Skip to the text

Articulus 20

PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS CAPITULI SEPTIMI, AB ILLO LOCO QUO DICITUR : ET MISERUNT PRINCIPES ET PHARISÆI MINISTROS, UT APPREHENDERENT EUM.

33

ET miserunt principes et Pharisœi ministros, ut apprehenderent eum. Pharisæi livore contra Christum accensi ac tabefacti, audito quod turbæ confiterentur glorificarentque Jesum, asserendo quod esset Christus, et plurima faceret signa, timuerunt quod reciperent Jesum pro rege Messia. Idcirco collocuti sunt cum principibus sacerdotum, vel principalioribus Judæorum, de occisione Christi; et inito pacto, miserunt ministros, ut caperent Jesum. Aliqui dicunt, quod personaliter hoc facere non audebant, timore turbæ credentis, sed miserunt legatos viros periculis se tradentes, et quod legati isti fuerunt gentiles. Verum ex consequentibus magis apparet, moxque patebit, quod fuerunt Judæi.

Dixit ergo eis, videlicet ministris ad se capiendum missis, Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum, hoc est, non diu ero, nec conversabor sensibiliter inter vos, et vado, hoc est, tempore hoc pauco expleto, ibo per passionem, resurrectionem et ascensionem, ad eum qui me misit, hoc est ad Patrem cœlestem, ut sedeam ad dexteram ejus. Tanquam diceret : Jam nunc non apprehendar a vobis, quia non volo, eo quod tempus meum nondum advenerit. Sed adhuc parumper ambulabo in populo, ad docendum eum, et ad complenda opera quæ Pater dedit mihi ut faciam ea :1 quo facto, facietis me permittente, quod nunc facere cupitis, sed non potestis me prohibente.

B Hæc omnia, utpote modicum manere in mundo, ire ad Patrem et capi, conveniunt Christo secundum naturam assumptam. Nempe secundum divinitatem manet æternaliter in Patre, non recedens neque revertens ad eum, et totum mundum invariabiliter implet, permanens ubique et in omnibus, per essentiam, præsentiam atque potentiam.

Quœretis me, et non invenietis. Hoc a diversis, variis modis exponitur. Primo sic : Quœretis me post resurrectionem, hoc est, ad me convertemini per fidem, in die Pentecostes, vel postea, quando videritis per Apostolos tanta mirabilia fieri in nomine meo. Unde in Actibus Apostolorum habetur : Compuncti sunt corde, et dixerunt :2 Quid faciemus, viri fratres ? Juxta hunc sensum infra loquitur Christus :3 Quum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Et non invenietis me, præsentia corporali atque sensibili, sicut modo. — Secundo sic : Quœretis me, hoc est, auxilium meum implorabitis; et non invenietis me ad libitum vestrum, tempore destructionis Jerusalem a Romanis. Tunc enim, ut dicitur, multi Judæorum noverunt se vastari a Tito propter occisionem Christi, et tunc Christum habere liberatorem optabant, sed non obtinuerunt. Ista expositio modici est valoris, quum sit incerta. — Beda vero exponit sic, quod quæsierunt Jesum post resurrectionem, quando viderunt tot millia converti ad Christum; sed

34 non invenerunt eum spiritualiter, quoniam magnitudinem sui peccati quo Christum occiderunt, pensantes, non vere pœnituerunt, sed barathrum desperationis inciderunt. — Videtur autem sic convenienter posse exponi: Quæretis me, ante passionem, et post hanc vicem, ad capiendum; et non invenietis me corporaliter, usque ad tempus. Ut enim infra habetur: Principes dederunt præceptum, ut si quis sciret ubinam esset Jesus, indicaret.4 Ex quo elicitur, quod sæpe quæsierunt eum ad capiendum, sed non invenerunt.

Et ubi ego sum nunc secundum divinitatem, videlicet in summo cœlo, in sinu Patris;5 vel, Ubi sum, hoc est, ubi post passionem mox ibo et ero, videlicet ad dexteram Dei; vos non potestis venire, propter peccata vestra, vel propria potestate; tamen per gratiam meam, si pœnitentiam veram egeritis, venietis illuc, et eritis mecum.

