Skip to the text

Articulus 25

ELUCIDATIO CAPITULI DECIMI: AMEN, AMEN DICO VOBIS, QUI NON INTRAT PER OSTIUM IN OVILE OVIUM.

SICUT in fine præcedentis capituli patuit, Pharisæi jactabant se esse videntes, hoc est eruditos et dignos aliorum rectores; non tamen credebant in Christum, sed eum negabant. Idcirco Salvator in exordio hujus capituli pandit errorem ac falsitatem illorum per quamdam parabolam, quam ipsemet post pauca partim exponit.

Ait ergo: Amen, amen dico vobis, o elati Pharisæi, qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Hoc totum in corporalibus rebus ita se habet. Sed ista exponenda sunt spiritualiter secundum sensum a Christo intentum. In locutione quippe parabolica, qualis est ista, sensus principalis ac litteralis non est qui immediate per verba significatur, sed qui per ipsas res vocibus designatas insinuatur.

Est igitur intellectus: Qui non intrat spirituali seu corporali introitu, per ostium, id est ordinate per Christum, videlicet secundum Christi voluntatem, licite ac honeste, vel per fidem catholicam atque individuam caritatem, in ovile ovium, hoc est in Ecclesiam, in congregationem fidelium, ad præsidendum gregi dominico, sed ascendit aliunde, id est, sibi ipsi assumit honorem, non vocatus a Deo tanquam Aaron.1 Idcirco ascendere dicitur, id est superbe intrare, per ambitionem propriam, per aliorum intrusionem, per simoniacam pravitatem, per corruptam et non canonicam electionem, non sequens Christi vestigia, de quo ad Hebræos dicit Apostolus, quod non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum:2 Tu es sacerdos in æternum. Ille fur est et latro. Furem appellamus qui rapit aliena. Indignus ergo prælatus qui per Christum non intrat ad præsidendum fidelibus, vel quicumque deceptor falsusque doctor credentium, est fur: quoniam populum Dei subtrahit Deo, quoniam suo pestifero documento seu pravo exemplo ac aliis modis, avertit fideles a Deo, et subjugat eos sibi, atque in suum commodum redigit eos, bona eorum consumendo, eorum servitute utendo, et ipsos tanquam mancipia possidendo, quemadmodum de his Pharisæis loquitur Christus: Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, quia comeditis domus viduarum. Hujusmodi itaque ascensor ovilis et ovium doctor, seu indignus prælatus et rector, gregem sibi conformat, et maximum damnum infert Christo, cujus prædilectam substantiam, pro qua ipse sanguinem fudit, taliter dissipat. Unde in Ecclesiastico legitur: Secundum judicem populi, sic et ministri ejus; et qualis est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea.3 Jeremias quoque: Quoniam, inquit, stulte egerunt pastores, et Dominum non exquisierunt, propterea omnis grex eorum dissipatus est. Denique talis etiam dicitur latro, quoniam gregem fidelium spiritualiter strangulat, vitam gratiæ suffocando in eis, atque diaboli devorationibus eos exponendo, imo ad mortem æternam ducendo. Inducit enim eos ad vitia, quibus occiditur anima, gratiam amittendo et dæmonum dentes incurrendo. Adversarius enim noster diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.4

Qui autem intrat præfatum ovile per ostium, id est per Christum, videlicet ordinate, caritative, humiliter, non quærens præesse vel dominari, sed prodesse et auxiliari, non quærens uti propria libertate, sed pro aliorum salute infatigabiliter laborare; pastor est ovium, hoc est fidelium, re et nomine, quoniam verbo et opere pascit, confortat et recreat eos. Tales pastores Deus promisit apud Jeremiam: Dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.5 Ad hanc veram pastoralem perfectionem hortatur princeps Apostolorum in prima sua epistola, dicens: Seniores, obsecro, pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum, non turpis lucri gratia, neque ut dominantes in cleris, sed forma gregis facti, et ex animo.67

