Skip to the text

Articulus 26

PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS CAPITULI DECIMI, AB EO LOCO QUO DICITUR : EGO SUM PASTOR BONUS.

LOCUTUS jam fuit Dominus Jesus in præcedenti lectione, de pastore in generali. Nunc tractat de pastore in speciali, videlicet de se ipso.

Ego sum pastor bonus. Secundum utramque suam naturam est Christus pastor, et pastor bonus. Secundum divinitatem quippe, pascit non solum intellectuales creaturas spirituali alimento, sed et omnia animata hæc inferiora pascit corporeo nutrimento, quemadmodum ait Psalmista : Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno;1 aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Rursusque : Qui dat jumentis escam ipsorum.2 Hinc ait Salvator : Respicite volatilia cœli, quoniam non serunt, neque metunt, et Pater vester cœlestis pascit ea.3 Quod vero Christus ut Deus sit hominum pastor in spiritualibus escis, constat ex eo quod ait apud Ezechielem : Ego ipse pascam oves meas.4 Sic quoque est Christus pastor essentialiter bonus, et pura infinitaque bonitas. Secundum naturam vero assumptam, est pastor instrumentalis, per excellentissimam divinæ bonitatis participationem bonus. Est igitur pastor bonus, quoniam juste et caritative ac saluberrime alit fideles sanctitatis exemplo, sapientiæ verbo, oratione et signis. Denique tam affectuosus liberalisque pastor est, ut se ipsum præstet in cibum, per quem consequimur vitam æternam. Est autem Christus pastor summus, juxta illud Petri : Quum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.5 Est quoque pastor maximus, secundum illud Pauli ad Hebræos : Deus pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum Dominum nostrum Jesum Christum, aptet vos in omni bono.6 Est etiam pastor unicus, summe singularis et potentissimus, cui nullus adversarius valet resistere : de quo Deus per Ezechielem ait, Suscitabo super gregem meum pastorem unum, qui pascat eum, David servum meum, id est Christum.7 — Pascit itaque Christus suos electos in vita præsenti, pane lacrimarum, pane Eucharistiæ, pane justitiæ seu obedientiæ, de quo dictum est ante :89 Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris qui misit me.

Deinde Christus distinguit inter bonum et malum pastorem. Bonus pastor, qui ex caritate præest, et fovet sibi commissos, ut eorum cooperetur saluti, et simul cum illis salvetur, animam suam, id est vitam animalem, naturalem seu corporalem, dat, id est, morti exponit, pro ovibus suis, id est pro defensione atque salute gregis sibi commissi, imo cujuslibet eorum in certo casu, videlicet quando gregi imminet salutis periculum :10 ut si hæretici, vel pagani, aut tyranni irrumpant Ecclesiam, conantes christianam plebem a fide vel æquitate avertere, et nemo sit qui possit tunc populum Dei confirmare in fide vel æquitate, si pastor abierit. Quum enim anima sit præstantior vita corporali et corpore, debet prælatus qui pastor est animarum, pro salute sui gregis ad mortem esse paratus. Si autem sola temporalia subditorum quærantur ab adversariis, non oportet ut exponat se morti. Talis pastor fuit Paulus, qui dixit :11 Ego ipse libenter impendam et superimpendar pro animabus vestris. Nec solum pastor, sed et quilibet Christianus tenetur in casu animam suam pro quocumque proximo ponere, utpote si proximus aliter peccatum mortale non possit evadere. Quilibet enim tenetur plus diligere animam proximi quam propriam pellem. Unde apud Joannem scriptum est: In hoc apparuit caritas Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere.12 Si ista est ratio veri seu boni pastoris, nullus prælationem seu curam animarum præsumat optare vel adipisci, nisi se tantæ perfectionis inveniat.

