Skip to the text

Articulus 27

EXPLANATIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS CAPITULI DECIMI : FACTA SUNT ENCÆNIA IN JEROSOLYMIS.

22

OMNIA quæ in isto capitulo duobusque præcedentibus de Christo narrantur, in Jerusalem contigisse videntur: ubi quum Christus cæco nato visum dedisset, multumque ad Judæos habuisset sermonem ac disputationem, facta sunt Encænia, hoc est solennia dedicationis templi, in Jerosolymis. Urbem Jerusalem Salomon appellavit Jerosolymam. Et hiems erat. Ex quo patet, quod nunc agitur de solennitate dedicationis ordinata a Juda Machabæo et fratribus ejus. Triplex quippe fuit ordinata dedicatio templi:1 prima, a Salomone, in autumno, decima die Septembris; secunda, a Nehemia atque Zorobabel, sub Jesu filio Josedec sacerdote magno, in vere, duodecima die Martii;2 tertia, a Juda Machabæo, qui templum secundum ab Antiocho profanatum, mundavit3, consecravit et dedicavit, hoc est, divino usui applicavit, tempore hiemis, quartadecima die Decembris. Dicit quoque pluraliter, Encænia, quoniam octo diebus duravit solennitas ista. Unde scriptum est: Statuit Judas et fratres ejus, ut agatur dies dedicationis ab anno in annum, per octo dies.4

Et ambulabat Jesus in templo, hoc est in quadam parte pertinente ad templi integritatem, videlicet in porticu Salomonis, id est in oratorio facto ad similitudinem oratorii in quo Salomon oravit in primo templo ab ipso constructo.5 Hæc enim porticus non fuit eadem cum illa quæ fuit tempore Salomonis, quoniam illam cum templo combusserunt Chaldæi;6 sed alia similis: propter quod antiquum nomen retinuit. In hac itaque porticu, in qua et populus orare solebat, ambulabat Jesus, de quo cantamus :7 Dominus in templo sancto suo. — Simili modo, si anima nostra, quæ est templum Spiritus Sancti, agat Encænia, id est commemorationem et innovationem consecrationis suæ, qua in fonte Baptismi dedicata et consecrata est Deo, eo modo quo monet Apostolus, Exspoliate vos veterem hominem cum actibus suis, et renovamini spiritu mentis vestræ;8910 ambulabit Jesus in intellectu animæ, qui est porticus veri Salomonis, utpote Christi, quia in intellectu est oratio interior, quo anima invocat Jesum. Ambulat autem Jesus in anima, dum in latitudine caritatis familiariter conversatur et operatur in ea, sicut per Moysen loquitur : Quia inhabitabo et ambulabo in eis. Denique Deus immensus et incommutabilis pergit nobiscum, quando custodit introitum et exitum nostrum, quemadmodum ait ad David :11121314 Fui tecum in omnibus, ubicumque ambulasti; et ad Josue : Noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris.15

Circumdederunt ergo eum Judæi. Quod isti circumdatores fuerint obstinati, infideles et reprobi, statim patebit in textu. Ideo circumdederunt Jesum mala intentione, ut aliquid raperent de ore ejus, quo eum accusarent. Unde cum multitudine et impetu accesserunt, ut inducerent Jesum ad incautam responsionem, quasi circumventum atque turbatum. Hinc ait in Psalmo :16 Circumdederunt me canes multi; et, Circumdederunt me sicut apes.17 Et dicebant ei, quasi veritatem scire optantes, et adulantes, quum tamen insidiandi quærerent occasionem : Quousque animam nostram tollis, id est, corda nostra affligis, et in suspenso tenes, imo a nobis quodammodo aufers, dum jugiter occupantur circa te, considerando et inquirendo an sis Christus? Desiderium enim noscendæ veritatis cruciat mentem quousque ad illam pertingat. Si tu es Christus, dic nobis palam.

