increduli Judæi similes erant, mortui sunt morte culpæ.

Qui manducat hunc panem digne, cum debita reverentia et devotione, in memoriam dominicæ passionis atque eximiæ caritatis Christi, dijudicans corpus Domini.14 Instituit enim Christus hoc sacramentum in memoriam suæ amarissimæ passionis et ardentissimæ dilectionis, quatenus toties suæ dilectionis nos flamma accenderet, et ad ejus sectanda vestigia pronos efficeret, quoties sacramentum istud superdignissimum, angelis adorandum, susciperemus. Vivet in æternum, in anima per spiritualem virtutem et gratiam hujus panis, imo et tandem vivet vita beata ac immortali in corpore et anima, suscitatus atque feliciter immutatus a Christo.

Hæc verba præinducta dixit Jesus in synagoga docens, in Capharnaum metropoli Galilææ. Potest autem per synagogam intelligi vel congregatio Judæorum, vel domus in qua ad audiendum atque orandum confluxerant. Quamvis enim Judæi non poterant immolare nisi in templo Jerusalem, in singulis tamen urbibus habebant domum vel synagogam, in qua convenerunt ad audiendum verbum Dei et lectionem legis ac Prophetarum, et ad deprecandum Dominum.15 Docuit ergo Christus in civitate præcipua, in loco patenti, in populo magno, quasi non timens reprehendi, nec falsa annuntians. Unde in passione respondit: Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagogis, etc.16 Omnis enim qui facit veritatem, venit ad lucem.

Multi ergo audientes ex discipulis ejus, id est, multi discipulorum Christi audientes Christum tam alta et incomprehensibilia de se ipso, et corporis sui edulio ac sanguinis poculo prædicantem, dixerunt: Durus, id est ad intelligendum difficilis, et rationi vel veritati contrarius, est hic sermo, ille præcipuus quo dixit: Panis quem ego dabo, caro mea est, etc. Quis potest eum audire, quum sonet tam male? quasi dicant: Blasphemare videtur, et obturandæ sunt aures. Verba siquidem Christi de comestione suæ carnis potuque sanguinis, carnaliter intelligebant, putantes quod sic promitteret se daturum suum corpus ad manducandum sanguinemque ad potandum, quomodo alii cibi ac potus apponuntur.

Sciens autem Jesus apud semetipsum, id est in luce propriæ notitiæ, absque exteriori perceptione, quia murmurarent de hoc quod dixit se panem vivum descendentem de cœlo, vel de hoc quod dixit se præstiturum carnem suam ad manducandum, discipuli ejus, non veri ac humiles, sed superbi, dixit eis:17 Hoc vos scandalizat, hoc est, ad ruinam peccati, ad murmurationem perfidiamque inducit, non ex parte mei, sed ex vestra imperfectione? Fuit ergo ibi scandalum passivum, non activum. Si ergo videritis Filium hominis ascendentem in corpore glorificato ubi erat prius, id est ad cœlum, in quo fuit ante incarnationem, non secundum naturam humanam, sed divinam? Unde ad insinuandum unitatem personæ utriusque naturæ in Christo, dicitur Filius hominis fuisse in cœlo, antequam descendit in Virginem.

His verbis Christus evacuavit atque dissolvit scandalum discipulorum. Per hoc enim quod prædixit se in conspectu ipsorum, si secum manerent, ascensurum in cœlum, patere potuit quod descendit de cœlo, et quod non daret corpus suum ad manducandum carnaliter, eo modo quo aliæ carnes eduntur, non sine earum divisione, laceratione et consumptione: quoniam naturale est unumquodque redire ad locum suæ originis; imo, secundum philosophos, unumquodque convertitur ad id a quo processit. Caro quoque sic comesta, non potuisset ascendere.

Spiritus, id est spiritualis intellectus verborum quæ dixi de manducatione corporis mei, est qui vivificat animam vita gratiæ; caro autem carnaliter intellecta, et per se, non prodest quidquam communicanti. Imo, qui verba inducta carnaliter accipit, et carnem non nisi sacramentaliter edit, non solum non vivificatur, sed animæ mortem illabitur. Verumtamen verba prætacta, ad litteram, non mystice, intelligenda sunt de vero corpore Christi; sed ipsum verum corpus spiritualiter contemplandum est atque sumendum, quoniam modus quo est in sacramento, est supernaturalis et incorporalis. Hinc quoque dicit Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat.18 Quemadmodum ergo scientia sine caritate non prodest, sed obest, quum inflet, non quia in se mala, sed propter abusum habentis, et sicut corpus naturale sine anima mortuum est; sic caro sine spiritu non prodest quidquam, etiam nec caro Christi, quia sine gratia Spiritus Sancti et spirituali intellectu, non confert quidquam, sed communicantem damnationi facit obnoxium, eo quod carnem tam sanctam sumat indigne, non spiritualiter ac discrete. Verum, sicut scientia maxime prodest, si adsit dilectio, sic caro Christi, adjuncto spiritu. Sic etiam caro Apostolorum prædicando et discurrendo profuit nobis, operante

