Articulus 29
EXPOSITIO SEQUENTIS PARTIS HUJUS CAPITULI UNDECIMI: COLLEGERUNT ERGO PONTIFICES ET PHARISÆI CONCILIUM.
CREDITUR autem Lazarus suscitatus per quindenam ante dominicam passionem seu diem Parasceves, scilicet sexta feria ante dominicam in Passione, quando et evangelium de Lazari suscitatione legit Ecclesia. Eodem quoque die nuntiatum fuit Pharisæis hoc signum, qui et ipsi intimaverunt pontificibus; statimque decreverunt celebrare concilium contra Jesum. Unde sequenti die fecerunt quod nunc recitat Evangelista.
Collegerunt ergo, id est ob id quod audierunt Jesum suscitasse Lazarum quatriduanum, pontifices, qui auctoritate et scientia eminebant, et Pharisæi, qui religiosiores putabantur, concilium, hoc est, se ipsos et ceteros consiliarios convocaverunt in unum; et dicebant, conquirendo ad invicem: Quid facimus, hoc est, quid incumbit vel restat nobis ad agendum in tanto negotio, quia hic homo (quem ex contemptu et invidia proprio nomine exprimere non valebant), multa signa facit (etiam plura quam Moyses, Elias et Eliseus)?
Si dimittimus eum sic libere ire, prædicare et operari, omnes credent in eum. Isti perditissimi atque incorrigibiles homines, multo pejores quam patres eorum in Ægypto, visis tot signis, non consulebant de hoc, an credendum esset in Jesum, in quem naturalis ratio tot signis convicta dictabat et dictat credendum; quasi pro vero supponentes quod quidquid faceret Jesus, non tamen ei esset adhærendum. Tantam enim aversionem habuerunt ab eo, ob quam non poterant recte judicare de ipso. Sed ad hoc tendit eorum conquisitio, ut inveniant modum prohibendi Jesum a solitis signis, sive interficiendo eum, sive includendo, etc. Dixerunt ergo: Si dimittimus eum sic, multa inconvenientia sequentur: Primo, quod omnes Judæi credent in eum, propter miracula. Secundo, quod venient Romani contra genus nostrum, reputantes nos imperatori rebelles, eo quod præter ipsius consensum, populus noster acceperit Jesum hunc pro rege Messia; et in ultionem hujus rei tollent, id est destruent, nostrum locum, id est urbem Jerusalem, templum, et reliquas urbes viculosque Judææ, et gentem, id est populum Judæorum nobis subjectum, et de quorum numero sumus. Prohibuit enim Senatus et Cæsar, ne aliqua gens aliquem principem regem vocaret vel pro rege susciperet, sine eorum consensu. Et quoniam sancti Prophetæ prædixerunt Christum fore regem, Judæi qui Jesum pro Christo acceperant, tenuerunt eum pro rege. Timebant ergo pontifices et Pharisæi, quod Romani, percepto negotio isto, venirent contra eos. Erantque Romani tunc tam præpotentes, quod nulla gens potuit eis resistere.
Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, quum esset pontifex anni illius, id est summo sacerdotio fungens pro anno illo. Quamvis enim secundum legem non debuit esse nisi unus summus sacerdos, qui toto tempore vitæ suæ præesset, eoque mortuo succederet alter;1 tamen Judæi nati de genere sacerdotali, vel etiam alii quidam, quum essent avari et ambitiosi, accesserunt ad principem Romanum, et qui majorem pecuniæ summam dedit, sacerdotium summum obtinuit, quousque alius plura dando eum extrusit.2 Vel, ut alii adstruunt, isti de genere sacerdotali inter se statuerunt, quod quolibet anno præesset unus recens. Dixit eis. Nam, quia majoris exstitit auctoritatis, securius loquebatur, et attentius audiebatur. Vos nescitis quidquam, hoc est, nihil attenditis eorum quæ in isto negotio sunt pensanda; nec cogitatis quod merito cogitaretis, quia expedit vobis, pro conservatione vitæ præsentis et possessione terræ ac templi, ut unus moriatur homo pro populo, id est pro ereptione gentis nostræ de manibus Romanorum, et non tota gens pereat, hoc est, non universum genus nostrum occidatur a Romanorum militibus. Quasi dicat: Mirum quod tam segnes estis in considerando, quod non perpenditis propter bonum rei publicæ atque totius communitatis utilitatem, occidendum esse hominem unum, qualiscumque exsistat, et quidquid operetur.
