Skip to the text

Articulus 31

PROSECUTIO ELUCIDATIONIS HUJUS DUODECIMI CAPITULI, AB EO LOCO: AMEN, AMEN DICO VOBIS, NISI GRANUM FRUMENTI CADENS IN TERRAM MORTUUM FUERIT.

EX decreto æternæ sapientiæ summæ Trinitatis, debuit passio Christi ejus glorificationem gentiumque conversionem præcedere, quoniam Christus Patri usque ad mortem obediendo, meruit sibi ipsi præmium accidentale, videlicet corporis glorificationem, atque judiciariam potestatem; omnibus quoque hominibus meruit non solum veniam culpæ, sed etiam conversionis justificationisque gratiam. Propter quod ait apud Lucam: Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?1 Et iterum: Oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes.2 Porro quod ita sit, Christus ostendit per aptum exemplum. Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, id est seminatum, mortuum fuerit, id est corruptum et resolutum, ipsum solum manet, id est, fructum non affert, nec multiplicatur. Corruptio quippe unius, generatio est alterius. Propter hoc, unum non generatur ex alio, nisi illud primo corrumpatur. Si autem mortuum fuerit, id est putrefactum in terra, multum fructum affert, quia generat spicam granis plenam.

Per granum, Christus se ipsum signavit, qui ex cœlesti area in hunc mundum per incarnationem seminatus est. Unde de ipso habetur in Psalmo:3 Erit firmamentum in terra in summis montium. Translatio Hieronymi juxta Hebræum, sic continet: Erit memoriale triticum. Et Zacharias ait: Quid bonum Domini, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum?4 Vult ergo Salvator asserere, quod sicut granum non corruptum nequaquam fructificat, sic ipse non fructificaret in gentibus, illas per Apostolos convertendo ad fidem, nisi prius a Judæis occideretur.5678 Quod per Isaiam manifeste invenitur prædictum, quo scribitur: Si posuerit animam suam pro peccato, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. Per semen longævum, intelligitur plebs fidelis credens in Christum, quæ usque in finem sæculi perdurabit. Denique per voluntatem Domini, designatur conversio gentium, secundum quod Thessalonicensibus scribit Apostolus: Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra. Hæc in manu Christi directa est, id est ad bonum finem atque salubrem effectum perducta, eo quod posuit animam suam pro peccato generis humani delendo.

Qui amat animam suam, perdet eam. De multiplici amore loquitur sacra Scriptura: Primo, de vero, divino ac spirituali amore, qui fundatur in bono honesto: cujusmodi sunt bona animæ, virtus, sapientia, gratia, beatitudo. De hoc amore dicit Apostolus: Si linguis angelorum loquar, etc.; et Petrus, Ante omnia, inquit, mutuam in vobis caritatem continuam habentes.9 Huic amori opponitur odium quod est summum peccatum. Secundo, de amore carnali, inordinato et sæculari, qui fundatur in bono temporali, delectabili, vel utili saltem apparenter. De quo amore dicit Apostolus alloquens Timotheum: In novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines se ipsos amantes. Huic amori opponitur odium bonum: de quo Psalmista, Perfecto (ait) odio oderam illos. Porro juxta Philosophum, amare est alicui bonum velle.

