Articulus 32
EXPLANATIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS DUODECIMI CAPITULI : QUUM AUTEM TANTA SIGNA FECISSET JESUS CORAM EIS.
DEINCEPS ostenditur Judæorum obstinata perfidia prophetice prænuntiata. Quum autem tanta signa, quæ nunc descripta sunt, utpote : illuminatio cæci nati, suscitatio Lazari, impetratio vocis cœlestis ; fecisset Jesus coram eis. Multa autem signa tunc fecit, puta in die Palmarum, quæ Joannes non recitat. Unde apud Matthæum inducitur, quod quum esset in templo, accesserunt ad eum cæci et claudi, curavitque eos. Non credebant in eum, imo nec ei, ut sermo Isaiæ impleretur quem dixit. Quod ait, Ut sermo Isaiæ impleretur, intelligendum est concomitanter, non causaliter. Non enim ob hoc fidem Jesu spreverunt, ut verificarent verba Isaiæ. Sic enim novissent Isaiam de eorum excæcatione prænuntiasse, et quod Jesus esset Christus quem Isaias prædixit non recipiendum a populo Judæorum, pro majori parte eorum. Sed ex incredulitate ipsorum consecuta est impletio vaticinii Isaiæ; nec solum Isaiæ, sed insuper David, et Jeremiæ, ac Danielis. Scriptum est enim in libro Psalmorum : Obscurentur oculi eorum ne videant. Et Jeremias ait : Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam; dedit contra me vocem suam, ideo odivi eam. Daniel quoque dixit : Non erit ejus populus, qui eum negaturus est.
Deinde ponuntur verba Isaiæ, in persona Prophetarum loquentis. Domine, quis credidit auditui nostro? Prævidens enim Isaias in Spiritu Sancto, quam pauci Judæorum reciperent Christum, admirando inquirit : Domine, quis Judæorum (quasi dicat, Modica pars eorum) credidit auditui nostro, id est verbis ac mysteriis Christi quæ tu nobis revelasti de Christo, et quæ audiendo a te didicimus? Auditus quippe est sensus disciplinæ, secundum Philosophum. Et juxta Apostolum, Fides est ex auditu. Vel, Quis credidit auditui nostro, id est verbis propheticis quæ audivimus a te? Quamvis enim Judæi dicant Prophetis se credere, tamen secundum veritatem eis non credunt, quia non recipiunt veram eorum expositionem, sed litteralem, carnalem, et superficialem, quæ occidit. Unde Salvator locutus est Judæis incredulis : Si crederetis Moysi, crederetis forsan et mihi. Et brachium Domini, id est Filius, virtus et sapientia Patris, Verbum omnipotens, per quod facta sunt omnia, cui revelatum est? id est, paucis Judæorum notificatum est per illuminationem internam, prout in Actibus Petrus testatur : Deus dedit eum manifestum fieri, non omni populo, sed testibus a Deo præordinatis. Dicitur autem Filius Dei brachium Patris, quia per ipsum facta sunt omnia. De quo Isaias : Paravit (inquit) Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium.
Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias, quantum ad sensum, non quoad formam verborum. Dicet aliquis : Si non poterant credere propter prophetiam Isaiæ, ergo ipsi excusantur a culpa, quum omne peccatum sit voluntarium, et Isaiæ prænuntiatio erit causa incredulitatis ipsorum. Dicendum, quod prænuntiatio Isaiæ non fuit causa effectiva vel a priori, sed causa et signum a posteriori, perfidiæ Judæorum. Ex illa et enim prophetia agnoscitur et probatur, non causatur, Judæorum obstinatio atque perfidia. Porro, quod ait, Non poterant
37
Joann. IX, 1-7.
Ibid. XI, 1-44.1
Matth. XXI, 14.
38
Ps. LXVIII, 24.
Jer. XII, 7, 8.
Dan. IX, 26.
Is. LIII, 1.
Rom. X, 17.
II Cor. III, 6.
Joann. V, 46.
I Cor. I, 24.
Joann. I, 3.
