Articulus 28
DECLARATIO CAPITULI UNDECIMI : ERAT AUTEM QUIDAM LANGUENS LAZARUS A BETHANIA.
HABITUM est in fine præcedentis capituli, quod Jesus relinquens Jerusalem et Judæos qui eum comprehendere et lapidare moliti sunt, abiit trans Jordanem, in locum quo baptizavit Præcursor.1 Quumque illic cum suis maneret discipulis, contigit quod in hujus capituli narratur exordio. Erat autem quidam languens nomine Lazarus oriundus a Bethania, villa inter quam et Jerusalem medius fuit mons Oliveti : oriundus, inquam, de castello Mariæ Magdalene, et Marthæ sororis ejus : quia in villa illa fuit castrum in quo feminæ istæ demorabantur cum fratre suo. Eratque magnus honor Lazari, quod talium ac tantarum exstitit frater sororum. Solet autem languor accipi pro gravi invisceratoque morbo : ex quo elici potest, quod infirmitas Lazari naturaliter incurabilis fuit, quemadmodum rei exitus demonstravit.
Deinde Evangelista determinat quæ fuit ista Maria. Maria autem erat quæ unxit Dominum Jesum unguento, quod fuit super caput et pedes2 ipsius3, pro reverentia, et refrigerio caloris atque laboris ipsius, qui propter nostram salutem discurrebat per loca, prædicando et signa agendo, hieme ac æstate;45 et extersit pedes ejus capillis suis.6 Nam lacrimis contritionis pedes Jesu rigavit, eosque crinibus suis siccavit.7 Cujus frater Lazarus infirmabatur. An ista Maria sit illa de qua scribit Lucas, quæ ibi appellatur peccatrix, dissensio est inter Sanctos.8 Hieronymus enim et Chrysostomus dicunt quod non; Augustinus vero et Gregorius dicunt quod imo. Sed de hoc transeo nunc, quia super Matthæum, capitulo vicesimo sexto, longam disputationem induxi de hoc, tenuique cum Augustino et Gregorio, quod sit eadem Maria, et quod bis unxit Christum unguento : semel in Galilæa, vel in Jerusalem secundum quosdam, ex contritione, ut recitat Lucas ; et semel in Bethania, ex reverentia et devotione, quemadmodum sequenti patebit capitulo.
Miserunt ergo sorores ejus ad eum, dicentes per internuntium : Domine, ecce quem amas infirmatur. Tanquam dicerent : Quomodo poteris sustinere ut amicus tuus tam prædilectus laboret? vel quo modo poteris differre sive negare quin ad eum curandum accedas ? Non explicant quid affectent, sed ex verbis præhabitis, sciunt Jesum considerare quid cupiant; et quoniam de ejus familiaritate ac amicitia præsumebant, arbitrantur sufficere ut causam insinuent. Et talis insinuatio ponitur species orationis, sicut quum Virgo benedicta dixit ad Filium suum, Vinum non habent. Nec decuit eas personaliter ire ad Jesum :9 tum quoniam feminæ erant, quas non decet discurrere, dummodo per alios queant sua negotia expedire ; tum quoniam frater languidus indigebat earum consolatione, obsequio atque præsentia, nec ipsæ libenter recessissent a fratre tam carissimo, qui fuit strenuus ac nobilis miles, dives et justus, ac Christi discipulus, eo modo quo Joseph ab Arimathea et Nicodemus. Non dicunt cum regulo, Domine, descende antequam moriatur, credentes quod absens posset curare ;10 nec cum centurione, Domine, ne intres, sed tantum dic verbo.1112 Sed modum subveniendi Christo committunt, tanquam sapientiori. Ita et nos facere par est, quum a superioribus aliquid postulamus, videlicet, ut modum exaudiendi committamus bonitati atque discretioni eorum, nisi forte ex hoc immineret periculum.
Porro, si sorores istæ fuissent perfectæ in fide, scivissent Christo cuncta constare, tanquam Deo et homini, nec oportuisse ei nuntium mittere (videntur quippe putasse quod Christum latuerit infirmitas Lazari); sed flexis genibus, clauso cubiculo, exorassent Jesum universa cernentem, dicentes:13 Domine, qui absconditorum es cognitor, ecce quem amas infirmatur.14 Nec mirum si nondum talem fidem habuerunt, quia nec Apostoli habuerunt pro tunc hujusmodi fidem de Christo. — Utuntur demum verbo tam affectuoso ac blando, Ecce quem amas, ut Jesum ad misericordiam inclinarent, quem noverant pietatis visceribus plenum.
4 Audiens autem Jesus verba sororum per nuntium, dixit eis, id est, per eumdem nuntium respondit mandavitque Mariæ et Marthæ: Infirmitas hæc non est ad mortem solito modo durantem, ut ibi sistat, id est, principaliter non est ordinata ad vitæ exstinctionem: quamvis per eam fuerit vita corporalis exstincta. Infirmitas quippe dicitur esse ad mortem, non ideo solum quoniam mortem inducit, sed quia mortem usque ad futuram in fine sæculi resurrectionem durantem operatur, juxta illud beati Job: Homo quum dormierit, non resurget;15 donec atteratur cœlum, non evigilabit. Sed pro gloria Dei, id est, ad manifestationem divinæ potentiæ ordinatur; vel, Pro gloria Dei, id est ad gloriosam seu miram resuscitationem defuncti soli Deo possibilem, ut in illa declaretur excellentia Dei, qui habet imperium vitæ ac mortis;16 ut glorificetur, id est, gloriosus appareat, verusque Christus esse noscatur ac honoretur, Filius Dei per eam, tanquam per viam ac medium, et per reparationem ejus, hoc est per miraculosam resurrectionem morientis, tanquam per causam materialem in qua potestas et veritas Jesu Filii Dei demonstrabitur. Suscitatio etenim Lazari adeo fuit miraculosa, quod non potuit esse nisi a Deo.
Idcirco Deus, qui per Jesum eam effecit, ostendit veram esse doctrinam Jesu, et per consequens quod esset Messias, et Filius Dei naturalis Patri consubstantialis, sicut personaliter docuit.
Primo dixit Jesus, quod infirmitas ista fuit pro gloria Dei; moxque adjecit, Ut glorificetur Filius Dei per eam. Quibus utique verbis duo ostendit: primo, quod una ac eadem sit gloria Dei et Filii Dei; secundo, quod Filius Dei sit Deus. Et sicut hujus Lazari languor fuit pro gloria Dei, ut glorificaretur Filius Dei per eam; sic et infirmitas filii viduæ, ægritudo quoque filiæ Jairi, fuerunt non ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eas:1718 magis tamen infirmitas Lazari quam illorum, quia per resuscitationem Lazari excellentius, latius et evidentius clarificatus est Jesus. Fuit quippe suscitatio ista mirabilior quodammodo, atque famosior: mirabilior, quoniam quatuor dies habuit Lazarus in monumento, alii duo eodem sunt die suscitati quo moriebantur (quod certum est de filia Jairi, non tamen certum est de filio viduæ);19 item, quoniam prodiit de sepulcro ligatus manus et pedes institis.20 Fuit quoque famosior, propter dignitatem personæ defuncti, qui fuit notissimus et præclarus; et propter locum, qui fuit vicinus Jerusalem; et propter multitudinem notabilium Judæorum qui aderant.