Dupliciter ergo intelligi potest præsens scriptura. Primo: Qui amat animam suam, id est, qui vere ac spiritualiter diligit eam in sæculo isto, volens sibi ipsi et cupiens perseveranter bona honesta, spiritualia ac divina, perdet eam, id est, in sæculo isto exponet eam propter Deum atque justitiam, adversis ac mortis periculis, præponetque dura corpori delectabilibus mundi, incedens per arctam viam, nec timens eos qui corpus occidunt. Hæc est salutaris perditio, quæ est effectus sancti amoris. Estque perditio ista, sui ipsius abnegatio, propriæ crucis portatio, et Christi imitatio: de quibus apud Matthæum ait Salvator, Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.1011 — Secundo: Qui amat animam suam carnali et vitioso amore, ambulando in concupiscentiis propriis, et temporalibus potius quam æternis inhærendo, perdet eam, id est, æternam damnationem incurret, et se ipsum vera felicitate post hanc vitam privabit, juxta illud Ecclesiastici: Si præstiteris animæ tuæ concupiscentias ejus, facient te in gaudium inimicis tuis.12 Tales vere odiunt semetipsos, dicente Scriptura: Qui diligit iniquitatem, odit animam suam.13 Vult enim ei quæ nocent. De talibus ait Judas in sua Canonica: Hi sunt in epulis suis convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferuntur: quibus procella tenebrarum conservata est in æternum.14 Huic autem secundæ expositioni magis concordant sequentia. Et qui odit animam suam in hoc mundo, id est, delectabilia mundi et carnis ei subtrahit, eamque quotidie propter Christum mortificat, et si occurrat articulus, pro fide et justitia mortem amplectitur temporalem;15 in vitam æternam adipiscendam merito odii hujus, custodit eam. De quo odio dicit Salvator apud Lucam: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.16 Fugiamus ergo delectabilia vitæ præsentis, omnemque mundi honorem, famam et gloriam cordialiter aspernemur, crucifigentes, juxta doctrinam Apostoli, carnem nostram cum vitiis et concupiscentiis.17 Si quis mihi ministrat, obediendo meis præceptis, vel acquiescendo consiliis evangelicis, me sequatur, id est, patiendo adversa, me æquanimiter, fortiter atque stabiliter imitetur, non recedendo a via justitiæ propter tormenta.181920212223 Unde admonet Petrus : A

Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Hoc est quod Joannes in sua docet epistola : Qui se dicit manere in Christo, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. Paulus quoque : Omnes, inquit, qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.24 Quid enim tam justum, decens et sanctum, quam ut discipuli imitentur magistrum, servi dominum, membra quoque caput? Et ubi sum ego inviolabiliter, secundum divinam naturam, semper quoque post ascensionem, id est in regno cœlorum, in patria Beatorum, illic et minister meus erit, post vitæ præsentis occasum, et plenam satisfactionem hic vel in purgatorio factam.

Unde in Apocalypsi loquitur Christus :25 Qui vicerit, dabo illi sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.26 Et Apostolus : Cupio (ait) dissolvi, et esse cum Christo. Hinc iterum dicit ad Timotheum :27 Si commortui sumus, et convivemus; si sustinebimus, et conregnabimus.

Si quis mihi ministraverit perseveranter usque in finem, declinando ab omni peccato mortali, juxta illud in Psalmo, Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat; honorificabit eum, id est, honorabilem eum faciet, magnamque ei reverentiam exhibebit, Pater meus qui est in cœlis : id est, in cœlesti palatio, in angelorum consortio, in cœlestis paradisi deliciis constituet eum Pater æternus, sed et divinæ essentiæ uniet animam ejus, ut videat Deum sicuti est, clare per speciem. Sæpe insuper Deus exaltat servos suos fideles in vita præsenti et post mortem.

Propter quod dicit Propheta :28 Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus. Magna honorificatio filiorum adoptivorum est, esse cum Filio naturali, coheredesque Christi. De quo honore ait inferius :

Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam.29

Nunc anima mea turbata est, id est vehementer mota, non tamen inordinate affecta. Turbatio ista fuit in anima Christi, quantum ad inferiorem ejus partem et appetitum sensitivum, non ex infirmitate, sed prævia rationis deliberatione, absque superioris partis animæ inquietudine. Unde nomine perturbationis aliud nihil designatur, nisi ingens commotio appetitus sensitivi, instantem passionem naturaliter abhorrentis ex prævia imaginatione illius, ipsa ratione talem passionem imperante, ad insinuandum veritatem humanæ naturæ in Christo. Talis quoque turbatio fuit meritoria nobis, sicut et ceteræ afflictiones passionesque Christi; et item consolatoria, utpote ne desperatione vel pusillanimitate frangamur, dum necessitate vel infirmitate turbamur. In nobis tamen turbatio solet mentis tranquillitatem auferre. Denique, quod turbatio non semper sonet in vitium, sed magnam motionem significet, patet ex hoc quod inanimatis quoque solet adscribi : quemadmodum dictum est supra, Quum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam;30 et in Psalmo, Qui conturbas profundum maris.31 Qualiter vero turbatio et ceteræ passiones fuerint in Christo, dictum est plenius in præcedenti capitulo.32