Huic tam fructuoso pastori ostiarius aperit, id est, Spiritus Sanctus divinas veritates revelat, modum regiminis manifestat, et de omnibus necessariis instruit. Unde de ipso infra habetur:8 Quum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Ipse igitur Spiritus Sanctus admittit, vel potius introducit, timoratum ac diligentem pastorem in sanctuarium sapientiæ sempiternæ, ut discat et sciat quomodo oporteat se conversari in domo Dei;9 et illic dat ei gustare multitudinem dulcedinis suæ, ita ut rediens ad gregem dominicum sibi commissum, eructet illis memoriam abundantiæ suavitatis divinæ.1011 Sicque de plenitudine sibi collata illuminat et accendit corda suorum.

Hac apertione Spiritus Sancti maxime indiget omnis pastor, et tanto amplius, quanto pluribus præest. Quum enim nemo sui ipsius possit operari salutem sine speciali atque continuo auxilio Spiritus Sancti, quomodo poterit suam et aliorum operari salutem, sine ingenti, singulari jugique ope Paracleti? Propterea oportet pastorem frequenter nimis ad Deum recurrere, ejus auxilium cum humili prostratione requirere, ut in omnibus dirigatur, moveatur, et reguletur ab ipso, itemque ut Spiritus Sanctus corda subditorum docibilia faciat, tangat, gubernet. Væ ergo dissolutis et intimoratis prælatis, qui se ad exteriora impudenter effundunt, qui non ponderant quam grave onus ipsis impositum sit, neque præcogitant quam Christo pro se suisque ovibus tribuant rationem.12 Isti non pensant illud Sapientiæ:13 Judicium durissimum in his qui præsunt, fiet.14 Ideo bene ait Chrysostomus: Quis est qui desiderat prælationem et curam animarum, nisi qui non timet judicium Dei?

Et oves vocem ejus audiunt, id est, electi subditi, qui sunt oves per prædestinationem æternam, talis pastoris doctrinam suscipiunt ac sequuntur. Humiliter enim et devote audiunt et observant verbum sui prælati tanquam vicarii Christi: quemadmodum Apostolus in suis epistolis sæpius gloriatur in Domino de suis discipulis seu populis a se conversis, quod suam prædicationem cum omni attentione et reverentia perceperunt.151617 Quod utique oportet omnem subditum diligenter implere, quoniam prælatis loquitur Christus apud Lucam: Qui vos audit, me audit;18 et qui vos spernit, me spernit.

Et proprias oves vocat nominatim, id est, singulos subditorum suorum determinate cognoscit, ad meliora hortatur, ad felicitatem invitat, omnium mores pensando, quid singulis expediat perpendendo, cunctis familiariter condescendendo, unicuique secundum propriam capacitatem ac indigentiam providendo, subveniendo et influendo, quemadmodum Salomon admonet in libro Proverbiorum:19 Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera. Quemadmodum enim medicus corporum dispositiones, complexiones, atque morborum diversitates in languido pensat, quatenus unicuique medicamentum suæ dispositioni ac morbo proportionatum apponat (quod enim uni prodesset, obesset alteri); sic prælatus et pastor, quum sit medicus animarum, attendere debet inclinationes, motus et studia singulorum, sicque unumquemque a malo retrahere et ad virtutes provehere per media aptiora: quod non est parum difficile. Propter quod convenienter ait Gregorius: Ars artium est regimen animarum. Et magna valde perfectio, exercitatio, unctio, discretio, exigitur ad bonum prælatum. Unde in Deuteronomio loquitur Moyses: Date ex vobis sapientes et gnaros, quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, et ponam eos vobis principes.20 Et educit eas, de via ad patriam, de carne ad spiritum. Educit insuper eas ad pascua alimoniæ spiritualis, ad panem vitæ et intellectus, ad panem sacramentalem, ad divinorum contemplationem.21