Diligebat autem Jesus Martham hospitam suam, et sororem ejus Mariam discipulam suam præcipuam, et Lazarum in exterioribus strenuum, interioribusque devotum.2122 Nonne Jesus omnes Judæos, præsertim electos, dilexit? Cur ergo dicitur hos tres amasse? Dicendum: primo, ut pateat sorores veraciter dixisse ad Jesum de Lazaro, Domine, ecce quem amas infirmatur; secundo, ut insinuetur Christus, non solum communiter ut ceteros, sed singulariter dilexisse tres istos.
Ut ergo, id est postquam, Jesus audivit quia Lazarus infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco prope Jordanem
5 duobus diebus, quatenus ante suum adventum in Bethaniam Lazarus moreretur, sepeliretur, et quatriduanus efficeretur : sicque miraculum gloriosius fieret, nec dæmoni adscribi valeret ; obstinati quoque Judæi inexcusabiles redderentur, et discipuli ceterique electi roborarentur in fide, imo et plures Judæorum, viso tanto prodigio, converterentur ad Christum, sicut et factum est. Deinde post hæc, scilicet tertio die, dicit discipulis suis, id est Apostolis, qui sibi inseparabiliter adhærebant, quemadmodum Lucas testatur : Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis.23 Eamus in Judæam iterum, id est in terram duarum tribuum Juda et Benjamin, scilicet ad Bethaniam.
Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc, ante paucos dies, quærebant te Judæi lapidare (nam lapides sumpserunt in manibus, ut dictum est in fine præcedentis capituli), et tu iterum vadis illuc?24 quasi dicant : Incaute facis in hoc, et consulimus tibi oppositum. Multis de causis Apostoli hoc dixerunt : Primo, quoniam magistrum suum, quem non satis spiritualiter, sed aliqualiter sensualiter dilexerunt, nequaquam mori volebant, nec ejus corporali præsentia volebant privari. Unde alio loco, quum passionem suam prædixisset eis, Petrus cœpit increpare eum, dicens :25 Domine, propitius esto tibi, nam hoc non erit. Secundo, quoniam sibi ipsis metuebant, ne cum magistro suo caperentur. Sed imperfecta fuit fides eorum. Si enim novissent Christum esse Dei virtutem et sapientiam, atque ob id venisse ut pro hominibus moreretur, scivissent quod Judæi26 ei invito nil facere potuissent, præsertim quum jam toties elapsus fuerit manus eorum, et quod tempore præordinato passurus esset, non fugiturus ; item, quod nullus eis posset nocumentum inferre, quamdiu protegerentur a Christo, quemadmodum ait Psalmista :27 Dominus protector vitæ meæ, a quo trepidabo ? Et Jeremias : Dominus mecum est quasi bellator fortis, idcirco qui me persequuntur cadent, et infirmi erunt.28
Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei artificialis, præsertim tempore æquinoctiali ? id est, secundum temporum variationem et horarum diurnarum distinctionem atque successionem, variatur humana voluntas, et opera diversificantur. Tanquam diceret : Quamvis hoc tunc volebant, tamen nunc aliter fiet, potestque propositum esse mutatum. Iste est modus loquendi proverbialiter, ut quum de mutatione propositi seu novitate affectus aliquid fieri intendimus, sic loquamur : Nonne duodecim sunt horæ diei ? id est, quælibet hora suum habet opus atque propositum. Origenes et Augustinus aliter introducunt. Discipuli enim quum essent homines instructione indigentes, volebant dare consilium Christo Deo, Sapientiæ sempiternæ. Ideo audiunt : Nonne duodecim sunt horæ ? hoc est, ego sum dies, vos quasi horæ diei, qui aliquid lucis sortiti estis a me, et membra mea consistitis : quemadmodum ergo horæ sequuntur diem, non dies horas, sic vos meo consilio acquiescere debetis, non ego vestro.
Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt. Si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. Hoc in exterioribus ad litteram sic est. Qui enim in die incedit, non pede impingit, quoniam solis conspicit claritatem ; qui vero ambulat nocte, impingit faciliter, quoniam lux solis non est in eo, id est oculos ejus illuminans. Per quod Christus mystice innuit, quod is qui ambulat in luce justitiæ vel in puritate conscientiæ, non impingit opere vel affectu, nec habet timere, sed esse debet securus, quoniam nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas. Nec Deus deserit tales, quia et si aliquid patiuntur propter justitiam, copiosa valde et infinita est merces eorum, juxta illud Sapientiæ : In paucis vexati, in multis bene disponentur.29 Ideo formidare non debent adversarios, sed de divina protectione et gratia esse securi. Qui autem ambulat in nocte, id est caligine ignorantiæ et peccati, offendit, cadit, conteritur, quia lux gratiæ non est in eo, nec Sol intelligentiæ fulget animæ ejus.30 — Vel sic : Si quis ambulaverit in die, id est mecum, qui sum dies spiritualis illuminans mentem, non offendit, sed tutus est, quia lucem hujus mundi videt, id est me, qui dixi : Ego sum lux mundi. Qui enim corde adspicit ac sequitur Christum, non deviat. Si autem ambulaverit31 in nocte, id est privatione gratiæ atque præsentiæ meæ, offendit peccando, quia lux non est in eo, id est, splendor gratiæ deest animæ ejus.
Hæc ait Jesus ad instruendum et confortandum discipulos pusillanimes et indoctos; et post hæc dicit eis causam itineris sui ad Judæam : Lazarus amicus noster (quoniam Lazarus tantum dilexit Jesum, quod omnes quoque discipulos ejus amavit) dormit dormitione mortis, id est, defunctus est, et a mundi hujus tumultu quiescit. Omnium hominum mors dormitio dicitur, quoniam in die novissimo, tam mali quam boni suscitabuntur atque resurgent. Unde in libris Regum et Paralipomenon, etiam pessimi homines, ut Roboam, Achaz, dormisse cum patribus suis scribuntur. Præcipue tamen mors justorum vocatur somnus sive dormitio, quia in spe futuræ resurrectionis et glorificationis dulciter conquiescunt.32333435 Sic igitur Jesus dicit Lazarum mortuum dormire, quoniam mox fuerat suscitandus ab ipso; obdormivit quoque in Domino.
Sed vado ad Bethaniam : vado autem secundum formam humanitatis, qui ibi sum secundum essentiam deitatis; ut a somno mortis exsuscitem illum, qui facilius a morte resuscito, quam aliquis dormientem a somno.36 Hæc suscitatio conveniebat principaliter Christo virtute divina. His verbis Christus dupliciter roboravit ac lætificavit corda discipulorum : Primo, quoniam dixit se ire ad domum familiarium amicorum, videlicet Marthæ, Mariæ ac Lazari; non ad Jerusalem, ubi præcipue morabantur æmuli ejus. Secundo, quoniam dixit se ire ad suscitandum defunctum, non ad disputandum cum Scribis ac Pharisæis. Jucundum vero est videre tale ac tantum miraculum, maxime quando amicus resuscitatur. Verum discipuli verba Christi non intelligentes, necdum consenserunt ire versus Judæam, sicut subditur : Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit somno naturali, salvus erit, id est, convalescet, nec oportet te illuc procedere, quia ab aliis potest a somno hujusmodi suscitari. Somnus autem frequenter est signum curationis, quum sit reformatio virium, ac relevamen naturæ. Non tamen est certum indicium, nec semper sic accidit.
