Articulus 21
ELUCIDATIO CAPITULI OCTAVI : JESUS AUTEM PERREXIT IN MONTEM OLIVETI.
QUID post facta ac documenta in præcedenti capitulo recitata, egerit atque docuerit Christus, Evangelista explanat.
Jesus autem perrexit in montem Oliveti, qui propter olivas illic nascentes et abundantes sic dictus est. Apud Lucam habetur, quod Jesus exiens noctibus, morabatur in monte qui dicitur Oliveti.1 Apud Matthæum vero et Marcum legitur, quod egressus a Jerusalem abiit in Bethaniam cum duodecim.23 Quod ergo nunc dicitur perrexisse in montem Oliveti, intelligendum est, vel quia intravit domum Marthæ in Bethania, quæ fuit juxta præfati montis radices, vel quia ad tempus morabatur in monte hoc, vacando orationi in loco quieto et separato : non quod indigeret hujusmodi adminiculo; sed ut cunctis fidelibus, et præsertim prædicatoribus, daret exemplum quærendi locum solitarium, orationi contemplationique aptum, post prædicationem, ut ibi recolligerent semetipsos, et quæ in strepitu populi minus recte egissent, discuterent atque corrigerent; idem quoque facerent ante prædicationem, quoniam ordinatus modus prædicandi consistit primo per orationem ad Deum recurrere pro illustratione sapientiæ suæ, et omnium vanitatum et imperfectionum evitatione, ut quod orando hauserunt, prædicando diffundant.
Et diluculo iterum venit in templum : quia ut alibi ait, in his quæ Patris sui erant oportuit eum esse.4 In quo patet ze-
Blus suæ dilectionis quem habuit ad populum Judæorum, quemadmodum ait : Jerusalem, Jerusalem, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas?5 Et omnis populus venit ad eum, maxime vulgus. Jam enim celeberrima fuit fama Jesu in doctrina et eloquentia, in sanctitate, in signis. Et sedens in templo, docebat eos.
Adducunt autem Scribœ, qui doctiores fuerunt, et Pharisœi, qui videbantur religiosiores. Unde et isti, quum fuerint vani, nomen scientiæ et sanctitatis affectantes, specialiter Christo inviderunt, eo quod in sapientia et sanctitate eos excederet, non solum secundum veritatem, sed et secundum populi reputationem. Amatores etenim excellentiæ ac laudis humanæ, invident jugiter his qui eis excellentiores vel pares videntur, timentes ne sibi præferantur.
Adducunt itaque mulierem in adulterio deprehensam. Cur non adduxerunt adulterum, quum eamdem pœnam meruerit? Dicunt aliqui, ut facerent populo æstimationem quod fuit discipulus Jesu. Sed hoc est magis in contrarium. Quum enim studuerint Christum diffamare, si invenissent aliquem discipulorum ejus in tanto facinore, illum maxime publicassent ac produxissent in medium, quatenus crimen discipuli in magistrum redundaret. Quemadmodum enim filius sapiens est gloria patris, sic bonus discipulus est ho-6
1 nor magistri. Forsitan ergo adulter evasit manus eorum, vel muneribus eos placavit.
Sed potius reor quod ideo feminam adduxerunt, non virum, quia optabant ut Jesus parceret delinquenti, judicando ut dimitteretur adulterans, sicque accusarent eum de legis transgressione, quoniam lex jussit hujusmodi lapidare. Consuetudinarium est [enim] judicibus, feminis magis compati faciliusque indulgere quam viris, quia et ceteris paribus, minus peccant in eodem genere culpæ quam viri, quum sit in eis fragilitas major, carnalitas fortior, intellectus debilior. Propter quod mulier nomine carnis frequenter exprimitur in Scripturis.
