Skip to the text

Articulus 23

EXPLANATIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS CAPITULI OCTAVI : QUIS EX VOBIS ARGUET ME DE PECCATO?

SUPERIUS redarguit Christus Judæorum incredulitatem et vitia, eo quod sibi non crediderint, neque obedire voluerint. Nunc ostendit se fide dignum, eo quod culpam non habeat.

Quis ex vobis, o Scribæ, et Pharisæi, et sacerdotes, arguet me veraciter de peccato quocumque, magno vel parvo, mortali vel veniali, originali vel personali?1 Frequenter utique arguerunt Jesum de peccato, dicentes, quod sabbatum violaret, et de se ipso mendosum testimonium perhiberet; sed mendaciter id fecerunt.2 Innuit ergo Salvator vitam suam fuisse prorsus irreprehensibilem, seque omni peccato carere. Christus enim secundum naturam divinam, essentialiter sanctus est, virtus virtutum et puritas infinita, tanquam candor lucis æternæ, et speculum sine macula majestatis paternæ.34 Porro secundum naturam assumptam, confirmatus fuit in bono ab incarnationis exordio, non solum propter beatificam animæ suæ fruitionem in Deo, sed multo amplius propter hypostaticam unionem cum Verbo, propter quam habuit omnium divinorum charismatum plenitudinem, gratiamque tam perfectam, quod major creaturæ communicari non potest. Unde secundum utramque naturam dici potest Sanctus Sanctorum, quia et sanctitas ejus creata omnium creaturarum sanctitatem simul sumptam excedit. Propter quod de ipso legitur apud Isaiam: Iniquitatem non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.

Decuit autem Christum ut hominem esse sine omni peccato, non solum propter unionem cum Verbo, sed insuper quia salvator, mediator et advocatus totius generis humani.5 Si enim et ipse peccatum haberet, non esset idoneus omnes Deo reconciliare, et per se ipsum immediate ad Deum accedere, sed mediatore egeret. Idem quoque decuit propter privilegium sacerdotii ejus. Fuit enim primus et summus sacerdos, cujus hostia et obsequium non fuissent Deo perfecte accepta et ad satisfaciendum idonea, si et ipse subjacuisset peccato. Propter quod dicit Apostolus: Talis decebat ut esset nobis pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior cœlis factus.6

Si, pro Quia, veritatem dico, evangelicam legem prædicando, et vestra piacula increpando, futura atque secreta elucidando, quare vos non creditis mihi? quasi dicat: In hoc irrationabiliter facitis, quum scriptum sit: Quum videris sensatum, statim evigila ad illum.7 Sicut autem levitatis est statim credere indifferenter, sic duritiæ est non credere, dum sufficientia signa veritatis apparent.8 Quamvis vero doctrina Christi fuerit omnino insolita atque incomprehensibilis, propter quod nec faciliter recipienda fuit; tamen tanta tamque evidentissima argumenta patuerunt quod ipse esset verus Christus, verus magister et sanctus (puta testimonium Joannis Baptistæ, vaticinia Prophetarum, miracula Christi discipulorumque ejus, constantia ejus pro veritatis defensione, et zelus justitiæ), quod inexcusabiles erant Judæi de sua perfidia.9

Qui est ex Deo per prædestinationem æternam, per gratiæ reformationem, per bonitatis divinæ imitationem, verba Dei audit, non solum auribus corporis, sed etiam mentis, id est, verba divina libenter audit, memoriter tenet, diligenter adimplet: quemadmodum ait Psalmista, In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi;10 et rursus, Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti.11 Hinc scriptum est: Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei;12 et iterum, Sit omnis homo velox ad audiendum.13 Propterea vos non auditis verba Dei auribus interioribus, id est, humiliter, reverenter et affectuose non recipitis verba divina quæ loquor, quia ex Deo non estis (modo prætacto). Omnes quidem, imo et omnia, sunt ex Deo tanquam ex causa efficienti, exemplari atque finali, dicente Apostolo:14 Ex ipso, per ipsum, et in ipso sunt omnia. Sed non omnes sunt ex Deo per spiritualem reformationem, per gratiæ conservationem, per divinam electionem. Qui enim sic est ex Deo, manet in eo, secundum quod ait Joannes in sua Canonica:15 Qui natus est ex Deo non peccat, quoniam semen Dei manet in eo. Denique unusquisque libenter audit loqui de re quam diligit. Qui ergo diligit Deum et vitam beatam, verba Dei libenter audit, et affectuose conservat. Et in hoc salus nostra consistit, secundum quod ait Salvator:16 Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. Debemus ergo verba sacra cum magna attentione, intima affectione, humili reverentia legere, audire et proferre, tanquam epistolas nobis divinitus missas.