Et quum proprias oves emiserit, id est, prædicto modo eduxerit, atque de tenebris ignorantiæ et peccati in lucem veritatis ac splendorem virtutum transtulerit, ante eas vadit, id est, in via Dei ipsas exemplariter præit, et in virtuosa conversatione excedit, faciendo quod docet, et non verbo dumtaxat, sed opere quoque viam monstrando, quemadmodum ad Timotheum Paulus ait: Esto exemplum fidelium in verbo, in conversatione, in caritate; perfectus tuus manifestus sit omnibus: hæc enim faciens, te ipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.22

Denique, quum prælatus sit quasi signum ad quod omnium subditorum oculi diriguntur, ideo nihil tantum ædificat subditos, vel tantum confert ad omnem perfectum virtutum, ut bona et irreprehensibilis vita pastoris. Frequens namque occursus et quotidianus adspectus in habitum vertitur, atque in cordibus subditorum veram in virtutibus constantiam operatur. Oportet ergo prælatum in virtute et sapientia stabilem esse, ne passionibus agitetur, ne personarum acceptor sit, ne unum præ alio palpet vel tribulet, ne privato amore vel odio corrumpatur; sed Deum semper præ oculis habeat, jugiter formidet, ne per suam imperfectionem aut injustitiam aliquem ex sibi commissis scandalizet. Prælatus quippe est judex et caput sive principium gregis sui. Judex autem, secundum Philosophum, debet esse quasi animata justitia vivaque lex, nusquam ab æquitatis tramite devians. Primum quoque in omni ordine, est mensura et regula posteriorum. Mensuram vero et regulam necesse est esse uniformem ac simplicem: aliter non possent alia per eam mensurari ac regulari. Sit ergo prælatus uniformis, fixus et simplex, non simulator et callidus, sed mitis et humilis.23

Et oves illum sequuntur, tanquam ducem prædignum, id est, operibus illius se conformant, ejusque verbis obtemperant, quemadmodum ad Hebræos docet Apostolus: Obedite præpositis vestris, et subjacete illis; ipsi enim pervigilant tanquam rationem pro animabus vestris reddituri. Bonus ergo pastor bonas efficit oves, oviumque vitia et defectus maxime accidunt ex negligentia atque insufficientia præsidentis. Propter quod maximum Dei donum est, habere virtuosum prælatum. Unde videmus quod in veteri Testamento, tempore judicum et regum, quando judex vel rex bonus fuit, populus Israel Domino ministravit; sed rege vel judice impie conversante, populus quoque communiter vixit inique, insistendo frequenter idololatriæ. Quia sciunt vocem ejus, id est, doctrinam ejus per approbationem cognoscunt. Alienum autem, id est seductorem pestiferumque doctorem, schismaticum sive hæreticum, vel impium Christianum, non sequuntur, id est, ejus doctrinis non acquiescunt, nec opera sequuntur; sed fugiunt ab eo, id est, animo illum detestantur, vel etiam interdum corpore se elongant ab ipso, ne cum perverso pervertantur. Qui enim tetigerit picem, inquinatur. Et Apostolus: Exite, inquit, de medio illorum, et immundum ne tetigeritis. Quia non noverunt per approbationem et imitationem, vocem alienorum, id est verba fallacium.

Totum hoc intelligendum est de ovibus, non solum secundum præsentem justitiam, sed et secundum prædestinationem divinam, et de auditu seu fuga vel cognitione finali. Certum est enim quod multi electi ad tempus errant, et hæreticorum vel aliorum deceptorum doctrinas advertunt; sed finaliter pœnitent, et in Christi sermone diem claudunt extremum. Similiter multi præsciti, ad tempus verba bonorum advertunt pastorum, et alienorum vocem abhorrent; sed non perseverant usque in finem, nec implent illud Apostoli: Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci; et, Optimum est gratia stabiliri cor. Vel loquitur Christus de ovibus formaliter, hoc est, in quantum sunt oves, non materialiter. Formaliter enim de eis loquendo, non errant, quemadmodum arbor bona non potest facere fructus malos.