A Judæi isti carnales præstolabantur, et posteri eorum hucusque exspectant, Christum in primo suo adventu sic futurum, quod esset rex potentissimus et mundi monarcha, atque omnia regna subjecturus Judæis : allegantes illud Isaiæ, Gens et regnum quod non servierit tibi, peribit;18 et illud Danielis, Omnes populi, tribus et linguæ servient ei;19 illud quoque Zachariæ prophetæ, Potestas ejus a mari usque ad mare :20 cui consonat illud Psalmistæ, Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.21 Si ergo Jesus aperte dixisset se esse Christum, statim accusassent eum Judæi, ut apparet, apud Pilatum, tanquam adversarium Cæsaris et Romanorum, qui tunc mundi monarchiam tenebant. Si vero diceret quod non, opponerent ei quod propriis contradiceret verbis. Frequenter enim insinuavit se esse Christum. Sed Christus sapientia Patris, corda universorum conspiciens, et intentionum discretor, secundum Apostolum, sic temperat responsionem, quod eorum machinationem facillime demolitur.2223

Respondit eis Jesus : Loquor vobis multa de me ipso, quod sim Salvator mundi et Filius Dei, aliaque diversa, ex quibus sequitur quod sim Christus; et non creditis mihi, sed dæmoniacum me vocatis. Opera quæ ego facio in nomine Patris mei, id est divina miracula omnem creatam potestatem excedentia, quæ facio secundum Deum, et Deum Patrem invocando, hæc testimonium perhibent de me, hoc est, manifestant quod sim missus a Deo, et quod Deus operetur per me, atque talis sim qualem me esse affirmo. Christi nempe miracula fiebant ad suæ confirmationem doctrinæ, et ad testificationem sanctitatis suæ præcipuæ. Tanquam diceret : Vos quæritis an sim Christus, quasi parati credere soli verbo quod loquor; sed ego ad opera vos remitto, quæ firmiora sunt verbis : et quoniam operibus non creditis, patet quod nec verbis crederetis, sed animo calumniandi interrogatis. Ideo subditur :

Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis, id est de numero electorum, videlicet pii, innocentes et simplices.2425 Non enim omnium est fides, sed electorum dumtaxat.26 Quamvis non omnes credentes sint electi, omnes tamen viatores electi, sunt credentes, quoniam sine fide impossibile est Deo placere, et teste Isaia, Qui incredulus est, infideliter agit.27282930 Propterea in Actibus scripsit Lucas : Crediderunt quotquot præordinati erant ad vitam æternam.31 His verbis Christus ostendit se scire qui essent electi, et qui præsciti, secundum quod infra testatur : Ego scio quos elegerim. Ostendit quoque quod non sit alicui salus nisi in ipso, videlicet per hoc quod est ovis ipsius.3233 Per quod implicite significavit se esse Christum. — Quæritur, quomodo verum est quod Veritas asserit : Vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis? Nam esse ovem Christi, est esse prædestinatum, vel ex prædestinatione esse fide et actu fidelem : ergo non esse ovem, est esse præscitum seu reprobatum. Quamvis autem prædestinatio divina sit omnis boni causa in anima, reprobatio tamen divina non est causa malorum nostrorum. Ergo non esse ovem Christi, seu esse præscitum, non est causa non credendi.34 Dicendum, quod prædestinatio non est ex meritis nostris, sed reprobatio est ex nostris demeritis.35 Ideo reprobatio non est causa per se et immediata non credendi, sed propria culpa. Est tamen signum et causa per accidens non credendi, quemadmodum nautæ absentia est causa submersionis.

Oves meæ vocem meam audiunt. Si de solo corporali loqueretur auditu, isti quoque Judæi quibus præsentialiter respondebat, oves fuissent. Loquitur ergo præcipue de interiori auditu, id est obedientia et consensu, ut sit sensus : Oves meæ, id est homines quorum corda per gratiam nutrio, atque multiplici spiritualis alimoniæ cibo conforto, vocem meam audiunt, hoc est, verbis evangelicæ legis, vel inspirationi internæ, quæ verba audiunt immediate a me vel a prædicatoribus meis, obediunt, saltem antequam de hoc sæculo auferantur. Qui enim ex Deo est, verba Dei audit; et auris bona, cum omni concupiscentia audiet sapientiam. Et ego cognosco eas cognitione dilectiva et approbativa : de qua dicit Apostolus, Novit Dominus qui sunt ejus. Et sequuntur me : id est, vias a me tritas, utpote per opera mea, incedunt; discunt a me, quia mitis sum et humilis corde;36 ambulant in dilectione ad proximos suos, sicut et ego eos dilexi;37 implent quod dixi, Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.38 Sequuntur insuper Christum, transeundo de via ad patriam, ut ubi est Christus, et illi sint secum.

