Skip to the text

Articulus 30

DECLARATIO CAPITULI DUODECIMI : JESUS ERGO ANTE SEX DIES PASCHÆ VENIT BETHANIAM.

REDIENS Christus ab urbe Ephrem, appropinquante hora suæ passionis, accessit Jerusalem versus, ubi se passurum scivit, et sæpe prædixit :1 Non capit (inquiens) Prophetam perire extra Jerusalem ;2 et, Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, etc. Rediens ergo, non jam occulte, sed apertissime processit, multa prodigia agens in via, decem leprosos curando, cæcos illuminando.3 Quumque exisset de Jericho, accidit quod nunc recitat Evangelista.4

Jesus ergo ante sex dies Paschæ, id est sabbato Ramis palmarum, quod fuit sex diebus ante primum diem festivitatis Paschæ instantis. Incepit enim festivitas Paschæ feria quinta sequenti ad vesperas, duravitque diebus septem. Venit Bethaniam, ubi fuerat, id est, pro tunc habitavit præsensque fuit, Lazarus paulo ante mortuus, sed nunc vivus ; vel, Ubi fuerat Lazarus mortuus, et in loco quo obiit; quem suscitavit Jesus, novem diebus, vel circiter, ante reditum istum in Bethaniam. Suscitasse enim creditur Lazarum quindecim diebus ante diem Parasceves, in quo occisus est.

Fecerunt autem ei cœnam ibi, quia fortasse tarde intravit. Joannes non dicit a quibus, et in qua domo facta sit Christo hæc cœna. Sed quoniam sequitur : Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus; Origenes asseruit cœnam istam Christo exhibitam in domo Marthæ, ab ipsa Martha, sororeque ejus ac Lazaro. Sed hoc tenendum non est, quoniam apud Matthæum et Marcum manifeste describitur, quod cœna præsens (in qua, sicut patebit, Maria fudit unguentum super Jesum) facta sit in domo Simonis leprosi :5 qui tamen pro tunc non erat leprosus, sed a Christo ante curatus.6 Fecerunt ergo habitatores Bethaniæ, scilicet Simon et ejus familia, cœnam ibi, id est in domo Simonis, Jesu. Et Martha ministrabat.

C Quamvis enim invitata fuerat ad conversendum, tamen propter reverentiam magistri sui, de quo dixit, Ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, maluit ministrare :7 et forte propter prudentiam suam rogata fuit a Simone, ut disponeret negotia domus suæ, quantum ad mensæ provisionem. Est quoque consuetudo, ut amici interdum ministrent in domibus familiarium, amicorum et consanguineorum, præsertim dum magni et multi hospites adsunt. Lazarus vero unus erat ex discumbentibus, id est manducantibus, cum eo, hoc est cum Jesu. Sedit enim in eadem mensa cum Christo, et forte ad latus ejus, in signum amoris, et præteriti signi commendationem, aliorumque consolationem.

Voluit autem Christus primo introire Bethaniam antequam ingrederetur Jerusalem, ut memoria suscitationis Lazari re-novaretur, et Judæi undique ad ipsum confluerent occasione Lazari adspiciendi, sicque Dominus Jesus die sequenti, cum solennissima processione, turbis ex omni parte vallatus intraret Jerusalem, tanquam verus rex Israel, prout Zacharias prædixit, et infra clarebit;8 item, ad consolationem Mariæ, Marthæ ac Lazari, qui de ejus recessu paulo ante non mediocriter tristabantur. — Præterea, secundum Augustinum, in illa cœna interrogatus Lazarus a convivantibus, de statu animarum post vitam præsentem, de pœnis inferni, de exspectatione justorum, omnia per ordinem diligenter narravit. Per hoc quoque quod Lazarus discumbebat, ostendebatur non phantastice, sed veraciter resuscitatus.