Dixerat autem Jesus de morte ejus, id est, nomine dormitionis mortem Lazari designavit; illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret, id est, quod iret ad suscitandum Lazarum a somno. In quo elucescit discipulorum simplicitas, qui putabant Christum tantum iter velle arripere, ut suscitaret dormientem a somno naturæ. Nempe (ut dicitur) per dietam, vel circiter, distabat Bethania a loco trans Jordanem, quo tunc exstitit Jesus. Verumtamen arbitror quod non æstimabant Jesum ob hanc solam causam proficisci illuc, sed insuper, ut aliquid consolationis ac relevaminis impenderet ægroto, et ut sororum ejus satisfaceret preci.
Advertendum, quod somnus in Scriptura diversis modis accipitur : Primo, pro somno naturæ, qui est exteriorum sensuum quædam clausura, quies et vacantia : sicut in Levitico, Dormietis, et non erit qui exterreat.37 Secundo, pro dormitione peccati : juxta illud Apostoli, Tempus est jam nos a somno surgere;38 et rursum, Surge, qui dormis. Tertio, pro somno mortis :39 ut ibi, Nolumus vos ignorare de dormientibus.40 Quarto, pro torpore ignaviæ seu negligentiæ : ut Isaias habet, Speculatores cæci, videntes vana et dormientes;41 atque in Psalmo, Ecce non dormitabit, neque dormiet.42 Quocontra admonet Petrus :
Sobrii estote, et vigilate;43 Habacuc quoque propheta: Super custodiam (inquit) meam stabo, et figam gradum meum, et contemplabor quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me.44 Quinto, pro quiete contemplationis: sicut in Genesi, Misit Dominus soporem in Adam;45 et in Canticis, Ego dormio, et cor meum vigilat.46 Sexto, pro requie Beatorum.
Tunc ergo dixit eis Jesus manifeste. Quare primo non dixit manifeste? Ut illorum ruditatem ac simplicitatem ad nostram ædificationem ostenderet, quatenus agnoscamus quales fuerunt magistri et principes nostri sancti Apostoli, ante adventum Spiritus Sancti, et quales postea: sicque solidemur in fide, scientes quod post dominicam passionem fuerint illuminati, prout Christus eis spopondit.47 Lazarus mortuus est; et gaudeo propter vos, id est propter fructum quem consecuturi estis occasione suæ mortis, videlicet ex sua suscitatione. Confirmati enim fuerunt in fide, viso tanto miraculo. Ut credatis jam plenius quam ante. Sunt enim gradus in fide, sicut in caritate. Quoniam non eram ibi, secundum naturam assumptam, id est, idcirco credatis, quia videtis me scire quod obiit, quum tamen non fuerim ibi, nec aliquis hoc mihi intimavit. Sorores enim nuntiaverunt quod infirmaretur, non quod obisset. Vel quod ait, Quoniam non eram ibi, refertur ad illud quod dixit, Gaudeo; eritque sensus: Gaudeo propter vos, id est ob vestrum profectum et utilitatem, ut credatis perfectius; et ideo gaudeo, quoniam non eram ibi, id est, Lazaro corporaliter non adfui dum infirmabatur, quoniam si ibi fuissem, curassem eum antequam mortem incurrisset, propter instantiam suarum sororum, et quia non decuisset amicum meum mori, me qui vita sum, adsistente. Si autem eum curassem, non fuissetis sic ædificati in fide, sicut nunc ædificabimini.48 Sed eamus ad eum.
Dixit ergo Thomas, qui agnomine dicitur Didymus (sic enim dictus est, secundum Bedam, quoniam diu hæsitavit in fide; sed quo diutius dubitavit, eo post profundius credidit), ad condiscipulos ceteros Apostolos: Eamus et nos, et moriamur cum eo, id est, fideliter magistro nostro usque ad mortem adhæreamus. Forte quod Thomas aviditate videndi tam gloriosum miraculum animatus fuit, tamque secure locutus. Hortabatur Thomas condiscipulos ad commoriendum pro et cum Christo, quasi paratus et potens ad hoc, non attendens propriam fragilitatem: et tamen, si periculum moriendi sibi occurrisset, fecisset quod fecit tempore passionis, quando relicto magistro, fugit cum ceteris.49 Chrysostomus dicit Thomam hæc verba dixisse ex infirmitate et timore seu diffidentia quadam, tanquam diceret: Sicut ipse exponit se periculo mortis, eundo Judæam versus; sic et nos cum ipso tendamus, exponentes nos eidem discrimini, a quo verisimiliter non evademus, sed occidemur. Nondum pensaverunt Apostoli potentiam Christi, quam toties erant experti.
Venit itaque Jesus cum discipulis in Bethaniam; et invenit eum, scilicet Lazarum: intelligendo per Lazarum corpus ejus exstinctum, quemadmodum Jesus dicitur a sepulcro sublatus:50 frequenter enim ponitur totum pro parte, et econtra; quatuor dies jam in monumento habentem. Unde primo die suæ mortis videtur sepultus, quoniam infra vocatur quatriduanus mortuus.51 Hoc Evangelista adjecit, ad certitudinem et commendationem miraculi, ut sciamus quod vere mortuus exstitit, et quod nunquam antea simile factum est. Quamvis enim Elias et Eliseus suscitaverint mortuos, non tamen quatriduanos. Valet quippe talis protractio temporis ad magnitudinem miraculi, quia quo corpus exstinctum diutius ab anima permanet separatum, eo indispositius est ad animæ informativam receptionem, quia putrefactioni, resolutioni seu corruptioni subjacet ampliori.5253 Anima vero rationalis, quum sit nobilissima forma, naturaliter non unitur nisi materiæ optime qualificatæ, videlicet nobilius complexionatæ quam aliorum mixtorum materiæ.545556
Erat autem Bethania juxta Jerosolymam, id est vicina ei, seu distans ab ea dumtaxat quasi stadiis quindecim: quæ constituunt forte leucam, uno stadio dempto. Hoc addit Evangelista ad declarationem subsequentium, scilicet, quod multi Judæorum ad Mariam et Martham confluxerant, et quod quidam eorum Lazari suscitationem in Jerusalem publicaverunt; itemque, quod pontifices tantum miraculum mox perceperunt, atque consilium inierunt contra Jesum.
Bethania, quæ interpretatur domus obedientiæ, tenet figuram Ecclesiæ militantis, quæ nunc divinis paret præceptis. Jerusalem, quæ interpretatur visio pacis, significat Ecclesiam triumphantem: de qua ad Galatas dicit Apostolus, Illa quæ sursum est Jerusalem libera est, quæ est mater nostra.57 Bethania igitur distat a Jerusalem quindecim stadiis: id est, per quindecim gradus virtutum, de quibus tractant quindecim psalmi graduales, pertingit viator ab Ecclesia militanti ad triumphantem. Prolixum esset hos gradus jam prosequi. Possunt quoque per quindecim stadia, intelligi tres virtutes theologicæ duodecimque virtutes morales, per quarum actus pertingimus a via ad patriam. Virtutum enim moralium opera non sunt æternæ vitæ meritoria, nisi theologicarum virtutum actibus imperentur ac regulentur. Nam sine fide impossibile est Deo placere.58 Et caritas est forma virtutum, origo et finis ac vita earum, in tantum ut si linguis angelorum loquamur et hominum, omnemque habuerimus fidem ita ut montes transferamus, corpora quoque dederimus ita ut ardeamus, caritatem vero non habuerimus, nil nobis prosint omnia illa.59 Rursus, per quindecim stadia intelligi possunt septem dona Spiritus Sancti et octo beatitudines, quibus ad Ecclesiam triumphantem perducimur.