64

61

62

63

B

C

D

Spiritu Sancto. Unde quod ait, Spiritus est qui vivificat, accipi potest de Spiritu Sancto seu gratia ejus.

Verba quæ ego locutus sum vobis, de corpore et sanguine meo, spiritus et vita sunt, id est, spiritualem intellectum requirunt, quantum ad modum intelligendi, sicque vivificant mentem per gratiam et sapientiæ lucem. Corpus quippe Christi est in sacramento per modum incorporalem ac indivisibilem : quoniam non est ibi sicut in loco, vel per propriam dimensionem, sed per dimensionem panis, quamvis propriæ dimensiones ejus sint ibi concomitanter, sicut et cetera quædam accidentia Christi, quia non minus splendet in manibus sacerdotis, quam in throno majestatis. Sed sunt quidam ex vobis discipulis meis, qui non credunt verbis quæ dixi, quum tamen tot tantisque testimoniis scire possint me esse Christum, et per consequens falsa docere non posse. Et quia non credunt, non sunt veri discipuli : addiscentem enim oportet credere. Nec valent verba prædicta spiritualiter intelligere, quum Isaias testetur :19 Nisi credideritis, non intelligetis.

Sciebat enim ab initio æternitatis, et a principio incarnationis, Jesus, qui essent credentes futuri, et quis traditurus esset eum. Jesus, secundum quod Deus, novit ab æterno per scientiam increatam omnia occulta, contingentiaque futura ; secundum naturam vero assumptam, scivit hujusmodi per scientiam infusam, ab exordio incarnationis. Ista sunt verba Joannis evangelistæ, qui consequenter recitat verba Christi.

Et dicebat Jesus auditoribus suis : Propterea, id est, quia futura agnosco, et quosdam vestros non credere prævidebam, dixi vobis, quia nemo potest venire, id est per fidem converti ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.20 Non enim omnium est fides, et novit Dominus qui sunt ejus.21 Atque ut Lucas profitetur in Actibus : Crediderunt quotquot præordinati erant ad vitam æternam.22 Hoc enim dixit Christus superius quantum ad sensum :23 Nemo, inquiens, potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum. Omne etenim datum optimum, et omne donum perfectum, est descendens a Patre luminum.24 — Sed dicet aliquis : Si nemo potest venire nisi Deus dederit, ergo qui non venit, per impotentiam excusatur : Deus namque ultra vires nil exigit. Et respondendum, quod a nobis ipsis nil possumus, et tamen possumus quidquid Deus præcipit nobis : quia secundum Philosophum, id dicimur posse per nos, quod possumus per amicos. Quoniam ergo Deus, quantum in se est, paratus est opem impendere, imo et gratiam influit, dummodo fecerit homo quod in se est; ideo per impotentiam non excusamur, sed possumus quod jubemur.

Ex hoc, id est istis auditis, præsertim ob id quod dixerat Christus, Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, etc.25 ; multi discipulorum ejus, non duodecim Apostoli, nec septuaginta duo discipuli, abierunt mente, per infidelitatem et apostasiam, et corpore, per localem recessum, retro post Satanam, non post Jesum, nolentes intellectum suum subjicere incomprehensibilibus testimoniis Christi ac fidei. Quocontra dicit Apostolus :26 In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Et jam non cum eo ambulabant. Dixit ergo Jesus ad duodecim Apostolos : Numquid et vos vultis abire? Non quasi ignorans sciscitatur; sed ut illorum fides manifestaretur, nobisque imitanda proponeretur, et ut ostendat quod coacta obsequia non acceptat.