Maria ergo accepit libram, id est vas talis mensuræ. Per libram enim quantitas designatur unguenti. Unde secundum Matthæum et Marcum, accepit alabastrum, id est vas de alabastro formatum.910 Sumpsit ergo libram unguenti nardi, id est expressi seu confecti de nardo. Nardus vero dicitur frutex seu herba aromatica parva, spinosa, magnique odoris et calida. Unguenti, inquam, pistici, id est fidelis, puri, non mixti aut sophisticati. In Marco legitur: Nardi spicati, id est spicas habentis, de quibus extrahitur liquor aromaticus, efficiturque unguentum. Pretiosi:11 nam valuit trecentos denarios, secundum Marcum.12 Et unxit, id est, unguento isto perfudit ac rigavit, pedes Jesu. Secundum Matthæum et Marcum, Maria fudit unguentum super caput Jesu recumbentis.13 Elucescit ergo quod unxit caput et pedes Christi, qui nudo capite nudisque pedibus legitur incessisse. Probabile est quod unguentum hoc fuit subtile, velut liquor vel lacrima de re aromatica fluens: quoniam indecens videretur unguentum grossæ materiæ super caput hominis fundere. Et extersit capillis suis pedes ejus. Creditur in primo pedes Christi lavisse et extersisse, ac postea unguento perfudisse. Et domus impleta est ex odore unguenti: in quo patet valor pretiositasque unguenti, liberalitas quoque, reverentia et devotio Mariæ ad Jesum. Fuit quippe unguentum istud refrigerativum, confortativum ac odoriferum.

Mystice, dum Jesus venit Bethaniam, id est, Ecclesiam visitat, corda fidelium per gratiæ infusionem clementer intrando (Bethania autem, quæ interpretatur domus obedientiæ, signat Ecclesiam), tunc mentes fidelium faciunt ei cœnam, id est, simul cum Christo manducant panem cœlestem ac spiritualem, gustando quam dulcis est Dominus, qui est cibus atque interna refectio electorum, actibus quoque justitiæ insistendo.14 De quo cibo ait Salvator: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui misit me.15 Talia namque opera Christum delectant. Propter quod ait in Apocalypsi: Ego sto ad ostium, et pulso;16 si quis aperuerit mihi, intrabo, et cœnabo cum illo, et ipse mecum. In hoc convivio Martha ministrat, hoc est, anima Christum intra se habens, opera misericordiæ exercendo reverenter obedit, et Christo deservit. Lazarus vero, qui interpretatur, adjutus a Domino, hoc est spiritus rationalis a morte peccati per gratiam suscitatus, unus est ex discumbentibus cum Jesu, qui non vult mortem peccatoris, sed ovem perditam et inventam imponit humeris suis gaudens.1718 Ubi enim abundavit iniquitas, superabundat et gratia.19 Ideo talis in actibus virtuosis epulatur cum Christo.

Tunc Maria, hoc est anima contemplativa caritatis fervore ignita, ac sanctæ devotionis dulcedine liquefacta et lacrimosa, accipit libram unguenti pretiosi, hoc est bonæ et exemplaris vitæ famam sive odorem, ungens caput et pedes Christi, hoc est, Christum secundum divinam atque humanam naturam sapienter contemplans, honorans ac diligens, ejusque membra ædificans, ut sit Christi bonus odor in omni loco, et dicere possit cum Sponsa:20 Quum esset rex in accubitu suo, nar-2122

I Cor. III, 16, 17.

Ephes. V, 19.

Marc. XIV, 4, 5.

Matth. X, 4; Marc. III, 19; Luc. VI, 16. dus mea dedit odorem suum. Tunc demum tota domus, hoc est universa fratrum collectio, vel anima, quæ est templum Dei, impletur odore unguenti istius: quoniam spirituali hilaritate perfunduntur, gloriantes in Domino, gratias referendo, cantando et psallendo Deo in cordibus suis semper.

Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, id est de vico nomine Carioth oriundus, qui erat eum traditurus: Quare hoc unguentum non veniit, id est, venditum non est, trecentis denariis? In Marco leguntur discipuli communiter murmurasse, atque dixisse: Ut quid perditio ista? Potuit enim unguentum istud venundari plusquam trecentis denariis. Sed major quantitas non excludit minorem; et consuetudo Scripturæ est, imo et usus loquentium, ut toti communitati vel societati adscribatur quod a parte ejus committitur. Vel si alii quoque discipuli murmurabant, non eadem ratione murmuraverunt qua Judas, sed ex pietate quadam; et cito cessabant a murmure, Christi responsione audita. Judas vero suam malitiam palliavit pauperum compassione, subjungens, et datum est egenis: hoc est, cur pretium unguenti non est conservatum, ut erogetur pauperibus?

Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, id est, veram curam et caritatem non habebat ad pauperes; sed quia fur erat, et loculos, id est repositoria, habens, ea quæ mittebantur, id est eleemosynas quæ Christo dabantur ad sustentationem sui et discipulorum suorum, vel ut ipse illas ulterius distribueret in pauperum usus. Multa quippe dabantur Christo ab auditoribus suis et feminis religiosis, et quod Christo ejusque discipulis superfluxit, fecit Christus dari egenis: propter quod et inopes multi eum comitabantur. Christus quoque officium procuratoris et dispensatoris commisit Judæ, tanquam minus spirituali et inferiori: nam et inter Apostolos ultimus computatur. Talia ergo quæ sic mittebantur in sacculos quos Judas portavit, ipse portabat, hoc est, in alios usus convertit, et occultavit, decimum (ut dicitur) nummum furando. — Quamvis autem aliqui dicant Judam a principio suæ vocationis malum fuisse, probabilius tamen videtur dictum aliorum dicentium, quod quando a Christo in apostolum promotus fuit, exstitit bonus, sed postea a tentatore victus, et in avaritiam est dejectus. Nec puto quod Christus commisisset sibi prædicationis officium, nisi pro tunc dignus fuisset. Misit enim illum prædicare, quemadmodum alios Apostolos. Qui vero in vitiis jacet, peccat mortaliter docendo quæ non facit. Christus autem nulli præcepit facere quæ non licent. Peccatori vero dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas?

Dixit ergo Jesus, qui suam prædilectam Magdalenam frequenter excusavit, fideliter atque benigne: Sine illam, hoc est, Mariæ non sis molestus, nec eam prohibeas facere quod nunc facit, ut in diem sepulturæ meæ servet illud, id est, quatenus tunc reservet unguentum quod mihi sepulto superfunderet, si me tunc inveniret. Loquitur ergo Christus de unguento simili quod Maria secum portavit in die dominicæ resurrectionis, ut ungeret corpus Jesu: quod unguentum tunc servavit, nec in Christum illud expendit, quoniam tunc surrexit. Dicit ergo Christus Judæ ut permittat Mariam nunc facere quod tunc faceret si valeret, quatenus tunc reservet unguentum, cujus simile nunc effudit. Verba Evangelistæ sunt intricata; sed quod iste sit sensus, patet ex eo quod scriptum est apud Marcum: Prævenit ungere corpus meum in sepulturam, id est, nunc fecit corpori meo, quod faceret ei in monumento si posset. Unde in Matthæo habetur: Mittens hæc mulier unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Aliqui textus habent, Sinite illam: et sic Christus discipulos affatur pluraliter. Ex quo elicitur quod non solus Judas murmuravit. Propter quod nunc pluraliter subditur:

Matth. X, 5.

Ps. XLIX, 16.

Marc. XVI, 1; Luc. XXIV, 1.

Marc. XIV, 8.

Matth. XXVI, 12.

Pauperes enim semper habetis vobiscum, quamdiu estis in vita præsenti : et ita potestis eis quotidie benefacere, atque id damni quod in hujus unguenti effusione perpessi sunt, eis recuperare. Me autem non semper habebitis corporaliter visibiliterque præsentem, ut modo : idcirco non potest mihi quotidie fieri quod nunc factum est mihi. Verumtamen Christus secundum suam divinitatem, omnibus adest, imo in omnibus est, per essentiam, potentiam atque præsentiam ; in bonis quoque, per gratiam. Secundum quoque naturam assumptam, adest nobis jugiter atque quotidie per sacramentalem præsentiam, secundum quod ait apud Matthæum : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi.

Matth. xxviii, 20.

[quia illic est]

Ibid. xx, 29; Marc. x, 46; Luc. xviii, 35, 36, 43.

Cognovit ergo turba multa ex Judæis, id est plurimi Judæorum, præsertim eorum qui in Jerusalem habitabant, vel illuc convenerant ad diem solennem instantem. Jerusalem enim prope Bethaniam fuit ad quindecim stadia : sicque faciliter perceperunt Jesum advenisse, præsertim quia, secundum alios Evangelistas, magna quoque turba venit cum Jesu usque ad Jericho, et ultra forte usque ad Bethaniam. Et venerunt ex Jerusalem locisque vicinis, ad Jesum vel ad Bethaniam, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem Jesus suscitavit a mortuis. Duplici ergo de causa venerunt : una, propter Jesum, ut ejus prædicationem audirent, ejusque personam visitarent, et opera cernerent ; alia, propter Lazarum, ut tam mirabile factum experimentaliter intuerentur, atque de pœnis gehennæ et statu alterius vitæ aliqua sciscitarentur vel docerentur. Homines quippe avide currunt ad videndum mira et inconsueta. Erat autem mirabile valde, itemque jucundum, cernere quatriduanum mortuum resuscitatum, cum hominibus denuo conversantem, manducantem, bibentem, loquentem, et cetera vitæ opera exercentem. Legitur tamen, quod Lazarus post suam suscitationem non risit. Augustinus dicit, quod isti venerunt in Bethaniam ex curiositate, non caritate. Est tamen probabile quod multi eorum ex devotione venerunt. Quod ex duobus elicitur : primo, quoniam statim subjungitur, quod propter Lazarum multi credebant in Jesum; secundo, quia sequenti die solennissime ac devotissime perduxerunt Jesum in Jerusalem.