Multi autem ex Judœis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo, id est de ejus interitu. Multi convenerant, quia de magna progenie fuerunt hæ feminæ, et propter suam bonitatem amabantur a multis. Unde non solum cognati earum atque vicini, sed multi quoque Jerosolymitarum accesserant eas. Et forte multo plures venissent ad ipsas, nisi tam familiares fuissent Christo: propter quod multorum indignationem incurrerunt.
Martha ergo ut audivit quia Jesus venit. Ipsa equidem tanquam prudens matrona rexit domum: ideo aliquis præcurrens, et forte a Christo missus, primo indicavit ei Christi adventum. Videtur enim fuisse nuntius ille bonus et credens, quia occulte intimavit Marthæ de Christi accessu, sciens eum Judæis odibilem, unde nec eis indicavit. Occurrit illi devote, propter tanti viri reverentiam et magnum amorem ad eum. Nec assumpsit Mariam secum, sed sola profecta est, cupiens Jesum singulariter alloqui et precari, et ne Judæi Domino adversantes notarent aliquid de Christi præsentia, sicque recederent. Maria autem domi sedebat cum Judæis consolantibus eam.
Martha vitam signat activam, Maria contemplativam. Martha ergo Christo foris occurrit, quoniam activam vitam ducentes, Christo obviant in exterioribus practicarum virtutum operibus, proximis ministrantes, et misericordiæ exercitiis intendentes, quemadmodum Petrus hortatur: Hospitales invicem sine murmuratione. Contemplativi vero domi resident, quoniam in solitudine atque silentio vacant Deo, tanto utique purius, stabilius, dulcius et quietius, quanto ab omni strepitu sæcularium negotiorum, omnique tumultu hominum mundanorum fuerint remotiores, non loco tantum, sed etiam voto. Ideo ait Psalmista: Abscondes eos in abscondito vultus tui, a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum. Et Isaias: In spe, inquit, et silentio erit fortitudo vestra. Nihilo minus, sicut patebit, Maria quum evocasset eam Martha, exivit obviam Jesu: quoniam contemplativi, quando eis injungitur a prælatis, qui simul esse debent activi et contemplativi, quemadmodum Martha, vel quando ab indigentibus id rogantur, vel si non rogentur nec jubeantur, tamen conspiciunt proximorum necessitatem hoc ipsum exigere; tunc utique contemplatione paulisper suspensa, opera vitæ exercent activæ quamdiu ratio dictat, necessitas exigit, vel obedientia sancta requirit.
Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, id est in domo et apud lectum fratris mei antequam obiit, frater meus non fuisset mortuus: certa sum enim quod tantæ sis potestatis, quod potuisses eum curasse, tantæ quoque bonitatis, quod eum curasses. Quantum ad hoc, magna fuit fides beatissimæ Marthæ, præelectæ ab æterno matronæ ad hospitandum ac nutriendum Filium Dei incarnatum, Deum et hominem. Sed quoad hoc, fuit (ut apparet) fides ejus incompleta, quod non novit Jesum secundum divinitatem suam fuisse præsentem, tantumque potuisse et cognovisse absentem, quantum præsentem: sicque fides centurionis ejus fidei præferretur, quoniam ille Christi divinitatem perpendens, credidit eum ministerio angelorum posse curare, quamvis corporaliter non adesset.60 Nec hoc absurdum putetur, quia de centurione protestatus est Jesus: Non inveni tantam fidem in Israel.61 Unde et consequenter Martha alloquitur Christum tanquam virum sanctum et virtuosum, Deo carissimum, non quasi Filium Dei naturalem verumque Deum. Sed et nunc scio per fidem certissimam quantum ad hoc, et item, per multam experientiam, quoniam tot miracula vidi et percepi fieri per te, quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Nam certa sum quod nihil irrationabile petere potes, et quod Deo omnia quantumcumque magna, difficilia et supernaturalia, possibilia sint, imo facillima et æque facilia.62 Si habuisset
A Martha fidem explicitam de Christi divinitate, æstimo quod dixisset: Quidquid jusseris fiet.
Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus. Non aperte dixit, Nunc eum suscitabo; sed indeterminate ait, Resurget, ut occasione responsionis Marthæ, aliquid de sua divinitate assereret, non solum ad Marthæ, sed insuper ad omnium informationem fidelium.
Dicit ei Martha, quæ verba præfata pensavit posse intelligi dupliciter, scilicet de resurrectione jam perpetranda, et de illa quæ fiet in die novissimo: Scio, ex tua frequenti prædicatione et Prophetarum doctrina, quia resurget in resurrectione formaliter. Resurrectio namque est causa formalis inhærens, per quam mortuus dicitur resurgens. Vel, In resurrectione, hoc est in numero resurgentium. In novissimo die. Audivit enim Martha quod Jesus prædicavit generalem resurrectionem futuram. Unde superius sæpius dixit de quocumque fideli et digne communicante: Ego resuscitabo eum in novissimo die.63 Ex doctrina quoque Prophetarum idem agnovit; et etiam quia in hoc sequebatur doctrinam Pharisæorum, non Sadducæorum resurrectionem negantium, quam Pharisæi concedunt.64 Denique, Scio, hoc loco significat, Credo. Dupliciter nempe scientia sumitur: primo, pro notitia naturali quæ humana ratione potest inveniri, seu comprobari; secundo, pro quacumque agnitione, sive habeatur ex revelatione, sive ex naturali ratione: sic modo accipitur. Et Job:65 Scio, inquit, quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum.
Dicit ei Jesus: Ego sum resurrectio, id est causa resurrectionis omnium mortuorum, potens suscitare defunctos. Secundum utramque naturam est Christus causaliter resurrectio: secundum divinam, quoniam divina virtute fiet in die judicii generaliter, et interim facta est particulariter, resurrectio mortuorum; secundum humanam quoque, in quantum resurre ctio Christi ponitur causa exemplaris nostræ resurrectionis. Et vita per essentiam, id est, in me ipso secundum propriam naturam, sum substantialiter purissima vita, infinita simpliciterque perfecta, intellectualis et incorporea. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso.66 Sum quoque fontalis origo atque causale principium omnis vitæ naturæ, gratiæ et gloriæ. Unde dictum est : Vita erat lux hominum.67 Sic etiam Christus est vita nostra causaliter, quemadmodum ad Colossenses dicit Apostolus : Quum autem apparuerit Christus vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.68 Et in Deuteronomio loquitur Moyses : Ipse Dominus est vita tua, et longitudo dierum tuorum.69 Quum ergo sim essentialiter vivens, ac vita fontana, possum mortuis vitam conferre. Quod enim est tale per essentiam, est causa eorum quæ sunt talia per participationem, secundum philosophorum doctrinam.