Et quid dicam? id est, ex turbatione prædicta sentio in me diversos affectus, ex quibus diversæ preces procedere possunt : ideo quæro, Quid dicam? non quod ignorem quid dici expediat, vel præ angustia spiritus loqui non valeam; sed ut arduitatem causæ sive negotii pandam, quia secundum appetitum sensitivum refugio mortem, sed secundum rationem et voluntatem desidero mori pro beatitudine mundi. Verumtamen appetitus animæ Christi non fuerunt sibi invicem inordinate repugnantes, neque contrarii. Inferior enim permittebatur naturaliter agere quod suum erat sub moderamine rationis.

Pater, salvifica me ex hac hora. Hoc exponi potest dupliciter : Primo, ut sit oratio deliberatæ rationis, quæ semper exaudiebatur in Christo.333435 Eritque sensus : Pater, salvifica, id est, salvum fac me, ex hac hora, id est passione instante, et turbatione atque pavore præsenti, non ut non moriar, vel ut non turber et paveam, sed ut per acceleratam resurrectionem ab omnibus pœnis his liberer, simque impassibilis corpore et anima. Juxta hunc sensum orat Christus frequenter in Psalmo, ut quum ait : Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum; erue a framea, Deus, animam meam; salva me ex ore leonis.36 Jeremias quoque :3738 Confundantur, inquit, qui me persequuntur, et non confundar ego; paveant illi, et non paveam ego. Secundo exponitur, ut sit oratio animæ secundum sensitivum appetitum : secundum quem dixit, Transeat a me calix iste.39 [Eritque sensus:] Pater, salvifica me ex hac hora, id est a malis pœnalibus temporis nunc instantis, videlicet a morte et afflictionibus ceteris quas naturaliter horreo. Verum, quoniam Christus hoc absolute non petiit, sed simpliciter, hoc est ex deliberata ratione et voluntate rationali divinæ voluntati perfectissime subjecta et conformata, pati optavit; propterea subditur : Sed propterea, id est, ut patiar ista pro tuo honore hominumque salute, veni in hanc horam, id est, humanam naturam assumpsi, et mortalis ac temporalis fieri volui, atque hucusque perveni, ducens vitam persecutionibus atque laboribus abundantem.

Deinde subjungitur deliberatæ rationis petitio.40 Pater, clarifica tuum nomen, id est, me ipsum manifesta, tuam bonitatem, majestatem ac omnipotentiam per meam passionem declara. Virtute quippe et merito passionis Christi, Pater totum mundum illuminavit, suique nominis notitiam gentibus per Apostolorum doctrinam patefecit. Ex hoc enim quod Pater tradidit Filium suum pro nobis in mortem, ostenditur misericordia atque dilectio ejus ad nos; et item justitia ejus, quæ tanta est quod maluit Unigenitum suum occidi, quam peccatum manere inexpiatum, inultum, immune; sapientia quoque, quod tam admirabilem et convenientissimum modum invenit. Itaque mors Christi fuit clarificatio Patris. Imo passio martyrum, clarificatio nominis est divini, quoniam moriendo pro veritate, Deum honorant, et verum ac justum ostendunt. Propter quod dicit Apostolus ad Philippenses :41 In omni fiducia magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.42 Infra quoque de Petro habetur : Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum.43 turus esset Deum.

