Articulus 24
EXPOSITIO CAPITULI NONI : ET PRÆTERIENS JESUS, VIDIT HOMINEM CÆCUM A NATIVITATE.
QUIA in superiori capitulo multa incomprehensibilia ac divina Christus de se ipso asseruit, quæ Judæi non intelligentes, voluerunt eum quasi blasphemum lapidare; idcirco nunc convenienter recitatur miraculum omnino divinum, quod naturali virtute effici nequit, quatenus per hoc confirmetur supernaturalis doctrina jam præinducta. Præmissæ enim correspondere et proportionari debent conclusioni. Propterea supernaturalis veritas fidei, per supernaturalia argumenta, hoc est per opera miraculosa, ostenditur.
Et præteriens Jesus, hoc est, locum circa templum pertransiens, vidit diligenti intuitu oculi corporalis, pio quoque respectu divinæ miserationis, hominem cæcum a nativitate, nomine Cedonium : qui postea cum Maria Magdalene, Martha, Maximino et Lazaro, a Judæa expulsus est, sicut habetur in legenda Mariæ Magdalene. Cæcus autem a nativitate non potest de coloribus judicare, quia orbatus a nativitate aliquo sensu, caret notitia sensibilium illius sensus. Ex quo concludit Aristoteles, quod nostra notitia intellectiva non est concreata, sed a sensu originata, atque ex prævia cognitione sensitiva causata. — Mystice, quando Judæi increduli Christum repulerunt, ejus discipulos atque Apostolos a suis finibus expellendo, conversus est Jesus, et oculo pietatis
Act. XIII, 46, 47.
Is. XLII, 6, 7. adspexit populum gentilem penitus cæcum et in tenebris natum ac enutritum, eumque per Apostolorum prædicationem et gratiæ infusionem edocuit. Propter quod Paulus et Barnabas dicunt Judæis: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repulistis illud, ecce convertimur ad gentes: sic enim præcepit nobis Dominus. In Isaia quoque Dominus ad Christum ait: Dedi te in lucem gentium, ut aperires oculos cæcorum.
Et interrogaverunt eum discipuli ejus.
Ex quo viderunt Jesum diligenter intueri hunc cæcum, quasi aliquid circa eum acturus, sciscitati sunt magistrum discipuli. Rabbi, quis peccavit, hic cæcus, aut parentes ejus, ut, hoc est propter quod peccatum, cæcus nasceretur? Discipuli isti præsupponebant quod pœna non infligitur rationali creaturæ, nisi propter culpam, quum pœna sit præmium culpæ. Et hoc aliquo modo verum est, quia nisi originale peccatum præcessisset, sequentes pœnæ hominibus inflictæ non essent. Non tamen omnis pœna propter originale peccatum inducitur, quasi in vindictam illius, nec propter actuale peccatum patientis, sed et propter alias causas, ut jam dicetur.
Videntur autem discipuli interrogasse, ac si putassent hominem antequam nasceretur peccasse, quemadmodum Platonici et Origenes dixerunt animas hominum simul creatas a principio mundi in cœlo, illicque peccasse, et ob id corporibus quasi carceribus alligatas in ultionem peccatorum vitæ alterius sæculi. Sed hoc discipuli non putabant, neque a Christo hoc didicerunt; sed quum essent rudes et simplices, simpliciter quæsierunt. Potest tamen eorum inquisitio colorari dupliciter: primo, ut intelligantur quæsisse de peccato originali ipsius cæci; secundo, ut intelligantur interrogasse de peccato ejus futuro, videlicet an Deus universa prænoscens, fecerit eum cæcum propter iniquitates ejus futuras. Est namque quorumdam opinio, quod Deus interdum dat præmium ante meritum, scilicet propter meritum futurum.
Considerandum vero, quod punitio consistit in subtractione alicujus boni et inflictione mali. Bonum autem est duplex, et malum similiter. Est enim bonum spirituale ad animam pertinens, scilicet gratia, virtus, et dona Spiritus Sancti. Aliud est bonum corporale, ut sanitas, divitiæ. Unus ergo non punitur propter peccatum alterius, in privatione spiritualium bonorum et inflictione oppositorum malorum, sed in privatione corporalium bonorum. Cujus ratio est, quoniam unus punitur propter peccatum alterius, in quantum est aliquid ejus, ita quod pœna ejus redundat in illum propter quem punitur: sicut punitur populus propter regem, et filius propter parentes, quemadmodum in libris Regum et Paralipomenon legitur populus Judæorum percussus propter numerationem factam seu fieri jussam a David. Unus autem non est aliquid alterius quantum ad animam, quoniam anima simplex est, et immediate a Deo creatur atque infunditur. Unde per Ezechielem Dominus loquitur: Omnes animæ meæ sunt; sicut anima filii, sic anima patris. Sed quantum ad corpus, filius est aliquid parentum, tanquam de eorum semine natus, et populus est aliquid principis. Ideo propter peccatum unius, alter quandoque punitur, vel in corpore per infirmitatem, vel in membris per monstruositatem. Quandoque enim nascuntur filii monstruosi propter peccata parentum, qui in filiis talibus affliguntur ac puniuntur, vel in exterioribus bonis, vel in subditis.
Per hanc distinctionem concordantur Scripturæ quæ prima facie videntur contrariæ. Illæ enim quæ asserunt filios puniri propter parentes, intelligendæ sunt de punitione in corporalibus bonis quæ subtrahuntur, et corporalibus malis quæ infliguntur: ut quum Moyses ait in Exodo, Dominator Domine, qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus, in tertiam et quartam generationem. Et apud Jeremi-
II Reg. XXIV, 1-15, 17; I Par. XXI, 1-14, 17.
Ezech. XVIII, 4.
Exod. XXXIV, 6, 7. am : Domine Deus, qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum post eos.1 Porro auctoritates quæ dicunt oppositum, intelliguntur de punitione in spiritualibus bonis (talis enim punitio non ordinaretur ad bonum puniti), ut per Ezechielem inducitur : Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii.2 Hinc apud eumdem Dominus increpat filios Israel dicentes :3 Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt.
