Articulus 19
DECLARATIO CAPITULI SEPTIMI : POST HÆC AUTEM AMBULABAT JESUS IN GALILÆAM.
QUID post mirabilem pastionem quinque millium virorum de quinque panibus duobusque piscibus, et cetera documenta Christi in præcedenti recitata capitulo, gestum sit, pandit Evangelista.
Post hæc autem quæ in capitulo præcedenti descripta sunt, ambulabat Jesus in Galilæam, id est per diversa loca hujus provinciæ, prædicando in synagogis Galilæorum. Sermonem quippe immediate præhabitum, fecit in synagoga Capharnaum metropolis Galilææ; et inde egrediens, perambulabat urbes et villas Galilææ, faciendo diversa miracula, plurimaque docendo: quæ iste Evangelista omisit, quia ab aliis tribus Evangelistis novit esse sufficienter conscripta.
Non enim volebat in Judæam, id est in terram duarum tribuum, scilicet Juda et Benjamin, ubi sacerdotes, Scribæ ac Pharisæi æmuli Christi communiter habitabant, ambulare passim ac publice, quia quærebant eum Judæi interficere. Idcirco declinavit ab eis: non quasi mortem vel eos qui corpus occidunt formidans, quum fuerit in omni virtute perfectus, et solo nutu omnes adversarios suos occidere potens; sed ut daret exemplum sæpe pro causa, loco et tempore fugiendi persecutores, cedendo furori eorum, ne gravius peccent, vel bono communi inferant nocumentum. Noluit autem Christus in omnibus supernaturali modo procedere, ne putaretur incarnatio ejus phantastica, et ne viri religiosi sine magna causa quærant miraculosum effectum a Deo. Sed in aliquibus processit et habuit se modo humano, ut sciatur veraciter homo factus, et ut nos faciamus quod in nostra situm est potestate, non tentantes Deum.
2 Erat autem in proximo, id est, de propinquo imminebat, dies festus Judæorum, videlicet Scenopegia, id est festivitas Tabernaculorum, quæ septem diebus duravit. Hanc celebraverunt Judæi in Jerusalem quintadecima die mensis septimi, in memoriam quod post egressum de Ægypto habitaverunt in deserto in umbraculis, tentoriis, tabernaculis seu papilionibus, per annos quadraginta. De hac festivitate præcepit Moyses in Deuteronomio.
3 Dixerunt autem ad eum fratres ejus, id est consobrini sive affines. Non enim erant, secundum Bedam, filii Joseph ex alia conjuge: qui creditur virgo mansisse, ut purissimæ ac pudicissimæ Virginis esset custos atque minister condignus. Sed erant cognati Domini Jesu: non tamen de numero eorum quos Christus jam ad apostolatum vocavit, quia post pauca subjungitur, quod isti fratres ejus non credebant in eum; Apostoli autem credebant. Transi hinc, et vade in Judæam*, præsertim in* Jerusalem, Judææ regionis metropolim, ut et discipuli tui, quos habes in Judæa, vel nunc ascensuri sunt in Jerusalem, videant opera tua*, id est miracula, quæ tu facis.* Habuit enim Christus in diversis locis quosdam discipulos qui eum corporaliter non sequebantur: et de illis jam agitur.
Nemo quippe in occulto quid, id est aliquid magnum, seu opus miraculosum, facit, et quærit ipse in palam esse, id est, talia operando desiderat apparere, et in manifesto coram aliis operari. Miracula enim ordinantur ad declarationem divinæ potentiæ atque ad conversionem videntium: ideo in manifesto agenda sunt. Hæc sunt verba hominum adhuc carnalium, humanam laudem amantium, qui sic de omnibus judicant, quales ipsi intra se sunt. Vani enim et ambitiosi arbitrantur facile alios omnes eis esse conformes. Ceterum, verba istorum universaliter vera non sunt, quia non solum Christus suscitavit filiam archisynagogi occulte, multisque a se curatis præcepit ne publicarent ipsum; sed Elias quoque et Eliseus suscitaverunt pueros defunctos in cubiculo. Si hæc facis quæ tibi suggerimus, eundo Jerusalem versus, illicque signa agendo in festivitate jam imminente, coram omnibus qui ibi nunc confluent, manifestas te ipsum mundo, id est hominibus potentiam tuam ostendis, et quod sis Christus opere monstras.
C Quod autem verba prædicta inordinata fuerunt innuit Evangelista, subdendo: Neque enim fratres ejus jam dicti credebant in eum: quia non est Propheta sine honore, nisi in domo sua et in cognatione sua. Unde et isti dubitabant an miracula Jesu essent vera miracula, facta virtute divina; vel si hoc crediderunt, non tamen tenuerunt eum pro Christo Unigenito Dei, veroque Deo, sed pro homine puro et Propheta.
Dixit ergo eis Jesus: Tempus meum, id est tempus manifestandi me ipsum eo modo quo vos desideratis, videlicet ad capiendum honorem ac gloriam ab hominibus, et ad dominandum in mundo, nondum advenit, quia non veni ministrari, sed ministrare. Primus enim Christi adventus usque ad passionem debuit esse occultus, et in abjectione ac humilitate, ut judica-
4
Marc. v, 40, 43; Luc. viii, 51, 56.
Matth. viii, 4; ix, 30;
Marc. vii, 36.
III Reg. xvii, 19-22; IV
Reg. iv, 32- 35.
Marc. vi, 4.