Respondit ergo ei Simon Petrus pro omnibus, quia ferventior ac principalior ceteris, unde et solito fervore nunc respondit pro sociis : Domine, ad quem ibimus? hoc est, si te relinquimus, alium tibi similem verumque Salvatorem invenire nequaquam valebimus; tu sufficis nobis, propter quem cuncta reliquimus.27 Verba vitæ æternæ habes : id est, doctrina tua cœlestis est, et obedientes tibi ad vitam æternam perducit: non enim temporalia bona, ut Moyses et Prophetæ, sed æterna promittis. In his verbis ostenditur vera et fervida caritas Petri ad Christum, a quo nullatenus voluit separari.28 Amor nempe nectit amantem amato tanto inseparabilius, validius atque intimius, quo fuerit major. Propter quod ait Paulus: Quis nos separabit a caritate Christi? Et nos credimus fide formata, quamvis nondum perfecta et stabilita, et cognovimus per donum intellectus, quod inest omnibus fidem formatam habentibus, et per illud perspicit anima quæ fidei sunt, videns per aliquam rationem qua fides ostenditur esse a Deo, quod vera sint quæ asserit fides. Et congrue ait, Credimus et cognovimus, quoniam credere præcedit intelligere. Quia tu es Christus, spirituali oleo, id est gratiarum plenitudine, unctus, quantum ad naturam assumptam, in regem et sacerdotem altissimum, Filius Dei, non adoptivus, sed naturalis. Hoc frequenter confessus est Petrus: et in verbis istis tangitur duplex natura unitasque personæ in Christo.

Verum, quia responsio Petri quantum ad Judam claudicavit, de quo tamen Petrus nil mali præsumpsit, ideo subditur: Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi, id est, præ ceteris ad gratiam apostolatus vocavi, et unus ex vobis diabolus est? non per essentiam, sed mutationem, hoc est diabolicus propter malitiam, sicut Joannes Baptista dictus est angelus, et alio loco Salvator vocat diabolum hominem, dicens:2930 Inimicus homo hoc fecit.

Dicebat autem de Juda Simonis Iscariotæ. Fuit enim oriundus de vico nomine Carioth. Ista sunt verba Joannis Evangelistæ, non Christi. Christus enim non expressit Judam, quia occultus fuit, et ne diffamatus fieret pejor; vel potius, ut per ejus proditionem implerentur scripturæ Prophetarum de traditione Christi a suo discipulo. Hic enim erat traditurus eum, quum esset unus ex duodecim. Implicite ergo Christus admonuit Judam, qui sibi de propria pravitate conscius fuit.

Circa hunc locum aliqua dicunt Augustinus et Beda, quæ sicut non audeo reprobare, ita nec approbare, quamvis aliqui reprobent ea. Dicunt ergo, quod Christus elegit Judam, ut per ejus proditionem compleret nostram salutem. Non tamen excusatur Judas a culpa, quia non ideo tradidit, quia electus, sed qui traditurus fuit, electus est. Quemadmodum enim iniqui male utuntur beneficiis Dei, sic Deus bene utitur maleficiis hominum, et sic Christus bene usus est malitia Judæ. Ego puto quod Christus elegit Judam ad apostolatum, ut videns tantam pietatem Christi, pœniteret, et apostolicum officium digne prosequeretur. Sed quoniam Christus novit aliter esse futurum, sustinuit Judam propter melius, scilicet, ut per eum impleretur prophetia de Christi proditione. Tanta quippe est bonitas Dei seu Christi, quod non sustineret neque permitteret malum, nisi posset et vellet inde elicere bonum.

Prædicta autem assertio Augustini et Bedæ fundatur in hoc, quod dicunt Judam a principio suæ vocationis malum fuisse, et in malitia perstitisse. Cujus oppositum tenet et probat Lyra, quia distributio bonorum pertinet ad justitiam commutativam, secundum Philosophum, utpote ut melioribus major honor impendatur. Non ergo Judas vocatus fuisset ad apostolatum, nisi tunc dignus fuisset, vel justificatus a Christo, sicut Matthæus, ut esset dignus tanto honore. Quidquid autem sit de veritate assertionis Augustini et Bedæ, tamen ratio ista nil obtinet. Primo, quoniam apostolatus, sicut et prophetia, pertinet ad gratias gratis datas, quæ sæpe impiissimis dantur. Unde de facientibus miracula multa, et prophetantibus in nomine Christi, dicturus est Christus: Discedite a me, quoniam nunquam novi vos.31 Et Balaam perseveranti in malo datus est spiritus prophetiæ.32 Rursus, quoniam communicatio bonorum a Deo liberrima est, sine præviis meritis : idcirco non proprie pertinet ad justitiam commutativam, imo nec ad justitiam.