Mercenarius autem, et, pro id est, qui non est pastor verus, et ex consequenti nec pastor. Itaque, Mercenarius, id est falsus pastor, qui temporalis utilitatis intuitu seu proprii lucri affectu, qui propter divitias atque delicias vel mundi honores ac vanitates, facit ea quæ facit in pastorali officio, non sincero amore animarum proprii gregis, ad obtinendam vitam æternam. Cujus non sunt oves propriæ, id est, ad quem non pertinent per dilectionem et debitam sollicitudinem, quia non quærit principaliter atque finaliter bonum ovium suarum, sed proprium emolumentum carnaleque commodum, vitam lautam, quietam et mollem; videt, id est, considerat, percipit, vel corporaliter conspicit, lupum venientem, id est hæreticum, tyrannum, persecutorem vel seductorem, qui quærit animas falsa doctrina inficere, vel corpora violenter occidere, aut gregem ad peccata inducere. De talibus equidem lupis dicit Salvator: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.13 Persecutores vero et tyranni, potentes et divites hujus mundi, sunt lupi aperti. Et dimittit oves, id est, gregi suo debitum auxilium non impendit, nec adversariis ovium debito ordine se opponit, illos excommunicando, et improbando eorum falsam doctrinam, irrationabilissimumque errorem monstrando; et fugit, vel locum mutando, vel solatium subtrahendo: quod valde absurdum est. Si enim non potest oves a corporali læsione vel damni illatione protegere, debet tamen eas ad patientiam animare, exemplis Sanctorum qui multa graviora perpessi sunt, consolari, futuræ vitæ beatitudinem commemorare, sicque subditos suos ab interiori læsione ac morte eripere, atque in omnibus se ipsum illis fortitudinis exemplum præbere.

Et lupus jam dictus rapit, id est, suæ voluntati ac malignitati subdit, et dispergit, id est, ab ecclesiastica unitate, caritate atque justitia dividit, oves. Si tamen sint oves per prædestinationem, tandem revertuntur, nec pereunt. Hinc per Ezechielem Dominus loquitur:14 Dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor. Et Salomon profitetur:15 Ubi non est gubernator, populus corruet.

Mercenarius autem fugit (modis præfatis), quia mercenarius est: id est, ea ratione competit sibi imminente periculo fugere, quoniam temporalia commoda, non spiritualia subditorum lucra seu emolumenta, requirit; et non pertinet ad eum de ovibus, id est, ordinatum affectum debitamque diligentiam non habet ad eas. Pertinet utique ad eum de ovibus, quoniam eas pascere obligatur, et ratio de eis ab ipso requiretur; sed non pertinet ad eum de ovibus, id est, pertinenter se non habet ad eas. Pertinet ergo ad eum de ovibus, secundum justitiam Dei; sed non pertinet, quantum ad debitam curam.

His itaque verbis docet Salvator, quod pastor habere debet fortem ac stabilem mansionem cum ovibus suis, ut protegat eas ab occursu hostili, metuens ne eo absente, lupus, id est hostis invisibilis sive visibilis, dispergat et rapiat oves, vidensque lupum venientem, clamitet contra eum, et quidquid valet pro gregis faciat custodia. Hinc contra indignos mercenariosque pastores, contra negligentes, carnales ac pigros prælatos, scribitur apud Isaiam: Speculatores cæci, canes muti non valentes latrare, videntes vana et dormientes. Zacharias quoque ait :16 O pastor et idolum, derelinquens gregem; brachium ejus ariditate siccabitur.17 Oportet ergo prælatum vehementer esse sollicitum, ut sit servus fidelis et prudens quem constituit Dominus super familiam suam.18 Est enim custos eorum pro quorum salute unigenitus Filius Dei verus Deus, incarnatus atque occisus est : idcirco non minus solerter, affectuose atque sollicite custodire debet animas sibi commissorum, quam sanguinem Christi, si illum in propria specie haberet aliquo vase inclusum. Unde in Actibus Paulus hortatur prælatos : Attendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.19 Non igitur intumescat prælatus superbia, sed ornetur ac innobilitetur justitia :20 imo tanto exstet humilior, quanto ampliori indiget gratia ac misericordia Dei; tantoque justior sit, quanto expressius Dei similitudinem gerit, et locum ipsius supplet. Hinc in Deuteronomio Moyses præcepit : Non elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram.21