Venit ergo vox de cœlo, id est, in aere formatus est sermo cœlesti virtute, videlicet a Deo, ministerio angeli loquentis in persona Dei Patris, quemadmodum in Christi baptismo et transfiguratione.44 Quæ autem fuerit vox ista, subjungitur. Et clarificavi, et iterum clarificabo. Hoc quidam exponunt de clarificatione Filii a Patre, ut sit sensus : Et clarificavi te, o Unigenite. Potestque clarificatio ista exponi de Christo secundum utramque suam naturam : quia secundum divinitatem Pater clarificavit, id est, ab æterno clarum gloriosumque genuit Filium, quem produxit sibi ipsi æqualem, communicando ei eamdem numero claritatem quam habuit et ipse; secundum humanitatem vero Pater clarificavit, id est, clarum fecit ac propalavit Christum in omnibus mirabilibus quæ circa ejus humanitatem ostendit, prænuntiando ejus incarnationem per Prophetas, annuntiando ejus conceptionem Virgini sanctæ per angelum, educendo eum de clauso Virginis utero, et cetera miracula faciendo per Christum, in testimonium quod sit Christus. Et iterum clarificabo te, in passione, per mirabilia quæ tunc fient, in resurrectione, ascensione, Spiritus Sancti missione, Apostolorum prædicatione, et miraculorum per eos eorumque sequaces perpetratione. Unde in Actibus loquitur Petrus : Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum. — Sed quoniam Christus immediate ante hæc verba oravit, dicendo, Pater, clarifica tuum nomen, videtur clarificatio ista referenda ad Patrem, qui dicendo, Et clarificavi, et iterum clarificabo, ostendit se exaudivisse precem Filii sui dilecti, qui paulo ante asseruit: Ego sciebam quoniam semper me audis.45 Pater ergo clarificavit se ipsum in Filio et per Filium, quoniam quidquid communicavit Filio ab æterno per generationem divinam, vel in tempore per miraculorum operationem, totum cessit ad clarificationem Patris, cujus tota perfectio relucet in Filio. Imo, quum Patris et Filii sit una substantia, eorum est una clarificatio. Quod enim est ad gloriam unius divinarum Personarum, est ad gloriam singularum. Propter quod dixit Salvator: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum.46

Turba ergo quæ stabat: ex quo patet, quod Domino Jesu stante et verba ista loquente, populus quoque substitit, et adspexit, atque advertit; et audierat vocem præfatam de cœlo allatam, dicebat tonitruum factum esse. Alii dicebant: Angelus ei locutus est. Per turbam intelliguntur rudiores, qui vocem prædictam nec intellexerunt, nec discernebant, sed sonum confusum judicaverunt: et forsitan æstimabant quod tale aliquid factum esset miraculose, quale in libris Regum factum legitur, ubi habetur quod Samuele orante, dedit Dominus voces et pluvias.47 Per alios intelliguntur subtiliores, qui vocem prædictam attendebant esse articulatam et significativam. Et quia credebant eum esse Regem Israel et Messiam, putabant angelum ei locutum, quemadmodum in scripturis veteris Testamenti leguntur angeli Prophetas affati.

Sed multum mirandum videtur, quod vocem prædictam non intellexerunt, quæ (ut arbitror) facta est in Hebræo idiomate. Chrysostomus autem testatur circa hunc locum, quod aperta quidem et bene significativa erat vox ista; sed cito ab eis evolavit, quasi a grossioribus, carnalibus et desidiosis: et hi sonitum tantum retinuerunt. Alii vero, quod articulata vox erat noverant; quid autem significaret ignorabant. Sed nec verba hæc satisfacunt dubitationi meæ. Si enim vox ista in Hebræo facta est, intellexerunt eam Hebræi, quantum ad sensum superficialem, præsertim quum dubium nullum sit quin vox ista multum fuerit altisona et distincta. Quomodo ergo turba dixit factum esse tonitruum, quum et turba esset Hebrææ linguæ non ignara? Si aliquis dicat, quod ideo dixit factum esse tonitruum, quoniam facta fuit vox magna tonitruo similis, quomodo Joannes ait in Apocalypsi, Audivi vocem quasi tonitrui magni;48 et apud Job inducitur, Quum vix parvam stillam sermonum ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis ejus intueri?49 Si, inquam, hoc aliquis dicat, tunc turba ista non differebat ab aliis, quoniam vox angelorum assimilatur tonitruo.