Et ego vitam æternam do eis, puta me ipsum, et gratiam atque opera meritoria quibus ad futuram beatitudinem perducentur, quam nunc habent in spe, in radice et merito, habituri tunc eam in re et præmio. Et non peribunt in æternum, licet ad tempus variis persecutionibus, tentationibus atque molestiis fatigentur, quemadmodum scriptum est : Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.39 His enim omnia cooperantur in bonum; et omnia quæcumque faciunt, prosperantur. Finaliter ergo salvantur, et tanto pleniori beatitudine perfundentur, feliciusque requiescent in patria, quanto nunc amplius vilipenduntur, tentantur ac tribulantur. Quod cernentes reprobi, dicent in fine sæculi illud Sapientiæ : Nos insensati vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem sine honore : quomodo ergo computati sunt inter filios Dei, et inter Sanctos sors illorum est?40

Et non rapiet eas quisquam de manu mea, id est, nullus hostis, sive visibilis, sive invisibilis, poterit electos meos mihi auferre, vel de potestate atque custodia mea per violentiam tollere, avertendo eos finaliter a me, quamvis ad tempus possint seduci ac deviare. De hoc multa introducit Apostolus ad Romanos : Quis,

Rom. viii, 35.

Ibid. 38, 39.

Sap. v, 17.

29

Joann. XVI, 15.

In Joann. III, 35. inquit, accusabit adversus electos Dei?41 Et, Quis nos separabit a caritate Christi? Et, Certus sum quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu. Prædestinatio equidem includit omnia quæ electis necessaria sunt ad salutem : ideo comprehendit auxilia quibus indigent prædestinati, ad hoc quod non vincantur, neque a Christo finaliter separentur. Manus enim seu potestas Christi protegit eos, quemadmodum per Sapientem inducitur : Quoniam dextera sua teget eos, et brachio suo defendet illos. Quod autem nullus valeat eos rapere de manu Christi, est quoniam Christus omnipotens est, sicut et Pater : idcirco ei prævalere nullus potest. Propter quod sequitur :

Pater meus quod dedit mihi, id est divina essentia et deitas vera, quam Pater generando mihi communicavit. Pater enim totam divinitatis plenitudinem transfundit in Filium. Majus omnibus est, hoc est, universa in infinitum excedit, non quantitate corporea, sed dignitate atque potentia, imo et omni perfectione simpliciter dicta. In spiritualibus namque idem est esse majus, et esse melius, dignius sive perfectius. Pater ergo totum quod habet, Filio communicavit, secundum quod infra Filius protestatur: Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Superius quoque dixi, quod Deus Pater seu Trinitas majus bonum dedit Christo, secundum naturam assumptam, quam toti universo, videlicet esse unitum Verbo hypostatica unione, et tantam habere gratiam et caritatem et fruitionem, quod major creaturæ communicari non potest. Nunc tamen est sermo de datione generationis æternæ, atque divinæ essentiæ communicatione.

Et nemo potest rapere, id est, nullus adversarius valet oves violenter auferre, de manu, id est potestate, Patris mei : de quo scriptum est, Cogitationem ejus nemo avertere potest, et anima ejus quodcumque voluit fecit.42 Unde Jeremias ait: Quis similis mei? aut quis sustinebit me? et quis est iste pastor qui resistat vultui meo? Ipse est Deus gloriosus et fortis, terribilis atque liberrimus: qui cujus vult miseretur, et quem vult indurat; qui ait per Isaiam, Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Ipse est qui æterna suos custodit vigilia, et per angelos ac homines sanctos plebem suam gubernat, qui vasa misericordiæ præparavit

Jer. XLIX, 19.

Deut. XXVIII, 58;

Ps. XXIII, 8.

Rom. IX, 18.

Is. XLVI, 10.

Rom. IX, 23. in gloriam. Quamvis interea Patris et Filii sit una manus, seu divina et increata potestas, ob quam quæcumque facit Pater, hæc et Filius similiter facit, tamen ipse Filius solet dici manus et brachium Patris, quia per Filium omnia facit Pater. Nam in communi modo loquendi, ille dicitur manus alterius, per quem frequentius operatur. Sic Spiritus Sanctus asseritur digitus Dei, quia per Spiritum Sanctum indicantur seu revelantur divina secreta. Hinc loco præsenti, per manum Patris, quidam intelligunt Filium: de quo cecinit Isaias, Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium. Quod vero utriusque sit una potestas seu omnipotentia, pandit adjiciens :

Joann. v, 19.