3 Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus, peccato de quo vos inquiritis, id est, tale crimen non commiserunt, propter quod iste natus est cæcus. Non ergo vult Christus dicere, quod nullatenus peccaverunt : quoniam Salomone testante, Non est homo super terram qui faciat bonum et non peccet;4 et Jacobus, In multis (inquit) offendimus omnes.5 Sed intentioni discipulorum respondit, qui de certo peccato interrogaverunt. Sed ut manifestentur opera Dei in illo, id est, ideo natus est cæcus, ut miraculosa opera a me in eo fiant, ad manifestationem divinæ potentiæ atque ad gloriam Creatoris. Ponit autem Salvator plurale pro singulari, quia per opera Dei, designat supernaturalem illuminationem cæci istius. Vel potest pluraliter accipi, intelligendo per opera Dei, omnia quæ ad illuminationem hujus cæci concurrebant, videlicet linitionem oculorum ejus ex sputo, etc.
Denique, secundum doctores sex modis flagellat Dominus hominem : Primo, propter meritorum augmentum, et ad virtutis probationem seu manifestationem, quemadmodum Job et Tobiam :6 secundum quod Job ait, Probavit me Dominus quasi aurum quod per ignem transit;78 et Tobiæ dicitur, Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.9 Secundo, propter virtutum spiritualiumque bonorum custodiam, ne propter superbiam amittantur : ut Paulum, qui profitetur, Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi angelus Satanæ.10 Tertio, ut virtus divina manifestetur ad gloriam Creatoris : ut hunc cæcum, et Lazarum, qui ideo obiit, ut a Christo ad gloriam Dei suscitaretur, sicut infra Salvator testatur : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut clarificetur Filius hominis per eam.11 Quarto, propter peccata, ut per pœnam inflictam purgentur, expientur, seu dimittantur : ut paralyticum, de quo dictum est quinto capitulo, et Mariam sororem Moysis, filios quoque Israel in deserto, ut aliqui dicunt.1213 Quinto, propter nimia scelera, ut futura atque æterna pœna in præsenti quodammodo inchoetur : ut Antiochum, et Herodem, Sodomitas, Dathan et Abiron et Core. Sexto, propter divini consilii dispensationem, ad satisfaciendum pro aliis :141516 sicut Christum, juxta illud Isaiæ, Propter scelus populi mei percussi eum.17
Me oportet, non aliqua coactione, sed magna utilitate atque immobili complacentia, et propter invariabilem dispositionem ordinationis divinæ, a qua deviare non possum, operari opera ejus qui me misit, hoc est opera Dei Patris quæ per me fieri decrevit, quæ ordinantur vel pertinent ad humani generis liberationem, videlicet signa per quæ homines sciunt me esse Filium Dei et convertuntur ad me, cetera quoque opera sancta et virtuosa quæ pro nostra salute Christus fecit, docendo, orando, discurrendo. Opera autem miraculosa, sunt opera Patris vel Trinitatis, tanquam principalis actoris : de quo cantatur, Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus.1819 Et sunt opera Christi hominis, tanquam instrumentaliter exsequentis. Unde infra ait : Pater in me manens, ipse facit opera.20 Donec dies est, hoc est, quamdiu in mundo visibiliter maneo, cum hominibus conversando. Quemadmodum enim sol materialis sua præsentia causat diem, et sua absentia noctem, sic Christus præsentialiter exsistendo in mundo in humanitate assumpta, tanquam sol intelligentiæ solque justitiæ, fecit diem specialis gratiæ spiritualem.21 De qua die loquitur Isaias:22 In die illa erit germen Domini in gloria et magnificentia; et Zacharias, In die illa applicabuntur gentes multæ ad Dominum.23 Dies ista præsertim consistit in cordibus divino lumine illustratis, duravitque a Christi nativitate usque ad ejus ascensionem.
Verum, quoniam Christus etiam post ascensionem operabatur opus nostræ salutis, mittendo Paracletum, et per Apostolos faciendo miracula, imo per eos ceterosque discipulos atque vicarios suos multos illuminando et convertendo, quod et nunc agit, et usque sæculi finem facturus est; ideo potest hoc modo exponi: Me oportet operari opera ejus qui me misit, hoc est miseris subvenire, peccatores convertere, infirma sanare, debilia confortare, electos custodire, donec dies est, hoc est durante tempore gratiæ seu vita præsenti sub evangelica lege. De quo tempore per Isaiam Dominus asserit:24 Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te; et Apostolus, Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.25
Venit, id est, incessabiliter appropinquat, nox, id est finis vitæ præsentis, vel hora judicii, quando nemo potest operari, id est meritorie agere, quoniam via finita est status. Quum ergo hæc vita sit via et cursus ad aliam vitam, nemo potest post hanc vitam mereri vel pœnitere. In hora quoque judicii erit tempus præmiorum, non meritorum. Non ergo indulta pœnitentiæ tempora negligamus, non diem aliquem infructuose perdamus; sed juxta Salomonis doctrinam, quodcumque potest manus nostra instanter operemur, quoniam cito erit terminus vitæ istius.26
Quamdiu in mundo sum, id est, inter homines corporaliter vivo et ambulo, lux sum mundi, id est, hominum corda illustro verbo prædicationis, exemplo conversationis, signis divinæ virtutis. Sed nonne Salvator semper in mundo est? vel post ascensionem desiit esse lux hominum? Non utique, quoniam ipse ait apud Matthæum: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi.27 Est autem Christus in hoc mundo inferiori et cum fidelibus, per majestatem deitatis, per Sacramentum proprii corporis et sanguinis, atque per spiritualem inhabitationem qua mentes devotas per caritatem et cetera gratiæ dona inhabitat. Denique, post ascensionem magis illuminavit mundum quam ante, tam Apostolos quam alios per Apostolos. Dixit enim Apostolis ante passionem: Expedit vobis ut ego vadam.28 Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. Ante ascensionem quoque non illuminavit nisi Judæos et aliquas gentes illis vicinas; post ascensionem vero, universum mundum. Nihilo minus quamdiu fuit in mundo modo prætacto, fuit lux mundi specialiter, utpote per se ipsum immediate homines illustrando.
Hœc quum dixisset Jesus, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo et terra seu pulvere, et linivit lutum super oculos ejus, id est super organum clausum hujus cæci, et dixit ei: Vade, lava oculos in natatoria, id est piscina vel aqua, Siloe (quod nomen Hebraicum interpretatur missus). Siloe fons fuit oriens in pede montis Sion, descendensque in vallem Josaphat: cujus aqua in quodam stagno recepta atque collecta non longe a monte Sion, vocata est natatoria Siloe, id est piscina ex fonte illo collecta.