Et statuerunt eam in medio templi vel populi, coram Christo, et dixerunt ei:78 Magister. Blande et reverenter, fraudulento corde loquuntur, ut Jesus minus caveat se ab eis; magistrumque nominant, cujus noluerunt esse discipuli. Tales sunt multi vulpini observatores Deo odibiles, a quibus tunc magis cavendum est, dum amplius se humiliant, arrident et applicant. Unde scriptum est: Ne credas inimico tuo in æternum, quoniam septem doli in corde ejus.9 Hæc mulier modo deprehensa est in adulterio, id est inventa in crimine: propter quod excusationi locus non patet. In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare, id est jactibus saxorum occidere. Tu ergo, qui in aliquibus legem non servas, quasi vim dispensandi habens, et Dominus legis, quid dicis esse agendum cum ista nefaria? Hæc autem dicebant tentantes eum, id est intentione fallendi, experiri volentes quid diceret, ut possent accusare eum. Proposuerunt enim sibi quaestionem, cujus responsio pro utraque parte increpabilis videbatur: quia si respondisset quod dimitteretur, accusarent eum de Mosaicæ legis destructione; si vero judicasset quod occideretur, objicerent ei quod contra propriam faceret prædicationem, qua in omnibus misericordiam docuit, non rigorem justitiæ. Magis tamen optabant quod judicaret eam dimitti, quia sic gravius videretur redarguendus.
Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.10 Per hoc designavit quatuor: primo, quod ad mulierem peccatricem inclinavit suam clementiam; secundo, quod a malitiosis accusatoribus avertit suæ pietatis respectum, quasi detestans eorum calliditatem; tertio, quod sententia non sit subito et improvise promenda, sed cum deliberatione matura; quarto, quod judicium proferendum sit secundum scripta, vel primo scribendum, deinde publicandum: quod in pluribus locis ac populis observatur. Quid autem scripserit, non refert Evangelista.11 Sed aliqui dicunt, secundum quod tactum est, quod scripsit id quod postea protulit. Alii dicunt, quod scripsit eorum peccata, ut propria peccata videntes, erubescerent. Quidam affirmant, quod scripsit hæc verba:12 Terra judicat terram, id est peccator peccatorem.
Quum autem perseverarent in studio decipiendi, interrogantes eum quid judicaret, erexit se, non corporaliter tantum, sed et spiritualiter, ab humili taciturnitate ad magnæ auctoritatis sublime ac judiciale eloquium. Porro, si Christus a Deo judex omnium constitutus, tam morosus fuit ad judicandum de alio, etiam in manifestis, cur nos tam proni sumus ad judicandum de aliis, etiam non commissis et subditis, et hoc in causis incertis parvisque rebus? Et dixit eis: Qui sine peccato mortali est vestrum. Sine venialibus enim nemo est, nisi forte ad horulam. Propter venialia quoque non fit homo ad judicandum seu puniendum magnos excessus indignus. Primus in illam lapidem mittat: id est, si imo vultis ut secundum legis rigorem puniatur, puniatur secundum congruum ordinem juris. Decet enim justitiam a justis exsecutioni mandari. Si igitur aliquis vestrum est qui legem transgressus non est, ab illo prævaricatrix legis debitam pœnam recipiat. O ineffabilis prudentiæ responsionem ex ore æternæ
Sapientiæ profluentem! In qua utique responsione sic temperata est justitia per misericordiam, et econtra, quod nullatenus potuit judicans reprehendi. Quod enim dixit, Qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat, ad justitiam pertinebat; quod vero per talem sententiam peccatricem de manu illorum eripuit, misericordiæ fuit. O quam facillime Sapientia Dei, Christus Dominus, laqueos sibi expansos dissolvit! Secundum quod Salomon ait: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.13
Et iterum se inclinans, scribebat in terra. Reiteratio facti, confirmationis exstat indicium seriositatisque signum. An vero secundo scripsit idem quod primo, non est penitus certum. Et aliqui dicunt quod primo scripsit sententiam, secundo Scribarum ac Pharisæorum peccata, ut considerantes propria crimina, desisterent a lapidatione adulteræ, atque se ipsos corrigerent. Dicitur quoque quod non scripsit omnia hæc quasi per singula verba, sed aliquem tractum seu figuram depinxit in terra, in qua illi viderunt sua peccata repræsentata quasi in signo. — Quæritur, quomodo Jesus scripsit in terra, quum fuerit in templo pavimentum habente. Et respondendum, quod terra frequenter accipitur pro quacumque re terrestri, in qua elementum terræ prædominatur: quemadmodum olim homini dictum est, Terra es.14 Si ergo super lapides scripsit, quomodo scripsit in tam dura materia? Dici potest, quod materia cessit ei, vel quod aliquid humoris ac pulveris superjacuit pavimento, in quibus scripsit.