Ps. XCVII, 1.

Joann. I, 3.

Luc. XI, 20.

Is. LII, 10.

Ego, secundum naturam Verbi, et Pater, unum sumus, hoc est substantialiter idem, et in personis distincti. Dicendo, Unum, notatur essentiæ unitas individualis, non generica sive specifica, sed mera naturæ identitas. Per quod confunditur hæresis Arianorum, dicentium Filium esse puram creaturam, et substantialiter a Patre distinctum. Dicendo autem, Sumus, insinuat distinctionem personæ. Per quod reprobatur Sabelliana loquacitas, dicens eamdem esse personam Patris ac Filii, ut Deus dicatur Pater, ratione creationis, Filius, ratione incarnationis, Spiritus Sanctus, ratione sanctificationis, quia per gratiam sanctificat rationalem creaturam.

His auditis, sustulerunt lapides Judæi lapidea corda habentes, ut lapidarent eum tanquam blasphemum, quoniam lex

30

31 præcepit lapidari blasphemos.43 Æmulatores autem legis erant, et æmulationem Dei habebant, sed non secundum scientiam :44 quoniam Christus tot argumentis monstravit se esse Deum, quod ei in hoc contradicendum non fuit, præsertim quia Prophetæ manifeste prædixerunt Christum Deum fore et hominem, sicut ubertim ostensum est ante.

32

Respondit eis Jesus, non ex eorum apparatu perterritus, sed ipsorum insaniam blande refrenans, ac disserens : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo, id est, coram vobis feci, docendo, atque miracula perpetrando et ægros curando. Propter quod eorum opus me lapidatis, id est, lapidum ictibus occidere vultis? Nam et istud documentum quo dixit, Ego et Pater unum sumus, fuit utique bonum opus, quia articulus fidei. Responderunt ei Judæi, lapides habentes in manibus, et brachia ad projiciendum in Jesum extenta : De bono opere non lapidamus te. Quamvis enim nondum lapidare cœpissent Jesum, tamen tam firmum propositum habuerunt hoc protinus faciendi, quod jam se illum lapidare dixerunt. Sed de blasphemia. Mentiuntur, quia quod ipsi blasphemiam reputabant, fuit actus virtutis, et protestatio veritatis. Cur autem blasphemasse dixerunt Jesum subjungitur. Et quia tu homo quum sis, facis, id est, esse affirmas, te ipsum Deum, id est Dei Filium, Deo Patri consubstantialem, Ego (inquiens) et Pater unum sumus. Hoc verum fuit, sed ipsi id falsum reputabant, ignorantes scripturas Prophetarum, quæ duplicem in

33 te : Puer natus est nobis, et vocabitur Admirabilis, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi;45 Jeremia quoque, Hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster.46 Isti Judæi concesserunt Jesum opera bona facere, et tamen esse blasphemum : quæ simul nequeunt stare. Si enim fuisset blasphemus, Deus ejus doctrinam et conversationem non confirmasset et approbasset miraculis.

Respondit eis Jesus, ostendens se nil mali dixisse, sed illos errare : Nonne scriptum est in lege vestra, id est in libro Psalmorum pertinente ad veteris legis Scripturas. Lex quandoque accipitur solum pro quinque libris Moysis, ut quum ait Salvator :47 Oportet impleri omnia quæ scripta sunt de me in lege, et Prophetis, et Psalmis. Quandoque vero accipitur pro Pentateucho et libro Psalmorum, ut ibi : Lex et Prophetæ usque ad Joannem.48 Interdum, pro tota serie Scripturarum vete-

34 ris Testamenti, ut nunc.49 Quia ego dixi ad vos, o judices et Prophetæ : Dii estis, non natura, sed gratia, non essentialiter, sed participative.