Cogitaverunt autem, id est, cogitando decreverunt. Cogitare vero malum sine consensu, non est adeo malum; sed isti cogitationi malignæ adjecerunt consensum. Cogitaverunt ergo principes sacerdotum, qui videbantur regere populum, sed subditos perverterunt, quia secundum judicem populi, sic ministri ejus, ut et Lazarum interficerent. In quo patet eorum intoleranda perversitas, summaque cæcitas : primo, quod illum voluerunt occidere quem Deus tam supernaturaliter vivificavit; secundo, quod putabant Jesum non posse suscitare occisum, quem suscitavit per quatuor dies sepultum. Causa vero quare hoc statuerunt, annectitur :23

Eccl. x, 2. quia multi propter illum abibant ex Judæis, id est, multi Judæorum, et ex consideratione tanti miraculi, et ex visione sensibili Lazari, loco et voto, seu corpore et mente, segregaverunt se a Judæis incredulis, et credebant in Jesum, quod esset Christus et Filius Dei. Hoc quippe miraculum fuit sufficiens testimonium quod vera esset prædicatio Christi. Ne ergo hi crederent, et ut tanti miraculi memoria sopiretur, voluerunt perimere Lazarum, quem Deus ideo suscitavit ut homines fidem adhiberent Domino Jesu. Sed non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum et verum. Atque in istis sacerdotum principibus constat impletum quod ait Psalmographus : Dominus dissipat consilia gentium, reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum; consilium autem Domini in æternum manet. Porro qui contra justitiam machinatur, et veritatem opprimere nititur, quo profundius modos

Prov. xxi, 30.

Ps. xxxii, 10, 11. excogitat, studiosiusque laborat, eo amplius præcipitatur, et in falsitatis tenebras pravitatisque abyssum demergitur.

Quæritur, quum superius dictum sit quod multi Judæorum crediderunt in Jessum propter natum cæcum quem illustravit, cur principes potius proposuerunt interficere Lazarum, quam cæcum illum illuminatum.24 Dicendum, quod propter causas diversas : Primum, quoniam miraculum illud factum in cæco, quodam palliati onis colore diffamaverunt, eo quod factum fuerit sabbato; hoc autem non poterant facere in Lazari suscitatione. Secundo, quoniam cæcum illum quasi vilem inopemque personam Pharisæi ejecerunt de synagoga;25 Lazarus vero potens, dives et nobilis fuit : idcirco ejus suscitatio multo famosior erat, pluresque ad eum ierunt. Tertio, quoniam suscitatio ista miraculosior fuit quam illuminatio illa : propter quod plures crediderunt in Jesum propter Lazarum, quam propter cæcum illum. Et quamvis scriptum non sit quod principes sacerdotum cogitaverunt cæcum illum occidere, non est tamen incredibile quod cogitaverunt hoc ipsum. Nullum tamen miraculum fecit illos sic furere, sicut suscitatio Lazari, quoniam nulla tergiversatione poterat negari vel accusari.

In crastinum autem, id est die sequenti seu die Palmarum, turba multa, non solum Judæorum, sed et gentilium, ut patebit, quœ venerat ad Jerusalem ad diem festum, hoc est ad hoc ut imminenti solennitati interesset paschali, quum audissent quia venit Jesus Jerosolymam, acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei. Alii Evangelistæ testantur, quod multi ex turba cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via.26 Solus Joannes scribit, quod cum ramis palmarum in manibus obviaverunt Domino.27 Certum est ergo quod utrumque fecerunt. Et ipsi quidem ad litteram hoc fecerunt ad reverentiam Salvatoris; divina vero inspiratione ideo factum est, ut victoria Christi qua mox superaturus erat diabolum, victurusque mortem, et suos ex limbo erepturus, præfiguraretur. Sic enim obviari victoribus solitum fuit. Rami quoque palmarum antiquitus dabantur victoribus in præliis prævalentibus.