Præterea qualis debeat esse pastor, docet Gregorius in Pastorali, dicendo : Oportet ut sollicite metiri se studeat, quanta tenendæ rectitudinis necessitate constringitur, sub cujus æstimatione populus grex vocatur. Sit ergo prælatus cogitatione mundus, actione præcipuus, discretus in silentio, utilis in verbo, singulis compassione proximus, præ cunctis contemplatione suspensus, bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per justitiæ zelum erectus, internorum curam in exteriorum occupatione non minuens, exteriorum providentiam in interiorum sollicitudine non relinquens. Hucusque Gregorius. De indigno demum pastore ait in homilia : Mercenarius est, qui locum prælationis in Ecclesia tenet, sed lucrum animarum non quærit, terrenis commodis inhiat, honore prælationis gaudet, impensa sibi ab hominibus reverentia lætatur. — Postremo, prælatus sic debet esse mitis, non iracundus, ut tamen non sit remissus, sed strenuus, pensans illud Apostoli ad Ephesios : Patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros; sed educate illos in disciplina et correctione Domini.22

Sciendum quoque quod secundum Augustinum, tunc ministri Ecclesiæ seu pastores fugere possunt, quando eorum dumtaxat personæ quæruntur, vel eorum locum ac ministerium alii possunt supplere, quibus non est causa rationabilis fugiendi. Quum autem omnium commune exstat periculum seu generalis persecutio, clericorum videlicet et laicorum, vel singulariter laicorum seu subditorum, nec est qui plebi remanenti sufficienter ministret, nullo modo debent ministri Ecclesiæ fugere, nec illos deserere qui indigent ipsis.

Præterea docet Salvator proprietates boni pastoris sibi inesse. Ego sum pastor bonus : sicut nunc dictum atque expositum est, et consequenter exponitur. Et cognosco meas, id est oves electas, quarum nomina scripta habeo in libro vitæ. Unde ad Moysen loquitur : Novi te ex nomine. Et cognoscunt me, id est, cognoscendo sequuntur me, mihique per caritatem obediunt, meæ, id est oves electæ. Obediunt enim antequam moriantur, quamvis interdum diu rebelles sint. Palam omnino est, quod Christus secundum utramque naturam cognoscit oves suas duplici cognitione, utpote : contemplativa (de qua fatur Apostolus, Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus;23 de qua etiam in Ecclesiastico legitur, Domino Deo antequam crearentur, omnia sunt cognita); et item, cognitione operativa seu approbativa, qua providet suis de omnibus necessariis ad salutem : de qua cognitione Paulus testatur, Si quis diligit Deum, hic cognitus est ab illo.

Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem. Verba ista dupliciter exponuntur : Primo, ut in eis determinetur modus quo Christus cognoscit oves suas, atque ab eis cognoscitur.24 Eritque sensus : Sicut stus non ait, Animam meam pono pro omnibus; sed, Pro ovibus meis, puta electis. Nam licet Christus pro omnibus passus sit et satisfecit sufficienter, non tamen efficienter, quia in solis electis passio Christi fructificat per consecutionem sui finalis effectus, qui est salus æterna.25262728 Hinc Christus dixit in Cœna discipulis : Hic est calix sanguinis mei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum.2930 Et in Isaia scriptum est : Ipse peccata multorum tulit. Ait igitur Filius Dei, Sicut novit me Pater, etc., hoc est, moriendo pro ovibus ostendo quantum Patrem ovesque diligo, quia pro Patris honore et gloria homines redimo, et majorem caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.31