Quærendum est diligenter, cur Christus sapientia Patris, nihil sine legitima causa efficiens, qui potuit solo nutu, solo verbo, solo imperio, cæco huic visum præstare, ita non fecit, sed juxta ordinem explicatum, exspuendo fecit lutum, quo unxit oculos cæci, quem misit ad aquas Siloe ad lavandum. Et respondendum, quod non sine grandi mysterio, non sine mystica ratione id contigit. Nempe, per exteriora ista quæ fecit, insinuavit quo modo et ordine interior oculus illustretur. Exspuitio ergo in terram, figuravit effusionem divinæ sapientiæ super corda humana : quoniam per salivam, qua gustus cibos dijudicat et lingua verba pronuntiat, sapientia designatur, quæ præstat in rebus divinis saporem, et linguam erudit ad loquendum quæ Dei sunt cum discretione rectissima, prout docet Apostolus : Sermo vester semper in gratia sale sit conditus.29 Lutum vero est cor humanum, quoniam sensus et cogitatio hominis proni sunt in malum, et ad terrena jugiter inclinantur, nisi cor ipsum divina gratia perfundatur ac elevetur.30 Propter quod mentes peccatorum dicuntur carnales, non per essentiam, sed inclinationem et inhæsionem. Præterea, per linitionem luti istius super oculos cæci, designatur unctio spiritualis qua Verbum incarnatum, vel homo quicumque divina sapientia illustratus, docet intellectum fratris seu proximi sui, applicando radium sapientiæ Dei ad certam personam. Quo facto jubetur homo ire, id est a vitiis ad virtutes migrare, atque de virtute in virtutem procedere, ne infusam sapientiam perdat;31 et lavare oculos suos in natatoria Siloe, id est cor suum ab omni vitiorum caligine atque ignorantiæ cæcitate in fonte sapientiæ, scilicet Christo, purgare, quatenus sciat se sine virtute et gratia Christi et sine dominicæ passionis merito, nil posse, secundum quod infra testatur :32 Sine me nihil potestis facere. Christus enim quum sit Sapientia incarnata missa in mundum, recte per natatoriam Siloe, quæ interpretatur missus, exprimitur. Potest quoque per natatoriam hanc, fons lacrimarum ex vera compunctione vel patriæ desiderio emanantium designari, in quibus anima ab omni macula purificatur; vel certe Baptismus, quantum ad catechumenos bene instructos atque contritos. Ad insinuandum ergo quod ista ad interioris oculi perfectam illustrationem requiruntur, fecit Christus quæ dicta sunt.
Alii dicunt, ut Chrysostomus, quod fecit lutum, ad ostendendum quod ipse sit qui in exordio mundi operatus est hominem de limo terræ.33 Salivam quoque emisit, ad declarandum quod virtus curativa esset a Divinitate, quæ est caput Christi hominis, tanquam a principali principio, et ab ejus humanitate, quasi ab instrumento. Saliva quippe fluit a capite, et caput Christi Deus, secundum Apostolum;34 Christus quoque, secundum naturam assumptam, caput est omnium electorum.3536 Sicque per exspuitionem salivæ descendentis a capite, signatur quod potestas sanativa esset a Divinitate et Christi humanitate, sicut ostensum est. Oculos quoque cæci linivit, ostendens se humanorum corporum formatorem et reformatorem, qui reformabit corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis suæ.37 Jussit autem cæcum sic luto linitum ire ad natatoriam Siloe, ut obediendo aliquid mereretur, ejusque fides et obedientia notificaretur, et ipsum miraculum amplius divulgaretur.
Abiit ergo cæcus natus, et lavit oculos suos in natatoria Siloe, lutum abstergendo ab oculis : in quo commendatur fides ac obedientia ejus. Et venit videns. Nam obediendo Christo, in ipsa piscina visum recepit : quo significatur, quod qui Deo obedit, copiosius illustrari meretur.
Itaque vicini cæci istius, et qui viderant eum prius, antequam visum recepit, quia mendicus erat, id est, ideo eum frequenter inspexerant, quoniam more debilium sedit in publico, eleemosynam a præteringredientibus postulando, dicebant : Nonne hic est qui sedebat in loco pauperum, et mendicabat? quasi dicant, Utique. Ex longa enim experimentalique notitia, certi erant de hoc. Alii dicebant: Quia hic est. Isti consenserunt judicio vicinorum. Alii autem dicebant : Nequaquam, id est, non est sic, sed similis est ejus. Hoc dixerunt duplici ratione : primo, quoniam possibilius reputabant duos esse in omni dispositione corporali simillimos, ita ut discerni non possent, quam cæcum a nativitate visum recepisse; secundo, quia et cæcus iste in vultu aliqualiter fuit mutatus, propter oculorum apertionem, partiumque oculis vicinarum alterationem et relaxationem. Ille vero, quia se ipsum optime novit quantum ad identitatem personæ, dicebat : Quia ego sum. Voluit enim suum curatorem magnificare atque honorare.
Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ? Respondit : Ille homo qui dicitur Jesus. Nondum agnovit hic cæcus Christi divinitatem; sed humanitatem ejusque nomen ex aliorum relatu didicerat. Lutum fecit. Non dicit quomodo, utpote ex sputo et terra, quia forte non scivit hoc, quia nec vidit illud. Et unxit oculos meos, videlicet pellem extrinsecus, et dixit mihi : Vade ad natatoriam Siloe, et lava oculos. Et abii, et lavi, et vidi, postquam illi obediendo, oculos aquis rigavi. Et dixerunt ei : Ubi est ille ? Hoc forte quærebant, ut traderent Jesum Pharisæis et Scribis, eo quod sabbato hæc egisset. Ait, Nescio. Jesus namque recessit a loco illo antequam cæcus jam illustratus reversus fuit; nec audivit quo abisset, nec scivit quod Jesus per divinitatis immensitatem esset ubique.
Adducunt eum ad Pharisæos qui cæcus fuerat, ut ipsi tanquam majores ac religiosiores, judicarent de opere isto, remque diligentius examinarent; vel ut Jesum de violatione sabbati coram Pharisæis accusarent; vel ut placerent Pharisæis, a quibus noverant Jesum odiri. Erat autem sabbatum, videlicet septima dies festiva, quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. Hoc inserit Evangelista, ut pandat causam adductionis cæci ad Pharisæos, et dissensionis Pharisæorum ad invicem. Iterum ergo interrogabant eum Pharisæi quomodo vidisset, ut possent aliquam calumniandi occasionem ex verbis cæci illuminati elicere. Ille autem dixit eis : Lutum posuit mihi super oculos, et lavi oculos in præfata piscina, et video.