Act. X, 40, 41.
Is. LII, 10. credere, non est intelligendum de impossibilitate absoluta, quoniam liberi arbitrii permanserunt, nec præscientia Dei necessitavit eos ad mala; sed de impossibilitate ex suppositione, ita quod impossibilitas hæc non refertur ad eorum voluntatem secundum se sumptam seu simpliciter consideratam, sed ut talem, videlicet ut induratam et habituatam in pessimis: juxta quem sensum, arbor mala non potest fructus producere bonos, nec superbus potest salvari, nec justus damnari.2 De hoc superius dicta sunt plurima; propter quod transeo. Verumtamen Augustinus, per Non posse, intelligit, Non velle. Quemadmodum Apostolus ait de Deo, quod se ipsum negare non potest, id est, non vult.3
Excæcavit oculos eorum, id est, Deus exigentibus Judæorum peccatis, subtraxit, seu non infudit, intellectui eorum lumen fidei et sapientiæ salutaris, et induravit cor eorum, id est, voluntatem eorum indurari permisit, gratiam mollificantem et animæ conversivam juste subtrahendo; ut (hoc per modum sequelæ, non causæ, summendum est) non videant oculis interioribus, ea quæ fidei sunt, et intelligant corde, et convertantur, et sanem eos. Negatio illa præposita verbo, Videant, ad alia tria referenda est verba, ut sit sensus: Excæcavit4 illos, ut non intelligant corde, per donum intellectus penetrando et clare contemplando ea quæ spectant ad fidem catholicam, secundum quod dictum est per Prophetam: Si non credideritis, non intelligetis. Hic sumitur cor, pro intellectu. Et convertantur ad Christum, et sanem eos, a vulneribus animæ seu peccatis. Hoc ultimum verbum dicitur in persona Dei, qui solus potest mentem sanare.5 Unde loquitur Jeremias: Sana me, Domine, et sanabor; et Psalmista, Sana animam meam, quia peccavi tibi. Quoniam ergo Judæi non crediderunt in Christum, non sunt intus a Deo curati, præsertim quum sine fide et merito Christi nemo possit salvari, purgari aut justificari.67 Propterea in Actibus Apostolorum Paulus dixit Judæis:8 Per Jesum vobis remissio peccatorum annuntiatur ab omnibus a quibus non potuistis in lege Moysis justificari.9 Itaque Deus dicitur excæcare et indurare, non influendo malitiam, sed non dando subsidium. Juxta quem modum scriptum est in Deuteronomio: Noluit Sehon rex Hesebon dare transitum filiis Israel, quia induravit Dominus Deus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus Israel.10
Hæc verba nunc elucidata dixit Isaias, id est, dicenda et scribenda accepit a Deo, qui sibi per revelationem angelicam ea monstravit, quando vidit gloriam ejus, id est, quando in spiritu visione imaginaria præagnovit excellentiam Christi, qui est verus Deus et Dominus, et locutus est de eo, id est, de Christo prophetavit quod in ejus adventu excæcarentur et indurarentur Judæi. Nam ubi Isaias ait verba præallegata, præmisit:11 Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et plena erat domus a majestate ejus. Et quod ibi per Dominum, ad litteram intelligendus sit Christus Filius Dei, probat gloriosus Hieronymus auctoritate Joannis evangelistæ, hoc loco manifeste dicentis, quod Isaias dixit hæc, utpote quod Judæi non poterant credere in Christum, quando vidit gloriam ejus. Palam est autem quod per gloriam, jam non intelligitur increata beatitudo vel divina essentia Filii, quam nullus in hac vita potest conspicere per speciem (ut dictum est plenius super illud: Deum nemo vidit unquam), sed magnificentia Christi, quam Deus Isaiæ per spiritum prophetiæ ostendit.12 Vel si per gloriam accipiatur increata felicitas et natura Filii Dei, tunc visio præinducta accipi debet de visione per fidem. Noverat enim Isaias Christum Filium Dei, Patri esse æqualem.
