Skip to the text

Articulus 22

EXPOSITIO SEQUENTIS PARTIS HUJUS CAPITULI OCTAVI, AB EO LOCO QUO HABETUR : EGO VADO, ET QUÆRETIS ME.

20 Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio.

DIXIT ergo iterum eis Jesus: Ego vado, id est, per passionem, resurrectionem et ascensionem revertor ad Patrem, secundum naturam assumptam, cui competit ire atque redire; et quæretis me, id est, sæpe ante tempus passioni præfixum quæretis me capere et occidere. Vel, Quæretis me, id est, nomen meum et fidem christianam quæretis exstinguere, secundum quod dictum est a Jeremia in persona vestra:1 Eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur ultra. Vel, Quæretis me, id est, me in membris meis persecuturi estis post passionem, tribulando Apostolos ceterosque primitivæ Ecclesiæ filios. Unde et Paulo persequenti locutus est Jesus:2 Quid me persequeris? Et in peccato vestro moriemini formaliter, id est, peccatum vestrum contra me erit mors animæ vestræ, quia mortale fuit, et causa damnationis vestræ. Vel, In peccato vestro moriemini morte corporali, id est, usque in finem perseverabitis in peccatis tanquam indurati in malo. Vel, In peccato vestro moriemini, id est, propter peccata vestræ perfidiæ et persecutionis in me, occidemini a Romanis: quemadmodum factum est tempore Titi et Vespasiani. Quo ego vado, puta ad patriam Patrisque dexteram, sessurus in throno gloriæ ejus, vos non potestis venire, quamdiu estis tales quales nunc estis. Peccata enim vestra separant inter Deum et vos, et ipsa prohibent bonum a vobis.34

Dicebant ergo Judæi: Numquid interficiet semetipsum, quia dicit, Quo ego vado, vos non potestis venire? id est, tam stulte loquitur, ut verisimile sit quod occidet se ipsum. Ecce quanta perversitas atque insania. Quid enim consequentiæ habet, Vadit quo nos non possumus eum sequi, ergo interficiet se? Imo interficientem se poterant sequi, inferendo sibi ipsis mortem nefariam. Passionati enim et invidi omnia interpretantur in pejus.

Et dicebat eis: Vos deorsum estis, id est de massa originali peccato infecta, de semine libidinoso, de conversatione terrena, et infimis rebus inhæretis. Vel, Deorsum estis, id est ex diabolo nati, non per creationem vel susceptionem naturæ ab illo, sed per imitationem suæ malitiæ. Unde in prima Joannis Canonica dicitur :5 Qui peccat, ex diabolo est ; et per Sapientem, Imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.6 Ipse nempe est pater super omnes filios superbiæ.7 Ego de supernis sum, id est natus a Deo Patre, et per incarnationis mysterium descendi a summo cœlo; corpus quoque meum supernaturaliter a Spiritu Sancto formatum est ex purissimis Virginis sanctæ sanguinibus.

Vos de mundo hoc estis, id est de numero hominum mundanorum, de generatione malorum, et pertinetis ad corpus diaboli. De quo mundo Jacobus dicit : Amicitia hujus mundi inimica est Deo ;8 et Joannes, Mundus (inquit) totus in maligno positus est.9 Noverat enim Christus quod hi pertinebant ad vasa iræ, non ad numerum electorum, secundum quod infra testatur :10 Ego scio quos elegerim.11 Ego non sum de hoc mundo, id est, ad sæcularium hominum societatem non pertineo, nec aliquid mundanæ vanitatis aut pravitatis in me habeo. Denique Christus secundum quod Deus, non est de mundo, sumendo mundum pro toto universo creato, quum non sit pars ejus, sed conditor. Sed et secundum humanitatem Verbo unitam, non est de mundo, id est aliqua naturali virtute conceptus et genitus, sed de Spiritu Sancto.12 Ceteri quoque electi non sunt de mundo, ita quod ad mundanorum ac reproborum non pertinent sortem, secundum quod infra loquitur Christus : Quia de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.13

Dixi ergo vobis, quia moriemini in peccatis vestris, id est, quia ad reprobos pertinetis, dixi quia in peccatis finaliter perseverabitis atque peribitis. Quod dictum est quantum ad certitudinem prædestinationis, per quam non aufertur libertas hominibus. Unde ne omnem spem eis auferret conditionalem, adjecit : Si enim non credideritis fide per dilectionem operante, quia ego sum qui verum plenumque esse habeo, id est Deus verus, cujus præcipuum ac proprium nomen est esse, vel qui est :14 qui olim dixi ad Moysen : Ego sum qui sum ;15 hæc dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos. Deus namque est unum esse ideale ac separatum, in quo est omnis plenitudo, perfectio nobilitasque essendi. Moriemini in peccato vestro, quoniam sine fide impossibile est placere Deo. Vel sic :16 Si non credideritis quia ego sum quem me esse dico, videlicet Christus vobis promissus, moriemini in peccatis vestris : quemadmodum Moyses ait, Omnis qui non audierit Prophetam illum, exterminabitur de populo suo.17