Dicebant ergo ex Pharisæis quidam indurati et excæcati, festucam in aliis, non trabem in se ipsis pensantes, atque ex beneficiis Dei pejores effecti :38 Non est hic homo a Deo per vitæ bonitatem, hoc est, secundum Dei beneplacitum non operatur, neque a Deo missus est, nec ejus adjutorio, sed dæmonis agit subsidio, qui sabbatum non custodit. Mentiti sunt dicendo quod Christus sabbatum violavit faciendo quæ dicta sunt : quoniam opera exteriora ad divinæ majestatis honorem et declarationem directe pertinentia, licita erant in sabbato, utpote occidere et excoriare percora immolanda, templum ornare, atque similia.39 Factura autem luti et unctio oculorum prædicta, ordinabantur directe ad gloriam Dei ejusque omnipotentiæ sublimitatem declarandam, itemque ad glorificationem Filii sui, ut Christus esse sciretur. Præterea, Christus quum esset Dominus sabbati, et legislator, non tenebatur ad litteralem sabbati observationem.40 De hoc dicta sunt plura quinto capitulo.41 Alii autem, qui magis veritati propinquabant, minusque Christo invidebant, dicebant : Quomodo potest homo peccator, legis transgressor, et sabbati violator, hæc signa facere quæ facit iste, sanando paralyticum natumque cæcum?42 Isti videntur melius intellexisse præceptum de sabbati custoditione quam illi, quia non reputabant Jesum peccatorem. Et schisma erat inter eos, videlicet inter Pharisæos, hoc est, divisi atque discordes erant, diversa loquendo ac sentiendo de Jesu.
Huic quod dictum est, Quomodo potest homo peccator hæc signa facere ? consonat quod Christo locutus est Nicodemus :43 Scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum illo. Quæritur ergo, an vera sint hæc. Et apparet quod non, quoniam operatio miraculorum pertinet ad gratias gratis datas, quæ bonis malisque communes sunt. Christus quoque affirmat apud Matthæum septimo capitulo : Multi (inquiens) dicent mihi in illa die :44 Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo si gna multa fecimus? Et tunc (inquit) confitebor illis: Quia non novi vos;45 discedite a me, operarii iniquitatis. Oppositum vero arguitur, quia si miracula fieri possunt a malis, perit firmitas fidei christianæ, quæ miraculis præsertim innititur: quod enim a malo homine fieri valet, non videtur sufficiens fidei argumentum. Rursus, miracula fiunt divina virtute. Deus autem preces malorum non audit, faciendo prodigia ad eorum instantiam.
Respondendum, quod miracula proprie dicta, sunt effectus totam virtutem creatam excedentes: unde a solo Deo fiunt. Idcirco id ad cujus confirmationem fit tale miraculum, semper est verum, quum Deus non sit confirmator erroris, nec testis falsitatis. Miracula vero divinitus facta, quandoque fiunt ad testificandum de veritate doctrinæ: et tunc illa doctrina immobiliter vera est, a quocumque doceatur, vel quantumcumque perversus sit doctor; non tamen consequens est, quod docens sit justus, vel Deo placens. Sicque per malos prædicatores frequenter sunt facta quædam miracula, ad fidei confirmationem: exaudivitque Deus precem illorum, non propter illorum merita, sed propter Ecclesiæ utilitatem, et ad insinuandum efficaciam fidei christianæ, cujus tanta est virtus, ut per eam fiant miracula etiam a malis. Interdum vero miracula fiunt ad testificandum de bonitate docentis: et tunc doctor hujusmodi veraciter bonus et justus est. Miracula autem Christi facta sunt a Deo propter utrumque, videlicet ad ostendendum quod vera sit ejus doctrina, et quod ipse sit verus Christus, Sanctus Sanctorum et justus in omnibus.46 Imo, si quis dixerit quod miracula Christi facta sint ad suæ doctrinæ confirmationem, sequitur quod etiam facta sint ad suæ sanctitatis testimonium. Docuit enim se esse Christum, sanctum et justum, omni peccato carentem: quam doctrinam Deus nequaquam miraculis confirmasset, nisi ita fuisset. Sed hoc in aliis non sequitur, qui non propriam, sed Christi legem prædicant et doctrinam. Sive ergo a bonis sive a malis fiant proprie sumpta miracula, demonstratur fidei veritas, tanquam a Deo data atque firmata. Verum, quoniam ad credendum multum confert justitia asserentis, idcirco decentius est miracula fieri a justis quam impiis: quod et ita fit.
Dicunt ergo cæco, sed nunc videnti, iterum Pharisæi: Tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos? id est, quale testimo-nium perhibes illuminatori tuo? Aliqui dicunt hanc quæstionem factam ab illis qui dixerunt, Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit: ad hoc, ut vel terrendo vel circumveniendo, inducerent cæcum ad proferendum aliquid mali de Jesu; vel ut cæcum ex sua responsione arguerent, atque de synagoga ejicerent. Hoc asserit Augustinus et Beda. Theophilus autem et alii dicunt, quod facta sit a fautoribus Christi dicentibus, Quomodo potest peccator hæc signa facere? quoniam verisimile erat quod cæcus bona de suo curatore contestaretur. Potius tamen videtur facta ab ambabus inter se discordantibus partibus, qui quum inter se discordarent, recurrebant ad testimonium ejus qui expertus fuit Christi potentiam, si forte ex ejus responsione possent aliquam invenire concordiam.