Qui credit in me fide formata, quæ tempore opportuno per dilectionem operatur, et usque in finem perseverat, etiam si mortuus fuerit corpore, id est, quamvis contigerit eum de hoc sæculo emigrare, sicut nunc Lazarus mortuus est, vivet in anima, vita gratiæ, in purgatorio, quousque purgetur, et evolet vitamque gloriæ sortiatur;7071 vel, si nihil purgandum habuerit, vivet mox vita gloriæ, evolando a corpore ad patriam.72 Justi enim in perpetuum vivent.73 Etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. Insuper talis vivet tandem vita corporali et glorificata in corpore :74 quia non solum resurget, sed et immutabitur. Vel sic : Qui credit in me fide formata ex prædestinatione causata, id est, tali fide qualem Deus prædestinatis largitur, et ex prædestinatione se daturum disposuit ; etiam si mortuus fuerit, id est, licet ad tempus in peccatum mortale corruerit, per quod vita gratiæ tollitur, vivet, id est, per misericordiam meam pœnitebit, et pœnitendo vitam gratiæ recuperabit.
Et omnis qui vivit in sæculo isto vita naturæ, et credit in me perseveranter : quod non est sine gratia gratum faciente, quæ est vita animæ ; non morietur in æternum, id est, finaliter non peribit, neque æternam damnationem (quæ est mors secunda) incurret, quamvis in sæculo isto corporalem sustineat mortem.75 Justorum enim animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.76 Vel, Non morietur in æternum, id est, nunquam morietur, spiritualem vitam amittendo, dum in fide formata manserit constans. Justus quippe in sua fide vivet, quousque ad speciem veniat.77
Credis hoc, o Martha ? Ideo quærit quod novit, ut illa confitendo majorem gratiam mereatur (ore enim confessio fit ad salutem), ejusque fides nobis innotescat et in exemplum proponatur.78
Ait illi Martha : Utique, Domine : imo, quidquid asseris credo, et jam fidem magis explicitam de te habeo ex hac tua instructione, quam ante; impossibile enim arbitror te posse falsum asserere. Ego credidi jamdudum quia, id est quod, tu es Christus, id est rex Messias et sacerdos secundum ordinem Melchisedech, mundi Salvator, unctus a Deo in regem et sacerdotem spirituali unctione, seu omnium divinorum charismatum plenitudine, juxta illud in Psalmo :79 Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ consortibus tuis.80 Christus quippe interpretatur unctus. Salvator autem per excellentiam Christus vocatur, non ob corporalem unctionem, sed spiritualem : de qua ait Isaias, Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me ;81 et Petrus in Actibus, Unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute.82
Filius Dei vivi. Paulo ante jam dictum est, quod Martha de Christi divinitate non habuit fidem explicitam. Quod ergo nunc ait se credidisse quod sit Filius Dei, non videtur intelligendum de filiatione naturali, sed communi, non determinando se ad hanc vel illam. Vel si de naturali filiatione accipiatur, referendum erit ad temtum possibile fuit, conjungeretur. Dolornamque interior, per lacrimarum effusionem et externam lamentationem mitigatur ac minoratur, quoniam intentio animæ ad plura diffunditur, et quod quasi violenter inclusum fuit, erumpit.
32
Maria ergo quum venisset ubi erat Jesus, videns eum oculis carnis ac fidei, cecidit ad pedes ejus. Hoc Martha fecisse non legitur: unde probatur Maria fuisse ferventior, et majorem ad Christum reverentiam habuisse, cui utique nihil in toto universo putavit comparabile. Multum dilexit, quia multa ei peccata fuerunt dimissa; veramque a suo magistro didicit humilitatem, nec verecundata est se illi prosternere in conspectu adversariorum illius. Quidam vero sunt, quorum humilitas modica est vel nulla, quoniam licet æquanimiter tolerent quod increpentur secrete, tamen si coram multis humilientur vel arguantur, impatientia agitantur. Et dixit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. Hæc verba Martha quoque locuta est, et nunc elucidata consistunt. Forte Maria dixit alia pluraque verba, quæ dixit et Martha, quæ Evangelista non recitat, eo quod semel descripta sint. Communiter tamen tenetur quod non dixit plura verba, propter doloris vehementiam de fratris interitu, et gaudii exuberantiam de Christi adventu. Quemadmodum enim magnus dolor, sic et magna lætitia verba abrumpit atque præscindit. Vel quoniam jacuit super terram, non erat disposita ad loquendum prolixe quemadmodum Martha quæ stetit.
33
Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos qui venerant cum ea plorantes, infremuit spiritu, id est, ex rationis judicio et potestate animæ, impetum quemdam affectuosum, vel potius dolorosum et indignabundum, emisit, indignans peccato et auctori peccati diabolo, cujus invidia mors introivit in orbem terrarum. Indignabatur igitur contra diabolum, eo quod sua persuasione induxit protoplastos parentes ad culpam, sicque totam infecit posteritatem, et genus humanum tot pœnis miseriisque addixit, ita ut Lazarum quoque suum amicum mors ipsa, quæ est pœna peccati, prostravit. Et turbavit se ipsum, id est, vehementer commovit et quodam dolore affecit suam sensualitatem, ex prædeliberato rationis judicio atque voluntatis imperio. Hæ enim et similes passiones fuerunt in inferiori parte animæ Christi, non ex subreptione, necessitate vel infirmitate, nec aliquam imperfectionem causabant in Christo, actum rationis aliqualiter impediendo; sed erant ibi ex prævio rationis judicio et voluntatis decreto spontaneo, propter rationabiles causas. Propter quod erant actus virtuosi ac meritorii, quia ex caritate, pietate atque justitia processerunt. Quemadmodum enim motus passionum sunt vitia, nisi rationis censura per virtutes morales regulentur; ita sunt actus virtutum, si debite dirigantur. Notanter itaque ait Evangelista, quod Jesus turbavit se ipsum, ad insinuandum quod potestative, non solito modo aliorum, orta fuit in ipso turbatio talis.
Infremuit ergo spiritu, et turbavit se ipsum: primo, ad insinuandum veritatem humanæ naturæ in ipso; secundo, in exemplum, ut doceat nos contra vitia atque diabolum fremere et moveri; tertio, ut formam compassionis præberet; quarto, ut dilectionem suam ad Lazarum ejusque sorores ostenderet: nam post pauca flevit, ut sequitur. Itaque fremitus iste et turbatio, nequaquam diminuebant pacem et tranquillitatem mentalem animæ Christi. Propterea, secundum Hieronymum, fuerunt potius propassiones quam passiones. — Porro, quod turbatio Christo conveniat, frequenter testatur Psalmista: ut quum ait in persona Christi: Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. Sed his videtur obviare quod Isaias de Christo asserit, Non erit tristis neque turbulentus; et per Jeremiam ait, Ego non sum turbatus, te pastorem sequens. Dicendum, quod talia intelligenda sunt de
Rom. vi, 23.
Ps. lxxxvii, 16.
Is. xlii, 4.
Jer. xvi, 16.
Luc. vii, 47.83
Sap. ii, 24.