Dicebant ergo ei : Tu quis es, id est cujus auctoritatis, qualis et quantus, ut in te credamus? Non enim omni spiritui est credendum. Et qui cito credit, levis est corde, falliturque frequenter.18 Dixit eis Jesus : Principium, qui et loquor vobis, id est, ego sum primum universorum principium secundum naturam divinam, tanquam Creator omnipotens, qui cum Patre et Spiritu Sancto sum unum principium, unus Creator, unusque finis omnium rerum.19 Qui loquor in Apocalypsi :20 Ego sum Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis. Qui loquor vobis per humanitatem assumptam. Quamvis enim Pater sit principium Filii, Filius quoque principium Spiritus Sancti, sumendo principium personaliter ; Pater tamen, Filius et Spiritus Sanctus sunt unum principium totius creaturæ, sumendo principium essentialiter seu absolute : quia in tribus Personis, est una natura, quæ est operationis origo, et una potentia, quæ elicit actum. His verbis ostendit Christus apertam suam veram divinitatem. Et quia ratione divinitatis competit Christo judiciaria potestas, ac judicare per auctoritatem ; ratione vero assumptæ humanitatis, per sententiæ prolationem seu judiciariæ potestatis exsecutionem : ideo addit :

Multa habeo de vobis loqui, opera vestra increpando et publicando, et judi- care, vos ipsos reprobando, nisi conversi fueritis ad me. Hoc erit in die judicii, quando omnes stabunt ante tribunal Christi, qui tunc illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, atque de omni verbo otioso exiget rationem, nil indiscussum relinquens.21222324 Verumtamen, an omnia ista fient vocali locutione, vel mentali dumtaxat, exstat incertum. Per hoc autem quod ait, Multa habeo de vobis judicare, insinuat quod judicium distulit usque ad secundum adventum, quia in primo venit salvare, non reprobare seu condemnare.25

Denique, quoniam paulo ante jam dicit, Ego non judico quemquam; nunc vero asseruit, Multa habeo de vobis judicare: ne Judæi objicerent, Verba tua sibi invicem contraria sunt et mendosa, subdidit: Sed qui me misit, videlicet Pater æternus, verax est in se ipso, tanquam essentialiter veritas exemplaris, prima ac pura, verax quoque in verbis et promissis; et ego quæ audivi ab eo, hoc est veritatem quam ab ipso accepi, hæc loquor in mundo, id est, hominibus prædico, idcirco non mentior. Audire autem magis proprie competit Christo secundum humanitatem quam divinitatem. Nam, ut homo, audivit a Patre, id est, ex interna Patris inspiratione, aure cordis percepit, advertit ac didicit quidquid scit. Est enim locutio interior, quæ interiori auditu percipitur, qua Deus et angeli loquuntur hominibus. Unde et Zacharias ait:26 Angelus qui loquebatur in me, egrediebatur. Nihilo minus, audire competit Christo secundum divinitatem, immaterialiter et vere incomprehensibiliter. Sic enim audire Filii, est per generationem a Patre accipere totam sapientiam Patris.

Et non cognoverunt Judæi, quia Patrem suum eis dicebat Deum, sumendo Deum personaliter, non essentialiter. Per quod Evangelista declarat ruditatem et cæcitatem illorum. Carnales enim erant et animales, non percipientes ea quæ Dei sunt.27

Dixit ergo eis Jesus, hoc est illis quos novit convertendos ad se. In hac enim turba fuerunt nonnulli electi, quibus prædixit ordinem conversionis eorum. Quum exaltaveritis Filium hominis, id est, postquam erexeritis et confixeritis me in patibulo crucis, tunc cognoscetis quia ego sum Christus, Filius Dei. Mox enim dum Christus spiritum tradidisset, visis mirabilibus quæ tempore suæ suspensionis fiebant in cœlo et in terra ab hora sexta usque nonam, multi compuncti sunt corde, et confitebantur Jesum fuisse verum et sanctum.28 Unde legitur in Luca: Omnis turba eorum qui aderant, viso terræ motu et his quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.29 Similiter in die Pentecostes et postea, multa millia Judæorum per prædicationem Apostolorum conversa sunt, in tantum quod etiam multa turba sacerdotum obediebat fidei.3031

Et a me ipso facio nihil, id est, nil penitus ago nisi per virtutem mihi a Patre collatam, a quo habeo quidquid sum et habeo secundum utramque naturam; sed sicut docuit me Pater, id est secundum sapientiam mihi a Patre communicatam, hæc loquor quæ loquor. Doceri autem magis convenit Christo in quantum est homo, quam secundum divinitatis naturam, quamvis et secundum hanc aliquo modo sibi conveniat. Filius enim Dei, qui ad hoc nostram assumpsit naturam, et inter nos conversari dignatus est, ut nos ad superbenedictæ Trinitatis cognitionem perduceret (juxta illud:32 Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus Deum verum33), divina et incomprehensibilia quæ in sua puritate capere non valemus, dignatus est nobis exprimere modo humano, nobis proportionato et contemperato. Sicque emanationes divinarum Personarum ad intra æternas ac simplicissimas, reseravit per verba præteriti, præsentis futurique temporis, quæ tamen aliquam imperfectionem includunt ac innuunt in eo cui attribuuntur. Sed dum talia ad Deum transferimus, debemus omnino auferre ab eis quidquid imperfectionis includunt. Itaque, dum Filius secundum naturam divinam dicit se audisse, vel quod Pater docuit eum, non debemus putare quod Filius sit aliquid aliud quam sapientia ipsius, vel quod sit secundum se quasi insipiens et indoctus, vel ante fuerit genitus, et postea doctus; sed ideo Pater dicitur eum docuisse, quoniam generando eum, communicavit ei omnem sapientiam suam, quæ est una numero in tribus Personis. Verum in omnibus locutionibus talibus, cavendum est ne aliquid potentialitatis aut dependentiæ æstimetur esse in Filio vel Spiritu Sancto: quoniam unaquæque divina hypostasis, est actus purus ensque simpliciter perfectum; et emanatio quæ est in Deo, non est nisi effluxio lucis a luce, actus ab actu, et Dei a Deo. In qua nullo modo non esse præcedit esse, sed est ibi processio entis perfecti ab ente perfecto.