Ille autem dixit: Quia propheta est. Putavit enim quod Jesus fuisset solum propheta, non finis et Dominus Prophetarum. Implicite tamen credidit eum esse Christum, quoniam firmiter tenuit quod esset homo justus et verax, et per consequens talis, qualem ipse se esse perhibuit. Sed contra hoc videtur, quia quos Christus sanavit in corpore, curavit in anima. Ergo et cæcum istum a tali errore curavit. Dicendum, quod cæcus pro tunc non tenebatur ad explicitam fidem de hoc, quod Jesus esset Christus. Unde prædictus error excusabatur a culpa, maxime quia non fuit per absolutam affirmationem. Quidam dicit, quod cæcus iste, dicendo de Jesu, Propheta est, nomine prophetæ intellexit Christum, ita quod cæcus asseruit
Jesum esse Christum. Sed huic obviat, quod post pauca cæcus hic ait de Jesu : Si peccator est, nescio.47 Si autem tenuisset eum pro Christo, scivisset quod non esset peccator. Istud tamen satis faciliter solvi potest. Non tamen dicendum est quod nomine prophetæ intellexerit Christum, quia non fuit consuetudo Judæis, in communi modo loquendi, per prophetam intelligere Christum.
Non crediderunt ergo Judœi quidam, de quibus dictum est quod dixerunt istum similem esse cæco nato, vel Pharisæi opera Christi calumniantes;48 quia cœcus fuisset a nativitate, et vidisset, beneficio Christi, donec vocaverunt parentes ejus qui viderat; et interrogaverunt eos, dicentes : Hic est filius vester, quem vos dicitis, id est, de quo affirmatis, quia cœcus natus est? Quomodo ergo nunc videt? Tria inquirunt : primo, an iste sit filius eorum; secundo, an cæcus a nativitate; tertio, qualiter visum recepit, si natus est cæcus. Et quia ad duo prima poterant parentes sine periculo respondere, non autem ad tertium, idcirco respondent ad duo hæc, quemadmodum subditur.
Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster (de prole cujus sit, certior est mater quam pater), et quia cœcus natus est. Quomodo autem nunc videat, nescimus, id est, modum et ordinem facti ignoramus; aut quis ejus aperuit oculos, hoc est auctorem tanti prodigii, nos nescimus. Ipsum interrogate; œtatem habet, id est annos discretionis, ipse de se loquatur, quoniam nemo certior eo. Hœc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judœos, hoc est principales Judæos, videlicet Pharisæos, Scribas et sacerdotes, inordinato et carnali timore : ex quo et mentiti sunt, et opera Christi pia atque præclara maluerunt tacere, quam a Judæis persecutionem sufferre. Unde non excusantur a culpa. Causa timoris subjungitur. Jam enim conspiraverant Judœi principales, de quibus jam dixi, ut si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret, id est, quicumque diceret Jesum esse Christum, excludetur a populo Judæorum tanquam excommunicatus et perfidus : quod erat tunc grande opprobrium. Propterea, scilicet, ne de synagoga expellerentur, parentes ejus dixerunt : Quia œtatem habet, ipsum interrogate. Et in hoc multum errabant, magisque dilexerunt gloriam hominum quam divinam.49 Nonne salubrius eis fuisse a Christo recipi, qui propter se expulsos clementer recepit, quam in synagoga manere, in qua erant æmuli Filii Dei?
Vocaverunt ergo Pharisæi rursus hominem qui fuerat cœcus. Invidia enim non quiescit, sed indefesso animo molitur malum ei quem odit; et qui veritatem nituntur obruere, variis, exquisitis falsissimisque cautelis utuntur. Et dixerunt ei : Da gloriam Deo, hoc est, Deum honora, nobis religiosis consentiendo, et tuam curationem non huic Jesu, quasi divina potestate agenti, adscribendo, sed quod aliquo alio modo visum recepisti. Nos scimus quia hic homo peccator est, id est assiduus in peccato, seductor plebis et simulator, magicis artibus utens, nec divina virtute te illuminavit. Ecce quomodo malitia excæcavit eos, et quam studiose satagebant decipere cæcum istum.50 Quasi dicant : Ex quo nos docti et religiosi hoc scimus, tu simplex et idiota non debes contradicere nobis.
Dixit ergo ille cæcus nondum in anima perfecte de Christo illustratus : Si peccator est, nescio, id est, dubius sum vel incertus an aliquo fuerit interdum peccato saltem veniali obstrictus, quemadmodum ceteri Prophetarum. Nemo enim mundus a sorde, et justus septies cadit in die.5152 Alii exponunt sic : Si peccator est, nescio, id est, ego non scio verum esse quod vos dicitis vobis esse notorium, utpote quod sit peccator : quin potius, oppositum sentio. Cæcus iste non dubitavit de sanctitate Jesu, quem dixit esse prophetam; sed an fuit prorsus ab omni culpa immunis, non scivit, quoniam nonmodo
26
27
28
29 dum scivit eum esse Christum Filium sum nescimus unde sit. Paulo ante locuti Dei. Unum scio, quia cæcus quum essem paulo ante, nunc video. Securus et imperterritus fuit hic cæcus.
Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? quomodo aperuit tibi oculos? Hoc rursus quærebant insidiose, ut possent aliquid reprehensionis elicere, tantumque miraculum obfuscare. Timebant enim, si miraculum istud divulgaretur, quod propter novitatem et magnitudinem ejus, multi acciperent Jesum pro Christo. Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis, quid fecerit mihi, et quomodo dederit mihi visum. Quid iterum vultis audire? quasi dicat : Non bono animo quæritis, quatenus cognita veritate credatis in illum, sed ut aliquam objectionem fingatis. Ideo subditur : Numquid et vos vultis discipuli ejus fieri, cujus ego jam discipulus fieri cupio? tanquam dicat : Scio quod non. Magna fuit constantia hujus cæci, qui tam pertinenter atque audacter respondit pro suo benefactore. Nec dubium quin Christus hanc ei concessit constantiam.
Maledixerunt, id est, malum imprecati sunt, ei, videlicet cæco huic Pharisæi, et dixerunt : Tu discipulus illius sis. Hoc narrat Evangelista secundum intentionem illorum, qui reputabant discipulatum sub magisterio Jesu esse miseriam, seductionem et perditionem, quum secundum veritatem fuerit benedictio, salus et gratia magna. Nos autem Moysis discipuli sumus. Nec hoc vere locuti sunt, quoniam mandatum Dei de honoratione parentum per Moysen datum, per suam traditionem irritum fecerunt, ut probat Christus apud Matthæum.535455 Scripturam quoque Moysis non vere exposuerunt. Propter quod supra dixit eis Salvator : Si crederetis Moysi, crederetis et mihi;56 de me enim ille scripsit. Nos scimus auctoritate Scripturæ, quia Moysi locutus est Deus per angelum in persona Dei loquentem. Unde in Exodo scriptum est : Loquebatur Dominus cum Moyse facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum.57 Hunc autem Jesum nescimus unde sit. Paulo ante locuti sunt Pharisæi isti increduli :58 Non est hic homo a Deo ;59 et, Nos scimus quia hic homo peccator est. Opinabantur ergo se scire quod non esset a Deo. Patriam quoque ejus et genus noverunt. Unde superius locuti sunt Nicodemo :60 Scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa Propheta non surgit. Quomodo ergo nunc dicunt, Hunc nescimus unde sit? præsertim quum putarent eum a diabolo esse et magicis artibus inhærere. Dicendum, quod ex magno contemptu sic loquebantur, ad insinuandum vilitatem Jesu. Tanquam dicerent : Velut inventicium hunc reputamus, quum ignoremus eum a Deo missum. Vel dicendum, quod loquebantur sicut homines passionati, et ideo mirum non est si verba eorum sint falsa atque ad invicem repugnantia.