Gen. iii, 4-6. pus hujus informationis suæ a Jesu, in qua Christus suam divinitatem explicavit dupliciter : Primo, per hoc quod ait : Qui credit in me. Quum enim fides sit virtus theologica habens Deum pro proprio ac immediato objecto, non credendum est in aliquem, nisi in verum Deum. Secundo, per hoc quod ait : Non morietur in æternum. Quibus verbis constituit nostram salutem in ipso. Salus vero hominum non consistit nisi in vero Deo. Propter quod Jeremias : Maledictus (inquit) vir qui confidit in homine; et iterum, Vere in Domino Deo nostro salus. Hinc quoque Dominus protestatur per Osee : Ego Dominus Deus tuus, et salvator non est præter me. Dicunt ergo nonnulli, quod Martha prædicta verba attendens, atque Christo intus radiante intelligens, nunc explicite credidit quod sit Dei Filius naturalis. Qui in hunc mundum venisti, per humanitatis assumptionem, visibilem apparitionem, et novorum documentorum ac operum productionem. quo nutu sine voce, et quum ad eam venisset, dixit ei verba præhabita, quæ noluit ei alte proferre, propter Judæos præsentes Christo insidiantes. — Cur Jesus vocavit Mariam? Non dubium quin ad consolationem ipsius, et quoniam eam dilexit, et ut in præsentia ejus ac Judæorum fieret miraculum mox futurum.
Illa ut audivit se vocatam a magistro suo carissimo atque dulcissimo, quem præ toto mundo amavit, surgit cito, tanquam obediens fervidaque discipula, dans obedientiæ formam, ut cito et fervide obediamus. Nescit enim tarda molimina Sancti Spiritus gratia, teste Ambrosio. Vehementer quoque fuit gavisa, audito Christi adventu, præsertim quoniam vidit sororem suam Martham æquanimiorem effectam et gaudio quodam perfusam. Et venit ad eum. — Quotidie et indesinenter vocat nos Christus ad se, per sacram Scripturam, per angelicam directionem, per pastorum exhortationem, per divinum instinctum, dicens per Zachariam : Convertimini ad me, et convertar ad vos. Faciamus ergo quod fecit Maria. Cito surgamus ab omni ignavia et torpore, a carnali affectu vitiorumque pondere ; et veniamus ad Jesum, per morum nostrorum conversionem, per divinorum contemplationem, atque cœlestium bonorum desiderium amorosum.
Et quum hæc dixisset Martha, abiit, non sine commissione vel licentia Christi. Non enim a tam dilecto et reverendo magistro se irreverenter vel ex abrupto avertit. Dixit itaque ei Jesus : Vade, voca Mariam. Tunc abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, utique magistrorum magister singularis, summus unicusque magister, qui solus intus informat propria potestate salubriter : de quo apud Isaiam legitur : Dominus Deus aperuit mihi aurem, ut audiam eum quasi magistrum.84 Unde in Matthæo loquitur : Neque vocemini magistri; unus est enim magister vester, Christus. Et vocat te, id est, vocari te jussit per me.85 Ex quo constat quod Jesus fecit eam vocari, quamvis Joannes gratia brevitatis hoc non scripserit, sed his verbis intelligi dedit. — Quæritur, si Martha loquebatur Mariæ dicendo, Magister adest, quomodo vocavit eam silentio. Dicendum, quod vocavit eam silentio, id est voce submissa, et forte in aure prolata. Vel primo vocavit eam ali-
Nondum enim venerat Jesus in castellum, videlicet domum Marthæ, sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha. Noluit enim se sine causa, adversariorum præsentare adspectibus, ne peccarent.
Judæi ergo qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, quum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam, dicentes : Quia vadit ad monumentum Lazari, ut ploret ibi, et plorando oret pro anima fratris defuncti. Judæi isti verba Marthæ non audierunt : propter quod æstimabant Mariam ex subita recordatione sui fratris dolore affectam, et ire ad tumulum, ut ibi per exteriorem lamentationem quæreret suæ desolationis internæ solatium, dilectoque fratri, quaninordinatis motibus passionum, videlicet immoderata turbatione et apparatu distorto, quæ in Christo totius mansuetudinis, modestiæ ac probitatis exemplo, nullatenus sortita sunt locum.86878889
34
Et dixit: Ubi posuistis eum? id est, locum sepulturæ mihi ostendite. Non quasi ignorans id sciscitatur, sed ut ordinate ad perpetrationem procedat miraculi, atque humano modo se hominibus applicet. Dicunt ei sorores Lazari, et etiam forsitan alii: Domine, veni et vide sepulcrum.
35
Et lacrimatus est Jesus ex compassione sororum, et aliis causis, ut dixi. Verumtamen, secundum Hieronymum, flevit Jesus Lazarum, non quia mortuus fuit, sed quia ad hujus vitæ ærumnas, quæ sine peccatis non agitur, fuerat revocandus. — Frequenter legitur Christus planxisse, nusquam vero risisse: in quo levitas nostra et dissolutio condemnatur. Unde apud Lucam testatur: Væ vobis qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis.90 Et Ecclesiastes: Melior (inquit) est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.91 Denique probabile reor quod Jesus amicus humanæ naturæ, non Lazarum tantum, sed totius humani generis multiplicia mala deplanxit, præcipue mala culpæ, et futuram damnationem multorum.
36
Dixerunt ergo Judæi: Ecce quomodo amabat eum. Quasi dicant: Multum, quem tam affectuose deplorat. Verum dixerunt. Tamen in parte errabant, videlicet, quoniam reputabant eum præcipue lacrimari propter mortem Lazari corporalem: quod ita non est. Nam illam poterat solo imperio impedire, imo gaudebat de ea, secundum quod ordinabatur ad gloriam Dei, ut dictum est. Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic qui aperuit oculos cæci nati, facere ut et hic non moreretur?92
37
Hoc dixerunt præ admiratione, quasi dicant:93 Videmus per experientiam, quod multum dilexit Lazarum, et dolet de ejus interitu, ex quo apparet quod si potuisset, ejus mortem impedivisset; et rursus,
Mirum si hoc non potuit, qui potuit cæcum natum illuminare, quod nunquam legitur accidisse. Cur non dixerunt isti Judæi, Non poterat hic qui aperuit oculos cæci nati, facere ut et hic resuscitetur?94 Puto quod ideo, quoniam reputabant hoc impossibile, præsertim propter hoc quod Lazarus tot diebus mortuus fuit.
Jesus ergo rursum fremens in semetipso, eadem ratione qua primo. Sciendum tamen, quod secundum Augustinum, per Lazarum mortuum, sepultum et quatriduanum, figurantur peccatores gravissimi, habituati in malo et pessima consuetudine pressi, qui de consensu venerunt in actum, et de actu in habitum, quo sepeliuntur in malo. Ad declarandum ergo quod tales raro ac difficillime emendantur, ipse Christus antequam Lazarum suscitavit, multa fecit quæ difficultatem causæ ostendunt. Fremuit quippe, et turbavit se ipsum, deinde lacrimas fudit, locum quæsivit, denuo fremuit, lapidem jussit auferri, tuncque clamavit voce sublimi. Venit ad monumentum. Erat autem spelunca, id est caverna et fovea magna, pretiose et artificiose constructa, juxta consuetudinem Judæorum, qui sumptuosissimas sepulturas facere consueverunt occasione patriarcharum Abrahæ, Isaac et Jacob, qui pro sepultura sua ac suorum adeo erant solliciti, ut patet in Genesi.95 Et lapis grandis superpositus erat ei.