Et qui me misit, mecum est. Pater enim inseparabiliter est in Filio secundum utramque ejus naturam. Est quippe in Filio secundum quod Filius est Deus, per identitatem essentiæ; sed in quantum est homo, est Pater in eo per specialissimam inhabitationem et singularissimam gratiam, intimam ac inseparabilem gratiæ unionem atque beatificam fruitionem. Et non reliquit me solum, quoniam inseparabiliter adest mihi. Cujus causa, vel potius signum, subjungitur:

Quia ego quæ placita sunt ei facio semper. Filius etenim Dei, secundum naturam divinam fecit indesinenter quæ complacent Patri, a principio mundi, quoniam operatio Patris ac Filii ad extra est indivisa, estque amborum una voluntas atque potestas: unde quidquid facit unus, facit et alius, et summe complacet alteri. Propter quod supra locutus est Christus: Pater meus usque modo operatur, et ego operor.34 Porro, secundum naturam assumptam fecit Filius a principio incarnationis quæ complacent Patri, quia obedientissimus fuit voluntati divinæ, et in nullo discordabat voluntas humana a divina in Christo.35 Propter quod ait in Psalmo: In capite libri scriptum est de me ut facerem voluntatem tuam; Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.36 Et infra testatur: Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.37 Factus est enim obediens usque ad mortem, secundum Apostolum.38 Et quoniam incarnatio Verbi ordinata fuit ad humani generis redemptionem, fecit Christus jugiter quæ sunt placita Patri, quoniam totum quod gessit, ad nostram salutem secundum Patris prædispositionem affectuosissime ordinavit. Hinc Pater ait per Isaiam de Christo: Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illó anima mea, dedi spiritum meum super eum.39 Hoc quoque sciendum, quod Filius Dei secundum naturam divinam agit, non facit, æternaliter quæ placita sunt Patri: quia cum Patre spirat Spiritum Sanctum, contemplatur et amat Patrem amore debito, diligitque Spiritum Sanctum amore gratuito, secundum Richardum.

Quomodocumque autem accipiatur quod ait Salvator, Ego quæ placita sunt ei facio semper, certum est quod factio ista non est causa a priori, hoc est causa agens principaliter seu meritorie, quod Pater est cum Filio, nec eum solum reliquit. Nam Pater est cum Filio æternaliter, ante omnem factionem seu operationem ad extra, loquendo de Filio secundum naturam divinam. Secundum naturam vero humanam, inseparabiliter unitus fuit Christus Patri totique supergloriosissimæ Trinitati, ante omnem operationem ac meritum ejus, loquendo de prioritate naturæ, non temporis. Itaque factio beneplaciti Patris, est causa a posteriori, vel signum, quod Pater est cum Filio, nec eum solum reliquit. Concordia namque in opere, unionis et amoris exstat indicium.

Hæc tam profunda, pulchra ac divina illo loquente, multi Judæorum audientium ea crediderunt in eum.40 Erat enim docens sicut potestatem habens, unicusque magister, qui non solum aures implevit, intellectumque excitavit, sed etiam gratiam intelligendi infundere potuit, et infudit.

31 Dicebat ergo Jesus ad eos qui crediderunt ei Judæos. Superius dixi, quod licet secundum Augustinum distinctio sit inter credere in Christum, et credere Christo, tamen evangelista Joannes talem distinctionem non observat. Quum enim dixisset, Multi crediderunt in eum, de eisdem protinus addidit, Dicebat Jesus ad eos qui crediderunt ei Judæos. Si vos manseritis in sermone meo, id est, perseveranter credideritis, speraveritis, dilexeritis atque feceritis quæ prædico, jubeo, vel consulo, vere non ficte discipuli mei eritis, mihi acquiescendo ac obediendo. Verum enim discipulum oportet acquiescere ac parere.

32 Et cognoscetis veritatem, id est, me qui sum via, veritas et vita, cognoscetis in futuro per speciem, quem nunc cognoscitis per fidem. Perseverantia quippe meretur hoc præmium seu coronam. Unde infra promittit Jesus : Manifestabo ei me ipsum. Nunc enim cognoscimus per speculum in ænigmate; tunc autem facie ad faciem. Vel, Cognoscetis veritatem, id est, ea quæ spectant ad fidem, videlicet stimonia Scripturæ atque præcepta legis divinæ, quæ nunc per fidem aliqualiter cognoscere incepistis, in processu temporis plenius cognoscetis per dona Spiritus Sancti, et merito justæ conversationis, quæ specialem a Deo illuminationem meretur, quemadmodum scriptum est : Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus præbebit illam tibi.41 Vel, Cognoscetis veritatem, id est, quæ cognoscitis in via imperfecte solaque fide, cognoscetis in patria perfecte claraque specie, utpote superbenedictam Trinitatem, Verbi incarnationem, et cetera quæ sola nunc fide cognoscuntur. Propter quod dicit Apostolus : Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.4243