Et clamabant : Hosanna, id est, obsecro, salva, benedictus, id est sanctus et laudatus, sit qui venit in nomine Domini, id est in Deo, et secundum voluntatem præordinationemque Dei, quemadmodum de Christo per Prophetas prædixit. Isti solam Christi humanitatem noverunt, sicque putabant esse purum hominem, sanctissimum tamen, et mundi salvatorem, ac regem Messiam : ideo dicunt eum venire in nomine Domini, id est missum esse a Deo, et secundum Deum omnia facere, atque ad ejus honorem venire. Et verum fuit quod Christus venit in nomine Domini, quia et ipse jam dixerat :28 Ego veni in nomine Patris mei. Imo, secundum quod homo, venit in nomine cujuslibet divinæ Personæ.

Rex Israel, id est verus rector et summus princeps Israeliticæ plebi promissus, et nobis jam datus : de quo Isaias prædixit, Super solium David et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia;29 et Osee, Revertentur filii Israel, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum, id est Messiam, ut omnes exponunt.30 David siquidem tempore Osee diu mortuus fuit. Prophetæ enim concorditer dixerunt Christum fore regem Judæorum. Et quidam Judæorum intellexerunt verba hujusmodi

D Prophetarum carnaliter, de solo regno terreno ac temporali; alii spiritualiter, de regno veræ obedientiæ, quod inchoatur in via, et consummatur ac perpetuatur in patria : ita quod Christus dando legem perfectam, suis spiritualiter præsideret, regnando in corde eorum per fidem et obedientiam nunc in via, deinceps transferret eos ad regnum cœlestis paradisi, regnando in eis per gloriæ communicationem. Hoc quippe Dominus prænuntiavit per Ezechielem : Salvabo (inquiens) gre gem meum, et suscitabo super eum pastorem unum qui pascat eum, David servum meum;31 ego Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps eorum. Præterea, quamvis Prophetæ specialiter disseruerunt Christum fore Israelitici populi regem, nihilo minus prænuntiaverunt eum omnium gentium regem esse venturum: juxta illud Zachariæ, Potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terræ;32 et in Psalmo, Adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei.33

Porro hanc laudem turbæ Christo oblatam, alii Evangelistæ plenius descripserunt. Dicitur enim apud Lucam: Quum appropinquaret Jesus ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ descendentium gaudentes laudare Deum super omnibus quas viderant virtutibus, dicentes: Benedictus qui venit rex in nomine Domini;34 pax in cœlo, et gloria in excelsis. Ex quibus verbis, et ceteris quæ Lucas præmisit, probatur quod non solum turbæ ex Jerusalem et ceteris locis Christo obviantes, sed multi quoque eum sequentes, et cum eo de Bethania exeuntes, cecinerunt canticum istud. In Matthæo leguntur dixisse: Hosanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini, Hosanna in altissimis.35 Marcus vero sic refert:36 Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, benedictum quod venit regnum patris nostri David. Longum esset omnia ista exponere; sed breviter perstringendo, petierunt salvari a Christo salute illa quæ habetur in altissimis, hoc est in cœlo. Præscripsit autem hanc laudem Psalmista, dicendo: O Domine, salvum me fac;37 o Domine, bene prosperare; benedictus qui venit in nomine Domini.

Et invenit Jesus, non a casu, sed per discipulos suos sibi jussit adduci, asellum, id est pullum asinæ subjugalis, cui pullo tunc usque nullus hominum sedit; et sedit super eum, discipulis vestimenta sua supponentibus Christo insedenti. Quomodo facta sint hæc, qui cupit plenius scire, aliorum inspiciat Evangelistarum volumina. Joannes enim talia prætermisit, quia ab aliis novit satis scripta. Sicut scriptum est per Zachariam, quantum ad sensum: Noli timere carnali, humano et inordinato timore (de quo scriptum in Ecclesiastico: Qui timet Dominum, nihil trepidabit), filia Sion, id est populus Israel.3839 Prophetæ enim, nomine filiæ totam plebem soliti sunt designare, quemadmodum Isaias ait, Sede in pulvere, filia Babylon;40 et Sophonias, Exsulta in omni corde, filia Jerusalem.41 Sion vero est nomen montis in quo erat templum ac regis palatium: unde per Sion frequenter totus Judaicus populus explicatur. Ecce Rex tuus venit sedens super pullum asinæ. Nostra translatio habet: Exsulta satis, filia Sion;42 jubila, filia Jerusalem: ecce Rex tuus veniet tibi justus et salvator; ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinæ. Unde apud Matthæum inducitur Jesus utrumque animal insedisse, videlicet asinam et pullum successive.43 Hoc testimonium prophetale Evangelista adjecit, ut fidem corroboret, eo quod Christus Prophetarum vaticinia adimplevit; et item, ut innuat quod sacerdotes et Scribæ, qui erant eruditi in lege, ex hoc facto merito attendissent Jesum esse Christum.