Consilium hujus pontificis multipliciter fuit erroneum. Non enim facienda sunt mala, ut veniant bona, nec interficiendus est innocens timore humani periculi. Imo per talia, tota communitas Deum offendit, atque ab eo plagatur, et adversariorum potestati subjicitur: quemadmodum etiam contigit his Judæis. Ideo enim Jesum occiderunt, ne a Romanis vastarentur. Sed ideo sunt vastati, quoniam Jesum occiderunt, prout apud Danielem fuit prædictum: Occidetur Christus, et non erit ejus populus, qui eum negaturus est; et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis ejus vastitas, et usque ad finem perseverabit desolatio.3
Hoc autem, videlicet, Expedit vobis ut unus moriatur pro populo, etc., a semetipso, id est proprio spiritu, non dixit, quantum ad veram et spiritualem significationem horum verborum intentam a Spiritu Sancto, qui Caiphæ linguam movit ad proferendum hæc verba. Nihilo minus Caiphas dixit hæc verba a se ipso, imo et a diabolo eum ad mala instigante, quantum ad significationem intentam a Caipha, quæ nunc posita est. Sic nempe verba hæc falsa fuerunt, et ipse peccavit ea proferendo. Intendebat enim dare consilium pro morte Christi; dixitque utilius esse occidere Jesum, quam incidere manus Romanorum.
Sed quum esset pontifex anni illius, id est ex dignitate sui officii, non merito vitæ, prophetavit, hoc est, verba prophetica pronuntiavit: quæ non erant prophetica quoad sensum a Caipha intentum vel intellectum, sed quoad sensum quem verba ista faciunt in animo audientis, ex vera, spirituali ac propria significatione quæ competit eis ex intentione Spiritus Sancti, cujus operatione prolata sunt quoad sensum hunc prophetalem ac verum, utpote quod expediens fuit Jesum occidi pro salute Judæorum, ne tota gens illa in æternum periret. Imo mors Christi tam meritoria fuit, quod diluit, quantum in se fuit, etiam peccata eorum qui eam Christo intulerunt. Pro omni etenim peccato satisfecit Christus in cruce. Prophetavit igitur Caiphas, hoc est, per verba prophetica ab ipso non intellecta, designavit his qui bene intelligunt verba prædicta (non concilio secum collecto, quod intellexit verba Caiphæ secundum quod ipsemet intendebat), quia, id est quod, Jesus moriturus erat pro gente, hoc est Judæorum salute, ad quos salvandos specialiter missus fuit.
Is. LIII, 6; 1 Tim. II, 6; 1 Joann. II, 2.
Matth. XV, 24.
52
Porro, quod subditur, additum est a Joanne. Et non tantum pro gente, hoc est, non solum pro æterna Judæorum salute moriturus fuerat Jesus, sed insuper ut filios Dei, hoc est prædestinatos, quamvis iniquos: qui erant filii Dei secundum prædestinationem divinam, non secundum præsentem justitiam; qui erant dispersi, id est per varias sectas et ritus perditio-nis divisi, atque a Deo undique elongati per idololatriam aliaque peccata; congregaret spirituali collectione, per prædica-tionem Apostolorum et Sancti Spiritus il-lustrationem, in unum, id est sub una fide atque individua caritate, vel in unum mysticum corpus, seu in unum ovile Ecclesiæ, ut essent unius veri Dei culto-res. Unde superius dixerat Christus: Alias oves habeo quæ non sunt ex hoc ovili; et illas oportet me adducere, et fiet unum ovile.
Joann. X, 16.