39
Ait Jesus: Tollite lapidem, quatenus resuscitando pateat exitus. Dicit ei Martha soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fœtet, quatriduanus enim est, id est, quatuor dies habet in monumento vel morte, sicque cadaver ex resolutione, exhalatione et putrefactione, malum fundit odorem, quem non decet sentiri a te magistro ac Domino meo. Secundum Bedam, Martha non dixit hæc verba ex incredulitate vel diffidentia resuscitationis sui fratris. Theophilus vero dicit oppositum: quod ex verbis sequentibus apparentiam habet. Subditur enim responsio Christi quodammodo increpatoria. Dicit
40 ei Jesus : Nonne dixi tibi, quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? quasi dicat : Noli propter temporis diuturnitatem diffidere, quoniam omnia possibilia sunt credenti.96 Dicendum ergo, quod licet Martha paulo ante crediderit, tamen videns apparatum rei tam admirandæ fiendæ, jamjamque præsentem, passa est aliquem motum hæsitationis præ admiratione, raritate et inaudita talis miraculi novitate, imo et præ vehementi desiderio ut sic fieret. Sic nempe accidere solet hominibus, ex quadam debilitate rationis. Unde et multum læta vix creduntur; et quotidie experimur, quod licet narrantibus magnam prosperitatem adfuturam credamus, tamen quum in proximo est ut sic eveniat, hæsitare incipimus.
Dixit ergo Jesus Marthæ : Nonne dixi tibi, quoniam si credideris firmiter, videbis gloriam Dei, id est gloriosum et miraculosum divinæ potestatis effectum, videlicet fratris tui vivificationem, in quo divina majestas agnoscetur ac honorabitur? Hæc verba Christus non legitur supra dixisse ad Martham, quantum ad formam verborum, tamen quoad sensum protulit ea, dicendo, Resurget frater tuus, etc.; et post pauca, Credis hoc? Nos quoque, si fide formata crediderimus perseveranter, videbimus gloriam, id est beatitudinem Dei in patria, imo beatitudinem merito fidei sortiemur.
Tulerunt ergo lapidem de monumento. Jesus autem elevatis sursum oculis, dixit. Cur oculos in cœlos levavit? Primo, ut ostenderet se operari, non arte magica, sed ope divina. Secundo, ut nobis formam daret orandi, videlicet ut oculos mentis elevemus in Deum per contemplationem et dilectionem, terrena et sensibilia relinquendo, fortique conatu divinis memoriter insistendo. Unde in Threnis dicitur : Levemus corda nostra cum manibus ad Deum in cœlos.97 Tertio, ut in orando laudandoque Deum, utamur bonis industriis ad acquirendam, conservandam seu inflammandam devotionem conferentibus, ut sunt tonsio pectoris, expansio brachiorum, erectio oculorum : quæ tamen sine rationabili causa fieri non debent in publico. Verumtamen elevatio hujusmodi oculorum nil contulit Christo ad mentis profectum seu erectionem in Deum, quoniam anima Christi non profecit in talibus, sed a principio suæ creationis vidit Deum per speciem.
Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me, id est, orationem meam internam seu desiderium pro Lazari suscitatione acceptasti, et mihi revelasti quod facturus sis id quod opto. Non legitur hoc loco Jesus orasse explicite; sed quia se asserit exauditum, certum est quod mentali saltem prece deprecatus sit Patrem pro Lazaro suscitando. Perhibet quoque se auditum, non quod effectus impletus est, sed quoniam certificatus fuit de ejus impletione. Et gratias agit Patri, docens nos omnia bona Deo cum humili ac ferventi gratiarum actione adscribere : quod si fecerimus, beneficia ampliora suscipiemus.
Præterea palam est, quod gratias agere et orare conveniant Christo secundum naturam assumptam. Sed quum Christus sit vere omnipotens, tanquam verus Deus, cur secundum quod homo, Patrem potius oravit, quam se ipsum secundum quod Deus est? Dicendum quod ideo, ut monstraret se a Deo Patre habere quidquid habet et est, et quod in Patre sit auctoritas. Sed tunc rursus quærendum est, quomodo Christus oravit pro faciendis miraculis, secundum quod homo est, quum Pater dederit omnia in manu ejus, ut dictum est, et infra dicetur, Dedisti ei potestatem omnis carnis.98 Respondendum, quod Christo, etiam secundum assumptam humanitatem, datum est omnium creaturarum dominium et miraculorum potestas, ab incarnationis principio;99 nihilo minus potestas ista fuit in Christo ut homo est, tanquam in causa instrumentali, et dependebat a virtute Patris seu Trinitatis, tanquam a causa principali ac conservante Ideo Patrem oravit, non quod potestate careret ipse Christus sic orans, sed quia virtus ejus creata, virtute Patris increata operabatur et permanebat, et quoniam usus collatæ potestatis, fuit secundum voluntatem et ordinationem Patris seu Trinitatis.
Ego autem sciebam quia semper me audis, id est, quidquid ex deliberata ratione postulo fieri, facis, quoniam ratio et voluntas animæ meæ est divinæ voluntati magis conformata quam alicujus Beatorum in patria, quorum preces non repelluntur.
Sed contra id videtur quod ait in Psalmo :
Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies;100 et nocte, et non ad insipientiam mihi. Itemque :101 Ut quid, Domine, repellis orationem meam, avertis faciem tuam a me? Respondendum, quod auctoritates illæ atque consimiles loquuntur de orationibus Christi secundum naturalem appetitum et sub quadam conditione formatis, ut fuerunt orationes Christi tempore passionis : Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste.102 Verumtamen, quia in talibus precibus Christus finaliter et absolute subjecit suum inferiorem ac naturalem appetitum voluntati divinæ, dicendo,
Non quod ego volo, sed quod tu;103 propterea tales orationes, simpliciter loquendo, sunt exauditæ. Unde Apostolus quum dixisset, quod Jesus cum clamore valido et lacrimis, preces fudit ad eum qui posset illum a morte salvum facere, mox adjecit, quod exauditus est pro sua reverentia.104105 Sed propter populum qui circumstat, id est Judæos præsentes, dixi tibi gratias quod exaudisses me, ut credant quia tu me misisti, id est, audiendo quod invoco te, sciant me non in principe dæmoniorum seu magicis artibus operari, sed tua virtute, et per consequens quod sim missus a te, verus in sermone, et justus in opere.106107108
Hœc quum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras. Similiter legitur alibi dixisse : Adolescens, tibi dico, surge;109 et, Puella, surge.110 Sed dum Christus dicere cœpit, Lazare, veni foras, nondum anima Lazari fuit corpori reunita : cui ergo dixit, Lazare ? Dicendum, quod dicere Christi fuit facere. Unde eodem momento revixit, quo Christus verbum finivit : ideo reviviscenti jussit prodire. Et statim prodiit, id est, foras exivit, qui fuerat mortuus : virtus nempe divina quum sit immensa, operatur in instanti ; ligatus pedes et manus institis, hoc est habens manus colligatas et pedes similiter fasciis, juxta patriæ morem ; et facies illius sudario erat ligata. Unde patet eumdem fuisse suscitatum qui obiit. Quod autem sic egrediebatur et ambulabat ligatus, fuit miraculum, præsertim si ligatio pedum fuerat stricta sive compressa : potuit enim ligamen divina virtute laxari.