Præterea, quod turba præfata Christo corporaliter semel exhibuit, nos debemus ei quotidie spiritualiter exhibere. Dum ergo cognoscimus quod Jesus Jerosolymam venit, id est, Ecclesiam visitat, quod utique facit quotidie, debemus ramos palmarum accipere, id est florida opera caritatis Dei ac proximi (palma enim est arbor æstate ac hieme florens: ideo caritatem, quæ nunquam excidit, figuraliter exprimit, de qua in Canticis Sponsa:44 Aquæ multæ non poterunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent eam.45 Idcirco æstate et hieme, hoc est in prosperis atque adversis, permanet florens, et fructus salutis producens, quemadmodum ait Apostolus: Caritas patiens est, benigna est), sicque Christo obviare corde devoto, ejus adventum cordialiter suspirando, ejus præsentiam amorose amplectendo, ejusque voluntati in omnibus cum congrua reverentia obediendo, juxta illud Amos :46 Præparare in occursum Dei tui, Israel.47

Tunc quoque debemus Christum orare et collaudare, dicentes : Hosanna in excelsis. Oratio namque præconiis mixta, efficacissima est ad impetrandum, prout fatetur Psalmista : Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. Et est Christus laudandus in omni loco, propter suæ majestatis præsentiam atque dominii universalitatem (propter quod fertur in Psalmo :48 Benedicite Domino, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus);49 item, in omnibus horis, propter incessabilem suæ pietatis super nos effusionem, gratiæ influentiam, omniumque rerum conservationem.50 Unde Tobias filium hortatur, dicens : Omni tempore benedic Deo. Et in Psalmo : Semper laus ejus in ore meo;51 in Ecclesiastico quoque, Laudabo nomen tuum assidue; et, Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum. Laudandus vero est Christus rex immortalis et verus Deus, non pigra irreverentique mente, sed corde sincero, ignito ac stabilito, secundum illud Ecclesiastici : Et nunc in omni corde et ore collaudate et benedicite nomen Domini. Unde ubertim ait ardentissimus ille Psalmista : Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Tunc Jesus inveniens asellum, id est humile mancipium jugo legis divinæ subjectum, quod dicere potest, Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum;5253 sedebit super illud, id est, in omnibus diriget animam ejus, omnemque alienum dominatorem excludet.

Hæc non cognoverunt discipuli ejus, id est, cur Christus asellum sibi jussit adduci, et super illum sedit, et quod in hoc implebatur prophetia de Christo prædicta, non intellexerunt Apostoli, primum, id est ante passionem, et tunc quando fiebant.545556 Erant enim adhuc mirabiliter simplices, rudes et ineruditi. Nam, ut infra

A Joannes de se ipso testatur, in die dominicæ resurrectionis nondum scivit quod oporteret Christum a mortuis surgere :57 quod tamen Christus sibi et coapostolis tam ubertim prædixit, et prophetatum edocuit. Sed quando glorificatus est Jesus, id est post resurrectionem, quando corpus impassibile et glorificatum resumpsit, tunc recordati sunt, id est, attenderunt : non quod prius illud scierint, et post oblivioni tradiderint, rursusque pensaverint; sed recordatio sumitur nunc extense, pro consideratione; quia hæc erant scripta de eo, in Zacharia, ut dictum est.

Tunc enim aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas;58 insufflavitque in eos, et dixit : Accipite Spiritum Sanctum. In die quoque Pentecostes docuit eos Spiritus veritatis de omnibus, plene ac evidenter. Et hæc fecerunt ei : id est, tunc quoque recoluerunt quod turba fecit Christo quæ dicta sunt, ut impleretur vaticinium Zachariæ.

Testimonium ergo perhibebat turba quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. Hæc turba contestabatur quod vidit, videlicet, quod Lazarus vere mortuus fuit atque veraciter a Christo resuscitatus.59 Propterea et obviam venit ei turba, non illa de qua jam dictum est, quæ interfuit suscitationi Lazari, sed illa quæ id percepit ab alia. Subditur enim : quia audierunt eum fecisse hoc signum. Hæc turba et illa, fuerunt una turba totalis, cujus partes turba dicuntur. Quidam enim eorum qui occurrerunt Christo, adfuerunt quando Lazarum suscitavit; et alii non adfuerunt, sed ab illis hoc didicerunt : sicque simul obviaverunt Salvatori, tanquam excellenti viro, mirabili potentique homini, ac regi Messiæ.

Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos, id est ad invicem, invidentes gloriæ Christi : Videtis quia nihil proficimus? id est, negligenter et pigre habemus nos in exsequendo propositum nostrum de interfectione hominis hujus, et non obtinemus quod proponebamus : proposuimus enim impedire conversionem hominum ad ipsum, et oppositum contigit. Ideo subdunt : Ecce mundus totus, id est magna pars hominum in mundo viventium, post eum abiit, id est, ei adhæret, credit, obsequitur. Unde quod dicunt, Mundus totus, accipiendum est per hyperbolen : quæ est figura habens locum quum aliquid dicitur per excessum, ad insinuandum magnitudinem rei : quemadmodum in Genesi Pharao loquitur ad Joseph : Absque tui oris imperio, nemo movebit manum vel pedem in omni terra Ægypti. Chrysostomus et alii quidam, exponunt hunc locum de Pharisæis credentibus, aliosque a persecutione Christi retrahere peroptantibus, ut sit sensus : Videtis quia nihil proficimus ? id est, quidquid fecerimus vel molimur contra Jesum, nil prodest, nec ejus magnificentiam impedire valemus, ut patet ad sensum : nam ecce mundus totus post eum abiit. Erant autem gentiles quidam, ex his qui ascenderant Jerusalem ut adorarent Deum Israel in quodam loco templi ad hoc deputato. Non enim ingredi poterant ipsum templum. Unde in Actibus Judæi leguntur Paulo imposuisse, quod locum sanctum violasset, gentiles inducendo in templum. In die festo Paschæ: quia non solum templum a Salomone constructum, sed et illud quod ædificavit Zorobabel, tantæ fuit famæ et excellentiæ, quod gentiles ex diversis mundi partibus confluxerunt in Jerusalem, ut Deum Israel adorarent in loco ad divina sacrificia atque obsequia præelecto, præsertim in festivitate paschali. Hoc in libris Machabæorum plenius recitatur. Unde in Actibus Apostolorum scriptum est quomodo quidam eunuchus potens Candacis reginæ Æthiopum, ascendit adorare in Jerusalem: qui quum rediret, sedens in curru legensque Isaiam, a Philippo diacono est conversus. Quidam ergo gentiles unius Dei cultores, quibus etiam ad salutem sufficiebat fides Christi venturi cum lege naturali, ascenderunt cum Judæis Jerusalem versus.60

Hi ergo accesserunt ad Philippum apostolum, qui erat oriundus a Bethsaida urbe Galilææ : de qua civitate fuerunt Petrus et Andreas. Cur potius accesserunt Philippum quam alium Apostolum?61 Forte quod majorem cum eo habuerunt notitiam, vel ex circumstantia loci poterant eum facilius alloqui; vel quia specialem pietatem ac mansuetudinem consideraverunt in eo, propter quod affati sunt eum prius atque audentius. Et rogabant eum, dicentes: Domine. Dominum vocant Philippum propter reverentiam sui magistri, et quia videbant quod esset honesta ac religiosa persona. Volumus Jesum videre. Sedit enim Jesus super animal parvum, undique turbis vallatus, ita quod ab universis non poterat conspici. Hi ergo, quoniam famam operum Christi audierunt, ipsum quoque actorem optabant videre, ejusque colloquio frui, vel verbis doceri. Venit Philippus, et dicit Andreæ desiderium gentilium. In quo patet Philippi humilitas, quod per se non præsumpsit hæc Christo intimare; magna quoque reverentia quam habebat ad Christum. Et quia Philippus inferior quodammodo erat Andrea, monstratur quod inferiora per superiora ad Deum sint reducenda, ut sit ordinatus processus, inferiora quoque ad superiora per media. Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. Unus protulit verba, et alius confirmavit seu annuit, ut in ore duorum staret firmum verbum.62

Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, id est, jam partim adest, et cito plenius erit in passione et post passionem, ut clarificetur, id est, clarus et magnus, verusque Christus esse monstretur seu agnoscatur, ac per hoc in hominum cordibus clarificetur, exaltetur, seu honoretur, Filius hominis.63 Ut enim post pauca subjungitur, eadem hora qua Christus hæc dixit, venit vox de cœlo dicens: Et clarificavi, et iterum clarificabo. Quo facto, dixit turba, in cujus mente jam aliqualiter clarificatus fuit Jesus: Angelus ei locutus est. Porro in passione clarificatus est in cordibus adsistentium cruci, qui quum vidissent solis obscurationem, terræ motum, et cetera quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur, quemadmodum apud Lucam legitur.64 In resurrectione autem clarificatus est Jesus, id est proprio corpore glorificatus, atque in ascensione super cœlos elevatus, secundum quod ait Apostolus:65 Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem: propter quod et Deus exaltavit illum.66 Deinde misso Spiritu Sancto, clarificatus est per Apostolorum prædicationem, ac multa miracula: primo in Jerusalem, ubi maxime inhonoratus exstiterat, ita ut non esset ei species neque decor;6768 deinde in tota Judæa, Galilæa atque Samaria.69