Sic communiter littera ista exponitur. Sed quoniam Evangelista exponit verba Caiphæ, non eo modo quo Caiphas ea intellexit, sed secundum sensum quem habent in quantum prophetica sunt, tan-quam a Spiritu Sancto prolata, hoc est secundum sensum qui ex eis elici potest ex ipsa ordinatione verborum; ideo pos-sunt alio modo exponi. Eritque sensus: Jesus moriturus erat pro gente, id est pro gentilium redemptione: juxta illud Isaiæ, Ecce gentem quam nesciebas, vocabis. Et non tantum pro gente hac, de qua Deus
Is. LV, 5. ait ad Christum per Isaiam, Dedi te in lucem gentium; sed ut filios Dei, hoc est electos Judæos unius Dei cultores, qui erant dispersi per mundum, habitantes non solum in Judæa, sed in ceteris gentium diversarum provinciis. Unde in Actibus Apostolorum habetur, quod erant in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi, ex omni natione quæ sub cœlo est. Congregaret in unum, id est in eamdem fidem christianam atque ecclesiasticam unitatem: quod factum est quando Paulus et Barnabas in diversis provinciis prædicabant solis Judæis, multosque converterunt ad fidem. Ceteri quoque Apostoli plurimos converterunt Judæorum. Hinc Jacobus ait in exordio suæ epistolæ: Duodecim tribubus quæ sunt in dispersione, salutem. Petrus quoque in principio primæ suæ Canonicæ: Electis (inquit) advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ et Bithyniæ. De hujusmodi spirituali Judæorum congregatione, multa vaticinati sunt sancti Prophetæ, maxime Isaias: quæ carnales Judæi de corporali congregatione intelligunt, asserentes quod in adventu Messiæ universi Judæi toto orbe terrarum dispersi, adducentur in terram promissio-nis et in Jerusalem.
Is. XLII, 6; XLIX, 6.
Act. II, 5.
Ibid. XI, XIII.
Jacob. I, 1.
1 Petr. I, 1.
Is. IV, X, XI, XXVII, XXIX, XXXIII, XLIII, XLV, XLVI, XLVIII, LI, LII.
Præterea advertendum, quod licet Evangelista testante, Caiphas prophetavit, non tamen fuit, nec dici debet propheta. Ad rationem namque prophetiæ maxime pertinet cognitio occultorum, juxta illud Danielis: Intelligentia est opus in visione. Caiphas vero, ut dictum est, non intellexit propheticum sensum verborum suorum. Quemadmodum ergo Pharao, qui dixit prophetica verba, videlicet, Vidi septem boves, etc., et Nabuchodonosor, qui vidit statuam, Balthasar quoque, qui vidit articulos manus scribentis, non fuerunt prophetæ, quia non intellexerunt illa; sed Joseph et Daniel exponentes, fuerunt prophetæ: sic Caiphas non fuit propheta, sed Joannes evangelista, cui Spiritus Sanctus revelavit quomodo Caiphas protulit illa. Et si dicatur quod prophetare est ac-
Dan. X, 1.
Gen. XLI, 18 et seq. Dan. II, 31. Ibid. V, 5.
Gen. XLI, 25 et seq.; Dan. II, 37 et seq.; V, 18 et seq. tus prophetæ, ergo Caiphas prophetans fuit propheta: dicendum, quod prophetare proprie sumptum, videlicet pro cognitiva futurorum, occultorum et contingentium præнuntiatione, est actus prophetæ. Denique in Ecclesiastico habetur quod corpus Elisei mortuum prophetavit: numquid et illud cadaver fuit propheta? Quod autem Caiphas non fuit propheta, non erat ex sanctitatis defectu, vel ob suam malitiam, quoniam Balaam ariolus et malignus, fuit verus propheta; sed quia non intellexit sensum Spiritus Sancti ut Balaam, qui scivit se loqui ex inspiratione divina et illuminatione angelica, juxta quod scriptum est in libro Numerorum: Balaam irruente in se spiritu Dei, ait (haud dubium quin de se ipso): Dixit homo cujus obturatus est oculus, dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus.4
Ab illo ergo die cogitaverunt interficere eum citius quo valerent. Sed et ante, hoc cogitaverunt, ut patuit. Nunc vero confirmati in suo proposito, pontificis sui consilio, quod eis rationabile apparebat (qui enim alium odit, facilius persuadetur ad persecutionem ipsius), decreverunt per definitivam sententiam, quod non quiescerent, donec occiderent Jesum.5
Jesus ergo sciens cogitationes illorum, qui putabant Jesum secreta eorum ignorare, jam non in palam, hoc est in locis manifestis, per aliquot dies, circiter octo, ambulabat apud Judæos, qui suam necem quærebant. Sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem: in qua etiam habitaverunt Judæi, sed non adversarii Christi; et ibi morabatur cum discipulis suis, hoc est Apostolis, paucis diebus, ut dictum est. Nam in principio sequentis capituli fertur, quod ante sex dies Paschæ venit Bethaniam; nunc quoque subjungitur, Proximum autem erat Pascha, hoc est paschalis festivitas Judæorum. Cur autem Jesus adversarios suos fugiendo declinavit, dictum est sæpius.6 Nondum enim venit hora7 ejus, nec suam potestatem ostendere voluit, sed exemplum fugiendi præbere pro causa, loco et tempore, prout frequenter expositum est. Dicit autem Origenes, quod sicut honestum et justum est, gratia veritatis et pro Christi confessione mortem subire, quando ab aliquo requiritur confessio veritatis vel fidei, scilicet, an sit christianus; sic nullus debet se tentationi ingerere, propter propriæ virtutis experientiam, et quoniam ignoratur rei eventus, itemque ne det alteri occasionem peccandi.