Dixerunt ergo Judæi, hoc est ministri prædicti, et alii forte qui aderant, ad semetipsos, id est unus ad alium, non intelligentes verba prædicta, sed inter se conquirentes quomodo essent intelligenda: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? Christus aperte dixit, Vado ad eum qui me misit: et tamen non intellexerunt quod prædixit se iturum ad Patrem cœlestem. Numquid in dispersionem gentium iturus est, hoc est ad gentes ubique dispersas, et per sectas ac loca divisas? Sic enim contemptibiliter loquebantur de gentilibus, quos multum spernebant, propter peccata eorum, et delectionem suam ac patrum suorum. Et docturus gentes, videlicet corporaliter recessurus a Judæa, et congregaturus multos discipulos ex gentibus. Quis est, hoc est, quomodo intelligendus est, hic sermo quem dixit: Quæretis me, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire? Hoc forsitan repetebant, ad innuendum quod secundum eorum æstimationem, verba Christi non erant intelligenda de recessu ejus ad gentes, quoniam per verbum de præsenti dixit: Ubi ego sum, vos non potestis venire. Ignorabant itaque quid notavit per hoc.

In novissimo autem die magno, hoc est multum celebri, festivitatis Tabernaculorum durantis septem diebus, ut dictum est.67 Primus enim et ultimus dies hujus festi fuerant celebriores.8 Stabat Jesus, tanquam confirmatus in bono, erectus in omni virtute, et paratus ferre subsidium cunctis ad ipsum confugientibus. Potestque per suam stationem, divinitatis ipsius invariabilitas designari. Et clamabat, affectuose, eloquentissime ac secure prædicando, dicens: Si quis sitit, hoc est, spiritualia bona desiderat, gratiam cupit, fluenta doctrinæ, aquam sapientiæ appetit. De qua siti scriptum est in Ecclesiastico: Animæ vestræ sitiunt vehementer.9 Apud Isaiam quoque ait:10 Omnes sitientes, venite ad aquas. Veniat ad me: non corporis gressu dumtaxat, sed et mentis humili præparatione; faciendo quod in se est; fide quoque non hæsitanti, et oratione constanti. Unde scriptum est in Jacobo: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et dabitur ei;11 postulet autem in fide, nihil hæsitans. Ideo subditur: et bibat, hoc est, desideratam gratiam hauriat, spiritualiter recreetur et refrigeretur a me.12 Omnis quippe qui petit, accipit. Propter quod in Apocalypsi dicitur: Qui sitit, veniat;13 et qui vult, accipiat aquam vitæ gratis. Quicumque ergo mœstificatus indiget consolatione, qui fatigatus indiget confortatione, qui tribulatus indiget subventione, recurrat integra fide ac humili mente ad Christum, non cessans sperare in eo, et procul dubio auxilium sortietur. Ipse enim verissime ait: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.14

Qui credit in me fide formata ac plena. Loquitur autem Christus ad litteram de his qui suo magisterio stabiliter adhærebant usque ad passionem et Pentecosten, sicut patebit. Sicut dicit Scriptura, in Proverbiis, quantum ad sensum, non quantum ad formam verborum.15 Ista allegatio refertur ad sequentia: Flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Quomodo autem intelligendum sit hoc, Evangelista subjecit, nec debemus anticipare expositionem tanti interpretis. Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Est igitur sensus: Flumina aquæ vivæ, id est dona Spiritus Sancti, fluenta doctrinæ cœlestis et gratiæ copiosæ ac multiformis, emanabunt de corde ipsius ad alios, vel de habitu et interiori actu, ad opera exteriora. Itaque per flumina designantur dona Spiritus Sancti; per aquam vivam, ipse Spiritus Sanctus (de quo dictum est: Qui biberit ex aqua quam ego dabo, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam);16 per ventrem vero, mens ipsa interna, in qua habitat Spiritus Sanctus per dona sua. De hujusmodi etenim ventre, ait Salomon in Proverbiis:17 Fili, suscipe sapientiam, quæ pulchra tibi erit quum servaveris eam in ventre tuo; et Isaias, Venter (inquit) meus quasi cithara ad Moab sonabit.18 Ex mentibus ergo Apostolorum et aliorum qui cum eis in die Pentecostes Spiritum Sanctum receperunt, fluxerunt prædicta flumina per evangelicam prædicationem ad totum mundum, quoniam gratiam sibi divinitus communicatam, in alios administraverunt, sicut optimi dispensatores multiformis gratiæ Dei.1920