In his verbis dedit nobis Salvator luberrimum documentum, maximam consolationem grandemque pœnitendi occasionem. Dicendo enim, Qui est ex Deo, etc., inter bonos et malos, inter electos reprobosque distinxit. Fidelibus quoque et timoratis, licet certitudinaliter nesciant an sint digni amore vel odio, contulit magnam spem confidendi quod sunt in statu salutis et filii Dei, quia experiuntur se verba Dei libenter audire, frequenter revolvere, et custodire. Propter quod probabiliter scire possunt quod sint in caritate et gratia, secundum quod ait Apostolus: Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod filii Dei sumus. Præterea, ex verbis his datur unicuique nostrum aperta et prompta occasio discutiendi se ipsum, an ad Deum pertineat. Dum enim audimus Christum dixisse, Qui ex Deo est, verba Dei audit, protinus admonemur nos ipsos investigare et sollicite indagare an verba Dei audimus amando et obediendo.

Eccle. ix, 1.

Rom. viii, 16.

Postremo, quam diligenter et indesinenter conservanda sint verba Dei, patet ex eo quod Moyses scripsit: Erunt verba Domini in corde tuo, et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, et dormiens atque consurgens;17 et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, scribesque ea in limine et ostiis domus tuæ.

Responderunt igitur Judœi, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, id est hæreticus quidam, et dœmonium habes, cujus relatione et adjutorio dicis et facis alta ac mira, quæ alii te facere et dicere putant virtute divina? Samaritani erant natione gentiles, sed conversatione semijudæi, quoniam libros Moysis receperunt, et se circumciderunt. Noverant autem isti Judæi quod Jesus esset natione Judæus; sed ex contemptu appellabant eum Samaritanum, id est in parte legis observatorem, et in parte transgressorem. Sicque reputabant eum hæreticum: velut si nunc alicui diceremus: Hussita es tu.

Secundum Gregorium, Christus non negavit se esse Samaritanum, sed hoc verum est quantum ad nominis interpretationem: non tamen admisit se esse Samaritanum eo modo quo Judæi sibi id imposuerunt. Samaritanus quippe interpretatur custos. Christus vero est custos electorum suorum: de quo Psalmista testatur, Custodiens parvulos Dominus; et Isaias, Custos, quid de nocte? Dixerunt quoque Christum habere dæmonium, non quod esset obsessus et amens, sed quod haberet occultum fœdus cum aliquo dæmone, imo cum summo diabolo, puta Beelzebub, secundum quod alibi dixisse leguntur: In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia. Hoc ergo perversi dixerunt, quoniam aliter salvare non poterant quomodo tot mirabilia facere, totque secreta et futura reserare, et tam subtilia ac profunda docere, non instructus ab homine, posset, nisi quod vel a Deo vel a diabolo hæc haberet. Noluerunt autem credere quod haberet ea a Deo, propter nimiam displacentiam atque invidiam quam conceperunt in eum: ideo omnia talia deputabant diabolo, quemadmodum magi et arrepticii atque pythones mira aliqua et occulta operantur ac pandunt. Sed in hoc elucescit Judæorum intoleranda perversitas. Nam multa miracula Christi omnem naturalem potestatem transcenderunt, et tota doctrina et conversatio ejus repugnabant diabolo. Propter quod subditur:

Respondit Jesus: Ego dæmonium non habeo cooperatorem et familiarem: omnia tamen dæmonia mihi subjecta sunt. Sed honorifico Patrem meum, id est, verbo et opere, in omnibus exhibeo honorem, cultum et obedientiam Deo Patri, secundum quod homo sum: ex quo patet sanctitas vitæ meæ, et quod cum dæmonibus non concordo; sed eorum cultum destruo, idololatriam reprobo, vitia damno, hominesque ad Deum converto, ut eum in omnibus toto corde diligant ac honorent. Et vos inhonorastis me, id est, contempsistis, et falsa mihi imposuistis, opera Dei adscribentes diabolo. Et in hoc peccaverunt in Spiritum Sanctum. Ecce quam patienter et mansuete Filius Dei, tanta accepta injuria, respondebat: quia ut Petrus testatur, Quum malediceretur, non maledicebat. Discamus et nos ejus exemplo, non reddere malum pro malo, non vinci a proprio animo, non passionari. Hoc facit facile qui non quærit propriam laudem gloriamque mundanam, qui privatum exstinxit amorem, et gaudet adversis. Nempe, ut ait S. Hieronymus, qui non quærit gloriam, non sentit contumeliam. Magnum est de nullo gaudere, nisi per quod promovemur apud Deum; de nullo quoque dolere, nisi per quod a Deo abducimur.