Et veritas, id est formata seu caritativa cognitio veritatis sub fide cadentis, nunc liberabit, id est, liberos faciet vos a servitute peccati ac dæmonis, et in resurrectione liberabit a servitute pœnæ et mortalitatis : quando, ut ait Apostolus, ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, et immutabuntur electi.44 Hinc Salomon ait : Per fidem purgantur peccata; et Deus in Psalmo, Protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. Quid enim est purgari a vitiis et defendi a Deo, nisi a servitute peccati et diaboli liberari? Ista veritas, id est veritatis notitia, liberat per modum causæ formalis informantis ac meritoriæ, sicut scientia liberat ab ignorantia; veritas autem quæ Christus est, liberat tanquam causa efficiens, gratiam influens. Nihilo minus Christus ut homo liberat, ut causa meritoria extrinseca; sed cognitio veritatis, ut causa meritoria intrinseca seu inhærens. Verumtamen est servitus caritatis, a qua nulla redimitur creatura, quoniam veræ libertati non derogat : imo Deo servire, regnare est. Et sicut dixit beatissima Agatha, Summa ingenuitas est servitus Christi.

His auditis, Judæi, qui de generis sui nobilitate tumebant, indignati sunt, et responderunt ei : Semen Abrahæ sumus, id est filii tanti tamque liberi Patriarchæ, et nemini servivimus unquam. Secundum expositores communiter, falsum dicunt, quoniam patres eorum servierunt in Ægypto, in Babylone, et in propria terra diversis nationibus, ut patet in libro Judicum. Judæi quoque qui ista dixerunt, servierunt Romanis. Nec curo eos a mendacio excusare, qui Christo summæ veritati contradixerunt. Tamen, quia Christus non redarguit eos in hoc quod asserebant, Nemini servivimus unquam, possit forsitan dici quod loquebantur de servitute naturali. Quod enim nationibus servierunt, fuit propter peccata eorum. Quomodo tu dicis nobis, Liberi eritis? Hoc enim Christus dixit quantum ad sensum, dicendo, Veritas liberabit vos. Tanquam dicerent : In verbo tuo supponitur quod simus servi : quod ita non est. Carnales nempe putabant Jesum de temporali et exteriori libertate profari.454647484950 Ideo Jesus exponit eis de qua locutus sit libertate, prout recitat Evangelista.

Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum mortale : de veniali namque non loquitur, quoniam caritatis libertatem non tollit; servus est peccati, id est, peccato subjicitur, a vitio vincitur, secundum impetum pravæ inclinationis movetur quasi ab extraneo, quemadmodum servus movetur a domino cui subjicitur. Unde Petrus asserit : Iniqui servi sunt corruptionis; a quo enim quis victus est, hujus et servus est.51 Et Apostolus hortatur : Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus.52 Denique, serviendo peccatis servitur diabolo, et ab eo quasi a domino, peccator ligatur, agitatur ac regitur. Ideo dicit Apostolus : Resipiscant a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.53 De hujusmodi liberatione locutus est Isaias : Jugum oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti. — Est ergo beata et appetenda libertas, qua ab hujuscemodi vinculis liberamur, de quibus et Salomon fassus est :54 Iniquitates suæ capient impium, et vinculis peccatorum suorum constringetur. Est quoque infelix libertas, quæ est vera ac miserabilis servitus, per quam a vinculis legis divinæ et jugo sanctæ obedientiæ nos ipsos eruimus, sicut cantatur in Psalmo in persona impiorum :55 Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. Et in Jeremia Dominus ait populo Judæorum :56 A sæculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti, Non serviam.

Servus autem non manet in domo in æternum; filius manet in æternum. Hoc frequenter sic est in hominibus, quod servus conducticius non manet in domo domini sui toto tempore vitæ suæ : et quamvis interdum permaneat, non tamen habet jus naturale ad hoc. Filius vero manet in domo parentum quamdiu vivit, si velit, quoniam habet jus naturale ad hoc; et post mortem parentum possidet domum. Sed iste non est sensus a Christo intentus. Est igitur intellectus :

Servus autem servitute peccati, non manet in domo, id est in Ecclesia militanti (de qua dicitur : Scias quomodo oporteat te conversari in domo Dei, quæ est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis), in æternum : quoniam licet modo ad tempus mali commisceantur bonis in Ecclesia, finaliter tamen, præsertim in die judicii, separabuntur ab invicem loco et præmio, quando hi ibunt in supplicium æternum, hi vero in vitam æternam. Nunc quoque qui in peccato mortali est, quamdiu hujusmodi est, non manet spiritualiter in Ecclesia, quia per caritatem non unitur membris Ecclesiæ, nec ad mystici corporis pertinet actualiter unitatem. Si tamen est de numero electorum, pertinet ad mysticum corpus Christi secundum prædestinationem divinam, et convertetur, æternaliterque manebit in domo Dei. Nam antequam moriatur, incorporabitur Christo atque Ecclesiæ, et sic pertinget ad triumphantis Ecclesiæ perpetuam mansionem. Denique servus servitute timoris pure servilis, non manet in domo seu congregatione electorum fidelium in æternum, nisi ad servitutem amoris se transferat. Talis enim non est in caritate, nec aliquid promeretur, quamvis quæ agit, ex genere bona sint. Filius manet in æternum. Certum est quod Christus Dei Filius naturalis et unicus, maneat in domo Ecclesiæ triumphantis in æternum. Militanti quoque spopondit : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi. Et ad Hebræos Apostolus dicit : Christus tanquam filius in domo sua, quæ domus sumus nos. Potest ergo universaliter accipi, ut sit sensus : Filius enim quicumque a servitute peccati liber et alienus, qui spiritum adoptionis accipit, in quo clamat, Abba (Pater), manet in domo Ecclesiæ in

I Tim. III, 15.