Respondit ille homo mente et corpore illustratus, et dixit eis, increpando eorum duritiam perfidiamque reprobando : In hoc enim mirabile est, id est, in eo quod dicam patet mirabile esse, quia, id est quod, vos nescitis unde sit, id est, quod Jesus iste a Deo sit. Deinceps ponit in quo patet quod miranda sit ignorantia Pharisæorum : et aperuit oculos meos : id est, per hoc quod aperuit oculos meos a nativitate clausos et cæcos, merito agnosceretis eum esse a Deo, quum hoc sit supernaturalis effectus, soli Deo possibilis, qui et fecit istum effectum in testimonium veritatis sanctitatisque Jesu : et mirum quod non attenditis hoc, quum consuetum semper fuerit populo Judæorum signa quærere illisque credere. Propter quod dicit Apostolus :61 Judæi signa quærunt. Scimus autem quia peccatores Deus non audit.
Omnia verba cæci hic introducta, uno modo exponuntur determinate, ad probandum suum propositum : et sic vera sunt. Alio modo exponuntur communiter : sicque, secundum Augustinum, sunt verba cæci nondum perfecte interius illustrati, unde nec vera sunt absolute. — Primo
30
31 sic : Scimus autem ex Scripturis, quia peccatores in vitiis permanentes Deus non audit, propter preces eorum faciendo miracula ad testimonium bonitatis ipsorum. Tamen, ut dictum est, interdum per malos fiunt vera miracula. Nam et ad instantiam Alexandri Magni legitur Deus maxima fecisse miracula. Denique, licet quis sit in statu salutis, raro tamen vel nunquam facit miracula modo prædicto, nisi sit vir heroicus et perfectus. Unde per peccatores intelligi possunt insipientes, animales et imperfecti, quamvis sint pœnitentes. Propterea subditur : Sed si quis Dei cultor est, id est Deo devotus per interiores latriæ actus, et voluntatem ejus facit, divinis præceptis et admonitionibus obediendo in omnibus, hunc exaudit, faciendo ad precem ejus miracula pro testimonio virtutis talis cultoris. Sic autem maxime exaudivit Deus Jesum, sicut cæcus subjungit. A sæculo non est auditum, id est, nunquam contigit vel perceptum est, quia aperuit quis oculos cæci nati. In nulla enim scriptura hoc legitur factum, nisi hoc loco. Ex his infert cæcus suum intentum. Nisi esset hic a Deo, quasi missus ab illo, ejusque gratia juvaretur, non poterat facere quidquam, id est aliquid tale quale fecit in me.
Pro secunda explanatione hujus scripturæ, sciendum quod aliquis dicitur peccator multipliciter : Primo, quia aliquando magna peccata commisit, quamvis postea perfectus et virtuosus sit factus. Sic Paulus vocat se peccatorem, dicendo :62 Venit Jesus peccatores salvos facere, quorum ego primus sum.63 Nihilo minus de se ipso fatetur : Nihil mihi conscius sum.64 Secundo, quia de peccatis suis non satisfecit, quamvis pœniteat. Sic publicanus peccator fuit, quum dixit : Deus, propitius esto mihi peccatori.65 Tunc enim dimissa erant ei peccata, quantum ad culpam.66 Tertio, quoniam in peccatis mortalibus est, habet tamen propositum se emendandi, habetque sæpe motum attritionis, quamvis non habeat veram contritionem. Quarto, quia in vitiis jacet, nec pœnitet, sed in pravo manet proposito et affectu.
Itaque, quod ait, Scimus quia peccatores Deus non audit, verum est de peccatoribus quarto modo, utpote quod non exaudiuntur ad utilitatem, quamdiu sunt tales. Ideo enim Sapiens dicit :67 Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. Et apud Isaiam Dominus loquitur :68 Quum multiplicaveritis preces, non exaudiam; manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.69 Et pene innumerabilia sunt loca Scripturæ hoc idem testantia : ut quum in libro Proverbiorum Dominus asserit :70 Tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent ad me, et non invenient me.71 Nihilo minus verum est quod Dominus ait per Ezechielem : In quacumque hora peccator ingemuerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor. Elucescit ergo quod peccatorem secundo modo dictum, videlicet pœnitentem, exaudiat Dominus, dummodo salubriter et instanter pro se ipso oraverit.72
Sed de peccatore tertio modo major est difficultas, an exaudiatur in spiritualibus bonis. Et dicendum, quod non exauditur de condigno, sed de congruo, maxime si faciat quod in se est. Certum est autem quod qui in peccato mortali est, non potest aliquid promereri, seu de condigno exaudiri, nisi misericorditer præveniatur a Deo gratiam gratum facientem infundente : qua adepta, habet homo motum contritionis, meritoriæ actionis et dignæ atque idoneæ orationis. Sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, id est, signa divinæ voluntatis implet, videlicet præcepta et hortamenta, hunc exaudit ad utilitatem, quamvis non semper ad libitum : imo, quandoque negando quod postulatur, dat meliora ac viciniora saluti.73 Hinc scriptum est : Si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus, si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te;7475 itemque : Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis.76