Et ne Judæi dicerent Christo, Inaniter te excusas, adjecit: Ego non quæro gloriam meam. Simile est quod supra ait: Claritatem ab hominibus non accipio. Quod quomodo verum sit, illic diligenter tractatum est. Certum est enim quod Christus jubet se adorari, honorari, suisque verbis in omnibus obediri: trium enim Personarum una est gloria. Verum Christus secundum quod homo, non quæsivit gloriam sæcularem, mundanum honorem, vel aliquam vanitatem, sicut opinabantur Judæi. Incomparabiliter igitur minus spectat ad nos vilissimos peccatores quærere gloriam propriam, velle dominari, præesse, glorificari. Unde ex animo dicamus cum Apostolo: Soli Deo honor et gloria. Est qui quærat et judicet, id est, Deus Pater vel Trinitas requiret a vobis quod non glorificastis me tanquam verum Filium Dei, et

1 Petr. 11, 23. 1 Thess. v, 15.

50 Joann. v, 41.

1 Tim. 1, 17.

Ps. cxiv, 6.

Is. xxi, 11.

Luc. xi, 15. de hoc judicabit vos judicio condemnationis. Pater enim requirit et vult Filium suum glorificari ab omnibus:18 idcirco qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem. Unde in Daniele scriptum est, quod Antiquus dierum, videlicet Pater æternus, dedit ei potestatem, honorem et regnum.19 Superius dixit Salvator:20 Pater non judicat quemquam. Quomodo ergo nunc ait de Patre, Est qui quærat et judicet? Respondendum, quod in judicio duo considerantur, videlicet ipsa discretio boni a malo, et prolatio sententiæ. Quantum ad primum, judicat Pater seu Trinitas tantum per auctoritatem; quantum ad secundum, judicat Christus secundum naturam assumptam, ut dictum est plenius supra.21

Amen, amen, id est vere, vere, dico vobis. Ingeminat, Amen, ad ampliorem certitudinem. Si quis sermonem meum servaverit, per fidem et caritatem, id est, verbis meis fideliter obedierit, mortem non videbit in æternum, id est, nunquam experietur seu sentiet mortem spiritualem: quia nec in præsenti privabitur vita gratiæ, nec in futuro vita gloriæ, et nec pœnam sensus nec pœnam damni in inferno habebit. Justi enim in perpetuum vivent, ut Sapiens ait.22 Videre, in Scripturis ad omnes sensus refertur, et ad sensitivam atque intellectivam notitiam. Unde nunc sumitur pro gustare, vel experiri seu pati. Sic quoque accipitur in Psalmo, quo dicitur: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.23 Denique, ut habetur in Luca, Semen est verbum Dei. Quemadmodum ergo in corporalibus rebus qui semen custodit in terra, pertingit ad fructum;24 sic qui servat verbum Christi in corde, continuo tendit tandemque pertingit ad fructum seminis hujus, qui est vita æterna. Propter quod Salomon admonet:

Serva mandata et legem quasi pupillam oculi tui;25 liga eam in digitis tuis, et in tabulis cordis tui scribe eam.

Dixerunt ergo ei Judæi carnales, præinducta verba de morte naturali ac corporali intelligentes: Nunc cognovimus quia dæmonium habes, id est, tam insensate tamque manifeste mendaciter loqueris, quod qui paulo ante opinabamur te dæmonium habere, illoque instigante stultissime loqui, nunc certi sumus de hoc. Et hoc probant. Abraham mortuus est morte corporali, quum esset centum septuaginta quinque annorum;26 sepelieruntque eum Isaac et Ismael filii ejus, ut in Genesi dicitur;27 et Prophetæ mortui sunt. Quasi dicant: Tam sanctus patriarcha beatissimique Prophetæ, qui sermones Dei impleverunt, mortui sunt. Et tu filius fabri ac pauperis feminæ, dicis:28 Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in æternum. Tanquam dicant: Intolerabilis est præsumptio tua, quia sic loqueris ac si verba tua essent amplioris efficaciæ quam verba Dei, et tibi obedientes beatiores essent Abraham ac Prophetis ceterisque Dei ministris, qui non obstante observatione divinorum verborum, defuncti noscuntur.