Puto ergo quod turba quæ dixit tonitruum factum, maxime fuit gentilis. Dictum est enim quod multi gentilium adderant.50 Hi enim, quoniam linguam Hebræam non intellexerunt, putabant factum esse tonitruum: sicut in passione Christo clamante, Eli, Eli, lamma sabacthani, quidam audientes, dixerunt, Ecce Eliam vocat iste.5152 Illi enim, secundum Hieronymum, fuerunt gentiles et ministri Pilati, qui linguam Hebræam non intellexerunt perfecte, sed nomen Eliæ sæpe audierunt: propter quod Jesu dicente, Eli, putabant quod invocaret Eliam. Sic isti prædicta verba nequaquam intelligentes, dixerunt factum esse tonitruum. Alii vero, puta Judæi, intellexerunt verba quantum ad sensum superficialem, quemadmodum simplex clericus legens verba hæc, significationem eorum superficialiter concipit; sensum tamen intentum atque latentem non intellexerunt. Idcirco dixerunt: Angelus ei locutus est. Et hoc verum fuit, quantum ad hoc quod immediatus formator vocis angelus fuit; sed quoad hoc verum non fuit, quod angelus in propria persona, vel tanquam superior, loqui putabatur. Putabant tamen quod vox illa aliquid magni notavit, ad declarandum quod Jesus esset verus rex Israel.

30 Respondit Jesus, et dixit: Non propter me, id est non ad meam instructionem vel utilitatem aut necessitatem, hæc vox venit, sed propter vos, id est ad vestram informationem atque salutem. Christus nempe perfecte cognovit se ipsum, nec ejus beatitudo ex nostra conversione augetur; sed populus ille et nos indigemus instructione angelica, et conversione mentis nostræ ad Christum. Nihilo minus vox illa venit propter clarificationem Christi, ut dictum est.

31 Nunc judicium est mundi. Superius dixit Filius Dei: Ego non judico quemquam; et, Non misit Deus Filium suum ut judicet mundum. Quæ intelligenda sunt de judicio discussionis et reprobationis finalis seu condemnationis. Quod ergo jam asserit, Nunc judicium est mundi, accipiendum est de judicio discretionis, ut sit sensus: Nunc, id est tempore evangelicæ legis, et nunc in præsenti, atque post passionem meam, judicium est mundi, id est, judicialis discretio hominum agitur, utpote prædestinatorum clemens ad Christum conversio, et reproborum justa relictio. Ex tempore enim prædicto, Deus maxime demonstravit qui essent electi, et qui præsciti, per hoc quod aliquibus magnam largitus est gratiam, aliosque deseruit: sicque judicavit discretione prudenti inter electos et reprobos, illos vocando, istos derelinquendo.

Nunc, virtute passionis meæ, et per Apostolorum prædicationem, Sancti Spiritus illustrationem, princeps hujus mundi, id est diabolus, rector et dominus hominum mundanorum, qui a diabolo superantur, propter quod ejus servi dicuntur, juxta illud Petri: quo quisquam superatus est, hujus et servus est. Nec mirum si diabolus appelletur princeps mundi, quum de ipso dicat Apostolus: Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium. Quæ verba male intelligentes Ma-

Joann. viii, 15.

Ibid. iii, 17.

II Petr. ii, 19.

II Cor. iv, 4. nichæi, dixerunt diabolum dominum esse substantiæ mundialis, secundum quod alibi spondet Christo: Hæc omnia dabo tibi, si procidens adoraveris me. Itaque nunc princeps hujus mundi ejicietur foras, id est, a cordibus hominum expelletur, quia in toto mundo innumerabiles qui servierunt peccatis, idolis, sive dæmonibus, convertentur ad me, et fient templum Spiritus Sancti, in quibus paulo ante habitavit diabolus. Hoc statim post missionem Spiritus Sancti cœpit vehementer impleri: primo in populo Judæorum, quando ad prædicationem Petri tot millia Hebræorum convertebantur, ita ut etiam multa sacerdotum turba obedierit Evangelio, sicut in Actibus scribit Lucas; deinde in omni terra gentilium, quando cœpit copiose impleri illud in Psalmo: Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ; omnes gentes magnificabunt eum.

Sed nonne per gratiam Dei a principio mundi ejectus est diabolus a cordibus hominum electorum? Utique. Quomodo ergo ait, Nunc ejicietur, quasi ante ejectus non fuerit? Dicendum quod ideo, quoniam tunc ejectus fuit a paucis, nunc vero cœpit ab innumerabilium cordibus ejici. Simili modo dictum est ante: Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.