Matth. xx, 28. retur; non in omnimoda manifestatione, ut quasi rex regum ab omnibus honoraretur: quoniam si sic, tunc utique nemo ausus fuisset judicare sive occidere eum. Sed post passionem fuit tempus glorificationis, manifestationis dominationisque suæ: quia ex tunc per prædicationem et signa Apostolorum aliorumque prædicatorum, cœpit Christus suam majestatem ostendere, et ubique regnare, ut omnes agnoscerent et adorarent sublimitatem ipsius. Ideo itaque dicit: Tempus meum nondum advenit. Novit enim Christus intentionem fratrum suorum, quod non invitarent eum ad ascendendum Jerusalem versus et ad signa illic agenda, ex devotione, sed vanitate, ut scilicet ipse Jesus eorum cognatus, et ipsi propter eum tanquam cognati ejus, humanam laudem, favorem et commodum, ex perpetratione miraculorum consequerentur. — Potest quoque ita exponi: Tempus meum, id est hora eundi ad Judæam, et prædicandi et faciendi illic miracula, nondum advenit, quoniam a Deo præordinatum non est ut in principio hujus festivitatis ibi sim, sed in medietate ipsius adveniam.
Tempus autem vestrum semper est paratum. Tempus dicitur bonum et malum, paratum et imparatum, propter ea quæ sunt vel fiunt in tempore. Unde ait Salvator: Sufficit diei malitia sua; et Apostolus, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.12 Et tamen rursus dicit Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.3 Et utique tempus acceptabile ac salutare non est malum: nihilo minus unum et idem tempus dicitur malum, propter mala pœnæ et culpæ quæ sunt vel fiunt in eo, et acceptabile, propter misericordiam Dei, et cetera dona gratiæ operaque virtutum quæ fiunt in ipso. Simili modo dixit Salvator, tempus fratrum suorum esse semper paratum, quoniam quod quærebant, videlicet laus vana et favor humanus ac commodum temporale, quotidie inveniuntur, exhibentur et acquiruntur. Vel ideo dicit tempus suum nondum venisse, sed tempus illorum semper esse paratum, quoniam habuit multos insidiatores, illi vero sine periculo adversariorum ascendere poterant. Et huic consonant verba sequentia.
Non potest mundus, id est homines mundani vobis similes in peccatis, odisse vos. Odium enim ex dissimilitudine oritur, et amor ex conformitate: ideo mali et sæculares se invicem amant carnali et cæco amore. Verumtamen similitudo est causa odii indirecte, sive per accidens, in quantum unus similium impedit alium a consecutione rei optatæ. Propter quod figuli invicem litigant, et homines ejusdem officii sibi invicem invident. Unus quoque multum eruditus, conatur deprimere alium sibi similem. Hinc inter superbos semper sunt jurgia, et inter iracundos discordiæ. Mundus ergo persequitur mundum, imo unus perversus odit atque interimit alium. Sed verum est quod Christus nunc loquitur, quoniam mundanus homo, secundum quod talis, non potest directe odio habere ac detestari similem sibi, quia affectu et opere sunt concordes; tamen indirecte et per accidens contingit oppositum, secundum quod unus sæcularis concipit alium quasi suo voto vel studio contrarium aut nocivum.
Denique quum in divinis Scripturis dicitur, hominem malum non posse corrigi vel facere bonum, et hominem bonum non posse perverti vel facere malum, intelligendum est de hominibus bonis et malis formaliter, hoc est secundum quod tales sunt, non materialiter, quia personæ tales quum sint liberi arbitrii, possunt mutari, durante statu vitæ præsentis.45 In talibus quoque locutionibus frequenter accipitur impossibile pro difficili: quemadmodum peccatum in Spiritum Sanctum dicitur non posse remitti. Et Jeremias ait: Si mutare potest Æthiops pellem suam, et pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere;6 et Christus in Evangelio: Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere.78 Certumque est hoc de hominibus dici. Sic verissime dicimus: Impossibile est superbum Deo placere, homicidam salvari, iracundum a Spiritu Sancto inhabitari. Sed et pœnæ quæ talibus determinantur, intelligendæ sunt sub conditione, videlicet nisi pœniteant; vel per modum comminationis; vel quia frequenter sic accidit. Secundum hunc itaque sensum dicit nunc Christus fratribus istis mundanis: Non potest mundus odisse vos.
Hinc dicit Joannes in sua epistola:9 Nolite mirari si odit vos mundus. Hoc dicit de justis. De impiis vero adjecit: Ipsi de mundo sunt, et de mundo loquuntur, et mundus eos audit.10 Merito ergo amicitia hujus mundi inimica est Deo, in tantum quod Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent.1112
Me autem odit mundus, id est homines vitiosi, præsertim principes sacerdotum cum suis fautoribus, quibus gravis fuit Christus ad videndum, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia, id est quod, opera ejus mala sunt, id est, peccata eorum aperte redarguo. Veritas autem odium parit. Propter quod Salomon loquitur: Ambulans recto itinere et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.13 Et denuo ait:14 Non amat pestilens eum qui se corripit. De talibus scribit Amos: Odio habuerunt corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt.15 Hæc fuit prima atque præcipua causa odii et persecutionis Judæorum in Christum, quia increpavit pravitates eorum.
Vos ascendite ad diem festum hunc, hoc est ad principium solennitatis præfatæ secundum legem. Ego autem non ascendam ad diem festum istum, id est ad exordium festivitatis istius, sed postea veniam. Itaque, Non ascendam, eundo vobiscum et publice veniendo, quia tempus meum nondum impletum est (secundum sensum expositum).