Numquid tu major, id est sanctior, es patre nostro Abraham (qui amicus Dei vocatus est, sicut per Isaiam Dominus loquitur, Semen Abraham amici mei)?29 quasi dicant, Nequaquam.30 Loquuntur ergo de spirituali magnitudine, quæ præsertim in sapientia et virtute consistit. Unde in spiritualibus idem est esse majorem et meliorem. Ideo Deus, in quo nulla est quantitas, major est omnibus rebus in infinitum.

Mira cæcitas Judæorum. Experimentaliter enim constabat, quod Jesus in gratia prophetiæ, in altitudine sapientiæ, in efficacia miraculorum, in conversatione spiritualium operum, excessit Abraham patriarcham. Sed omnia ista adscripserunt diabolo, quum tamen nec diabolo constant futura pure contingentia cordiumque secreta, sed soli Deo: quæ Christus ubertim prædixit ac reseravit. Unde per Isaiam Dominus ait: Quæ ventura sunt annuntiate, et sciemus quia dii estis vos.31 Et Prophetæ mortui sunt: id est, quomodo tu qui inferior es Abraham et Prophetis defunctis, citoque moriturus, aliis immortalitatem promittere audes? Quem te ipsum facis? id est, qualem vel quantum affirmas et reputas te, quem videmus esse hominem mortalem similem nobis? quasi dicant : Multum inaniter magnificas te ipsum.

54 Respondit Jesus, excusando se de tanto facinore : Si ego glorifico, id est, gloriosum seu magnum dico, me ipsum inordinate atque carnaliter, non sub ordine sapientiæ Dei, secundum quod mihi imponitis, gloria mea, id est dignitas quam mihi adscribo, nihil est, id est nullius reputationis, vana et falsa. Christus utique dicendo, Ego sum lux mundi, et multa similia, glorificavit se ; sed non inordinate, prout Judæi ei imposuerunt. Idcirco respondet ad intentionem ipsorum.

Joann. VIII, 12.

Est Pater meus cœlestis qui glorificat, id est, gloriosum ostendit, me, dicendo, Hic est Filius meus dilectus, et per opera miraculosa, Prophetarum quoque eloquia. Denique Pater glorificavit, id est, beatum fecit Christum, secundum naturam assumptam, conferendo animæ ejus beatificam fruitionem. Nec mirum si Filius asserat se glorificari a Patre, quum infra Filius dicat ad Patrem : Ego te clarificavi super terram. Et in libris Regum Deus locutus est : Qui glorificaverit me, glorificabo eum. Quem, id est de quo Patre meo, vos dicitis quia Deus noster est per creationem et gubernationem, et per dilectionem et honorationem nostram ad eum. Quamvis enim Judæi Trinitatis mysterium ignorantes, non dixerint Deum Patrem esse Deum ipsorum, loquendo de Patre secundum quod Pater ; tamen id quod est Pater, videlicet Deum absolute acceptum, dixerunt esse Deum suum.

Matth. III, 17; XVII, 5.

Joann. XVII, 4.

1 Reg. II, 30.

55 Et non cognovistis eum : quoniam Patrem non cognoverunt secundum proprietatem relativam et propriam patris rationem, nec Deum cognoverunt cognitione formata, sed informi. Non enim obedierunt ejus præceptis. Ideo factis eum negabant, quemadmodum de impiis dicit

A Apostolus : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, quum sint abominati et reprobi.32 Unde Joannes ait in sua epistola : In hoc scimus quoniam cognovimus Deum, si mandata ejus observamus. De tali formata notitia dicit Apostolus : Si quis ignorat, ignorabitur. Porro de cognitione informi ait : Quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis.

1 Joann. II, 3.

1 Cor. XIV, 38.

Rom. I, 21.

Ego autem novi eum, secundum utramque meam naturam : quia ut Deus, cognosco eum per comprehensionem perfectam ; et ut homo, cognosco eum notitia beatæ fruitionis per speciem. Tali nempe notitia novit anima Christi Deum Patrem seu Trinitatem indesinenter, in somno et vigilia : quia per somnum aliasque corporales occupationes, actiones et passiones, non impediebatur anima Christi ab interiori cognitione ac dilectione Dei, sed jugiter erat in actu. Et sermonem ejus servo memoriter et obedienter, secundum naturam humanam. Non enim negligentia vel oblivio locum habebat in Christo. Et si dixero quia non scio eum, id est, quod Patrem non cognosco : quod impossibile est me dicere, sicut impossibile est me mentiri ; ero similis vobis, mendax, qui multa mendacia fingitis contra me ; sed scio eum, et sermonem ejus servo (ut dictum est).