Et ego si exaltatus fuero a terra, id est in cruce levatus. Quod ait, Si, non est intelligendum dubitative, sed assertive: sicut jam dixit de grano frumenti, Si mortuum fuerit, multum fructum affert. Et Amos dicit: Si erit malum in civitate quod Dominus non fecit. Sic etiam ait Job: Si contempsi judicium subire cum servo meo. Quæ omnia certitudinaliter, non dubitative dicuntur. Omnia genera hominum, id est quosdam de omnibus, scilicet juvenes et virgines, Judæos et paganos, doctos et simplices, pauperes et divites, traham ad me ipsum, non violenter, sed amorose, id est, per fidem et caritatem convertam eos ad me. Christus enim moriendo satisfecit pro omnibus, quantum fuit in ipso; et merito suæ pas-

Matth. iv, 9.

Act. ii, 41; iv, 4.

Ibid. vi, 7.

Ps. LXXI, 17.

Joann. vii, 39.53

Amos iii, 6.

Job xxxi, 13. sionis infusa est electis in toto mundo gratia, per quam audita evangelica prædicatione, ad Christum conversi sunt, secundum quod Isaias prædixit, Gentes quæ non cognoverunt te, ad te current;54 et Psalmista, Adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium.55 — Deinde ponuntur verba Evangelistæ exponentis præinducta Christi verba. Hoc autem, videlicet, Si exaltatus fuero a terra, dicebat, significans qua morte, id est quali modo seu genere mortis, esset moriturus : quia per exaltationem intellexit suam crucifixionem.

Respondit ei turba, id est pars turbæ quæ non credidit, sed Christo se opposuit. In turba namque multi fuerunt qui crediderunt, videlicet qui dixerunt :56 Benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israel. Aliqui quoque fuerunt ibi qui invidebant gloriæ Christi, præsertim Scribæ et Pharisæi ac fautores eorum. Hi ergo dixerunt : Nos audivimus ex lege, id est ex Scripturis veteris Testamenti (sumunt enim legem pro libris Moysis et Prophetarum), quia Christus manet in æternum, id est, immortaliter subsistit, et incorruptibiliter perseverat. Cognoverunt ergo isti Judæi aliquid de Christi æternitate : de qua Daniel ait, Potestas ejus potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus57 quod non corrumpetur; et in Psalmo, Tu es sacerdos in æternum; atque in Isaia, Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis.5859

Et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis ? Christus non scribitur jam dixisse, Oportet exaltari Filium hominis, sed, Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham, etc. Cur ergo sic repetunt : Quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis ? Dicendum, quod isti Judæi memoriter tenuerunt, quod Christus communiter appellavit se Filium hominis. Et paulo ante jam dixerat :60 Venit hora ut clarificetur Filius hominis. Ideo sensum potius quam verba Christi resumunt. Attenderunt quoque quod Christus non dubitanter, sed certitudinaliter dixit, Si exaltatus fuero : propter quod dicunt eum dixisse, Oportet exaltari. Sed unde sciebant quod Christus per sui a terra exaltationem intellexit suam crucifixionem ? Ad hoc quidam respondent, quod apud Judæos erat proverbium, per exaltationem designari crucifixionem, velut si aliquis ei quem cupit suspendi, dicat : Eleveris in altum. Sed si hoc ita esset, tunc utique verbum Christi valde manifestum fuisset, nec Evangelista indiguisset illud exponere tanquam obscurum. Unde, secundum

B Augustinum, verbum illud exaltationis adeo fuit obscurum, quod nec discipuli pro tunc illud intelligebant. Ideo, secundum Augustinum et Bedam, Judæi illud intellexerunt, non vigore sapientiæ, sed peste ac stimulo invidentiæ. Jam enim decreverunt crucifigere Jesum : propterea stimulata eorum invidia dedit eis facilem intellectum sermonis eorum propositum designantis. Itaque dicunt : Quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis ? tanquam dicant : Verba tua contraria sunt.