Proximum autem erat, id est, de propinquo imminebat, Pascha Judæorum, id est illa festivitas in qua crucifixus est Christus. Et ascenderunt multi Judæorum Jerosolymam, de regione, id est tota terra Judææ, ante Pascha: quia secundum legem, tenebantur in ipsa festivitate paschali esse in Jerusalem.8 Prævenerunt autem festivitatem, ut sanctificarent se ipsos, id est, ad esum agni paschalis disponerent se secundum legem.9 Nam immundi purificabant se rasura pilorum, certis lotionibus, jejuniis et quibusdam oblationibus.
Quærebant ergo Jesum: quidam bona intentione, ut ejus prædicationem audirent; quidam perversa. Et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis causæ esse, quia non venit ad diem festum more solito, ut in tanta multitudine doceat, atque miracula faciat? Certum est quod Jesus interfuit festo paschali unde nunc agitur. Imo in die Palmarum duobusque diebus sequentibus, venit Jerusalem, secundum quod alii Evangelistæ testantur.101112 Quod ergo Judæi dicunt, Quid putatis, quia non venit ad diem festum? sic intelligendum est: Quid putatis, quod non accessit nunc cum aliis in Jerusalem, ut festo imminenti intersit? Putabant enim Jesum non esse venturum ad festivitatem instantem, eo quod nondum advenit cum aliis. Cur autem mali quæsierunt Jesum, subjungitur. Dederant autem pontifices et Pharisæi mandatum: cui
Ab illo ergo die cogitaverunt interficere eum citius quo valerent. Sed et ante, hoc cogitaverunt, ut patuit. Nunc vero confirmati in suo proposito, pontificis sui consilio, quod eis rationabile apparebat (qui enim alium odit, facilius persuadetur ad persecutionem ipsius), decreverunt per definitivam sententiam, quod non quiescerent, donec occiderent Jesum.
Jesus ergo sciens cogitationes illorum, qui putabant Jesum secreta eorum ignorare, jam non in palam, hoc est in locis manifestis, per aliquot dies, circiter octo, ambulabat apud Judæos, qui suam necem quærebant. Sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem: in qua etiam habitaverunt Judæi, sed non adversarii Christi; et ibi morabatur cum discipulis suis, hoc est Apostolis, paucis diebus, ut dictum est. Nam in principio sequentis capituli fertur, quod ante sex dies Paschæ venit Bethaniam; nunc quoque subjungitur, Proximum autem erat Pascha, hoc est paschalis festivitas Judæorum. Cur autem Jesus adversarios suos fugiendo declinavit, dictum est obediendum non fuit.13 Quamvis enim obediendum sit malis prælatis, non tamen in malo : aliter interfectores martyrum excusarentur, qui ad imperia principum martyres occiderunt. Ut si quis cognoverit ubi sit, indicet alicui sacerdotum vel
A Pharisæorum, ut pontifices et Pharisæi apprehendant, id est, capi faciant eum : de quo locutus est Jeremias, Christus Dominus captus est in peccatis nostris.14 Cujus apprehensio nostrorum dissolvit vincula peccatorum.
Footnotes
Chapter 30 of 51