Paulo ante dixerunt Judæi : Numquid tu major es patre nostro Abraham? Ad hoc Christus modo respondet : Abraham pater vester, secundum carnalem propaginem, non secundum fidei atque virtutum parilitatem, exsultavit, id est, spiritualiter lætabatur, ut videret, id est de hoc quod visurus erat, diem meum, id est tempus adventus mei seu incarnationis. Facta enim sibi promissione quod Christum in spiritu cerneret, ejusque mysteria nosceret, cordialiter exsultavit. Vidit, id est, per spiritum prophetiæ cognovit diem adventus mei, vel me tunc venturum, et gavisus est. Cognovit enim Filium

56

Dei in fine sæculorum incarnandum, quum dictum est ei: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Nec dubium quin ipse, aliique Prophetæ et Patriarchæ multa noverunt per revelationem divinam, de Christo ejusque adventu atque mysteriis, quæ non sunt descripta. An tamen Abraham novit determinate tempus adventus Christi, ut Daniel, qui determinavit hebdomades dominicæ passionis, certum non habeo.33 Potest quoque intelligi de die æternitatis Christi: quæ dies aliud non est nisi ipsa æternitas, seu Deus æternus. Hujus diei beatificam visionem in claritate patriæ electorum, Deus promisit Abrahæ: Ego (inquiens) protector tuus et merces tua magna nimis.34 Hanc diem vidit Abraham in via per fidem, tendebat ad eam per spem, exsultavit in ejus præstolatione per caritatem. Hinc quoque dicit Apostolus: Exspectabat Abraham fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus.35

Sed his obviare videtur quod Christus alibi ait discipulis suis: Multi Prophetæ et justi cupierunt videre quæ vos videtis, et non viderunt. Hoc enim apparet tam bene dictum de Abraham sicut de aliis Prophetis ac justis. Et respondendum, quod Christus loquitur ibi de visione intellectuali conjuncta visioni exteriori, quemadmodum plenius demonstravi super Matthæum. Sic autem Abraham non vidit diem et opera Christi, seu Christum in carne, nec alii Prophetæ ante Christi incarnationem defuncti.

57 Dixerunt ergo Judæi ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Christus dixit quod Abraham vidit diem suum; et ipsi sic repetunt: Abraham vidisti? quia qua ratione verificaretur unum, verificaretur et reliquum. Quasi dicant: Si Abraham vidit diem tuum, ergo contemporanei exstitistis, et vos invicem conspexistis: quod patet falsum, quum nondum sortitus sis annos quinquaginta. Potius autem dixerunt, Abraham vidisti? quam, Abraham vidit te? quasi magnum esset Jesu vidisse Abraham patriarcham, et non econtra, reputantes Abraham multo majorem Jesu. — Quæritur, cur nominaverunt annos quinquaginta, quum Jesus multo junior esset. Aliqui dicunt, quod a casu, quia sic occurrebat eis. Alii dicunt, quod propter reverentiam jubilæi, qui fuit quinquagesimus annus. Quasi dicant:36 Necdum attigisti unum jubilæum, et Abraham vidisti, qui pene per duo millia annorum dormivit cum patribus suis? Quidam dicunt, quod Christus, propter jejunia et labores et propter nimiam maturitatem, videbatur multo senior quam fuit. Unde ait in Psalmo: Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum.37 Ego opinor quod ideo tantum excrementum annorum expresserunt, ut insinuarent quam plane ac facile possent falsificare verba Christi. Quasi dicant: Dato quod haberes multo plures annos quam habes, nihilo minus falsum esset quod dixisti Abraham te vidisse.

Erraverunt autem isti obtenebrati Judæi dupliciter: primo, quod verbum Christi de corporali visione intellexerunt; secundo, quod solum in Christo humanam nativitatem pensabant, putantes quod nequaquam fuisset prior sua matre. Hujus secundi falsitatem reprobat Christus. Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis. Mitis humilisque magister semper patienter cum tranquillitate respondet, non commotus illorum injuriis. Hoc enim præcipue pertinet ad prædicatorem sive doctorem verbi Dei, quia ut Salomon loquitur: Doctrina viri per patientiam noscitur;38 et non contristabit justum quidquid ei acciderit. Propterea apud Gregorium: Tanto convincitur quisque minus doctus, quanto minus patiens. Antequam Abraham fieret, id est, crearetur quantum ad animam, vel generaretur quantum ad totum compositum, ego sum in natura divinitatis æternaliter, invariabiliterque subsisto. Porro dicendo, Ego sum, ostendit suam æternitatem, quæ nec præteritum habet neque39404142

Exod. III, 14.