C Dicis enim, quod tu Filius hominis sis Messias, et item, quod sis crucifigendus; hæc autem simul stare non valent, quoniam nos audivimus ex lege quod Christus manet in æternum. Ideo diligentius sciscitamur a te :

Quis est iste Filius hominis quem dicis crucifigendum ? quasi dicant : Tu ille esse non potes, quum te Christum esse insinues. Magna procul dubio cæcitas atque perversitas Judæorum istorum, volentium demonstrare quod ideo Jesus non sit Christus, quoniam dixit se occidendum, quum Daniel, qui prophetavit de Christi æternitate, apertissime vaticinatus sit de ejus passione :61 Post hebdomades (inquiens) sexaginta duas, occidetur Christus.62 Et Isaias, qui de Christi interminabili pace prædixit, de ejus quoque amarissima passione præscripsit : Nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum.63 David quoque eodem psalmo quo dixit de æternitate Christi, de passione adjecit : De torrente in via bibet.64 Et alibi dicit Psalmista: Aruit tanquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis; et in pulverem mortis deduxisti me.65 Itaque simul stant mors Christi et ejus æternitas, dupliciter: Primo, quoniam mors convenit ei ratione naturæ humanæ; æternitas, ex parte divinæ naturæ. Secundo, quoniam licet secundum assumptam humanitatem occisus sit, et homo esse ad tempus desiit, tamen post triduum glorificatus est in carne assumpta, et secundum humanitatem ad vitam impassibilem suscitatus. Sicque æternitas competit ei etiam quoad naturam assumptam, a parte post, juxta illud Apostoli ad Hebræos:66 Christus eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium, semper vivens ad interpellandum pro nobis.

Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum lumen in vobis est: hoc est, non penitus caretis notitia veritatis, sed de luce cognitionis Christi parum habetis, videlicet, quia cognoscitis quod maneat in æternum; imperfecta vero est vestra cognitio, quoniam ignoratis quomodo passio et æternitas Christi sibi invicem non repugnent, quia non referuntur ad idem secundum idem seu eodem modo, ut dictum est. Vel sic: Adhuc modicum, id est modico tempore seu paucis diebus, lumen in vobis est, hoc est, ego qui sum lux mundi, inter vos conversor atque deambulo.67 Ideo ambulate, id est, de imperfecta notitia Christi, ad ejus perfectiorem cognitionem procedite, et totum intelligite, scilicet Christum esse crucifigendum, et in æternum victurum, dum lucem habetis, id est, dum me splendorem lucis æternæ præsentem conspicitis, qui vos instruere sum paratus, ut non vos tenebræ comprehendant, id est, ne caligo vitiorum et cæcitas ignorantiæ atque perfidiæ animas vestras capiant, illaqueent, seu constringant:6869 secundum quod Salomon ait in Proverbiis, Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur.70 Et qui ambulat in tenebris erroris et culpæ, nescit quo vadit, id est, inordinate et errabunde incedit, nec proprios actus intelligit, neque ad finem salubrem perveniet, sed tendit periculosius et perit magis quam arbitratur. Omnis enim qui peccat, est ignorans, secundum philosophos et theologos, quoniam acquiescit malo sub specie boni, et operatur illicita tanquam bona.7172 Unde Salomon in Proverbiis loquitur: Via stulti recta in oculis ejus. — Denique et nos ambulare debemus per semitas æquitatis, et viam mandatorum cœlestium currere, dum lucem gratiæ et veritatis notitiam habemus, quemadmodum dicit Apostolus:73 Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes; et, Noli negligere gratiam Dei quæ data est tibi.74

Dum lucem, id est me Christum, habetis præsentem, credite in lucem, unigenitum Filium Dei, ad quem Pater ait per Isaiam, Dedi te in lucem gentium;7576 et, Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam;77 ut filii lucis sitis, id est filii Christi, per fidem, dilectionem et imitationem ipsius: quemadmodum ad Galatas dicit Apostolus, Omnes vos filii Dei estis per fidem.78 Vel, Filii lucis, id est gratiæ et sapientiæ.

Hæc locutus est Jesus obstinatis Judæis; et abiit extra Jerusalem, et abscondit se ab eis, transeundo per medium eorum, cedens furori eorum, quoniam nondum venit hora suæ passionis, dansque exemplum sæpe humiliter declinandi ac fugiendi, potius quam potenter resistendi, vel se ipsum persecutionibus ingerendi, secundum quod dictum est plenius circa finem octavi capituli.7980 Verumtamen agnoscendum, quia ut alii tres Evangelistæ concorditer referunt, Jesus antequam se abscondit, intravit in templum, ejiciens inde ementes et vendentes.818283 Quumque cum sacerdotibus, Scribis et Pharisæis acriter disputasset, relictis illis; discessit, et introivit Bethaniam. Nihilo minus feria secunda et tertia revertebatur, et prædicavit in templo.