Hæc quum dixisset, ipse mansit in Galilæa. Ut autem, id est postquam, ascenderunt fratres ejus ad Jerusalem, tunc et ipse ascendit, post paucos dies, quia ut cito patebit, ipse venit in templum quarto die festivitatis prædictæ. Fratres vero ipsius interfuerunt primo festivitatis hujus diei. Non manifeste, sed quasi in occulto, quia ut dictum est, ad hoc declinavit a suorum adversariorum adspectu, ut daret exemplum aliquando fugiendi persequentes, et ne daret illis incitamentum amplioris rancoris. Venit itaque non manifeste: vel quia sine magno comitatu processit, vel quia per rara itinera ivit. vel quia conspici noluit. Per quod dedit exemplum, ut interdum humiliter lateamus, atque occulte agamus bona quæ agimus, ne alii contra nos provocentur.
Judæi ergo quærebant eum in die festo in Jerusalem, quoniam solitus fuit ibi adesse in præcipuis festis; et dicebant: Ubi est ille famosus, qui omnibus notus est, quia in omnibus singularis, in pulchritudine vultus, in habitudine corporis, in rectitudine æquitatis, in doctrina, in eloquentia, in miraculis? Hinc ergo non exprimunt nomen ipsius: et forte quod quidam eorum ex contemptu, ut mali, quidam vero ex reverentia, ut credentes, hoc fecerunt.
Et murmur multum, id est magna contentio et ingens confabulatio, erat de eo in turba, sicut de absentibus magnæ reputationis esse solet. Cujus ratio subditur. Quidam enim dicebant: Quia bonus est, id est, vera docens et juste vivens. Nullus tamen eorum æstimavit eum essentialiter bonum, tanquam verum Deum. Alii autem dicebant: Non est bonus, sed seducit turbas, per simulatam justitiam, falsa miracula pestiferamque doctrinam.
Nemo tamen istorum palam loquebatur de illo, aliquid definiendo de bonitate vel pravitate ipsius in audientia publica, propter metum Judæorum. Istud dupliciter potest intelligi. Si enim quod ait, Propter metum Judæorum, intelligatur de Judæis qui quærebant Christum occidere, tunc id quod dictum est, Nemo palam loquebatur de eo, intelligendum erit dumtaxat de his qui dixerunt de Jesu, Quia bonus est. Illi enim ne offenderent, tacuerunt. Si vero quod ait, Propter metum Judæorum, accipiatur simpliciter de Judæis, inter quos multi etiam magni atque potentes fuerunt qui bene senserunt de Jesu, tunc quod dictum est, Nemo palam loquebatur de eo, intelligendum erit de omnibus qui murmuraverunt et loquebantur de Jesu, dicentes : Ubi est ille? Nam aliqui male sentientes de Jesu, non audebant coram omnibus Judæis detrahere ei.
14
Jam autem die festo mediante, id est, prædicta festivitate Tabernaculorum septem diebus durante jam pro media parte elapsa, videlicet quarto die ejus. Sumitur ergo in isto capitulo dies festus, non pro uno die dumtaxat, sed totalitate dierum solennitatis istius. Ascendit Jesus in templum Jerosolymitanum, et docebat. Superius dixit Evangelista, quod noluit Jesus in Judæam transire, quia quærebant eum Judæi occidere : quomodo ergo nunc refert eum templum coram universis intrasse, manentibus Judæis in voluntate tam impia? Et respondendum, quod propter prædictam causam distulit Christus quandoque intrare Judæam, non ex timore, ut dictum est : non tamen semper, ut instruat prædicatores ne gregi sibi commisso subtrahant verbum salutis in necessitatis articulo ; itemque, ut declaret Judæos nil posse contra ipsum, nisi quantum ipse permiserit. Docuit ergo Jesus in templo, introducendo documenta legis ac Prophetarum ; et illa perfecit per propria documenta.
15
Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, id est scripturas legis ac Prophetarum, quum non didicerit eas ab homine? Audierunt namque excellentissima documenta Christi testimoniis Scripturarum firmata ; et patuit eis quod Jesus non frequentavit [scholas], neque ab hominibus instructus fuit : ideo mirabantur. Admiratio quippe consurgit, quum aliquid novi apparet cujus causa nescitur. Istud vero novum atque insolitum fuit, et nescierunt quod Jesus esset ille de quo Isaias propheta prædixit : Requiescet super eum spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, etc.16 Latuit eos quod Jesus esset Deus et homo, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi, qui secundum naturam assumptam accepit a Deo Trinitate omnium præsentium, præteritorum ac futurorum plenam scientiam, ab incarnationis principio.17 Verumtamen admiratio horum partim rudis fuit et increpabilis. Quum enim vidissent plura signa per Jesum fieri, quam fecerunt Prophetæ, debebant attendere quod qui Prophetas docuit per inspirationem internam, docuisset et Jesum Christum similiter. Hinc est quod Matthæus et Marcus referunt dixisse Judæos : Unde huic sapientia hæc et virtutes?18 Nonne hic est filius fabri ?
Respondit eis Jesus, et dixit :19 Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. Juxta dialecticos, nulla propositio verior est quam in qua idem prædicatur de se ipso, et nulla falsior quam in qua idem de se ipso negatur. Quomodo ergo ait, Mea doctrina non est mea? Si enim sic est, ergo doctrina Christi non fuit Christi, et contraria simul stabunt. Dicendum, quod doctrina Christi fuit aliquo modo sua, et aliquo modo non fuit sua. Est igitur sensus : Mea doctrina, hoc est prædicatio evangelica quæ est mea tanquam loquentis ac recipientis, non est mea tanquam a me ipso eam habentis. Christus enim non solum secundum naturam assumptam, sed insuper secundum naturam divinam accepit a Patre quidquid habet et est, puta essentiam atque scientiam. Vel sic : Mea doctrina quæ est mea tanquam docentis, non est mea per studium instructionis humanæ, quia per infusionem eam accepi.