Hoc proverbium, id est similitudinem istam, vel sermonem hunc parabolicum, dixit eis Jesus. Illi autem Pharisæi non cognoverunt quid loqueretur eis, id est, quid per verba prædicta significaret. Certi enim fuerunt quod intentio ejus finalis non erat de pecoribus. Dixit ergo eis iterum Jesus, qui novit ignorantiam illorum. Exposuit ergo proverbium istud pro parte. Expositio namque non intelligentibus est necessaria. Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium, hoc est porta, secundum proprietatem quamdam, per quam electi intrant in societatem Ecclesiæ militantis, et deinceps ad consortium Ecclesiæ triumphantis. Christus quoque est ostium per quod intramus ad Patrem, nunc per fidem et gratiam, tunc vero per speciem. Propter quod ait: Ego sum via, veritas et vita; nemo venit ad Patrem, nisi per me. Itemque Apostolus: Per ipsum, inquit, accessum habemus ad Patrem; et rursus, Per ipsum offeramus hostiam laudis Deo semper. Christus ergo est ostium, quia per ejus Baptismum, per ejus passionem et gratiam, per ejus auxilium, incorporamur Ecclesiæ, ad patriam devenimus, Deo immediate unimur. Propterea Petrus testatur: Neque enim datum est hominibus aliud nomen sub cœlo, in quo oporteat eos salvos fieri. Dicitur autem Christus ostium, per similitudinem quamdam, quomodo dicitur agnus, leo, petra, lucerna.

Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones. Non absolute de omnibus loquitur Christus, quia superius laudavit Joannem Baptistam et Moysen: sed de quibusdam pseudoprophetis qui non lon-

Hebr. xiii, 9. Ibidem.

Matth. vii, 18.

Joann. xiv, 6.

Rom. v, 2; Ephes. ii, 18.

Hebr. xiii, 15.

Act. iv, 12.

Joann. i, 29; Apoc. v, 5; I Cor. x, 4; Apoc. xxi, 23.

Joann. v, 35, 46.

Hebr. xiii, 17.

Ps. xvii, 27.

Eccl. xiii, 1.

II Cor. vi, 17. ge ante Christi adventum venerunt, quales fuerunt Theodas et Judas Galilæus, de quibus scribitur in Actibus Apostolorum; vel de omnibus qui sine Christo, hoc est sine Dei verbo, venerunt, non missi a Deo, sed proprio sensu se ingerentes. De qualibus Dominus ait per Jeremiam: Ipsi currebant, et ego non misi eos. Sed non audierunt eos oves, id est, finaliter ipsis non consenserunt, quamvis forte ad tempus deceptæ sint.

Ego sum ostium (sicut nunc dictum est). Per me si quis introierit, id est, qui secundum doctrinam et vitam meam conversatus fuerit, qui per fidem et gratiam meam congregationi fidelium se junxerit, si quis mihi intima caritate inhæserit, salvabitur, hoc est, æternam beatitudinem consequetur, nuncque a peccatis purgabitur: aliter Christus non esset Salvator. Unde in Actibus Petrus disseruit: Per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari. Et ingredietur, et egredietur, id est, in latitudine caritatis et spiritus libertate versabitur, quia lex Christi est lex amoris, et ubi Spiritus Domini, ibi libertas. Itaque ingredietur, redeundo ad propriam conscientiam, examinando se ipsum, atque interioribus virtutum theologicarum actibus insistendo; et egredietur de habitu virtuoso in opus meritorium, de cognitione ad operationem, de via ad patriam. Egredietur quoque ad proximos, illis misericorditer condescendendo, consulendo, subveniendo, quemadmodum dicit Apostolus: Alter alterius onera portate;24 et, Non quæ sua sunt singuli considerantes, sed quæ aliorum. Egredietur demum quotidie, levando se super se, ut sit conversatio sua in cœlis, omnibusque terrenis ac sensibilibus rebus transcensis, sola cœlestia, spiritualia et æterna contempletur, amet, recogitet, omnia arbitrans ut stercora propter eminentem scientiam Christi.