35

Si, pro quia, illos homines dixit Deus verus per Psalmistam deos, per participationem et imitationem perfectionis divinæ (sicut ad Moysen loquitur in Exodo, Ecce constitui te deum Pharaonis), ad quos sermo Dei factus est, videlicet Patriarchas, Prophetas et judices sanctos :50 de quibus ad Hebræos, Multifarie multisque modis51 olim Deus loquens patribus in Prophetis ; et Amos, Non faciet Dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas.52 Quod enim isti dii vocentur, patet ex eo quod Moyses ait in Exodo : Diis non detrahas ;53 itemque, Dominus domus applicabitur ad deos, hoc est ad judices.54 Et non potest solvi, id est corrumpi seu falsificari, Scriptura. Cœlum enim et terra transibunt ;55 verba autem Dei, puta Scripturæ sacræ, non transibunt, ut Christus testatur apud Lucam. Qui denuo ait : Unus apex vel unum iota non præteribit de lege, donec omnia fiant.56 Propter quod ait Psalmista :57 Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea. Quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis, Quia blasphemas : hoc est, mihi quem Pater æternus sanctificavit (id est, sanctum fecit, secundum quod homo sum, implendo animam meam plenitudine gratiarum, donorum atque virtutum, et ab omni culpa præservando; vel, Sanctificavit, id est, substan-

36 tialiter sanctum genuit, secundum quod Deus sum, quoniam generando me, communicavit mihi eamdem sanctitatem quam habet ipse, quæ est divina essentia, puritas supersplendidissima, fontana et infinita), et misit in mundum (per humanæ naturæ assumptionem, visibilem apparitionem, ac novorum effectuum productionem, quamvis secundum divinitatem fuerim ante incarnationem in mundo, implens, conservans et ambiens mundum), vos blasphemi dicitis, Quia blasphemas, id est, quod Dei est, puræ creaturæ adscribis, quia dixi, Filius Dei sum naturalis et unicus? Nam Deum vocando Patrem, declaravit se esse ejus Filium. Tanquam dicat: Si illi ad quos sermo Dei factus est, sine blasphemia dii feruntur, multum erratis, qui mihi Sancto Dei, sanctificato a Patre et specialiter in mundum misso, imponitis crimen blasphemiæ, eo quod dixi me esse Filium Dei, quum certum sit me esse majorem illis ad quos factus est sermo Dei, quoniam ego sum Verbum et sermo Dei, et de mea divinitate sunt locuti Prophetæ.58

Advertendum quod aliquid dicitur deus multipliciter: Primo, propter naturæ veritatem. Sic sola Trinitas est Deus: de quo legitur, Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus præter me.59 Secundo, propter sanctitatis prærogativam et gratiæ eminentiam: quemadmodum scriptum est de Apostolis, Quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.60 Tertio, propter mirabilium efficientiam et potentiæ magnitudinem: sicut ad Moysen dicitur, Constitui te deum Pharaonis.61 Quarto, propter sapientiæ profunditatem. Sic homines contemplativi, multum eruditi, et de divinis alte scribentes, dii dicuntur, ut Dionysius, Hieronymus, ceterique excellentes doctores. Quinto, propter hominum erroneam æstimationem, qui idolis et dæmonibus divinitatem adscripserunt, juxta illud in Psalmo, Omnes dii gentium dæmonia.62 Porro philosophi intelligentiis, stellis et orbibus, quos animatos ponebant, divinitatem participatam attribuebant, propter similitudinem cum perfectione divina in sapientia, potestate, causalitate et gubernatione. Unde Plato in Timæo inducit summum deum loquentem ad illos: O dii deorum! quorum pater opifexque ego. Aristoteles quoque fatetur, quod homo solus, est deus vel bestia, non utique per essentiam, sed mutationem, hoc est divinus vel bestialis. Verumtamen, secundum Augustinum, sacra Scriptura non attribuit angelis nomen divinitatis, ne detur hominibus idololatriæ occasio.

Si non facio opera Patris mei, id est opera miraculosa soli divinæ virtuti possibilia, sicut sunt cordium arcana reserare, mortuos suscitare, cæcum natum illustrare, nolite credere mihi dicenti quod sim Christus Filius Dei. Non enim omni spiritui est credendum.63 Et qui cito credit, levis est corde.64 Possunt autem per opera Patris facta a Christo, intelligi sanctissima conversatio ejus, qua semper Patrem honorificavit, et ejus placitum adimplevit;65 inenarrabilis quoque patientia ejus in omni adversitate. Hæc omnia protestantur quod vera sint verba ipsius: quia secundum philosophos, operatio arguit formam, et qualis quisque est, talia operatur et loquitur. Propter quod ait Salvator:66 A fructibus eorum cognoscetis eos.