Augustinus et Beda videntur subtiliorem tangere intellectum, tamen obscurum et pia interpretatione egentem. Pro quo sciendum, quod sicut Christus dicitur Verbum et sermo Patris quo omnia loquitur, sic dici potest doctrina Patris, quia per ipsum instruit omnes. Itaque ait : Mea doctrina, hoc est sapientia quæ ego sum, non est mea, hoc est a me ipso, sed ejus qui misit me, scilicet Patris, tanquam primi æternique fontis atque datoris. Sic quilibet nostrum considerans se ex se nihil habere, sed totum quod habet vel est, divinitus recepisse, dicere potest ac debet : Mea anima, mea virtus, mea scientia, non est mea, sed Creatoris mei. Unde secundum Augustinum, doctrinam appellat hic Christus, non doctrinam volubilem et sonoram, sed essentialem seu increatam scientiam. Istam expositionem non arbitror litteralem, quia secundum eam Christus non directe solvisset quæstionem Judæorum dicentium, Quomodo hic litteras scit?
Si quis voluerit voluntate efficaci, procedente in opus quum potest, voluntatem ejus facere, hoc est Deo Patri obedire, ejus præcepta servando, atque in me unicum Filium ejus credendo, passionesque, propriam voluntatem, ac vitia rectum judicium impedientia, abjiciendo, cognoscet, per donum intellectus, per experientiam quamdam, et item per admirabilem certitudinem ex divina illustratione manantem, de doctrina, hoc est evangelica disciplina quam doceo, utrum ex Deo sit, id est, an vera et mihi a Patre collata consistat, an ego a me ipso loquar, hoc est, ex proprio corde eam confingam, et non missus a Deo, sed me ipsum ingerens, prædicem. Per fidem enim pervenitur ad intellectum, juxta illud Isaiæ : Nisi credideritis, non intelligetis.20 Et per obedientiam pervenitur ad gustum; per opera quoque, ad illuminationem. Qui ergo voluntatem Dei facit modo prætacto, meretur dono intellectus impleri ad cognoscendum ea quæ fidei sunt; meretur quoque supernaturaliter consolari ineffabiliterque delectari in Domino, et certificari ab ipso : per quæ fit in omni veritate fidei prorsus certissimus, ita ut nihil ei videatur rationabilius, certius, pulchrius, assertionibus fidei benedictæ.
Talis quoque certissime scit, quod in christiana lege maxime condemnatur omne pactum cum dæmone, omnis operatio magicæ artis, omnis simulatio atque calliditas : sicque cognoscit miracula a Christianis uberrime facta, non esse facta ope diabolica arteque magica, aut circumventione et calliditate humana, sed potestate divina, quæ falsam doctrinam miraculis non confirmat. Denique talis scit quam sancta, perfecta, simplex et pura sit christiana Religio, in qua omnia ad privati amoris plenam exstirpationem et ad divini amoris perfectionem, per ordinatissima media ordinantur. Scit etiam quam virtuosi fuerunt patres qui fecerunt miracula, quam patientes, casti et humiles, quam caritativi, contemplativi, veraces atque pacifici. Ex quibus cognoscunt quod divina sit Christi doctrina. Hinc ergo viri interni, virtuosi et contemplativi, sunt in fide certissimi atque immobiles.
Qui a semetipso loquitur, hoc est, proprias adinventiones, non veritates desuper revelatas, docet et prædicat, gloriam propriam quærit. Operatur enim ex amore privato, non divino, et vanus est ac superbus. Tales fuerunt hæretici, et malarum legum doctores, ut Mahometus. Qui licet dixerint se quærere Dei honorem, tamen mentiti sunt : nam quæsierunt se ipsos, cupientes ab hominibus honorari. Vel sic : Qui a semetipso loquitur, hoc est ex proprio spiritu, non ex inspiratione divina, propriam gloriam quærit, quamvis prædicet vera ac sancta. Tales sunt modo innumerabiles, qui quærunt videri, reputari, promoveri, præesse, et ad hæc obtinenda laborant, studendo, docendo, et multa specie tenus bona agendo. Est enim qui nequiter se humiliat, et interiora ejus plena sunt dolo.21 Verumtamen tales primo et maxime fallunt se ipsos.
Qui autem quærit gloriam ejus qui misit illum, hoc est ego et qui mea sectantur vestigia, qui quærimus gloriam Dei Patris, hic verax est veritate doctrinæ et vitæ, quia Deo instruente profatur ; et injustitia, hoc est mala intentio, seu peccatum reprehensione dignum, in illo non est. Hoc certum est quantum ad Christum. Sed quantum ad famulos ejus, non est sic intelligendum quod sint omnino a culpa immunes; sed sunt sine peccato mortali, et quantum ad hoc quod gloriam Dei quærunt, injustitia carent. Soli etenim Deo debetur honor et gloria. Idcirco, qui quærit gloriam propriam, furtum committit, subripiens Deo quod ejus est. Per hæc ergo probat Christus suam doctrinam esse a Deo. Non enim quæsivit gloriam propriam inordinate, sed totius paupertatis et humilitatis præbuit se in exemplum, nemini blandiens, neminem palpans, sed usque ad mortem pro justitia certans, ita quod verissime dicere potuit illud beati Job: Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. Justificationem meam quam cœpi tenere, non deseram.22 eos ad emendationem induceret, non tamen ut mortem imminentem evaderet.