Matth. XXV, 46.

Ibid. XXVIII, 20.

Hebr. III, 6.

Rom. VIII, 15.

  1. æternum, quia per fidem et caritatem, quibus nunc manet in Ecclesia militanti, perveniet ad visionem et fruitionem per quas sine fine manebit in Ecclesia triumphanti.

Est autem et servus servitute caritatis, qui manet in domo in æternum : cui dicitur, Euge, serve bone, intra in gaudium Domini tui.57 Et est filius sola vocatione et nomine, qui non manet in domo in æternum, juxta illud :58 Filii regni ejicientur in tenebras exteriores ;59 et illud, Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.

36

Si ergo Filius Dei naturalis, qui solus est inter mortuos liber, et libere potuit dicere, Venit ad me princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam ;6061 vos liberaverit a servitute peccati, non corruptibilibus auro et argento, sed pretioso sanguine suo ;62 vere liberi eritis, id est ab omni violenta atque extranea dominatione immunes, et soli Deo per caritatem subjecti, imo et Filio naturali per gratiam adoptionis conformes, quoniam filiatio adoptiva, naturalis filiationis est similitudo.63 Hæc libertas in prædestinatis nunc inchoatur per recessum a corruptione peccati, et in futuro perficietur atque complebitur, quando natura humana perfecte reformabitur, ablatis ab ea universis malis, pœnis ac miseriis propter originale peccatum inductis : quæ utique sunt grave jugum, de quo habetur in Ecclesiastico :64 Occupatio magna creata est hominibus, et jugum grave super omnes filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium.65 In resurrectione ergo futura, consequentur electi merito Christi perfectam in anima et corpore integritatem, libertatem, et incorruptionem, quæ facit proximum esse Deo, ut Sapiens ait.66 Propter quod etiam dicit Apostolus : Salvatorem exspectamus, qui reformabit corpus humilitatis nostræ.67

Sed si vere liberi erunt quos Filius Dei liberavit, ergo omnes liberi erimus, quia pro omnibus mortuus est Christus.68 Et respondendum, quod Christus liberavit omnes sufficienter, id est, quantum in se est. Propter quod ait :69 Animam meam pono pro ovibus meis. Solos vero prædestinatos liberavit efficaciter. Hi enim finaliter consequuntur fructum, virtutem ac meritum dominicæ passionis, sicque veraciter liberi fiunt. Verumtamen ista libertas non aufert fidelibus servitutem exteriorem et subjectionem corporalem sub principibus terræ. Ideo enim jubet Apostolus : Cui tributum, tributum ;70 cui vectigal, vectigal. Itemque :71 Servi, subditi estote dominis carnalibus cum omni timore.

Scio quia filii carnales Abrahæ estis : sed quæritis me interficere. Superius dixit Evangelista, quod multi crediderunt in Jesum, et quod Jesus locutus est eis, Si manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cetera nunc commemorata :72 quomodo ergo nunc ait ad eos, Quæritis me interficere? Dicendum, quod inter prædictos credentes erant aliqui non credentes, ad quos sermo iste dirigitur. Sæpe enim Scriptura loquitur quasi ad eosdem, et tamen ad diversos referri oportet : sicut ait Apostolus, In omnibus divites facti estis in illo, ita quod nihil vobis desit in ulla gratia ;73 et post pauca quasi eisdem locutus est : Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis ?74 Sed hoc refertur ad alios. Simili modo ait Psalmista : Quum occideret eos, quærebant eum, et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.75 Qui enim occidebantur, non revertebantur diluculo. Ideo vero quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis, id est, corda vestra non apprehendit, convertendo illa ad me, nec operatur in vobis propter vestram malitiam, qui meam prædicationem humiliter non auditis, neque reverenter suscipitis. Beati quorum mentes capit et furatur sermo divinus, transferendo animas audientium extra se usque in Deum.

Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor, id est, veritatem quam in Patre cognovi, quem videndo omnia æternaliter video, vobis annuntio. Vel, Quod vidi apud Patrem, id est, me ipsum, qui sum Verbum quod erat in principio apud Deum, prædico vobis. Quælibet divina nempe Persona conspicit, non solum in se, sed etiam in alia, se ipsam et cuncta creata et creabilia. Et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, id est mala quæ diabolo suggerente concepistis, facitis, non resistendo diabolicis tentamentis. Quamvis ergo iniqui non advertant se a diabolo agitari, tentari seu inclinari, dicuntur tamen in diabolo mala videre, quoniam interiori oculo inspiciunt et approbant quæ diabolus suggerit, proponens ea cum aliqua persuasione sub specie boni, in tantum ut homo sæpe existimet talia non a diabolo, sed ab angelo inspirata.