Secundum Bedam, ideo Christus se rursus inclinavit et scripsit, ut vultum ab illis sua responsione confusis divertendo; daret eis exeundi libertatem. Denique, juxta Bedam, per hoc quod Christus ante prolationem sententiæ, et statim post eam, scripsit in terra, docemur ut antequam fratrem vel proximum judicemus, et postquam eum corripuimus, ad nos ipsos mentis oculum convertamus, discutiendo conscientias proprias, ne forte in similibus vel gravioribus vitiis simus culpabiles.
Audientes autem Scribæ et Pharisæi sententiam Christi, unus post alium exibant de templo. Nam voce Salvatoris velut telo quodam percussa, confusa et victa erant corda eorum agnoscentium propria scelera: ideo verecundia quadam perfusi, quum se invicem adspexissent, dejecto capite egrediebantur. Et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans. Quomodo solus remansit, quum nec discipuli ejus, nec populus videatur egressus, nisi cum eo vel post eum? Dicendum, quod mansit solus, id est sine prædictis insidiatoribus, et mulier in medio stans, quia incerta fuit adhuc quid Jesus judicaret de ea.
[incipientes a senioribus]
Erigens autem se Jesus: per quam erectionem, suæ pietatis designatur respectus; dixit ei, interrogando non ex ignorantia, sed ut ad verba mulieris convenientius responderet: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? Nemo te condemnavit, id est, lapidandam determinavit? Quæ dixit: Nemo, Domine: quia confusi abierunt qui eam accusaverunt. Dixit autem Jesus, cujus miserationes super omnia opera ejus, qui venit quærere et salvum facere quod perierat:1516 Nec ego te condemnabo, id est, lapidandam dictabo, et si pœnitentiam egeris, non te condemnabo in hora mortis tuæ, nec in die judicii. Vade, non solum corporaliter recedendo, sed a pristinis malis te elongando, statum immutando, de virtute in virtutem eundo, et jam amplius noli peccare, id est, peccato non consentias, sed firmum propositum non peccandi habeto. Unde ait alibi Salvator:17 Non veni vocare justos, sed peccatores in pœnitentiam. Itaque, quod dixit, Nec ego te condemnabo, misericordiæ fuit; quod vero adjecit, Amplius noli peccare, fuit justitiæ. Dimisit ergo Salvator piissimus mulieri huic pœnam et culpam, sicut et la-troni in cruce. Verumtamen ista forma absolvendi, non est ad imitationem trahenda, sed satisfactio imponenda est confitenti, secundum exigentiam culpæ.181920 Christus autem habuit potestatem excellentiæ in sacramentis, potuitque sine exteriori satisfactione, tantæ contritionis gratiam peccatrici huic infundere, quod sufficiebat ad remissionem culpæ pœnæque. Et forte prævidit quod mulier tam efficaciter emendatura fuit vitam suam, quod non oportuit ei specialem satisfactionem imponere.
Iterum ergo locutus est eis, puta discipulis, populo, et cunctis qui aderant, Jesus, dicens : Ego sum lux mundi. Hoc Christus adjecit, ad ostendendum quod sua absolutio qua absolvit adulteram, fuit idonea, eo quod ipse sit lux mundi intus purgans, illuminans atque perficiens. Denique Christus secundum quod Deus, est lux increata, æterna, infinita, superessentialis, fontana, omnem mentem creatam intus illustrans lumine naturæ, gratiæ, vel gloriæ. Secundum naturam quoque assumptam, est lux mundi, id est hominum uni-
Joann. 1, 9.
Ibid. 14.
Ibid. 16.
Matth. v, 14. versorum : lux, inquam, participata, non substantialiter, sed propter plenitudinem gratiæ, sapientiæ et sanctitatis sibi infusæ: de cujus plenitudine accipiendo illuminamur ab eo. Illuminavit autem mundum docendo, conversando, miracula faciendo. Apostolis quoque ait Salvator : Vos estis lux mundi. Sed illi erant lumina particularia, et ministerialia seu instrumentalia, quoniam unusquisque eorum aliquam partem hominum illustravit, tanquam minister summæ lucis. Christus vero est lumen universale ac principale. Tamen ut homo, fuit lumen instrumentale, sed aliter quam ceteri Sancti : quia humanitas Christi est instrumentum Divinitatis proprium et conjunctum, quemadmodum caro est instrumentum animæ eam informantis; alii autem Sancti sunt instrumenta separata Divinitatis atque communia, sicut securis est instrumentum artificis.