Respondit ei turba, id est multitudo illa turbata, et dixit: Dæmonium habes, hoc est, quasi insensatus et malitiosus loqueris, malum suspicando de nobis. Quis nostrum te quærit interficere?23 quasi dicant, Nullus. Et utrumque mentiti sunt, imponentes Filio Dei insaniam atque mendacium. Nam in principio hujus capituli dixit Evangelista, quod Judæi quærebant Jesum occidere. Et quid tam irrationale, ut Christo qui est sapientia et veritas Patris, qui et dæmones expulit verbo, regnumque diaboli dissipavit idololatriam destruendo, imponere tantam dementiam et falsitatem?24
Respondit Jesus, et dixit eis: Unum opus feci: non unum dumtaxat, quoniam omnia facta sunt per me. Pater quoque meus usque modo operatur, et ego operor.2526 Sed unum opus feci, cujus occasione contra me murmuratis, mihique legis transgressionem imponitis. Opus istud est curatio paralytici, cui jussit Jesus ferre grabatum suum et ambulare:27 quod factum est sabbato, quemadmodum dictum est quinto capitulo.28 Et omnes miramini admiratione turbante, ex malitia procedente: miramini, inquam, quod ego qui videor religiosus, et zelum Dei me habere ostendo, hoc feci in sabbato. Qui enim odit alium, facta illius faciliter interpretatur in pejus, et ea quæ vel in se bona sunt vel modice culpabilia, adeo magni pendit ac reprobat, ut apud se miretur quod ille talia operatur.29 Hoc modo Manichæus atque Montanus mirabantur quod Deus legis et Prophetarum præcepit plebi Israel spoliare Ægyptum.
Sed quia Judæi objecerunt Christo quod legem Moysis non servaret (dictum est enim quinto capitulo, quod persequebantur Christum eo quod paralyticum curasset in sabbato), ideo subdit:30 Nonne Moyses dedit vobis legem, tanquam minister Dei, non sicut principalis legislator, quomodo Christus dedit nobis evangelicam legem, et nemo ex vobis facit, hoc est observat, legem in omnibus? Hoc asserit Christus cordium judex et cognitor, vel quia in turba quam alloquebatur, nullus fuit justus legisque factor, vel quia tam pauci fuerunt quod comparatione aliorum quasi nulli videbantur. Per hoc innuit Christus, quod digni non erant eum arguere de sabbati transgressione, quamvis sic fuisset: quia qui in majoribus vel paribus culpis sunt, non habent faciem alios increpandi, præsertim si ex officio eis non incumbat. Caritas enim debet esse ordinata, ut unusquisque in primis corrigat semetipsum, deinde et proximum. Quid me quæritis interficere, quod est contra legem, quæ prohibet innocentes occidi? Hoc Christus dixit, ut ostenderet se illorum machinationes cognoscere, et31
D In verbis istis commendatur nobis ineffabilis patientia, mansuetudo atque tranquillitas Christi, qui ad tantam contumeliam, tam benigne mititerque respondit. Discamus ergo Christi exemplo injurias verborum æquanimiter ferre, adversa tranquillo animo sustinere, non reddere malum pro malo, nec vinci a malo, sed vincere malum in bono.3233 Ideo nempe dicit Psalmista: Posui ori meo custodiam, dum consisteret peccator adversum me. Et Salomon in Proverbiis: Non respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. Alibi quoque hortatur: Ne dicas, Reddam malum pro malo; exspecta Dominum, et liberabit te; et, Ne dicas, Quomodo fecit mihi, sic faciam ei. — Denique induratis istis Judæis, qui tam faciliter proruperunt in verba contumeliosa atque blasphema, assimilantur homines passionati, vitiosi et impatientes, qui licet foris aliquid boni agere videantur, intus tamen languoribus animæ pleni sunt, præcipue morbo qui dicitur, Noli me tangere. Unde quum parum pulsantur, tanguntur vel exercitantur, evomunt quo replentur. Prorumpunt enim in verba malitiæ et nequitiæ, in verba fœtida, pungitiva et inordinatissima.
22
Propterea, hoc est ad præfigurandum opera mea, qui spiritualiter circumcido, Moyses, Deo jubente, dedit, hoc est, in scriptis redegit atque proposuit, vobis circumcisionem, hoc est præceptum circumcisionis masculorum in præputio, dicens: Masculus cujus præputii caro circumcisa non est, delebitur anima illa de populo suo. Non quia ex Moyse est, hoc est, circumcisio originaliter data ac jussa non est Moysi, sed ex patribus, hoc est, Patriarchis data est primo. Primo enim data est Abrahæ, ut patet in Genesi; deinde Isaac, Jacob et duodecim Patriarchis. Propter quod ad Romanos testatur Apostolus: Dico Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis, ad confirmandas promissiones patrum. Hoc Christus adjecit, ad declarandum magnitudinem præcepti circumcisionis. Et in sabbato, hoc est septima die, quæ celebris est, circumciditis hominem infantem. Præceptum equidem fuit, ut infans octavo die circumcideretur. Dum ergo nascebatur in sabbato, circumcidebatur sabbato subsequenti.