Responderunt et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Quasi dicant: faciendo opera patris tam sancti, non erramus, nec increpari meremur, sed potius tu, qui nobis improperas quod opera facimus quæ scimus facta ab illo. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahæ estis secundum perfectam rationem proprietatemque filii, cujus est patri assimilari, id est, si filii Abrahæ estis, non solum carnales per seminis propagationem, sed insuper spirituales per morum mutationem, opera Abrahæ facite, mansuete, patienter, caritative atque humiliter conversando ut Abraham, qui testimonio libri Genesis probatur fuisse valde mansuetus, patiens, caritativus et humilis. Maxime tamen Salvator intendit hortari Judæos ad imitandum fidem et obedientiam Abrahæ, qui teste Apostolo, contra spem in spem credidit, et non hæsitavit in fide, et usque ad amantissimi innocentisque filii occisionem paruit Deo.7677

Nunc autem quæritis me interficere, hominem qui veritatem locutus sum vobis quam audivi a Deo. Hoc, id est simile huic, Abraham non fecit. Non enim voluit ex malitia aliquem innocentem, vel nuntium Dei vera prædicantem, occidere, sed hospitalis fuit et plenus operibus caritatis. Vos facitis opera patris vestri, id est opera vitiosa dæmoni placita, cujus malitiam imitamini quasi filii ejus.

Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus Deum. Hoc dixerunt de fornicatione spirituali, scilicet idololatria, per quam anima sponsa Verbi separatur a Sponso cœlesti. Unde Dominus loquitur Moysi: Populus iste fornicabitur post deos alienos. Et in Osee habetur:78 Fornicati sunt a Deo suo. Videntes ergo Judæi quod Jesus loquebatur eis de alio patre quam patre carnali, videlicet de patre qui propter operis qualitatem asseritur pater, voluerunt ostendere quod essent filii Dei, non dæmonis. Itaque dicunt: Nos ex fornicatione, id est ex idololatria, non sumus nati, loquendo de nativitate quæ in operum imitatione consistit, ut possimus dici filii diaboli cui idololatræ serviunt, unde et filii ejus dicuntur; unum patrem habemus Deum creatorem et provisorem nostrum, cujus legem cærimoniasque servamus: de quo Moyses testatur, Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit et creavit te?79 Deum igitur nominant patrem, non solum ratione creationis, sed propter specialem providentiam qua gubernavit populum Israel tanquam electum et peculiarem, et propter cultum latriæ quem ei soli impenderunt. Propter quod in Isaia inducitur: Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum. Et in Jeremia Dominus contestatur:80 Factus sum Israeli pater, et Ephraim primogenitus meus.81

Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset eo modo quo dicitis, scilicet per cultum ei placentem, ex caritate procedentem, et operum imitationem, quomodo fuit pater sanctorum Patriarcharum ac Prophetarum, diligeretis utique me, quem ex odio vultis occidere. Ego enim ex Deo processi et veni. Si loquamur de Deo personaliter, tunc Christus processit ex Deo, id est, ex Patre per generationem æternam manavit, juxta illud Michææ:82 Egres-83 sus ejus a principio, a diebus æternitatis;84 et in Psalmo, Ex utero ante luciferum genui te. Et venit ab eo, id est, per incarnationis mysterium descendit in mundum missus a Patre. Si vero loquamur de Deo essentialiter, sicut loquebantur isti Judæi qui Trinitatis notitia caruerunt, tunc Christus secundum naturam assumptam processit ex Deo Trinitate per animæ suæ creationem et corporis supernaturalem informationem, et venit tanquam minister illius. De quo Deus ait: Ecce intelliget servus meus, et exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde. Neque enim a me ipso veni, id est propria voluntate dumtaxat, vel voluntate humana, tanquam causa prima ac principali. Nihilo minus Christus secundum quod Deus, misit se ipsum secundum quod homo. Incarnatio enim facta est a tota Trinitate: incarnatio autem est missio Filii. Hoc superius dictum est plenius. Sed ille me misit. Qui autem diligit Patrem, diligit Filium; et qui amat mittentem ac Dominum, amat missum atque ministrum. Quoniam ergo Judæi non dilexerunt Christum Dei Filium, legatum et servum, palam quod nec Patrem vel Deum dilexerunt.

43 Quare loquelam meam non cognoscitis?85 id est, cur non intelligitis verba mea? cur ex qualitate prædicationis meæ, ex profunditate et efficacia eloquii mei, non attenditis quod vere sim missus a Deo, et loquens verba illius? Solet enim homo cognosci ex verbis suis: et quoniam nunquam locutus est homo sicut Jesus, debebant auditores illius loquelam ejus pensare, quod non esset nisi divina ac regis Messiæ. Hoc Christus interrogavit increpando Judæos. Moxque respondet instruendo eos: quia non potestis audire sermonem meum: id est, idcirco non intelligitis verba mea, quoniam propter rancorem et displicentiam quam concepistis adversum me eo quod increpem vitia vestra, sic obcæcati induratique estis, quod non potestis æquanimiter audire et recte judicare verba mea; sed statim dum loquor, passiones oriuntur in vobis, et induratur cor vestrum, ne humiliter penset quæ prædico. Qui enim odit alium odio magno, quidquid agit vel loquitur ille, displicet odienti. Propter quod legitur in Michæa : Numquid vestrum est scire judicium, qui odio habetis bonum?86 Et Sapiens ait:87 Excæcavit eos malitia eorum.