I Joann. II, 6.
Qui sequitur me per fidem, dilectionem et operum exhibitionem. Quod ad omnem pertinet Christianum, juxta illud : Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. Et Paulus ad Ephesios : Imitatores Dei estote, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos. Non ambulat, id est, non conversatur, nec vivit, nec oblectatur, in tenebris ignorantiæ et peccati. De quibus tenebris habetur in Psalmo : Fiat via illorum tenebræ et lubricum. Hinc itaque via, id est conversatio impiorum, dicitur tenebrosa, via autem justorum, clara et luminosa, secundum quod Salomon asserit : Via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruunt ; justorum autem semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectum diem. Sed habebit pro præmio hujus imitationis, lumen vitæ, id est lumen gloriæ sempiternæ in patria : de quo canit Psalmista, In lumine tuo videbimus lumen. Habebit quoque in patria pro objecto et præmio objectali, lumen increatum, sanctam et superbenedictam Trinitatem, quæ est origo omnis vitæ naturalis, gratiosæ, et gloriosæ.
Ephes. v, 1, 2.
Ps. xxxiv, 6.
Prov. iv, 19, 18.
Ps. xxxv, 10.
Insuper, qui Christum sequitur, nunc habet vitæ lumen, videlicet Christum, per fidem, spem et dilectionem, quem in patria habiturus est per speciem, id est per claram visionem, tentionem et fruitionem, quæ sunt tres dotes animæ correspondentes tribus virtutibus theologicis. His namque virtutibus et dotibus habemus, tenemus et possidemus Deum in præsenti et in futuro, quoniam Deus sublimis et benedictus, tam bonus, amorosus et liberalis consistit, quod præstando nobis dona sua, præstat se ipsum, ita ut fiducialiter veraciterque dicamus : Deus noster ; et, Deus meus.
Itaque, qui non sequitur Christum, currit et pertinget ad tenebras gehennæ; qui vero sequitur eum, currit atque perveniet ad lumen vitæ claritatemque patriæ, quemadmodum Isaias promisit : Non erit tibi sol amplius ad lucendum per diem, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam. — Quoniam Christus hoc loco asseruit, Ego sum lux mundi, Manichæi
Is. LX, 19. dixerunt quod Christus esset sol iste visibilis: quod quam stultum sit, non oportet probare.
Postremo sciendum, quod quum de ratione luminis sit manifestare seu clarificare, juxta illud Apostoli, Omnia quæ arguuntur, a lumine manifestantur;21 idcirco lumen seu lux proprie dicitur in spiritualibus ac divinis, quoniam manifestatio maxime spectat ad intellectum, in quo est veritatis inspectio. Hinc ergo Deus dicitur lux per essentiam, quia ab ipso omnis derivatur cognitio; et nulla creatura est lux secundum perfectam lucis proprietatem ac rationem, sed solus Deus. Omnis enim creatura habet aliquid tenebrositatis, defectibilitatis et imperfectionis admixtum, quum sit dependens, finita et indigens. Deus vero gloriosus et fortis sic lumen est, ut non sit in eo aliquid non luciditatis, seu imperfectionis vel ignobilitatis. Propter quod ait Joannes in prima sua Canonica: Deus lux est, et tenebræ non sunt in eo ullæ.22
13 Dixerunt ergo ei Pharisæi. Jam dictum est quod Scribæ et Pharisæi qui adulteram adduxerunt, egressi sunt. Isti igitur Pharisæi de quibus nunc agitur, alii fuerunt ab illis. Tu de te ipso testimonium perhibes, laudando tuam personam sublimi præconio, quali nullus Propheta vel Patriarcha commendavit se ipsum; testimonium tuum non est verum, id est ratum et efficax, sed increpabile et suspectum, quum homo non sit bonus judex sui ipsius, nec morale est laudare se ipsum, quum Salomon protestetur:23 Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua.24 Unde Apostolus: Non qui se ipsum commendat, ille probatus est. Idcirco, quum Paulus commendasset quodammodo semetipsum, subjunxit:25 Factus sum insipiens, vos me coegistis; ego enim a vobis debui commendari.