Insuper quidam imponit Bedæ, quod dicat Judam non esse electum ad apostolatum, sed ad proditionem. Diligenter ergo inspiciens verba Bedæ super Joannem, inveni aliter. Dicit enim Beda, quod undecim erant electi ut in apostolica dignitate perseverarent, et per eos fides prædicaretur ubique. Per quod Beda dat intelligere, quod Judas non fuit electus ut in apostolica dignitate maneret; sed non negat eum ad apostolatum fuisse electum. Imo, si Beda hoc diceret, satis male sonaret : quia apud Matthæum Judas Iscariotes vocatur Apostolus;33 et in Marco legitur, quod Christus vocavit eum cum aliis undecim, fecitque eum Apostolum, committens ei sicut et aliis, prædicationis atque curationis officium.34 In Actibus quoque loquitur Petrus de Juda : Connumeratus est (inquit) in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus.35 Et post pauca leguntur Apostoli exorasse, ut Deus ostenderet quis inter Matthiam et Joseph acciperet sortem apostolatus, de quo prævaricatus est Judas. Vere igitur electus fuit in Apostolum.36 — Chrysostomus vero dicit, quod Judas tempore suæ vocationis fuit bonus.

Quæritur, quum in Scripturis communiter electi accipiantur pro prædestinatis, juxta illud, Multi vocati, pauci vero electi, quomodo Christus dicit se elegisse duodecim, quorum unus fuit præscitus.37 Et respondendum, quod in Scripturis interdum electi dicuntur ad aliquam gratiam particularem gratis datam, vel etiam gratum facientem ad tempus durantem, promoti. Unde Saul vocatur electus. Et in Psalmo cantamus :38 Electos Israel impedivit.39 Et Salomon appellatus est, Amabilis Domino. In Isaia quoque Dominus ait de Cyro rege Persarum, viro gentili atque damnato :40 Elegi te, et non cognovisti me.41 Postremo omnino certum est, quod Judas fuit malus tunc, quum Christus hæc verba de eo pronuntiavit. Et forte ex tunc permansit in malo, quousque prodito Christo, suspendit se ipsum.42

Nos ergo cum beatissimo principe Apostolorum certissime credentes et cognoscentes quod Jesus est Christus Filius Dei, dicamus semper ad Jesum : Domine, verba vitæ æternæ habes, non me permittas abire a te. Integerrima itaque devotaque fide suscipiamus corpus et sanguinem Salvatoris, in quo est salus, vita et resurrectio nostra.

Footnotes

  1. 1 Cor. x1, 27. ↩

  2. Coloss. 1, 18. ↩

  3. 1 Cor. x, 4. ↩

  4. Is. xL, 7. ↩

  5. Joann. xv, 1. ↩

  6. Coloss. i, 18. ↩

  7. 1 Cor. xi, 27. ↩

  8. Ps. xc, 1. ↩

  9. Prov. viii, 31. ↩

  10. Ps. cii, 2. ↩

  11. 1 Cor. x, 31. ↩

  12. Coloss. iii, 17; ↩

  13. Sap. xvi, 20. ↩

  14. 1 Cor. xi, 29. ↩

  15. 1 Cor. III, 21. ↩

  16. Joann. XVIII, 20. ↩

  17. I Cor. VIII, 1. ↩

  18. II Cor. III, 6. ↩

  19. Is. vii, 9, juxta LXX. ↩

  20. II Thess. III, 2. ↩

  21. II Tim. II, 19. ↩

  22. Act. XIII, 48. ↩

  23. vers. 44. ↩

  24. Jacob. I, 17. ↩

  25. vers. 54. ↩

  26. II Cor. X, 5. ↩

  27. Matth. XIX, 27. ↩

  28. Rom. VIII, 35. ↩

  29. Rom. XIII, 28. ↩

  30. Matth. XI, 10. ↩

  31. Matth. VII, 23. ↩

  32. Num. XXIII, XXIV. ↩

  33. Matth. x, 4. ↩

  34. Marc. III, 14, 15, 19. ↩

  35. Act. I, 17. ↩

  36. Ibid. 24, 25. ↩

  37. Matth. xx, 16; xxii, 14. ↩

  38. I Reg. IX, 2. ↩

  39. Ps. LXXVII, 31. ↩

  40. II Reg. XII, 25. ↩

  41. Is. XLV, 3-5. ↩

  42. Matth. XXVII, 5. ↩

Chapter 19 of 51