23
Si circumcisionem accipit homo in sabbato, imo quia sic est, ut non solvatur lex Moysis, hoc est absque transgressione præcepti de celebratione sabbati per Moysen dati, mihi indignamini quia totum hominem, hoc est paralyticum illum in corpore et anima, sanum feci in sabbato? quasi dicat: Hoc valde absurdum est, quum major atque utilior sit curatio totius hominis quam circumcisio corporis. Sed et curatio illa miraculose facta solo verbo, sine labore, magis confert ad gloriam Dei quam circumcisio. In hoc verbo Salvatoris quo dicit, Totum hominem sanum feci, fundatur illud dictum commune, quod Christus sanavit in anima quos curavit in corpore. Dei namque perfecta sunt opera; et iniquis potius obest sospitas carnis quam prosit, dum exhibent membra sua arma iniquitatis peccato.
24
Nolite judicare secundum faciem, id est superficialiter, secundum solam apparentiam, secundum signa incerta, secundum sensum exteriorem.3435 Tale namque judicium sæpius fallit. Sed justum judicium judicate, hoc est, judicando discernite ac proferte, judicando secundum rationem informatam prudentia, regulatam justitia, procedentem secundum ordinem juris, et veritatem rei diligenter pensantem. Præcipit ergo Christus ut judicemus eo modo quo Isaias prædixit de ipso: Non secundum visionem (inquit) oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet;36 sed judicabit in justitia. Quod igitur in Matthæo ait Salvator, Nolite judicare, ut non judicemini, dictum est de judicio inordinato, videlicet usurpatorio, suspicioso, perverso.
Denique, ad rectitudinem seu veritatem judicii multa exiguntur.37 Primo, ut procedat ex lumine rationis, non ex impetu passionis.3839 De hoc multa dicuntur in libro Job: ut est illud, Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?40 Et illud, Quid perdis in furore animam tuam? Et, Respondete absque contentione. Passiones quippe actum rationis impediunt. Secundo, ut sit sine personarum acceptione, quemadmodum Moyses loquitur in Deuteronomio : Dixi principibus et judicibus :
Quod justum est judicate, sive peregrinus sit ille, sive civis; nulla erit distantia personarum; ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam.41 Oportet ergo privati amoris affectionem, amorem odiumque abjicere, ne judex sit partialis. Tertio, ut clamori vel favori plurimorum non cedatur, juxta illud Exodi :
Ne sequaris turbam ad faciendum malum, nec in judicio acquiescas sententiæ plurimorum, ut a vero devies.42 Quarto, ut causa ignota seu dubia debite inquiratur, prout Job ait : Causam quam ignorabam diligentissime investigabam.43 Quinto, ne propter timorem æquitas deseratur. Propter quod scriptum est :
Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates, ne forte extimescas faciem potentis.44 Sexto, ne in judicando plus quam oportet vel decet judicans alicui compatiatur : secundum quod Dominus præcipit in Exodo, Pauperis non misereberis in judicio ;45 et rursus, Non declinabis in judicio pauperis ;46 in Levitico quoque, Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Septimo, ne dona accipiantur, juxta illud Exodi :
Non accipias munera, quæ excæcant etiam prudentes, et subvertunt verba justorum.47 Octavo, ne preces admittantur in præjudicium adversariæ partis. Nono, ut altera pars audiatur, et quilibet æquanimiter suam causam proponere permittatur, juxta quod legitur in Actibus Apostolorum : Non est consuetudo Romanis damnare aliquem hominem, priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.48 Decimo, ne pœna excedat mensuram culpæ. Propter quod Moyses dicit :49 Juxta mensuram culpæ, erit quantitas plagarum. Undecimo, ut judicium ordinetur ad bonum ejus qui judicatur. His itaque observatis, erit judicium verum veritate justitiæ et doctrinæ, hoc est æquum et sapientiale. De hac materia multa jam dixi Matthæi septimo, et ad Romanos secundo :50 idcirco celerius atque facilius transeo.
Dicebant ergo (videlicet, quoniam Jesus dixit, Quid me quæritis interficere?) quidam ex Jerosolymis, hoc est cives Jerusalem, qui melius quam alii noverant machinationem sacerdotum, Scribarum ac Pharisæorum, qui maxime morabantur in Jerusalem, contra Jesum : Nonne hic est quem quærunt interficere? tanquam dicerent : Utique iste est. Ecce palam loquitur contra illos, dicendo :51 Nemo ex vobis facit legem ; et, Quid me quæritis interficere?52 Sicque imposuit eis gravissima crimina in templo coram omni frequentia plebis. Et nihil ei dicunt : quod videtur procedere, vel ex timore, quasi timentes Jesum, vel ex scientia, quasi scientes nunc eum esse Christum. Ideo addunt : Numquid vere cognoverunt principes, hoc est principales in populo, scilicet sacerdotes, Scribæ, Pharisæi ac seniores, præsertim pontifices, quia hic est Christus? quasi dicant : Hoc apparet ex eo quod silent.
C Isti cives ignorabant Jesum esse tantæ potentiæ, quod sine ejus virtute ac permissione nemo loqui potest aut agere quidquam. Idcirco, quod principes tacuerunt, retulerunt ad eorum scientiam, quum potius referendum fuerit ad Christi dispensationem ac ordinationem, qui quando voluit seu permisit, persecutionem sustinuit. Ista tamen dixerunt dubitando, non affirmando. Unde mox arguunt ad oppositum.