Denique in miraculis Christi, duo mira et incomparabiliter digna pensantur: Primum, quod ea egit propria potestate, solo imperio, in instanti, ut sæpius, quamvis interdum Patrem invocaverit, et mora aliqua fuerit usus, ad ostendendum suæ incarnationis veritatem et Patris auctoritatem. Secundum, quod discipulis tradidit potestatem faciendi miracula etiam majora quam ipse per se in mundo conversans effecit.67 Hoc enim nequaquam humanæ, imo nec angelicæ est virtutis, dare aliis potestatem atque dominium quoddam super naturas creatas, et ultra omnem naturalem rerum facultatem, legem ac ordinem. Dixit nempe Apostolis apud Matthæum: Infirmos curate, mortuos suscitate, dæmones ejicite.68 Hæc sunt opera Patris, imo totius Trinitatis, cujus dumtaxat est creaturis talem conferre virtutem.

Si autem, id est quia, facio opera Patris cœlestis, et si mihi non vultis credere, quasi propter reverentiam personæ meæ, vel propter nuda verba, operibus credite, et mihi propter opera. Majus ergo ac certius est testimonium operis, quam sermonis. Ut cognoscatis, nunc per donum intellectus, et in futuro per speciem, et credatis jam per fidem formatam, quia in me est Pater, per circumincessionem atque essentiæ identitatem et majestatis æqualitatem ac unitatem, et ego secundum quod Deus, sum in Patre eodem modo quo ipse in me. Pater quoque et tota Trinitas, est in Filio secundum naturam humanam, per singularem et summam gratiæ inhabitationem, immobilem in bono conservationem, atque præcipuam familiaritatem. Itemque Filius secundum naturam hanc, est in Patre seu Trinitate, per maximam dilectionem, beatissimam fruitionem, et plenam in bono confirmationem.

Quœrebant ergo increduli isti eum apprehendere ad occidendum, de tam rationabili responsione non emendati nec persuasi, sed pejores effecti.69 Non enim recipit stultus verba prudentiæ;70 et impius, quum in profundum peccatorum venerit, contemnit. Et exivit de manibus eorum, transeundo per medium ipsorum, factus invisibilis eis, quemadmodum in fine octavi capituli elucidatum est plenius.7172 Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes Baptista baptizans primum, id est, antequam ab Herode incarceraretur; vel, Primum, id est, priusquam Christus et ejus discipuli baptizaverunt. Et mansit Jesus illic, id est in loco illo, videlicet eremo Jordani vicina, cum Apostolis.

Et multi Judæorum venerunt ad eum, forsitan recordati verborum Joannis, qui ibi dixit de Jesu, Ecce Agnus Dei;7374 et dicebant, ad probandum quod Jesus esset major Joanne et verus Messias: Quia Joannes quidem signum fecit nullum.75 Non enim fecit aliquod miraculum, ne populus haberet nimiam occasionem reputandi quod Joannes esset Messias, sicque difficilius converterentur ad ipsum. Sed Christo reservata sunt signa, quemadmodum Isaias prædixit: Ecce Deus vester ipse veniet, et salvabit vos. Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt; tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum.76 Ex hoc autem quod Joannes, quo inter natos mulierum non surrexit major, nullum operatus est signum, docemur non habere inanem ad miracula facienda affectum.77 Non enim faciunt, sed interdum ostendunt sanctitatem; ubertimque talis affectus, ex quadam latenti nascitur vanitate atque superbia. Unde quidam sanctissimi patres, qui facillime poterant maxima operari miracula, ut abbas Pastor et Sisois, omni modo refugiebant occasionem hujusmodi operum, haud dubium quin propter eximiam humilitatem. Dixerunt quoque: Omnia autem quæcumque dixit Joannes de illo, id est, universa quæ Joannes Baptista de Jesu isto prædixit et docuit, vera erant, id est, illa impleta videmus, vel mox implenda sunt. Ex hoc arguebant quod Joannes fuit verus Propheta, et per consequens standum esset verbis ejus de Jesu, quod esset Messias, sicque credebant. Propter quod subditur :