Dixit eis Jesus : Solvite eum, auferendo ligamina atque sudarium, et sinite eum abire, hoc est libere procedere, et opera vitæ exercere, ut ostendatur veraciter resuscitatus. Non exprimit Evangelista quibus Jesus dixit ut solverent Lazarum, scilicet, an sororibus ejus, an Judæis, vel discipulis. Tamen, secundum Augustinum, hoc dixit discipulis, ad figurandum quod sacerdotes, qui sunt Apostolorum successores, absolvunt confitentes, quos Christus intus per gratiam suscitavit a morte peccati statim dum pœnitent.
Multi ergo ex Judœis qui venerant ad Mariam et Martham, et viderant quœ fecit Jesus in Lazari suscitatione, videlicet, quomodo oculos erexit in cœlum, et Deo gratias retulit, Lazarumque vocavit ac suscitavit, crediderunt in eum, quoniam istud miraculum non potuit esse nisi divina virtute, quæ doctrinæ et conversationi Christi testimonium perhibebat in isto prodigio. Itaque, non omnes Judæi qui aderant crediderunt, quia non omnium est fides ; et quantacumque miracula foris fiant et ostendantur, nullus tamen ad fidem convertitur nisi Deus tangat cor ejus per instructionem et operationem internam, quamvis possit quamdam opinionem concipere de veritate quæ miraculis approbatur.111
Quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus. Hoc intelligi potest dupliciter: Primo sic: Quidam autem ex ipsis, id est alii a prædictis credentibus, puta increduli qui fuerunt de numero Judæorum visitantium Mariam et Martham, abierunt eodem die ad Pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus, mala intentione, ut sollicitarent eos contra Jesum, et tantum miraculum offuscarent. Secundo sic: Quidam ex ipsis, id est de numero credentium, abierunt ad Pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus, bona intentione, quatenus Pharisæi cognito tanto miraculo, cessarent persequi Jesum, et converterentur ad ipsum. Prima tamen expositio magis litteralis videtur. Nemo itaque conqueratur quod suo tempore non fiant ut olim multa miracula, quasi videre miracula sanctificet hominem. Quanta miracula viderunt obstinati Judæi a Christo, et Judas proditor!112 Et tamen, ex hoc obstinatiores effecti sunt: sicut et patres eorum in Ægypto viderunt maxima illa mirabilia Moysis, et tamen quid profuit eis?
Footnotes
-
Joann. x, 40. ↩
-
Joann. xii, 3. ↩
-
Matth. xxvi, 7. ↩
-
Joann. xii, 3. ↩
-
Matth. xxvi, 7; ↩
-
Luc. vii, 38. ↩
-
Luc. vii, 37, 38. ↩
-
Ibid. 37. ↩
-
Joann. ii, 3. ↩
-
Joann. xix, 38-42. ↩
-
Joann. iv, 49. ↩
-
Matth. viii, 8 ↩
-
Matth. vi, 6. ↩
-
Dan. xiii, 42. ↩
-
Job xiv, 12. ↩
-
Sap. XVI, 13. ↩
-
Sap. viii, 41, 42. ↩
-
Luc. vii, 12. ↩
-
vers. 17. ↩
-
vers. 44. ↩
-
Joann. xii, 2. ↩
-
5 Luc. x, 38; ↩
-
Luc. xxii, 28. ↩
-
Joann. x, 31. ↩
-
Matth. xvi, 21, 22. ↩
-
1 Cor. 1, 24. ↩
-
Ps. xxvi, 1. ↩
-
Jer. xx, 11. ↩
-
Sap. III, 5. ↩
-
Sap. v, 6. ↩
-
Joann. VIII, 12. ↩
-
III Reg. XIV, 31; ↩
-
II Par. XII, 16; ↩
-
IV Reg. XVI, 20; ↩
-
II Par. XXV. II, 27. ↩
-
* excitem ↩
-
Lev. XXVI, 6. ↩
-
Rom. XIII, 11. ↩
-
Ephes. V, 14. ↩
-
1 Thess. IV, 12. ↩
-
Is. LVI, 10. ↩
-
Ps. CXX, 4. ↩
-
1 Petr. v, 8. ↩
-
Habac. ii, 1. ↩
-
Gen. u, 21. ↩
-
Cant. v, 2. ↩
-
Joann. xiv, 26. ↩
-
Joann. XI, 25; xiv, 6. ↩
-
Matth. xxvi, 56. ↩
-
Joann. xx, 13, 15. ↩
-
vers. 39. ↩
-
III Reg. xvii, 22; ↩
-
IV Reg. iv, 34, 35. ↩
-
Gen. ii, 21. ↩
-
Habac. ii, 1. ↩
-
I Petr. v, 8. ↩
-
Galat. IV, 26. ↩
-
Hebr. XI, 6. ↩
-
I Cor. XIII, 1-3. ↩
-
Matth. VIII, 8. ↩
-
Ibid. 10. ↩
-
Matth. XIX, 26. ↩
-
Joann. VI, 40, 44, 55. ↩
-
Act. XXIII, 8. ↩
-
Job XIX, 25. ↩
-
Joann. v, 26. ↩
-
Joann. I, 4. ↩
-
Coloss. III, 4. ↩
-
Deut. XXX, 20. ↩
-
Matth. XXIV, 13. ↩
-
Galat. v, 6. ↩
-
Sap. v, 16. ↩
-
Sap. III, 4. ↩
-
1 Cor. XV, 51, 52. ↩
-
Apoc. xx, 14; xxI, 8. ↩
-
Sap. III, 1. ↩
-
Habac. II, 4. ↩
-
Rom. x, 10. ↩
-
Ps. cIX, 4. ↩
-
Ps. XLIV, 8. ↩
-
Is. LXI, 1. ↩
-
Act. x, 38. ↩
-
vers. 21. ↩
-
Is. l, 5, 4. ↩
-
Matth. xxiii, 8. ↩
-
Jer. xvii, 5. ↩
-
Jer. iii, 23. ↩
-
Osee xiii, 4. ↩
-
Zach. i, 3 ↩
-
Luc. vi, 25. ↩
-
Eccle. vii, 4. ↩
-
vers. 4. ↩
-
Joann. ix, 6, 7. ↩
-
Joann. ix, 32. ↩
-
Gen. xxiii; xxv, 9; xlix, 29-31. ↩
-
Marc. IX, 22. ↩
-
Thren. III, 41. ↩
-
Joann. III, 35. ↩
-
Joann. XVII, 2. ↩
-
Ps. xxi, 3. ↩
-
Ps. lxxxvii, 15. ↩
-
Matth. xxvi, 39 et seq. ↩
-
Marc. xiv, 36. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Hebr. v, 7. ↩
-
Dan. iii, 27. ↩
-
Ps. cxliv, 13, 17; ↩
-
Matth. xii, 24. ↩
-
Luc. vii, 14. ↩
-
Marc. v, 41. ↩
-
II Thess. iii, 2. ↩
-
Ps. LXXXVII, 12; cv, 7. ↩
Chapter 29 of 51