Deinde Christus aperte ostendit quid per patrem Judæorum perversorum intellexerit. Vos ex patre diabolo estis, non per creationem vel generationem, ut Manichæi mentiti sunt, sed per malitiæ imitationem.88 Diabolus enim est pater super omnes filios superbiæ, ut dicitur in Job. Judæi autem valde pomposi fuerunt, præsertim propter generis dignitatem, et quia præ ceteris gentibus legem a Deo acceperunt : unde alios populos reputaverunt pro nihilo. Similiter diabolus est pater super omnes filios invidiæ. Invidia nempe diaboli mors introivit in orbem terrarum, et imitantur eum qui sunt ex parte illius.8990 Et desideria patris vestri vultis facere, id est, malas affectiones diaboli quas habet in se, quas etiam ingerit vobis, vultis perducere ad effectum, persequendo et occidendo me, ceteraque peccata patrando quæ Apostolus vocat opera carnis, ut sunt furta, adulteria, blasphemia, contentiones, iræ, rixæ, æmulationes, atque similia, quæ ad Galatas Paulus enumerat :91 de quibus ait Joannes in prima sua Canonica, In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.92

44

Deinde Christus declarat mala diaboli, et ostendit quare et qualiter Judæi imitati sunt illum. Ille, puta diabolus primus seu Lucifer, homicida erat, id est spiritualis occisor interioris hominis, scilicet animarum primorum parentum, ab initio, id est a principio operum sex dierum, videlicet a tempore formationis Adæ et Evæ : quia ut patet in Genesi, serpens, hoc est diabolus per serpentem, decepit Evam, et per illam induxit Adam ad inobedientiam, sicque uterque eorum peccavit mortaliter, et tota posteritas infecta est, et quodammodo interfecta, operante diabolo.93 Est enim homo exterior, et homo interior, dicente Apostolo: Licet is qui foris est noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem.94 Si ergo homicida est qui vile et corruptibile corpus occidit, auferendo vitam naturæ, quanto amplius homicida censendus est qui animam immortalem, nobilem, Dei imagine refulgentem, interficit, auferendo vitam gratiæ? Unde quicumque pravo exemplo, vel suggestione pestifera, aut alio modo, hominem inducit ad peccatum mortale, homicida vocatur, præsertim quum anima sit principalior pars hominis, per quam ponitur homo in specie, vivificatur, gubernatur, et a brutis distinguitur. Præterea elucescit ex his, quod toties homicidium facimus, manusque sacrilegas in nos ipsos injicimus, quoties peccamus mortaliter, quia tot letalia vulnera animabus nostris infligimus. Nec solum homicidam vocat Scriptura, qui corpus interimit animamve occidit; sed etiam, ut ait Joannes in sua Canonica, Omnis qui odit fratrem suum, homicida est.95

Deinde ponit aliud malum diaboli. Et in veritate non stetit, id est, in veritate justitiæ, in recta ratione, in vera obedientia non permansit. Statim enim ut creatus est, cernens se tantæ excellentiæ et decoris præ aliis angelis, intumuit, aliosque quos potuit sibi attraxit, et contra Creatorem se erigens: In cœlum (inquit) conscendam, supra astra cœli exaltabo solium meum, ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo.9697 Fuit equidem creatus in magna perfectione et dignitate, in maxima sapientia, in naturali justitia, imo et in gratia, secundum opinionem probabilem, et per consequens in caritate; sed non stetit in his, victus propria elatione, ex consideratione eminentiæ suæ, et quia præ cunctis angelorum ordinibus eminebat. Sed non vidit Deum per speciem: aliter fuisset confirmatus in bono. Novit tamen Deum esse unum ac trinum: non naturali ingenio, sed per fidem, secundum quosdam. Fuerunt enim angeli omnes creati in fide, secundum Thomam. Hinc per Ezechielem apostatæ angelo dicitur: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti; omnis lapis pretiosus operimentum tuum. Tu Cherub extentus et protegens, et posui te in monte sancto Dei. Elevatum est cor tuum in decore tuo, repleta sunt interiora tua iniquitate, et ejeci te de monte sancto Dei, et perdidi te, o Cherub, de medio lapidum ignitorum, et in terram projeci te.98 De casu quoque angelorum scribitur Judæ primo, et in secunda Petri.99100

Quia veritas justitiæ, id est æquitas seu vera notitia per approbationem virtutis et veritatis ipsius amorem, non est in eo, id est diabolo et satellitibus ejus, a momento quo peccaverunt. A veritate enim aversi sunt sponte, et falsitati iniquitatis inhæserunt. Fuit tamen et est in eis veritas naturæ, quoniam naturaliter mali non sunt. Et teste sancto atque divino Dionysio, naturalia in dæmonibus integra permanserunt: propter quod veram cognitionem, etiam vehementer profundam, habent de Deo et creaturis. Sed omnibus bonis abutuntur, et veritatem secundum se non amant: quin potius, convertunt eam ad hominum seductionem, quia et si bona veraque dicant, propterea dicunt, ut tandem mala et falsa ingerendo seducant. Transfigurant quippe se in angelos lucis:101 ideoque egemus gratia discretionis spirituum, ne ignoremus cogitationes et machinationes eorum.

Quum loquitur diabolus mendacium, ex propriis loquitur, id est ex malis habitibus atque nequitiis quibus in se plenus est, et quos primus invenit, concepit, et in alios genuit. A Deo namque sortitus est esse et intelligere; sed peccatum propria voluntate incepit, non aliunde inductus ad malum, ut dæmones inferiores et primi parentes. Quia mendax est. Mentitus est enim dicendo: Similis ero Altissimo; itemque dicendo ad mulierem, Nequaquam moriemini, sed eritis sicut dii, scientes bonum et malum.102 Et pater ejus, id est primus inventor et actor mendacii. Mentita est autem iniquitas sibi, et ipse ad falsitatem angelos hominesque induxit. Quemadmodum vero triplex est veritas, utpote vitæ, justitiæ, et doctrinæ;103 sic est triplex mendacium triformi veritati oppositum, scilicet mendacium pravæ actionis, injustitia, et error, omniumque mendaciorum istorum pater exstat diabolus primus. Manichæi ponentes duo principia rerum, videlicet Deum lucis, et Deum tenebrarum, dixerunt quod diabolus esset mendax, et pater ejus, id est creator diaboli, etiam esset mendax. Sed ita intelligendum non est verbum Evangelistæ.