Sed et hunc scimus, hoc est cognoscimus, unde sit, hoc est de qua progenie et de quo loco, videlicet a Nazareth Galilææ. Christus autem quum venerit, nemo scit, hoc est sciet, unde sit. Quomodo verum est hoc, quum vulgatum fuerit apud Judæos Christum nasciturum de tribu Juda per David, in Bethlehem? Dicendum, quod Judæi propter diversa loca Scripturæ, ambigui erant de qualitate adventus Christi : et forte quod ideo, quia non intellexerunt ex Scripturis quod in Christo esset duplex natura, puta divina et humana, idcirco non poterant concordare A Scripturas.53 Porro, quod aiunt, Christus quum venerit, nemo scit unde sit, habere poterant ex eo quod scriptum est apud Isaiam: Generationem ejus quis enarrabit?54 Et Malachias: Quis, inquit, poterit cogitare diem adventus ejus?55 aut quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans. Jeremias quoque ait quartodecimo capitulo: Quare venturus es quasi vir vagus?56 Et item: Quare venturus quasi colonus in terra?57 Verum est ergo, quod nemo scit, hoc est comprehendere potest, unde sit Christus, id est æternam atque divinam ejus originem. Sed nec generatio ejus de Virgine comprehendi potest a nobis, quantum ad modum ejus. Quis enim capere queat, qualiter de clauso dulcissimæ Virginis utero exiit verum corpus Christi?
Clamabat ergo: quia ex magno affectu salutis Judæorum, et voce sonora, sicut Isaias prædixit: Clama, ne cesses;58 quasi tuba exalta vocem tuam. Quod S. Hieronymus exponit de Christo ad litteram. Quomodo nunc dicitur Jesus clamasse, quum in Isaia sit prophetatum de eo, Non clamabit, nec audietur foris vox ejus?59 Et respondendum, hoc dictum esse de immoderata seu passionata vociferatione: de qua dicit Apostolus, Omnis clamor, et amaritudo, et indignatio tollatur a vobis.60 Porro de ordinato Christi clamore fertur in Psalmis: Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies;61 et, Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ.62
Docens in templo Jesus, et dicens: Et me scitis.63 Infra ait Christus Judæis: Neque me scitis;64 et in Matthæo: Nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius. Quomodo ergo nunc asserit, Et me scitis? Responsio plana est, quoniam aliquo modo noverant eum, videlicet secundum sensitivam cognitionem; et quantum ex illa intellectualiter elicere poterant, noverant eum secundum suam humanitatem quodammodo, sed multum imperfecte. Putabant quippe, quod naturali ordine genitus esset, et in esse creato subsisteret. Et unde sim scitis, hoc est ortum et patriam meam. Hoc locutus est Christus, quantum ad id quod dixerunt Judæi, Hunc scimus unde sit. Sed quantum ad id quod dixerunt, Christus quum venerit, nemo scit unde sit, respondit: Et a me ipso non veni, hoc est, originem a vobis ignotam habeo, quia a Patre per generationem æternam egressus sum, et ille me misit. Denique quod ait, me ipso non veni, si sic intelligatur, Propria voluntate non veni, verum erit de Christo secundum quod homo: quia voluntas ejus humana non fuit causa quod venit in mundum per incarnationem, sed in incarnatione voluntas illa creata est; voluntas vero Patris fuit causa hujus adventus. Christus autem ut Deus, habet eamdem numero voluntatem cum Patre. Idcirco, quod ait, me ipso non veni, non est accipiendum de Christo secundum naturam divinam, nisi in hoc sensu: me ipso non veni, hoc est, a Patre voluntatem et potestatem accepi per quam veni in mundum, assumendo naturam humanam. Nihilo minus Christus ut Deus, propria voluntate venit ac potestate, imo et misit se ipsum secundum quod homo est.
Sed est verus qui misit me, hoc est Deus Pater, qui est substantialiter verus veritate essentiæ in se ipso, et verax in verbis atque operibus; quem vos nescitis. Certum est quod Judæi non sciebant Deum Patrem per speciem, sicut Beati in patria, nec per comprehensionem plenariam, quia sic non cognoscitur Deus nisi ab intellectu infinitæ virtutis et capacitatis, videlicet a se ipso dumtaxat. Sed quæstio est, an sciebant eum per fidem. Et respondendum, quod non omnes Judæi habuerunt explicitam fidem de superbenedicta Trinitate: idcirco nec Patrem noverunt per fidem explicite. Noverunt tamen eum secundum esse absolutum, in quantum est Deus, per fidem, vel etiam per naturalem rationem. Si vero loquamur de notitia formata, non informi, sic mali Judæi non noverant eum, sicut nec ceteri impii, quan-
1 Joann. II, 4. tumcumque subtiles et eruditi. Qui enim se dicit nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est.
29
Ego autem scio eum : quia ut Deus, comprehendo eum plenarie ; secundum naturam vero assumptam, vidi eum per speciem ab incarnationis principio, clariusque quam aliquis Beatorum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis mendax : quod impossibile est, quum Veritas non possit mentiri, nec Creator creaturis in vitiis conformari. Sed scio eum scientia increata seu comprehensiva, et creata vel fruitiva, quia ab ipso sum, hoc est, ab eo accepi esse, et idem numero, non diversum, per generationem æternam; et ipse me misit, per incarnationis mysterium, hoc est, me incarnari, hominibus apparere mundumque salvare constituit. Scientia autem comprehensionis perfectæ competit Filio, ratione generationis divinæ. Scientia vero infusa, fruitiva, et in genere notitiæ creatæ summe perfecta, convenit Christo ratione missionis præfatæ. Quoniam enim missus est ad salvandum genus humanum, data est ei omnimoda plenitudo gratiæ atque scientiæ inditæ.
Cf. Joann. VIII, 55.
30
Quærebant ergo principes et fautores eorum eum apprehendere, hoc est capere ad occidendum, non amplecti ad perfruendum, de qua apprehensione loquitur Sponsa in Canticis : Quis mihi det te fratrem meum, ut inveniam te foris, et deosculer ac apprehendam te ? Nos quoque, quia non possumus Jesum comprehendere, studeamus saltem apprehendere eum, hoc est per fidem et caritatem attingere eum, eique intime, quantum fieri potest, uniri. Cur voluerunt apprehendere eum ? Primo, quia tam dure ac juste corripuit eos; secundo, quia tam magna asseruit de se ipso.