Præterea, quod prædicta intelligenda sint de effusione Spiritus Sancti in signo visibili, super Apostolos et cum eis consistentes in die Pentecostes, pandit Evangelista, subdendo: Nondum enim, quando Christus hæc prædicavit, erat Spiritus Sanctus datus fidelibus, scilicet in tanta plenitudine tamque evidenter ut post resurrectionem, quando Christus dedit Spiritum Sanctum in signo visibili: primo, per insufflationem, ante ascensionem;21 secundo, per ignearum apparitionem linguarum, in die Pentecostes.22 Fuit autem Spiritus Sanctus datus a principio mundi universis electis, quoniam nullus sine gratia ejus, sine donis ejus, sine fide et caritate salvatus est. Et sancti Patriarchæ atque Prophetæ in magna copia gratiam Spiritus Sancti sortiti sunt, quemadmodum Petrus dicit: Non voluntate humana allata est aliquando prophetia; sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.23 Nihilo minus Apostoli primitias Spiritus Sancti receperunt, quia præ ceteris Sanctis antiquis, exuberantius evidentiusque repleti sunt Spiritu Sancto, et de mysteriis Christi excellentissime illustrati.

Porro, quod subditur advertendum est diligenter. Causam enim cur Spiritus Sanctus nondum datus fuit hoc modo assignans, adjunxit: quia Jesus nondum fuerat glorificatus, id est a morte resuscitatus, atque in corpore gloriosus effectus. In anima enim fuit glorificatus a principio incarnationis, præsertim quantum ad partem animæ superiorem.

Cur ergo Spiritus Sanctus datus non est plene et in signo visibili ante Christi resurrectionem? Respondet Chrysostomus, quoniam talis communicatio non debuit fieri, nisi per Christi passionem humano genere reconciliato. Augustinus vero dicit quod ideo, ut per tam copiosam Spiritus Sancti receptionem certissime suspiremus ad patriam, ad futuram resurrectionem, ad beatam immortalitatem.24 Cujus Christus in se ipso monstravit exemplum, apparendo discipulis in vero corpore veraciter glorificato. Sed litteralis (ut arbitror) ratio est, quoniam ad hoc datus est Spiritus Sanctus tam copiose in signo visibili, ut Apostoli omni notitia Scripturarum omnique usu linguarum impleti, Christi Evangelium ubique et constantissime prædicarent; et item, ut per igneas linguas figuraretur quod igneam legem essent prædicaturi, omniumque linguarum nationes docturi. Hæc autem agenda non erant nisi post resurrectionem: nam ante resurrectionem dictum est eis a Christo, In viam gentium ne abieritis.25 Christus etiam noluit suam majestatem tam evidenter ostendere ante passionem ut postea, ne sua passio impediretur. Potest quoque alia ratio addi, quia non decuit membra tanta gratia decorari, nisi capite totaliter glorificato, omnique gratia accidentalis præmii adornato.

40

Ex illa ergo turba, quum audissent hos sermones ejus, qui erant pulcherrimi atque vehementer notabiles, dicebant quidam : Hic est vere propheta. Secundum Lyram, per prophetam intellexerunt Prophetam illum antonomastice dictum, de quo Moyses scripsit : Prophetam suscitabit vobis Dominus de fratribus vestris, tanquam me.26 Sed quum hoc dictum sit de Christo ad litteram, et Evangelista nunc subdat, Alii dicebant, Hic est Christus, sequitur quod illi per prophetam, non intellexerunt Christum Dominum Prophetarum, sed prophetam simpliciter, quem vocabant vere prophetam, id est divinitus illuminatum.27 Qui autem dixerunt, Hic est Christus, melius consideraverunt verba et opera Jesu. Qui vero dixerunt, Hic est vere propheta, erraverunt, si prophetam sumpserunt in specie, distinguendo Prophetam contra Dominum Prophetarum Christum Jesum, qui fuit propheta et comprehensor, Salvator et finis Prophetarum.

41

Quidam autem increduli, volentes probare testimonio Scripturarum quod Jesus non esset Christus, dicebant : Numquid a Galilœa venit Christus? quasi dicant : provincia Galilææ Christus non est descensurus, nasciturus, seu adventurus. Nonne Scriptura dicit, quia ex semine David et de Bethlehem castello, id est modica urbe; vel, Castello, id est domo, ubi erat, id est habitavit et ortus est, David, venit Christus? Christum nasciturum esse de semine David, prænuntiatum fuit in Psalmo : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam;28 et apud Jeremiam, Suscitabo David germen justum;29 apud Isaiam quoque, Egredietur virga de radice Jesse, etc.30 Certum est enim quod Christus non descendit de stirpe Jesse nisi per David. Præterea, quod Christus nasceretur in Bethlehem, per Michæam prædictum erat :

42

Et tu, Bethlehem Ephrata, ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel. Quoniam ergo noverant Jesum nutritum in Nazareth urbe Galilææ, putabant quod ibi natus fuisset, et per consequens non esset Christus.