Et multi credebant in eum. Hoc intelligi potest dupliciter: Primo sic: Multi, hoc est omnes isti venientes ad Jesum, qui multi fuerunt, credebant in Jesum. Secundo sic: Multi, id est magna pars istorum. Prima tamen expositio videtur litteræ magis consonare. Quamvis autem Joannes nullum molitus est signum, tamen propter manifestam atque eximiam ejus sanctitatem, idoneum reputabant testimonium ejus: imo conceptio et nativitas, totaque insuper conversatio ejus, mirabilis supernaturalisque fuit.

Footnotes

  1. III Reg. VIII, 2 et seq. ↩

  2. 1 Esdr. VI, 15-17. ↩

  3. 1 Mach. IV, 36-58. ↩

  4. 1 Mach. IV, 59. ↩

  5. Cf. Act. III, 11. ↩

  6. IV Reg. XXV, 8, 9. ↩

  7. Ps. x, 5. ↩

  8. Ephes. iv, 22, 23. ↩

  9. Coloss. iii, 9; ↩

  10. I Cor. iii, 16, 17. ↩

  11. II Reg. vii, 9. ↩

  12. Ps. cxx, 8. ↩

  13. Lev. xxvi, 12; ↩

  14. II Cor. vi, 16. ↩

  15. Josue i, 9. ↩

  16. Ps. xxi, 17. ↩

  17. Ps. cxvii, 12. ↩

  18. Is. lx, 12. ↩

  19. Dan. vii, 14. ↩

  20. Zach. ix, 10. ↩

  21. Ps. lxxi, 8. ↩

  22. Hebr. iv, 12. ↩

  23. I Par. xxviii, 9. ↩

  24. Joann. VIII, 47. ↩

  25. Joann. X, 26; XIV, 3; XVII, 24. ↩

  26. II Thess. III, 2. ↩

  27. II Tim. II, 19. ↩

  28. Eccl. III, 31. ↩

  29. Is. XXI, 2. ↩

  30. Hebr. XI, 6. ↩

  31. Act. XIII, 48. ↩

  32. Act. IV, 12. ↩

  33. Joann. XIII, 18. ↩

  34. Rom. VIII, 28. ↩

  35. Ps. I, 3. ↩

  36. Matth. XI, 29. ↩

  37. Ephes. V, 2. ↩

  38. Luc. IX, 23. ↩

  39. II Tim. III, 12. ↩

  40. Sap. V, 4, 5. ↩

  41. Rom. VIII, 33. ↩

  42. Job xxiii, 13. ↩

  43. Lev. xxiv, 16. ↩

  44. Rom. x, 2. ↩

  45. Is. ix, 6. ↩

  46. Jer. xxiii, 6. ↩

  47. Luc. xxiv, 44. ↩

  48. Luc. xvi, 16. ↩

  49. Ps. lxxxi, 6. ↩

  50. Exod. vii, 1. ↩

  51. Hebr. i, 1. ↩

  52. Amos iii, 7. ↩

  53. Exod. xxii, 28. ↩

  54. Ibid. 8. ↩

  55. Luc. xxi, 33. ↩

  56. Matth. v, 18. ↩

  57. Ps. cxviii, 152. ↩

  58. Marc. 1, 24. ↩

  59. Deut. xxxii, 39. ↩

  60. Ps. XLVI, 10. ↩

  61. Exod. vii, 1. ↩

  62. Ps. xcv, 5. ↩

  63. Joann. iv, 1. ↩

  64. Eccli. xix, 4. ↩

  65. Joann. viii, 49, 29. ↩

  66. Matth. vii, 16. ↩

  67. Joann. xiv, 12. ↩

  68. Matth. x, 8. ↩

  69. Prov. xviii, 2. ↩

  70. Ibid. 3. ↩

  71. Joann. viii, 59. ↩

  72. Luc. iv, 30. ↩

  73. Ibid. 1, 29, 36. ↩

  74. Joann. 1, 29-34. ↩

  75. Joann. x, 41, 42. ↩

  76. Is. xxxv, 4-6. ↩

  77. Matth. xi, 11. ↩

Chapter 28 of 51