Sed quum hæc ita se habeant, quomodo salvatur quod Christus, cujus omnis actio nostra est instructio, recommendavit se ipsum? Et respondendum, quod non solum Christus, sed et multi Sanctorum Christi utriusque Testamenti, testimonium perhibuerunt de se, et laudaverunt se ipsos, non propter laudem humanam et gloriam vanam, sed ad Dei honorem et aliorum instructionem. Sic namque Prophetæ scribunt revelationes sibi divinitus factas, et quomodo Deus vel angeli eis locuti sunt. Et tale testimonium efficax fuit, quia ex multis aliis patuit verum esse quod asseruerunt, videlicet ex sanctitate conversationis et miraculis, ex effectu impletionis, aliisque diversis indiciis certis: et ita non ipsi dumtaxat, sed et Deus perhibuit testimonium eis. Simili modo testimonium Christi de se ipso efficacissimum fuit, quia ex eminentia suæ sapientiæ, ex magnis ac infinitis suis prodigiis, ex sanctimonia vitæ, multisque aliis, patuit eum esse virum sanctum et justum, omni fide dignissimum. Auctoritates vero præmemoratæ intelligendæ sunt secundum communem cursum, et de his quibus aliunde testimonium sive præconium non perhibetur; itemque, de laude ad se ipsum, non ad Dei honorem proximorumque utilitatem relata: talis etenim laus procedit ex vanitate, non ex caritate.
Præterea ratio cur testimonium et præconium a se ipso prolatum non est idoneum, hæc est, quoniam cognitio hominis de se ipso est sæpe incerta et fallax, propter inordinatum atque privatum affectum ad se. Propter quod homo in multis complacet sibi, in quibus displicet aliis. Et quamvis cognitio sui sit aliquando certa, tamen judicium ex affectu præfato frequenter pervertitur, juxta illud: Amor et odium pervertunt judicium. Illud ergo judicium firmum est, quod ex certitudine notitiæ et rectitudine affectionis emanat. Christus autem virtus et sapientia Patris, perfecte cognovit et juste amavit se ipsum in omnibus:26 ideo testimonium suum de se exstitit firmum. Propter quod subditur:
Respondit Jesus, et dixit eis: Etsi, id est quamvis, vel quia, ego testimonium perhibeo, id est do, de me ipso, verum est testimonium meum : quia scio, scientia increata comprehensive, atque creata apprehensive, unde, id est a quo, veni, utpote Deum Patrem, a quo natus sum ab æterno, et a quo sum missus in tempore; et quo vado, id est eumdem Patrem, ad quem cito revertar ascendendo ad cœlum: et per consequens cognosco me ipsum, nec inordinate ad me ipsum afficior, quia cognitio ista non est informis, nuda et defectuosa. Dum enim principium rei et finis ejus cognoscitur, ipsa quoque cognoscitur. Oportet scire, quod Christus secundum utramque naturam exivit et venit a Patre, ita quod Pater, secundum utramque naturam est principium Christi, origo et fons; sed reverti ad Patrem tanquam ad finem, non competit Christo nisi secundum naturam humanam, qua minor est Patre, et distavit ab ipso quantum ad corporis passibilitatem, rediitque ad eum, a quo secundum divinitatem nusquam recessit. Nihilo minus unigenitus Filius, secundum divinitatem quoque ad Patrem convertitur per contemplationem ac dilectionem, sed non per dependentiam: sicque convertitur ad Patrem, tanquam ad objectum æquale, non tanquam ad finem superiorem; sed ipse et Pater ac Spiritus Sanctus sunt unus finis, in quem ordinanda sunt omnia, quoniam omnia propter se ipsum operatus est Dominus, ut Salomon ait.27
Vos autem nescitis unde venio, id est Patrem, a quo æternaliter gignor, et per incarnationem missus sum, imo continuo mittor, quoniam quidquid ago, ex ejus inspiratione inclinationeque ago. Fuit quippe anima Christi donis Spiritus Sancti summe repleta, per quæ in omni actione movebatur a Deo. Aut quo vado, id est, terminum ad quem tendo nescitis, videlicet Patrem, seu corporis glorificationem, et sessionem ad dexteram Patris regnationemque in cœlis. Idcirco non potestis bene judicare de me, quum non agnoscatis me, quem purum hominem æstimatis. Propterea sequitur:
Vos secundum carnem judicatis, id est secundum ea quæ foris apparent, secundum sensum carnalem et vitiosum affectum, non secundum rectam rationem et Spiritus Sancti directionem. Unde superius dixit: Nolite secundum faciem judicare.28 Quoniam enim viderunt Jesum hominibus similem foris quantum ad corporis veritatem, passibilitatem, ceterosque indetrahibiles defectus, putabant quod esset homo purus, neque liceret sibi de se testimonium ferre. Ego non judico quemquam. Quid est hoc? Nonne dicendo, Ego sum lux mundi, judicavit se ipsum judicio approbationis et discretionis?29 Itemque dicendo, Vos secundum carnem judicatis, judicavit Pharisæos judicio reprobationis seu redargutionis. Superius quoque dixit Salvator: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Sed horum solutio aliqualiter patet ex his quæ dicta sunt super illud:30 Non enim misit Pater Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.3132 In primo enim suo adventu non exercuit Christus judicium condemnationis et remunerationis, sed discretionis et increpationis ordinatæ ad emendationem, non ad pœnam. Itaque ait: Ego non judico quemquam in primo meo adventu, judicio finalis reprobationis ac remunerationis, quia hoc fiet in secundo adventu. Quidam exponunt sic: Ego non judico quemquam, eo modo quo vos, o Pharisæi, puta secundum carnem.