43

Dissensio itaque facta est in turba propter eum, diversis diversa sentientibus atque dicentibus. Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum, putantes quod nec propheta nec Christus esset, sed seductor. Erant enim obstinati et pessimi,

44 luminique rebelles. Sed nemo misit super illum manus, quia noluit Christus, et eorum pravitatem repressit.31

Venerunt ergo ministri qui missi erant ut caperent Jesum, ad pontifices et Pharisœos, a quibus fuerant missi, et dixerunt eis, id est ministris, illi : Quare non adduxistis eum captum et vinctum? Responderunt ministri : Nunquam sic locutus est homo, sicut hic loquitur : id est, tanta est sapientia atque facundia oris sui, tam prompte, ordinate et doctrinaliter loquitur, quod nemo ei similis fuit.

45

Nec mirum, quum ipse sit unicum Dei Verbum, quod non laborat in verbo. Hinc ait Psalmista : Diffusa est gratia in labiis tuis.32 Et in Luca legitur :33 Omnes mirabantur in verbis gratiæ quæ procedebant de ore ejus.

46

Responderunt ergo eis Pharisœi : Numquid et vos seducti estis, id est, decepti estis, putantes propter pulchritudinem verborum ejus, quod sit propheta aut Christus? Aliqui dicunt, quod isti ministri, quamvis mala intentione accesserunt ad Christum, tamen audiendo efficacissimam prædicationem ipsius, immutati fuerunt a malo proposito, incipientes aliqualiter bene sentire de eo. Unde Pharisæi hoc attendentes, voluerunt eos a fide Christi prorsus avertere, adjicientes : Numquid aliquis ex principibus, id est sacerdotibus et Scribis, per quos tunc regebantur Judæi, et doctores et ceteris doctiores fuerunt, credidit in eum, aut ex Pharisœis, qui ceteris religiosiores videbantur? Tan-

47

48 quam dicant : Nullus ex doctis et magnis atque devotis credit ei. Sed turba hæc currens post eum, quæ non novit legem, id est vulgus indoctum et ignobile, maledicti sunt, id est, miserabiliter fallitur, facile credens propter insipientiam suam et ruditatem.

Totum mentiuntur Pharisæi, quemadmodum moris est invidorum, quos in tantum excæcat invidia, ut sive per vera, sive per falsa, non cessent avertere alios ab eo quem odiunt.3435 Nam et aliqui ex principibus crediderunt in Jesum, scilicet Nicodemus et Nathanael legis doctor. Infra quoque legitur, quod multi ex principibus crediderunt in Jesum. Sed et devotissimi Judæorum jam crediderunt in Jesum. Pharisæi quoque pleni erant hypocrisi, avaritia, ambitione, invidia. Turba quoque non fuit maledicta, sed præelecta, quemadmodum fatur Apostolus : Quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes;36 et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia.37 Hoc ipse Salvator perpendens, exsultavit Spiritu Sancto, ut apud Lucam introducitur, et ait : Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.3839 Et Psalmista : Testimonium (inquit) Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.40 Quanto ergo quis minus de se ipso præsumit, quanto minus in propria subtilitate et scientia gloriatur, quanto minus alios vilipendit, tanto copiosius meretur illuminari a Christo. Hinc quoque simplices et feminæ sunt devotiores quam multum litterati et viri, quia quo minus habent de excellentia in naturalibus, eo humiliores sunt, et per consequens pleniores sunt ex intima devotione, vera sapientia, illa videlicet quæ est primum donum Spiritus Sancti. Unde Salomon ait : Cum simplicibus sermocinatio Dei.

Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit nocte ad eum, puta ad Jesum, ut dictum est, qui unus erat ex ipsis, id est de numero principum et Pharisæorum, ut patuit :4142434445 Numquid lex nostra judicat, hoc est, judicandum per approbationem vel condemnationem docet, hominem, nisi audierit ab ipso prius, id est, verba de ore ejus audierit, et cognoverit per certitudinem quid faciat ?46 Ubertim enim in lege præceptum fuit, ut causa judicandi investigaretur, audiretur, discuteretur, et ut ipse qui causam habuit, staret coram senioribus, sacerdotibus, vel judicibus, quorum fuit judicare, audireturque ab eis, sicque opera ejus vere cognoscerent. Hocque Nicodemus inseruit, ne incaute damnarent Jesum, vel aliquem ab ipso averterent, et ut induceret eos ad diligentem advertentiam atque præsentialem audientiam Christi, confidens eos, si hoc facerent, convertendos ad Christum, sicut ipse jam fuit conversus ad eum, cujus tantam expertus fuit virtutem, sapientiam eminentiamque in sermone.47

Responderunt Pharisæi, et dixerunt ei, utpote Nicodemo : Numquid et tu Galilæus es, id est a Jesu Galilæo deceptus, discipulusque illius effectus ? Scrutare Scripturas, id est, tu qui legis doctor es, scripturas Moysis et Prophetarum diligenter inquire per actualem considerationem, quas nosti per habitualem notitiam, et vide, id est, si hoc feceris, ex Scripturis oculo interiori videbis, quia Propheta a Galilæa, id est a tam vili terra et plebe, non surgit, id est, non nascitur, non procedit, non ascendit. Mirabilis cæcitas Pharisæorum, qui sic loquuntur ac si Deus eligeret gentem propter locum, et non potius locum propter gentem. Et quod asserunt a Galilæa non surrexisse Prophetam, patet falsum de Eliseo propheta et Debora prophetissa. Tobias quoque, quem constat fuisse de Galilæa, prophetico spiritu fulsit. Imo Deus frequenter in vilioribus locis efficit opera magis præclara. Unde et Nazareth civitatulam Galilææ elegit pro loco conceptionis et educationis; Bethlehem quoque civitatulam Judææ, pro loco nativitatis : non Romam caput mundi, neque Jerusalem Judææ metropolim, ne exaltatio Jesu ac divulgatio fidei christianæ adscriberetur potentiæ civium, vel eminentiæ loci, aut alicui causæ naturali, sed in omnibus agnoscatur operata Divinitas, cujus virtute et cooperatione scimus invaluisse fidem catholicam christianamque legem.484950 Et reversi sunt unusquisque in domum suam. Nam propter prædictas dissensiones solutum est eorum consilium.

Footnotes

  1. Joann. v, 36; ix, 4. ↩

  2. Act. II, 37. ↩

  3. Joann. VIII, 28. ↩

  4. Joann. XI, 56. ↩

  5. Joann. I, 18. ↩

  6. Lev. XXIII, 41. ↩

  7. Ibid. 39; ↩

  8. Num. XXIX, 12, 35. ↩

  9. Eccli. LI, 32. ↩

  10. Is. LV, 1. ↩

  11. Jacob. I, 5, 6. ↩

  12. Matth. VII, 8. ↩

  13. Apoc. XXII, 17. ↩

  14. Matth. XI, 28. ↩

  15. Prov. V, 15. ↩

  16. Joann. IV, 13, 14. ↩

  17. Prov. XXII, 17, 18. ↩

  18. Is. XVI, 11. ↩

  19. Rom. VIII, 23. ↩

  20. I Petr. IV, 10. ↩

  21. Joann. XX, 22. ↩

  22. Act. II, 3, 4. ↩

  23. II Petr. I, 21. ↩

  24. Act. I, 3. ↩

  25. Matth. X, 5. ↩

  26. Deut. xviii, 15; ↩

  27. Act. iii, 22. ↩

  28. Ps. cxxxi, 11. ↩

  29. Jer. xxiii, 5. ↩

  30. Is. xi, 1. ↩

  31. Job xxiv, 13. ↩

  32. Ps. xliv, 3. ↩

  33. Luc. iv, 22. ↩

  34. Deut. 1, 15, 16; XVI, 18; XIX, 16-19. ↩

  35. Lev. XIX, 17; ↩

  36. Joann. 1, 49; III, 2. ↩

  37. I Cor. 1, 27. ↩

  38. Joann. XII, 42. ↩

  39. Luc. x, 21. ↩

  40. Ps. XVIII, 8. ↩

  41. III Reg. XIX, 16; ↩

  42. Judic. IV, 5. ↩

  43. Tob. 1, 1. ↩

  44. Prov. III, 32. ↩

  45. Is. XI, 2. ↩

  46. Joann. III, 2. ↩

  47. Ibid. 1. ↩

  48. Tob. i, 1. ↩

  49. I Cor. i, 27. ↩

  50. Joann. i, 49; iii, 2. ↩

Chapter 21 of 51