Postremo maxime clarificatus est per prædicationem Apostolorum in universo mundo, seu gentibus universis, quæ ubique terrarum ad Christum conversæ sunt, prout per Isaiam prædictum fuit:70 A finibus terræ audivimus laudes, gloriam Justi; et in Psalmo, Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ.71 De hac clarificatione exponit Augustinus verba inducta, ita quod Christus his verbis conversionem prædixit gentilium, quæ figurabatur per conversionem horum paucorum gentilium qui Christum videre optabant. De qua etiam clarificatione accipit Augustinus illud Psalmistæ: Exaltare super cœlos, Deus, et super omnem terram gloria tua.72

Footnotes

  1. Luc. XIII, 33. ↩

  2. Matth. XX, 18, 19. ↩

  3. Luc. XVII, 12-14. ↩

  4. Matth. XX, 30-34. ↩

  5. Matth. XXVI, 6; ↩

  6. Marc. XIV, 3. ↩

  7. Joann. XI, 27. ↩

  8. Zach. IX, 9. ↩

  9. Marc. XIV, 3. ↩

  10. Matth. XXVI, 7; ↩

  11. Marc. XIV, 3. ↩

  12. Marc. XIV, 5. ↩

  13. Matth. XXVI, 7; ↩

  14. Ps. XXXI, 9. ↩

  15. Joann. IV, 34. ↩

  16. Apoc. III, 20. ↩

  17. Luc. XV, 4, 5. ↩

  18. Ezech. XVIII, 23; XXXIII, 11. ↩

  19. Rom. V, 20. ↩

  20. II Cor. II, 15, 14. ↩

  21. Ps. XXXIII, 9. ↩

  22. Cant. I, 11. ↩

  23. Eccli. x, 2. ↩

  24. Joann. x, 42. ↩

  25. Joann. ix, 16. ↩

  26. Matth. xxi, 8; ↩

  27. Marc. xi, 8. ↩

  28. Joann. v, 43. ↩

  29. Is. ix, 7. ↩

  30. Osee iii, 5. ↩

  31. Ezech. xxxiv, 22-24. ↩

  32. Zach. IX, 10. ↩

  33. Ps. LXXI, 11. ↩

  34. Luc. XIX, 37, 38. ↩

  35. Matth. XXI, 9. ↩

  36. Marc. XI, 9, 10. ↩

  37. Ps. CXVII, 25, 26. ↩

  38. Eccl. XXXIV, 16. ↩

  39. Eccli. xxxiv, 16. ↩

  40. Is. XLVII, 1. ↩

  41. Soph. III, 14. ↩

  42. Zach. IX, 9. ↩

  43. Cf in Matth. XXI, 5. ↩

  44. I Cor. XIII, 8. ↩

  45. Cant. VIII, 7. ↩

  46. I Cor. XIII, 4. ↩

  47. Amos IV, 12. ↩

  48. Ps. XVII, 4. ↩

  49. Ps. CII, 22. ↩

  50. Ps. xvii, 8. ↩

  51. Ps. XXXIII, 2. ↩

  52. Tob. IV, 20. ↩

  53. Ps. LXXII, 23. ↩

  54. Ps. IX, 2; CX, 1; CXXXVII, 1. ↩

  55. Ps. XXXIX, 41. ↩

  56. Eccli. LI, 15. ↩

  57. Joann. XX, 9. ↩

  58. Luc. XXIV, 45. ↩

  59. Joann. XX, 22. ↩

  60. Act. VIII, 27, 28, 35-38. ↩

  61. Joann. I, 44. ↩

  62. Deut. XIX, 15. ↩

  63. II Mach. III, 2, 3; XIII, 23. ↩

  64. Luc. xxiii, 48. ↩

  65. Act. 1, 9. ↩

  66. Philipp. ii, 8, 9. ↩

  67. Is. 11, 2. ↩

  68. Luc. xxiv, 47. ↩

  69. Act. 1, 8. ↩

  70. Is. xxiv, 16. ↩

  71. Ps. xxi, 28. ↩

  72. Ps. lvi, 12; cvii, 6. ↩

Chapter 31 of 51