Quod autem Christus aliquo modo judicaverit, constat ex eo quod subditur: Etsi, id est quamvis et quia, judico ego, id est, sententiam definitivam profero de me ipso ac aliis, id est, quamvis judicium discretionis enuntio, inter bonos et malos discernendo, judicium meum tale verum est, id est rectum et efficax, quia non sum solus, id est sine teste et conjudicante, sed ego sum testans ac judicans, et qui me misit Pater, id est, Deus Pater mecum et in me est, mihi contestans atque conjudicans. In Trinitate enim non est solitudo, quoniam unaquæque Persona est in alia circumincessibiliter et inseparabiliter, et opera Trinitatis sunt indivisa. Omne quoque quod egit Christus secundum naturam assumptam, egit virtute Dei Patris, imo totius Trinitatis operantis per ipsum. Sic ergo Deus Pater approbavit et contestabatur verum esse quidquid Filius in humanitate judicavit. Propter quod Filius in judicando non fuit solus, nec sine teste et conjudicante.
Ex his Christus ostendit auctoritate legis et per locum a majori, quod testimonium suum fuit idoneum. Et in lege vestra, id est vobis per Moysen data, scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est, id est, verum reputatur, et firmitatem sortitur. Hoc sumptum est ex eo quod Moyses ait : In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.33 In rebus enim requirenda est certitudo secundum qualitatem materiæ subjectæ, secundum Aristotelem et Boetium. Unde in actibus humanis, ubi non est certitudo demonstrativa, sufficit ut sint duo testes.
Quamvis enim duo mentiri possint in testificando, hoc tamen non contingit de facili et frequenter. Propterea, quod ait, Duorum hominum testimonium verum est, non est sic intelligendum, quod sit semper verum, sed quia reputatur idoneum. Neque enim verum fuit testimonium duorum filiorum Belial, ad quorum testimonium lapidatus est Naboth;34 neque duorum senum contra Susannam; neque duorum qui in passione contra Christum testati sunt, dicentes :35 Nos audivimus eum dicentem :36
Possum destruere templum Dei. Ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso, Ego, inquiens, sum lux mundi; et testimonium perhibet de me qui misit me Pater : qui in baptismo et transfiguratione dixit de me, Hic est Filius meus dilectus;37 et per opera miraculosa in nomine ejus facta, testimonium perhibet mihi; itemque per Prophetarum scripturas, et aliis pluribus modis.
Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus?