Ego autem quia veritatem dico, vera docendo, et vestra facinora veraciter arguendo, non creditis mihi: in quo patet quod sitis ex patre diabolo, qui in veritate non stetit, et mendacia ex propriis loquitur: cui et consentitis.

Footnotes

  1. Jer. xi, 19. ↩

  2. Act. ix, 4. ↩

  3. Jer. v, 25. ↩

  4. Is. lix, 2; ↩

  5. I Joann. iii, 8. ↩

  6. Sap. ii, 25. ↩

  7. Job xli, 25. ↩

  8. Jacob. iv, 4. ↩

  9. I Joann. v, 19. ↩

  10. Rom. ix, 22. ↩

  11. Joann. xiii, 18. ↩

  12. Matth. i, 20. ↩

  13. Joann. xv, 19. ↩

  14. Galat. v, 6. ↩

  15. Exod. iii, 14. ↩

  16. Hebr. xi, 6. ↩

  17. Act. iii, 23. ↩

  18. Eccli. xix, 4. ↩

  19. I Joann. iv, 1. ↩

  20. Apoc. i, 8; xxii, 13. ↩

  21. Rom. xiv, 10; ↩

  22. II Cor. v, 10. ↩

  23. I Cor. iv, 5. ↩

  24. Matth. xii, 36. ↩

  25. Matth. xviii, 11. ↩

  26. Zach. ii, 3. ↩

  27. I Cor. ii, 14. ↩

  28. Matth. xxvii, 54. ↩

  29. Luc. xxiii, 48. ↩

  30. Luc. vi, 7. ↩

  31. Act. ii, 41; iv, 4. ↩

  32. Baruch. iii, 38. ↩

  33. I Joann. v, 20. ↩

  34. Joann. v, 17. ↩

  35. Philipp. II, 8. ↩

  36. Ps. xxxix, 8, 9. ↩

  37. Joann. XIV, 31. ↩

  38. Philipp. II, 8. ↩

  39. Is. XLII, 1. ↩

  40. Matth. VII, 29. ↩

  41. Eccli. i, 33. ↩

  42. 1 Cor. xiii, 12. ↩

  43. 1 Cor. xiii, 12. ↩

  44. Rom. viii, 21. ↩

  45. 1 Cor. xv, 51, 52. ↩

  46. Prov. xv, 27. ↩

  47. Ps. xc, 14. ↩

  48. Joann. xiv, 6. ↩

  49. Ibid. 21. ↩

  50. Judic. iii, 8, 14; iv, 2; vi, 1; x, 7, 8; xiii, 1. ↩

  51. II Petr. II, 19. ↩

  52. Rom. VI, 12. ↩

  53. II Tim. II, 26. ↩

  54. Prov. V, 22. ↩

  55. Ps. II, 3. ↩

  56. Jer. II, 20. ↩

  57. Matth.xxv, 21, 23. ↩

  58. Matth. VIII, 12. ↩

  59. Is. I, 2. ↩

  60. Joann. XIV, 30. ↩

  61. Ps. LXXXVII, 6. ↩

  62. I Petr. I, 18, 19. ↩

  63. Rom. VIII, 29. ↩

  64. Eccl. XL, 1. ↩

  65. Eccli. XL, 1. ↩

  66. Sap. VI, 20. ↩

  67. Philipp. III, 20, 21. ↩

  68. II Cor. V, 15. ↩

  69. Joann. X, 15. ↩

  70. Rom. XIII, 7. ↩

  71. Ephes. VI, 5. ↩

  72. vers. 30, 31. ↩

  73. I Cor. I, 5, 7. ↩

  74. I Cor. III, 3. ↩

  75. Ps. LXXVII, 34. ↩

  76. Gen. XXII, 10. ↩

  77. Rom. IV, 18, 20. ↩

  78. Deut. XXXI, 16. Osee IV, 12. ↩

  79. Deut. XXXII, 6. ↩

  80. Is. LXIV, 8. ↩

  81. Jer. XXXI, 9. ↩

  82. Mich. V, 2. ↩

  83. Joann. I, 2. ↩

  84. Ps. cix, 3. ↩

  85. Joann. vii, 46. ↩

  86. Mich. iii, 1, 2. ↩

  87. Sap. ii, 21. ↩

  88. Job xli, 25. ↩

  89. Sap. ii, 24, 25. ↩

  90. Sap. ii, 24, 25. ↩

  91. Galat. v, 19-21. ↩

  92. 1 Joann. iii, 8. ↩

  93. Gen. iii, 1- 6, 13. ↩

  94. II Cor. IV, 16. ↩

  95. I Joann. III, 15. ↩

  96. Is. XIV, 13, 14. ↩

  97. Is. XIV, 14. ↩

  98. Ezech. XXVIII, 12-14, 16, 17. ↩

  99. Judæ 6. ↩

  100. II Petr. II, 4. ↩

  101. II Cor. XI, 14. ↩

  102. Gen. III, 4, 5. ↩

  103. Ps. XXVI, 12. ↩

Chapter 23 of 51