Hebr. XIII, 8.

Eccl. XXIV, 5.

Lev. XXIV, 16.

Gen. XIX, 11; IV Reg. VI, 18. futurum, sed omne tempus ambit, includit, excedit. Ipse est qui olim locutus est Moysi : Ego sum qui sum. Unde ad Hebræos legitur : Jesus heri et hodie, ipse et in sæcula. Ipse namque est Sapientia quæ in Ecclesiastico protestatur : Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.

Tulerunt ergo lapides ut jacerent in eum, obruendo eum lapidibus tanquam blasphemum. Lex quippe præcepit blasphemos lapidari. Jesus autem abscondit se, non retro maceriam seu columnam; sed, Abscondit se, id est, divina potestate præbuit se invisibilem Judæis, non discipulis suis, quia secuti sunt eum. Potest autem absconsio ista dupliciter intelligi : Primo, quod percussit eos cæcitate quæ dicitur acrisia, qua aliquid non videtur, quum tamen alia videantur, vel si videtur, non tamen cognoscitur : qua percussi fuerunt Sodomitæ, et Syri ad instantiam Elisei, ut legitur in Genesi et in libris

A Regum. Secundo, quod Jesus divina virtute fecit ne color corporis sui immutaret visum Judæorum. Imo hoc potuit virtute animæ suæ, quæ habuit perfectum dominium supra proprium corpus. Nam et animæ Beatorum corporibus glorificatis unitæ, facere possunt propria corpora visibilia uni, et invisibilia alteri. Corpora enim hujusmodi sunt in plenissima obedientia animarum Deo fruentium. Et exivit de templo Jerusalem. Exivit autem pergendo per medium illorum, quemadmodum transiit per medium civium suorum eum præcipitare volentium, ut Lucas recitat. Noluit enim adhuc occidi, quoniam nondum venit hora quam propriæ passioni prævidit, præfixit, elegit. Per quod dedit exemplum fidelibus, quod sæpe possunt se persecutoribus suis occultare, quando videlicet fides aliorum non periclitatur, nec grande scandalum oritur pusillorum, nec justitia ipsa exstinguitur.

Luc. IV, 30.

Footnotes

  1. Is. LIII, 9. ↩

  2. Joann. v, 18; VIII, 13; IX, 16. ↩

  3. Hebr. IX, 15; ↩

  4. Sap. VII, 26. ↩

  5. I Joann. II, 1, 2. ↩

  6. Hebr. VII, 26. ↩

  7. Eccli. vi, 36. ↩

  8. Eccli. xix, 4. ↩

  9. Joann. i, 19-34. ↩

  10. Ps. cxviii, 11. ↩

  11. Ibid. 72. ↩

  12. Eccli. v, 13. ↩

  13. Jacob. i, 19. ↩

  14. Rom. xi, 36. ↩

  15. 1 Joann. iii, 9. ↩

  16. Luc. xi, 28. ↩

  17. Deut. vi, 6. 9. ↩

  18. Joann. v, 23. ↩

  19. Dan. vii, 13, 14. ↩

  20. Joann. v, 22. ↩

  21. Ibidem. ↩

  22. Sap. v, 16. ↩

  23. Ps. xv, 10. ↩

  24. Luc. viii, 11. ↩

  25. Prov. vii, 2. ↩

  26. Gen. xxv, 7, 8. ↩

  27. Ibid. 9. ↩

  28. Matth. xiii, 55. ↩

  29. *[qui mortuus est] ↩

  30. Is. xli, 8. ↩

  31. Ibid. 23. ↩

  32. Tit. I, 16. ↩

  33. Dan. ix, 24-27. ↩

  34. Gen. xv, 1. ↩

  35. Hebr. xi, 10. ↩

  36. Lev. xxv, 10, 11. ↩

  37. Ps. cviii, 24. ↩

  38. Prov. xix, 11. ↩

  39. Lev. xii, 21. ↩

  40. Ps. ↩

  41. Matth. xiii, 17. ↩

  42. Gen. xxii, 18. ↩

Chapter 24 of 51