Si ergo a Deo exaudiri optamus, si aliquam specialem gratiam adipisci appetimus, non contradicat operatio orationi, nec ostendamus per opera iniqua, nos amare id quod per orationem dicimus nos odire; sed faciamus quod in nobis est, laborem debitum continuamque diligentiam apponendo, et effectum affectui conformando. Tunc Deus protinus aderit, nostrumque imperfectum supplebit, optatam perfectionem virtutum præstando. Ideo quippe in Job legitur: Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris, tunc levare poteris faciem tuam;77 et in Psalmo: Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.78
Responderunt Pharisæi, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, id est in originali peccato quantum ad animam, et in speciali pœna peccati quantum ad corpus, videlicet in cæcitate tibi congenita. Sicque innuebant eum cæcum natum propter peccatum parentum vel proprium: cujus contrarium dixit Salvator. Monstruositas autem prolis, quamvis interdum sit propter culpam parentum, vel unius eorum, communiter tamen procedit ex causa naturali, puta ex disproportione materiæ, superfluitate vel parvitate, aut ex debilitate virtutis formativæ in semine. Sicque monstruositas est a casu, quoad naturam creatam; sed quoad divinam providentiam, est ordinata. Quandoque enim, ut dictum est, ordinatur ad manifestationem divinæ potentiæ in opere miraculoso. Semper quoque valet ad ampliorem declarationem naturalis perfectionis in rebus ejusdem speciei non monstruosis: in qua perfectione repræsentatur divina sapientia atque potentia, quoniam opposita juxta se posita clarius elucescunt. — Sed quum originale peccatum sit unum, quo modo pluraliter dicunt: In peccatis natus es totus? Et respondendum, quod originale peccatum formaliter seu essentialiter unum est, scilicet carentia originalis justitiæ debitæ in esse, secundum Anselmum. Materialiter autem est multa, quoniam multas animæ vires inficit, et alia peccata virtualiter continet: præcipue vero propter quatuor vulnera animæ, ex originali peccato inflicta, secundum Bedam, quæ sunt: ignorantia, exsistens in ratione; malitia, exsistens in voluntate; concupiscentia, quæ est in appetitu concupiscibili, sumendo concupiscentiam pro pronitate ad concupiscendum inordinate; et infirmitas, quæ est in irascibili. Hæ enim quatuor vires animæ sunt subjecta virtutum.
Et tu doces nos? hoc est, quum sis tam vilis, præsumptuosum est nimis quod per modum docentis et redarguentis alloqueris nos, qui seniores et majores sumus in populo. Solent enim superiores ac doctiores inferiorum informationem despicere. Verumtamen veraciter sapientes et docti, diligenter atque humiliter pensant quæ eis dicuntur, informarique appetunt, nec propter dicentis parvitatem contemnunt quod prædicatur: quoniam veritas propter se ipsam digna est acceptione. Ideo Salomon ait:79 Argue sapientem, et diliget te; doce justum, et festinabit accipere.
Et ejecerunt eum foras, id est, ex templo et synagoga seu populo expulerunt, et tanquam excommunicatum habuerunt. Et sicut paulo ante nescientes benedixerunt eum verbis, dicendo, Tu discipulus illius sis;80 sic modo ignorantes benedicunt eum factis, expellendo eum a synagoga Satanæ. Quos enim ipsi expellebant crudeliter, Christus recepit clementer. Audivit Jesus a narrantibus: quod tamen antequam fieret novit futurum, et dum fiebat inspexit, et antequam sibi recitaretur, scivit jam accidisse; quia ejecerunt eum foras, id est, quod Pharisæi cæcum a synagoga sequestraverunt. Et quum invenisset eum. Secundum Bedam, Jesus quæsivit eum. Dixit ei jam invento: Tu credis in Filium Dei? Non quasi ignorans id quærit, sed ut cæcum ad perfectiorem sui agnitionem promoveat. Quanto enim quis magis opprimitur propter veritatem, tanto apud Deum meretur ampliorem exaltationem et gratiam. Cæcus iste nondum determinate credebat in Filium Dei; sed paratus fuit ad hoc. Ideo interrogatur a Christo, quia qui boni propositi sunt, merentur gratiam Dei auxiliatricem per quam deducantur in exsecutionem salubrem.
Respondit ille cæcus: Quis est, o Domine, Filius Dei? quod quæro ut credam in eum. Nondum enim cognovit Jesum secundum faciem, quoniam cæcus ab eo recessit, et nondum ad eum reversus fuit: et si cognovisset eum secundum faciem, non tamen scivisset quod esset Filius Dei, quia ut dictum est, tenuit eum pro Propheta. Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum nunc, ad me accedendo, et qui loquitur tecum, ipse est, id est, ego ipse quem nunc inspexisti oculo corporali, qui præsentialiter tecum loquor, sum Filius Dei. At ille ait: Credo, Domine, in Filium Dei. His nempe verbis auditis, cognovit quod is qui eum alloquebatur, fuit Jesus, oculorum suorum apertor; et quia tenuit eum pro vero Propheta justoque viro, credidit omnia verba ejus esse vera. Idcirco quum audisset ab ore ejus quod esset Filius Dei, mox credidit, sciens Deum esse cum illo cui credebat. Et procidens adoravit eum. Si credidit explicite quod esset Filius Dei naturalis, adoravit eum adoratione latriæ. Si vero credidit quod esset Filius Dei per gratiam singularem, adoravit eum adoratione duliæ. Paucissimi autem discipulorum habebant explicitam fixamque fidem de hoc quod Christus esset Dei Unigenitus verusque Deus: sic tamen dispositi erant, quod mox fidem talem reciperent.