Footnotes

  1. Luc. xxiv, 26. ↩

  2. Ibid. 46, 47. ↩

  3. Ps. lxxi, 16. ↩

  4. Zach. ix, 17. ↩

  5. Act. i, 8. ↩

  6. Is. liii, 2. ↩

  7. Philipp. ii, 8, 9. ↩

  8. Act. i, 9. ↩

  9. I Cor. XIII, 1. ↩

  10. Matth. XVI, 24; ↩

  11. Luc. IX, 23. ↩

  12. Eccli. XVIII, 31. ↩

  13. Ps. X, 6. ↩

  14. Judæ I, 12, 13. ↩

  15. Is. LIII, 10. ↩

  16. Luc. XIV, 26. ↩

  17. Galat. V, 24. ↩

  18. Eccli. X, 28. ↩

  19. Matth. VII, 14. ↩

  20. Ps. CXXXVIII, 22. ↩

  21. II Tim. III, 1, 2. ↩

  22. I Petr. IV, 8. ↩

  23. I Thess. IV, 3. ↩

  24. II Tim. III, 12. ↩

  25. Apoc. III, 21. ↩

  26. Philipp. I, 23. ↩

  27. II Tim. II, 11, 12. ↩

  28. Ps. CXXXVIII, 17. ↩

  29. Joann. XVII, 24. ↩

  30. Joann. V, 7. ↩

  31. Ps. LXIV, 8. ↩

  32. In Joann. XI, 33. ↩

  33. I Joann. III, 2. ↩

  34. I Joann. II, 6. ↩

  35. I Petr. II, 21. ↩

  36. Ps. xxi, 20-22. ↩

  37. B turus esset Deum. ↩

  38. Jer. xvii, 18. ↩

  39. Matth. xxvi, 39. ↩

  40. Luc. i, 26 et seq. ↩

  41. Act. iii, 13. ↩

  42. Philipp. i, 20. ↩

  43. Joann. xxi, 19. ↩

  44. Matth. iii, 17; xvii, 5. ↩

  45. Joann. xi, 42. ↩

  46. Joann. v, 23. ↩

  47. I Reg. xii, 18. ↩

  48. Apoc. xiv, 2. ↩

  49. Job xxvi, 14. ↩

  50. vers. 20. ↩

  51. Ibid. 47. ↩

  52. Matth. xxvii, 46. ↩

  53. vers. 25. ↩

  54. Is. LV, 5. ↩

  55. Ps. XXI, 28. ↩

  56. vers. 13. ↩

  57. Dan. VII, 14. ↩

  58. Is. IX, 7. ↩

  59. Is. IX, 7. ↩

  60. vers. 23. ↩

  61. Dan. III, 100; IV, 31; VII, 14. ↩

  62. Dan. IX, 26. ↩

  63. Is. LIII, 4. ↩

  64. Ps. CIX, 4, 7. ↩

  65. Ps. xxi, 16. ↩

  66. Hebr. vii, 24, 25. ↩

  67. Joann. viii, 12; ix, 5; xii, 46. ↩

  68. Hebr. i, 3. ↩

  69. Sap. vii, 26; ↩

  70. Prov. v, 22. ↩

  71. Ps. cxviii, 32. ↩

  72. Prov. xii, 15. ↩

  73. Galat. vi, 10. ↩

  74. I Tim. iv, 14. ↩

  75. Is. xlii, 6; xlxi, 6. ↩

  76. Is. xlii, 6; xlix, 6. ↩

  77. Is. ix, 2. ↩

  78. Galat. iii, 26. ↩

  79. Joann. vii, 30; viii, 20. ↩

  80. Luc. iv, 30. ↩

  81. Luc. xix, 45 et seq. ↩

  82. Marc. xi, 15 et seq.; ↩

  83. Matth. xxi, 12 et seq.; ↩

Chapter 32 of 51