Et alias oves habeo, hoc est, multi gentilium ad me pertinent meique sunt secundum prædestinationem æternam, quamvis secundum præsentem justitiam necdum sint oves, sed hœdi ac lupi. De quibus alibi ait Christus : Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham in regno cœlorum.32 Quæ non sunt ex hoc ovili, id est de synagoga seu numero Judæorum. Et illas oportet me, non per coactionem, sed immobile beneplacitum, adducere, id est per apostolicam prædicationem et Spiritus Sancti illustrationem ad fidem colligere, et de erroribus variis in quibus erraverunt, ad catholicam veritatem atque ecclesiasticam unitatem perducere. Errabant enim alienati a vero pastore, et luporum dentibus patuerunt.

Propter quod in prima sua Canonica asserit Petrus : Eratis aliquando sicut oves errantes, sed conversi estis ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.33 Et Isaias : Omnes (inquit) nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit.34 Et vocem meam, id est evangelicam legem atque internam allocutionem, audient, credendo et obediendo, juxta illud in Psalmo : Populus quem non cognovi servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi.35 Et Paulus : Notum (inquit) sit vobis

Is. LIII, 6. novit me Pater, notitia amorosa et approbativa, et sicut æqualiter ego agnosco Patrem eodem modo, imo et eadem numero notitia, secundum quod Deus sum (sic enim trium Personarum est una notitia), subaudiendum est : Sic cognosco oves meas per amorem et approbationem, et cognoscor ab eis, quoniam gratæ sunt mihi, et obedientes. Hoc loco dictio, Sicut, dicit similitudinem aliqualem, non veram æqualitatem. Filius enim ut Deus, cognoscit Patrem, et a Patre cognoscitur, notitia comprehensiva, æterna et infinita, quæ nulli est communicabilis creaturæ, juxta illud : Nemo novit Filium, nisi Pater ; neque Patrem quis novit, nisi Filius.36 Filius quoque ut homo, novit Patrem beatificæ fruitionis notitia, quæ non competit viatoribus. Amor etiam electorum ad Christum, non est æqualis amori Christi ad eos, nec mutuæ dilectioni Patris ac Filii. Designat ergo similitudinem quamdam. Juxta quem modum ait Joannes in sua Canonica : Sicut Pater est, et nos sumus in hoc mundo ;37 Paulus quoque, Tunc cognoscam sicut et cognitus sum ;38 et item Salvator apud Matthæum, Estote perfecti sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.39

Secundo exponitur : Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem : quod ideo dico, ut pateat ex quo fonte procedit, quod oves cognosco et diligo. Ex amore enim mutuo Patris et Filii, factum est ut Filius pro hominibus moreretur. Ideo subditur : et animam meam pono, id est, pœnis mortis expono ; vel, Animam, id est vitam corporalem, pono in ara crucis, pro ovibus meis, ut a morte peccati ac inferi liberentur. Unde Isaias dicit : Tradidit in mortem animam suam. Et Jeremias ait : Dedi dilectam animam meam in manum inimicorum meorum.40 In his vero et similibus verbis, per animam suam intelligit Christus se totum perfectumque hominem : quemadmodum dicit Apostolus, In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.41 Denique Chri-

Is. LIII, 12. quia gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.42 Hoc Christus præinductis verbis adjecit, ne pro solis Judæis crederetur passurus vel missus, eo quod alibi dixerit: Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel.

Matth. xv, 24.

Et fiet unum ovile, id est una Ecclesia seu una fidelium congregatio, ex electis Judæis atque conversis gentilibus constans: quæ dicitur una, propter fidei, spei caritatisque unitatem. Ipsa enim est unum mysticum corpus Christi, quòd ab uno capite, scilicet Christo, gubernatur, uno Spiritu Sancto vivificatur, una lege regulatur, uno fonte purificatur, uno pane reficitur, ab uno Patre regeneratur, ad unam patriam proficiscitur. Huic ovili prælati præsident; hoc dæmones obsident, angeli protegunt, Christus triumphat. Christus ergo ex duobus populis nunc fecit unam Ecclesiam. Propter quod dicitur lapis angularis, quoniam sicut in lapide anguli uniuntur duo parietes, sic in Christo tanquam in capite, conjuncti sunt duo popu-