Dixit ei Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni, id est ad faciendum judicium discretionis, hoc est discretionem judicialem, inter electos ac reprobos. De quo judicio infra habetur: Nunc judicium est mundi. In primo ergo suo adventu venit Christus discernere inter electos ac præscitos, illos gratiose et pie convertendo, hos juste deserendo. In secundo autem adventu veniet facere judicium retributio-
Joann. xii, 31. nis, de quo dixit: Non misit Deus Filium suum ut judicet mundum; et, Ego non judico quemquam. Ut qui non vident, id est simplices et indocti, quales fuerunt discipuli Christi et cæcus iste, videant, id est, spiritualiter illuminentur a me, meque lucem mundi fidei oculis contemplentur: et qui vident, id est Scribæ et Pharisæi ceterique in propriis oculis sapientes, litterati ac providi, cæci fiant, id est, lumine fidei ceterisque donis gratiæ Spiritus Sancti priventur, et gravius quam ante obtenebrentur, propter eorum superbiam atque demerita. Huic verbo Christi consonat quod Simeon justus prædixisse legitur: Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel. Christus quoque alio loco ait concorditer istis: Confiteor tibi, Pater, quoniam abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
Possunt quoque per non videntes, intelligi peccatores vitiis obfuscati, sed prædestinati, ut Matthæus, Zachæus, Magdalena, qui per Christum illustrati sunt corde; per videntes vero, hi quos inflavit superbia in tantum, ut Christi prædicationem deridere præsumpserint. Tertio, et communius, per non videntes, intelliguntur gentiles, unius veri Dei agnitione carentes; per videntes vero, Judæi, divina lege instructi. In Christi autem adventu et deinceps, cœpit populus Judæorum excæcari, atque gentilitas illustrari, præsertim post passionem, Apostolis ubique docentibus. Propter quod Christus dixit Judæis: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Hinc in Isaia ait Christus: Et nunc hæc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israel non congregabitur. Et dixit Dominus mihi: Parum est ut sis servus mihi ad suscitandas tribus Jacob; dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
Et audierunt quidam ex Pharisæis qui cum ipso erant, hoc est aliqui Pharisæorum exsistentium cum Jesu quando hæc
Joann. iii, 17.
Ibid. viii, 15.
Is. v, 21.
Luc. ii, 34.
Matth. xi, 25.
Marc. xvi, 20.
Matth. xxi, 43.
Is. xlix, 5, 6. protulit; et dixerunt ei, ex superbia murmurando: Numquid et nos cæci sumus ea cæcitate quam dicis futuram quibusdam videntibus? hoc est, Numquid et nos cor excæcatum habemus? Suspicabantur enim Pharisæi quod verum fuit, videlicet, quod Jesus more solito tetigit eos.
Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, hoc est, si humiliter agnosceretis insipientiam iniquitatesque vestras, et me doctorem justitiæ audiretis, non haberetis peccatum, quoniam vestrum imperfectum confitendo, mereremini indulgentiam et gratiam justificantem. Nunc vero dicitis, Quia, id est quod, videmus, hoc est, quia vos ipsos jactatis doctos ac sapientes, peccatum vestrum manet in vobis insanabile atque damnandum. Vel sic: Si cæci essetis, habendo ignorantiam invincibilem, non haberetis peccatum, quoniam talis ignorantia omnino excusat a culpa. Vel, Si cæci essetis, cæcitate seu ignorantia facti. Ignorantia vero juris affectata non excusat, sed auget peccatum. Ignorantia vero quæ contingit ex negligentia quadam, excusat a tanto, non a toto. Plus igitur peccat qui Scripturas cognoscit, quam alius, ceteris paribus, utpote si ignorantia alterius excusabilis est in toto vel in parte. Propter quod Jacobus protestatur: Scienti bonum et non facienti, peccatum est illi;81 et Petrus in secunda sua Canonica, Melius erat non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti.82 Denique, servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens, plagis vapulabit multis;83 qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis.
Footnotes
-
Jer. xxxii, 17, 18. ↩
-
Ezech. xviii, 20. ↩
-
Ibid. 2. ↩
-
Eccle. vii, 21. ↩
-
Jacob. iii, 2. ↩
-
Tob. ii, 12. ↩
-
Job xxiii, 10. ↩
-
II Mach. ix, 7-18 ; ↩
-
Tob. xii, 13. ↩
-
II Cor. xii, 7. ↩
-
Joann. xi, 4. ↩
-
Num. xii, 1-10. ↩
-
Num. v, 5-14. ↩
-
Num. xvi, 1, 2, 31-33. ↩
-
Gen. xix, 13, 24, 25. ↩
-
Act. xii, 23. ↩
-
Is. liii, 8. ↩
-
Ps. lxxxi, 18. ↩
-
Ps. lxxi, 18. ↩
-
Joann. xiv, 10. ↩
-
Job. ii, 12. ↩
-
Is. IV, 2. ↩
-
Zach. II, 11. ↩
-
Is. XLIX, 8. ↩
-
II Cor. VI, 2. ↩
-
Eccle. IX, 10. ↩
-
Matth. XXVIII, 20. ↩
-
Joann. XVI, 7. ↩
-
Coloss. IV, 6. ↩
-
Gen. VIII, 21. ↩
-
Ps. LXXXIII, 8. ↩
-
Joann. XV, 5. ↩
-
Gen. II, 7. ↩
-
1 Cor. XI, 3. ↩
-
Coloss. I, 18. ↩
-
Ephes. I, 22; ↩
-
Philipp. III, 21. ↩
-
16 *Matth.* vii, 3. ↩
-
Num. xxviii, 9. ↩
-
*Matth.* xii, 8. ↩
-
Joann. v, 10. ↩
-
Ibid. 8, 9. ↩
-
Joann. iii, 2. ↩
-
*Matth.* vii, 22, 23. ↩
-
Luc.xiii,27. ↩
-
Ps. cxliiv, 13. ↩
-
vers. 25. ↩
-
vers. 9. ↩
-
Joann. xii, 43. ↩
-
Sap. II, 21. ↩
-
Job xiv, 4, juxta LXX. ↩
-
Prov. xxiv, 16. ↩
-
Matth. xv, 3-6. ↩
-
Deut. v, 16. ↩
-
Exod. xx, 12; ↩
-
Joann. v, 46. ↩
-
Exod. xxxiii, 11. ↩
-
vers. 16. ↩
-
vers. 24. ↩
-
Joann. vii, 52. ↩
-
1 Cor. 1, 22. ↩
-
1 Tim. 1, 15. ↩
-
I Tim. I, 15. ↩
-
1 Cor. IV, 4. ↩
-
Luc. XVIII, 13. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Prov. XXVIII, 9. ↩
-
Is. 1, 15. ↩
-
Is. I, 15. ↩
-
Prov. 1, 28. ↩
-
Prov. I, 28. ↩
-
Ezech. XVIII, 21, 22. ↩
-
Hebr. VI, 9. ↩
-
Job VIII, 5, 6. ↩
-
Ibid. 20. ↩
-
I Cor. IV, 4. ↩
-
Job xi, 14, 15. ↩
-
Ps. cXLIV, 19. ↩
-
Prov. ix, 8, 9. ↩
-
vers. 28. ↩
-
Jacob. IV, 17. ↩
-
II Petr. II, 21. ↩
-
Luc. XII, 47, 48. ↩
Chapter 25 of 51