Et pascua, id est spiritualia alimenta, copiose inveniet in præsenti et in futuro. Nunc enim quotidie reficitur corpore et sanguine Salvatoris, incremento virtutum, consolatione interna, rivis sapientiæ, ceterisque donis et charismatibus Spiritus Sancti. His bonis anima se ipsam diligenter custodiens, ut Sponso suo cœlesti se incontaminatam exhibeat, feliciter impinguatur et confortatur, ita ut cibum fastidiat corporalem omnemque consolationem carnalem et sæcularem. Porro in patria inveniet pascua illa uberrima, quæ oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt:252627 ubi Deus est omnia in omnibus, omnesque Beati de ejus fruitione contentantur et superdulcissime satiantur.

Fur non venit, id est, seductor indignusve pastor non accedit fideles, nisi ut furetur, hoc est, oves Christi subtrahat Christo, et officium sibi indebitum præsumptuose usurpet. Quamvis enim dicat se hoc non intendere, tamen male agendo et debita omittendo, hoc facit. Et mactet, et perdat, id est, spiritualiter occidat, atque ad sempiternum perducat interitum. Tales sunt negligentes prælati, carnales, avari et ambitiosi: quibus Dominus ait per Ezechielem: Væ pastoribus qui pascebant semetipsos. Lac comedebatis, et lana operiebamini, gregem autem meum non pascebatis; ego Dominus requiram gregem meum de manu eorum.28 Ego veni in mundum per incarnationem, et in publicum per prædicationem, ut oves vitam gratiæ habeant in præsenti, et abundantius habeant, id est, plenam felicitatem seu vitam gloriæ sortiantur in patria. De qua abundantia abundantique gloria cecinit Isaias:29 Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis; itemque, Lætitia sempiterna super capita eorum, gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.303132333435363738

Footnotes

  1. Hebr. V, 4. ↩

  2. Ibid. 5, 6. ↩

  3. Eccli. x, 2. ↩

  4. 1 Petr. v, 8. ↩

  5. Jer. iii, 15. ↩

  6. 1 Petr. v, 1-3. ↩

  7. 1 Thess. i, 2- 9; II, 13, 14. ↩

  8. Joann. xvi, 13. ↩

  9. 1 Tim. iii, 15. ↩

  10. Ps. cXLIV, 7. ↩

  11. Ps. xxx, 20. ↩

  12. Rom. xiv, 12; ↩

  13. Hebr. xiii, 17. ↩

  14. Sap. vi, 6. ↩

  15. Rom. vi, 17; ↩

  16. II Cor. ix, 2, 13; ↩

  17. Coloss. 1, 3-6; ↩

  18. Luc. x, 16. ↩

  19. Prov. xxvii, 23. ↩

  20. Deut. i, 13. ↩

  21. Eccl. xv, 3. ↩

  22. I Tim. iv, 12, 15, 16. ↩

  23. Eccli. xv, 3. ↩

  24. Galat. vi, 2. ↩

  25. I Cor. XV, 28. ↩

  26. Is. LXIV, 4. ↩

  27. I Cor. II, 9; ↩

  28. Ezech. XXXIV, 2, 3, 10. ↩

  29. Is. LI, 3. ↩

  30. Ibid. 11; XXXV, 10. ↩

  31. Act. v, 36, 37. ↩

  32. Jer. xxiii, 21. ↩

  33. Act. xv, 11. ↩

  34. II Cor. 11, 17. ↩

  35. Philipp. 11, 4. ↩

  36. Thren. 11, 28. ↩

  37. Philipp. 11, 20. ↩

  38. Ibid. 8. ↩

Chapter 26 of 51