Is. xxviii, 16; Ephes. ii, 20. li. Propter quod Paulus ait: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Et apud Zachariam prædictum est: Ipse ædificabit templum Domino, et consilium pacis erit inter duos illos, puta Judæos et gentes. Hinc gentibus conversis loquitur Paulus: Jam non estis hospites et advenæ, sed estis cives Sanctorum et domestici Dei. Et post pauca: Ipso (inquit) summo angulari lapide Christo Jesu, in quo omnis ædificatio constructa, crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu Sancto.

Ephes. ii, 14.

Zach. vi, 13.

Ephes. ii, 19.

Ibid. 20-22.

Et fiet unus pastor, id est, Christus qui fuit pastor Judæorum solum, fiet pastor Judæorum ac gentium. Et qui multos atque diversos habuerunt pastores, vel potius dissipatores, quantum ad gentes, quæ servierunt dæmonibus, convertentur, ac sortientur unum verum ac summum pastorem, videlicet Christum: de quo per Zachariam Dominus dicit, Framea, suscitare super pastorem meum; et Michæas

Zach. xiii, 7. ait, Ipse stabit, et pascet in fortitudine Domini. Christus autem est solus et unicus pastor eo modo quo ait: Nolite vocari Rabbi; unus est enim magister vester Christus. Nam alii non sunt pastores vel magistri nisi sub Christo, et ejus vicarii. Porro, quod ait, Fiet unus pastor, non est factum nec fit per mutationem in Christo factam, sed in ovibus, quæ feliciter immutatæ, ad Christum conversæ sunt. Sic enim Deus dicitur factus, non quasi in se ipso mutatus, sed propter novam ha-

Mich. v, 4.

Matth. xxiii, 8. bitudinem nostri ad eum, juxta illud in Psalmo: Domine, refugium factus es nobis. — Et quamvis præhabita verba Christi nunc aliqualiter sint impleta, tamen in fine sæculi plenius implebuntur, quando detecta Antichristi perfidia, totus mundus, paucissimis Antichristi ministris exceptis, convertetur ad Christum. Tunc enim idololatria penitus destruetur, et omnes Judæi fidem christianam amplectentur.

Ps. LXXXIX, 1.

Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam pro ovibus meis. Palam quod dilectio Patris ad Filium secundum ejus divinitatem, sit æterna, nec aliquid ejus causa est, vel eam præcessit. Similiter dilectio Patris ad Filium secundum ejus humanitatem, præcessit omne opus ac meritum Christi hominis. Ob id ergo quod Christus animam suam pro ovibus dedit in passione, Pater non diligit eum, quasi illa oblatio seu passio sit causa meritoria ob quam Filium diligit primo Pater: imo, nec nos diligit Deus propter merita nostra, quasi merita dilectionem præcesserint; sed dilectio Dei qua a Deo præventi sumus, est causa omnis boni in nobis. Itaque, quod Christus animam suam posuit, est causa a posteriori, id est signum ostensivum, dilectionis Patris ad Filium secundum ejus humanitatem, quia et Pater ex sua dilectione præstitit Christo homini affectum atque constantiam moriendi pro nobis. Secundum hunc sensum infra ait Salvator: Ipse Pater amat vos, quia vos me amastis. [Est igitur sensus:]

Joann. xvi, 27.

Propterea me secundum naturam assumptam, Pater diligit, imo et tota Trinitas, id est, diligere se ostendit, quia ego pono animam meam, id est, passioni expono, vel a corpore proprio separo, non interficiendo me ipsum, sed sponte moriendo, et adversarios meos non prohibendo. Et iterum sumam eam, id est, corpori meo eam tertia die reuniam.