Cant. VIII, 1, 2.
Et nemo misit in illum manus violentas, quia nondum venerat hora ejus, hoc est tempus suæ passionis, in quo mori decrevit, non antea nec postea. Hoc quod nondum venit hora ejus, fuit signum non causa efficiens quod non capiebatur. Divina vero voluntas atque potentia, erat causa efficiens quod captus non fuit, quia refrenavit malitiam Judæorum, non permittens eam in actum procedere. — Præterea, quia in Evangelio sæpius legitur, Nondum venit hora ejus, vel aliquid simile, quidam hæreticorum dicere ausi sunt, quod Jesus natus est sub certo fato, vel constellatione, cujus virtute fecit quæ fecit. Sed quam falsum sit hoc, non oportet probare, quum certum sit ipsum supernaturaliter esse conceptum ac natum.
Matth. XXVI, 45; Marc. XIV, 41; Luc. XXII, 53; Joann. II, 4; VIII, 20; XII, 23; XIII, 1; XVII, 1.
De turba autem multi crediderunt in eum, quod esset Messias, et dicebant : Christus quum venerit, numquid plura signa faciet, quam quæ hic facit ? Ex quo hi qui ita dixerunt, erant credentes in Jesum, videtur sic exponendum : Christus quum venerit, hoc est, si ponatur, secundum aliorum æstimationem, quod Christus nondum advenit, tamen quum et si venerit, prout illi exspectant, non faciet plura miracula quam efficit iste : ideo est credendum quod sit Christus, in cujus adventu dixerunt Prophetæ multa signa esse fienda. Unde habetur apud Isaiam : Ecce Deus vester veniet, et salvabit vos : tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt; tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum. Nullus quippe ante adventum Christi tanta fecit miracula sicut Christus, et omnes qui post eum fecerunt vera miracula, non nisi in nomine ejus ea fecerunt. Imo, qui scire desiderat quam innumerabilia, præclara et gloriosa prodigia operatus est Christus, aliorum trium Evangelistarum evangelia legat. Verum, quoniam fides istorum non fuit multum perfecta, idcirco quod aiunt, Christus quum venerit, numquid plura signa faciet ? intelligi potest per modum cujusdam inquisitionis. Quantitas enim miraculorum fiendorum a Christo in ejus adventu, non fuit in Scripturis determinata : ideo inquirebant inter se, anne plura signa fierent in Christi adventu, quam quæ viderunt a Jesu produci.
Is. XXXV, 4-6.
32
Audierunt Pharisœi, præcipui æmuli Christi, turbam credentium murmurantem, hoc est, suppressa voce dicentem, de illo hœc bona. Non enim audebant palam confiteri magnificentiam Jesu, timore Pharisæorum, Scribarum atque pontificum.
Footnotes
-
Ephes. v, 16. ↩
-
Matth. vi, 34. ↩
-
II Cor. vi, 2. ↩
-
Matth. xii, 31, 32. ↩
-
Prov. xiii, 10. ↩
-
Jer. xiii, 23. ↩
-
Matth. vii, 18. ↩
-
Prov. xv, 18; xxix, 22. ↩
-
1 Joann. III, 13. ↩
-
1 Joann. IV, 5. ↩
-
Ps. LII, 6. ↩
-
Jacob. IV, 4. ↩
-
Prov. XIV, 2. ↩
-
Prov. XV, 12. ↩
-
Amos V, 10. ↩
-
Is. xi, 2. ↩
-
Coloss.ii, 3. ↩
-
Matth.xiii, 54, 55 ; ↩
-
Marc. vi, 2, 3. ↩
-
Is. vii, 9, juxta LXX. ↩
-
Eccli. xix, 23. ↩
-
Job XXVII, 5, 6. ↩
-
1 Tim. 1, 17. ↩
-
Matth. VIII, 16. ↩
-
Eccli. IV, 33. ↩
-
Joann. V, 17. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Ibid. 9. ↩
-
Joann. I, 3. ↩
-
Joann. V, 16. ↩
-
Exod. III, 22. ↩
-
I Tim. i, 17. ↩
-
Rom. XII, 21. ↩
-
Rom. vi, 13. ↩
-
Deut. xxxii, 4. ↩
-
Is. xi, 3, 4. ↩
-
Matth. vii, 1. ↩
-
Is. vi, 29. ↩
-
Is. xviii, 4. ↩
-
Job xv, 2. ↩
-
Deut. 1, 16, 17. ↩
-
Exod. xxiii, 2. ↩
-
Job xxix, 16. ↩
-
Eccli. vii, 6. ↩
-
Exod. xxiii, 3. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
Exod. xxiii, 8. ↩
-
Act. xxv, 16. ↩
-
Deut. xxv, 2. ↩
-
Matth. vii, 1. ↩
-
vers. 19. ↩
-
vers. 20. ↩
-
Rom. ii, 1. ↩
-
Is. liii, 8. ↩
-
Malach. iii, 2. ↩
-
Jer. xiv, 9. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Is. lviii, 1. ↩
-
Is. xlii, 2. ↩
-
Ephes. iv, 31. ↩
-
Ps. xxi, 3. ↩
-
Ps. lxviii, 4. ↩
-
Joann. viii, 19. ↩
-
Matth. xi, 27. ↩
Chapter 20 of 51