Putabant Jesum loqui de patre carnali, ideo ex contemptu cum irrisione interrogant ubinam sit. Quasi dicant : Tu scis quod Pater tuus sit tecum, et nos non videmus eum hoc loco : ne ergo videaris mentitus, dic ubi nunc sit. Sed quoniam malitiose et infideliter quæsierunt, ideo Dominus non respondit eis directe ad interrogatum, præsertim quoniam deteriores facti fuissent ex responsione aperta, sicut infra patebit.38
Respondit Jesus : Neque me scitis, id est, non vere et intellectualiter me cognoscitis, præcipue secundum divinitatem, nec etiam secundum humanitatem ut a Verbo assumptam, quia putatis me purum hominem ex carnali commixtione progenitum, et vitiis subjacentem ad instar ceterorum. Noverunt tamen Christum quantum ad physionomiam, seu facialem notitiam, sicut superius dixit :39 Et me scitis, et unde sim scitis. Sed hæc erat omnino incompleta notitia. Neque Patrem meum. Quamvis enim Judæi noscerent Patrem per fidem, secundum rationem deitatis, vel quoad id quod est Deus, non tamen secundum proprietatem paternitatis, hoc est sub ratione relativa. Non enim habuerunt hi expressam fidem de Trinitate. Et quoniam Pater et Filius sunt correlativa, quorum unum per aliud definitur atque cognoscitur; ideirco qui nescit Filium, nescit et Patrem, et vice versa.
Si me sciretis fideli ac interiori notitia, sentiendo de me quia sim Filius Dei ac Virginis, forsitan et Patrem meum sciretis eodem modo quo me. Cognitio namque unius correlativi dependet ex cognitione alterius, quoniam per se invicem definiuntur, sicut dum dicimus : Pater est res habens filium, vel qui de sua substantia genuit filium; filius quoque est res habens patrem, vel ex substantia patris genitus. Quod ait, Forsitan, non dicitur dubitative, sed ad designandum arbitrii libertatem in credendo, et ut discamus sobrie, non pertinaciter, loqui. Imo hæc dictio, Forsitan, sæpe ponitur in Scripturis increpative, non dubitative: ut quum dicitur in Job, Tu forsitan cum Deo fabricatus es cœlos.40 Hi ergo Judæi nullam divinam Personam noverunt secundum esse relativum, sed secundum esse absolutum, quoniam noverunt Deum per fidem, qui est substantialiter quælibet divina Persona, ac Trinitas tota. Propter quod fertur in Psalmo:41 Notus in Judæa Deus.
Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio. Gazophylacium aliquando sumitur pro arca in qua oblationes pro ministrorum templi sustentatione ac templi reformatione ponebantur; aliquando vero, pro loco vel ædificio in quo fuit repositorium tale: sic modo accipitur. Docens in templo: quod est aptus locus pro cultu opereque divino. Et nemo adversariorum apprehendit eum, quamvis hoc sæpe proposuissent, quia necdum venerat hora ejus, id est tempus passioni dominicæ præordinatum, ante quod Jesus noluit comprehendi. Sicut enim oblatus est quia voluit, sic ante prædictum tempus captus non est, quoniam noluit.42
Footnotes
-
Luc. xxi, 37. ↩
-
Marc. xi, 11. ↩
-
Matth. xxi, 17; ↩
-
Luc. ii, 49. ↩
-
Matth. xxiii, 37. ↩
-
Prov. x, 1; xv, 20. ↩
-
Gen. ii, 23; ↩
-
Ephes. v, 29. ↩
-
Eccli. xii, 10; ↩
-
Lev. xx, 10. ↩
-
Act. x, 42. ↩
-
Prov. xxvi, 25. ↩
-
Prov. xxi, 30. ↩
-
Gen. III, 19. ↩
-
Ps. cxliiv, 9. ↩
-
Luc. xix, 10. ↩
-
Luc. v, 32. ↩
-
Luc. xxiii, 43. ↩
-
Ps. lxxxiii, 8. ↩
-
Ps. cxliv, 9. ↩
-
Ephes. v, 13. ↩
-
1 Joann. 1, 5. ↩
-
Prov. xxvii, 2. ↩
-
11 Cor. x, 18. ↩
-
Prov. xii, 11. ↩
-
1 Cor. 1, 24. ↩
-
Prov. xvi, 4. ↩
-
Joann. vii, 24. ↩
-
vers. 12. ↩
-
Joann. v, 22. ↩
-
Joann. m, 17. ↩
-
Joann. iii, 17. ↩
-
Deut. xix, 15. ↩
-
III Reg. xxi, 10-13. ↩
-
Matth. xxvi, 60, 61; ↩
-
Marc. xiv, 58. ↩
-
Matth. iii, 17; xvii, 5. ↩
-
Dan. xiii, 34-40, 43. ↩
-
Joann. vii, 28. ↩
-
Job xxxvii, 18. ↩
-
Ps. lxxxv, 2. ↩
-
Is. liii, 7. ↩
Chapter 22 of 51