Nemo tollit, id est, tempore passionis auferet, eam a me, quasi ab impotente et mori nolente. Nihilo minus Judæi et milites intulerunt Christo mortem, et ex vulneribus quæ ei inflixerunt, consecuta est separatio animæ Christi a corpore ejus. Sed hoc non fecerunt nisi Christo volente et permittente: qui unico nutu potuit eos prosternere atque occidere, sicut in passione dicendo, Ego sum, projecit eos retrorsum, et ceciderunt in terram.43 Hinc scriptum est: Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum.44 Ideo subditur: sed ego pono eam a me ipso, id est, a corpore meo eam tolli permitto. Non enim separata fuit anima Christi unquam a Verbo; nec etiam in hora mortis Christi ablata est anima ejus a corpore suo propter vim tormentorum, ex necessitate, sed ex Christi voluntate. Potuit enim, non obstante doloris vehementia, animam suam cum corpore continere quamdiu volebat. Unde ad ostendendum quam potestative ac sponte spiritum tradidit, in ipso momento mortis, quo alii taliter cruciati vix halitum trahere valent, ipse magna voce clamavit:45 Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Quod pensans centurio non esse naturale, dixit:46 Vere hic Filius Dei fuit.47

Potestatem habeo ponendi eam, id est animam meam modis præfatis passionibus exponendi atque a corpore separandi; et potestatem habeo iterum sumendi eam in resurrectione, reassociando eam cum corpore. Hæc potestas competit Christo secundum naturam divinam. Ipse enim ut Deus, suscitavit se ipsum a morte ut hominem. Præterea oportet agnoscere quia secundum Damascenum, id quod Verbum assumpsit, nunquam deposuit. Idcirco in triduo mortis, erant corpus et anima Christi Verbo unita. Non tamen Verbum fuit tunc homo, quia fuerunt a se invicem separata corpus ejus et anima. Quamvis ergo Christus ut Deus, potuit animam et corpus suum a Verbo separare atque deponere, secundum potentiam suam absolutam, non tamen secundum potentiam ordinatam, quia non conveniebat sapientiæ et justitiæ Verbi, ut naturam semel assumptam deponeret.

Hoc mandatum, videlicet, ut ponam animam meam pro ovibus, accepi a Patre meo, qui per meam passionem et obedientiam decrevit redimere mundum. Pater autem præcepit Christo secundum quod homo est, divinam voluntatem et præordinationem circa humani generis liberationem implere. Propter quod ait inferius: Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.48 Et Apostolus: Proprio (inquit) Filio non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit illum.49 Et Petrus ait Judæis:50 Hunc definito consilio et præscientia Dei traditum, interemistis. Sed quum passio seu mors sit pœna debita culpæ, quomodo justus Pater voluit innocentem Filium omni culpa carentem, pati tantum supplicium? Dicendum, quod pœna non solum pro culpa infligitur, sed pro aliis quoque causis diversis vult Deus hominem pati, ut dictum est plenius in præcedenti capitulo.

Dissensio iterum facta est inter Judæos propter hos sermones Christi altos et insolitos.51 Quomodo autem facta sit ista discordia subditur. Dicebant autem multi ex ipsis penitus excæcati et indurati, ex beneficiis, signis ac sermonibus Christi deteriores effecti: Dæmonium habet, id est, arrepticius et obsessus est, sicque inspiratione diaboli loquitur ista profunda et rara, et insanit, id est, amens est, non compos propriæ mentis. Quid eum auditis? quasi dicant: Fallimini eum audiendo. Ecce quid Sapientia Dei et Sanctus Sanctorum toleravit pro nobis.5253 Imponitur ei amentia, cujus sapientiæ non est numerus.54 Imponitur ei quoque dæmonica obsessio, in quo habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter;55 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.56 Nec legitur Christus hic respondisse. Discamus ergo verborum injurias, detractiones, irrisiones, subsannationes, æquanimiter ferre.

21

Alii veritati propinquiores, qui forte post passionem ad Christum conversi sunt, dicebant: Hæc verba tam doctã, ordinata ac moralia, non sunt dæmonium habentis, id est hominis obsessi et insani. Quod probant. Numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire, eorum videlicet qui connaturale lumen non habent in oculis, qualium Christus aperuit oculos, quorum unus fuit cæcus sic natus? Quam vero mira atque stupenda fieri possint a dæmone, etiam quasi in imperceptibili tempore, patet in operibus magorum Pharaonis. Sed quæ totam facultatem et legem naturæ transcendunt, facere nequeunt dæmones.57 Quum enim sint agiles et subtilissimi, possunt celerrime naturalia, activa et passiva applicare, ad invicem proportionare, sicque producitur effectus mirabilis his qui causam et modum operationis ignorant. Denique, sicut Job ait, operante Satan, ignis descendit de cœlo, devoravitque oves et pueros custodientes.58 Possunt igitur dæmones quorumdam cæcorum oculos aperire, eorum utique qui interdum arte medicinæ curantur. Sed tales cæci, non sunt penitus naturali visus lumine destituti. Unde de talibus modo non agitur.

Footnotes

  1. Ps. CXLIV, 15, 16. ↩

  2. Ps. CXLVI, 9. ↩

  3. Matth. VI, 26. ↩

  4. Ezech. XXXIV, 15. ↩

  5. I Petr. v, 4. ↩

  6. Hebr. XIII, 20, 21. ↩

  7. Ezech. XXXIV, 23. ↩

  8. Joann. IV, 34. ↩

  9. Ps. LXXIX, 6. ↩

  10. Matth. VI, 25. ↩

  11. II Cor. XII, 15. ↩

  12. 1 Joann. III, 16. ↩

  13. Matth. VII, 15. ↩

  14. Ezech. XXXIV, 5. ↩

  15. Prov. XI, 14. ↩

  16. Is. LVI, 10. ↩

  17. Zach. xi, 17. ↩

  18. Matth. xxiv, 45. ↩

  19. Act. xx, 28. ↩

  20. Apoc. xxi, 27. ↩

  21. Deut. xvii, 20. ↩

  22. Ephes. vi, 4. ↩

  23. Hebr. iv, 13. ↩

  24. Eccli. xxiii, 29. ↩

  25. Rom. VIII, 32; ↩

  26. I Cor. XV, 22; ↩

  27. II Cor. V, 15; ↩

  28. I Tim. II, 6. ↩

  29. Matth. XXVI, 28; ↩

  30. Luc. XXII, 20. ↩

  31. Joann. XV, 13. ↩

  32. Matth. VIII, 11. ↩

  33. I Petr. II, 25. ↩

  34. Is. LIII, 6; ↩

  35. Ps. XVII, 45. ↩

  36. Matth. XI, 27. ↩

  37. I Joann. IV, 17. ↩

  38. I Cor. XIII, 12. ↩

  39. Matth. V, 48. ↩

  40. Jer. XII, 7. ↩

  41. Galat. II, 20. ↩

  42. Act. XXVIII, 28. ↩

  43. Joann. XVIII, 5, 6. ↩

  44. Is. LIII, 7. ↩

  45. Luc. XXIII, 46. ↩

  46. Ibid. 47; ↩

  47. Matth. XXVII, 54. ↩

  48. Joann. XIV, 31. ↩

  49. Rom. VIII, 32. ↩

  50. Act. II, 23. ↩

  51. Joann. IX, 3. ↩

  52. Dan. IX, 24. ↩

  53. I Cor. I, 24. ↩

  54. Ps. CXLVI, 5. ↩

  55. Coloss. II, 9. ↩

  56. 1 Petr. II, 22. ↩

  57. Exod. VII, 11, 12, 20-22; VIII, 7. ↩

  58. Job I, 12, 16. ↩

Chapter 27 of 51