Verumtamen et ex principibus, id est de numero principalium Judæorum, videlicet Scribarum et Pharisæorum, magnorumque civium, multi crediderunt in eum, id est, Jesum credebant esse Messiam et verum doctorem propter miracula ejus, et quia viderunt scripturas Prophetarum in ipso impleri.13 Non tamen sic crediderunt, quod credendo obedierint dogmatibus Christi, vel quod ejus divinitatem per fidem agnoverint. Fuitque fides eorum informis, et plurimum incompleta, nec ad salutem sufficiens. Subditur enim: sed propter Pharisœos, hoc est timore incredulorum Pharisæorum, non confitebantur, hoc est, verbis non exprimebant, nec opere demonstrabant fidem suam etiam tunc et ubi, quando et quomodo debuerunt, ut de synagoga non ejicerentur, id est, ne ab ingressu templi et societate Judæorum tanquam excommunicati repellerentur: quod valde opprobriosum censebant; nec tantæ fuerunt perfectionis, quod propter justitiam voluerunt perpeti persecutionem.14
Dilexerunt enim gloriam hominum, id est temporalem honorem et famam laudis humanæ, magis quam gloriam Dei, id est cœleste præmium quod pro merito persecutionis atque justitiæ datur a Deo; vel, Gloriam Dei, id est divinum honorem, quoniam magis voluerunt se ab hominibus honorari, quam ut ipsi Deum honorarent: quod esse non potuit sine peccato mortali, quia ex necessitate præcepti tenetur unusquisque plus amare Deum quam se ipsum et universa creata, plus quoque appetere bona cœlestia et æterna, quam temporalia, humana atque terrena, et item, plus appetere honorem et gloriam Dei, quam suam.15 Tenemur, inquam, plus desiderare quod Deus ab hominibus glorificetur et honoretur quam nos. Ideo dici solet, quod principes isti, non confitendo fidem suam peccaverunt mortaliter: Primo, quoniam ex officio habuerunt vulgum instruere: quod non fecerunt debito tempore, sed permiserunt plebem seduci, et Christi mortem expetere. Secundo, quoniam honorem Deo debitum omiserunt timore humano. Tacendo enim, dabant aliis occasionem putandi quod fides Christi esset falsa, et Deo contraria: ex quo multa divino honori contraria sequebantur. Qui enim non credit in Filio, mendacem facit Patrem.16 Confiteri quippe fidem pertinet ad præceptum affirmativum. Ideo quamvis non obliget ad semper, obligat tamen semper, videlicet pro loco et tempore: idcirco mortale peccatum incurritur, quando omittitur contra caritatem Dei vel proximi. Verumtamen aliquis forsitan probabiliter affirmaret, quod aliqui principum credentium, ex divina dispensatione licite tacuerunt, quia videbant se nil posse proficere. Sed hoc nihilo minus certum est, quod illi qui plus dilexerunt gloriam hominum quam Dei, erant extra statum salutis.
Posset interea dubitari, quomodo nomine principum credentium intelligantur et Pharisæi, quum subdatur quod propter Pharisæos non confitebantur; rursus, quomodo Pharisæi poterant principes de synagoga ejicere, quum principes fuerint sacerdotes, quorum fuit de synagoga repellere. Dicendum, quod aliqui Pharisæorum credebant, quorum unus exstitit Nicodemus;17 sed major eorum pars fuit incredula: qui vel propria potestate, vel sua suggestione, poterant credentes de synagoga ejicere, accusando eos apud pontifices, qui erant de secta Pharisæorum. Plurimi quoque sacerdotum fuerant Pharisæi.
Jesus autem clamavit et dixit. Evangelista non exprimit locum et tempus hujus prædicationis Christi; nec aliquid super hoc legi. Sed quoniam ante Evangelista disseruit, quod Jesus abiit et abscondit se, puto quod ista de qua nunc agitur prædicatio, non sit facta in die Palmarum, in qua Jesus facta processione, miraculorum operatione, et sermocinatione prolixa, abiit atque abscondit se;1819 sed die sequenti, quando secundum alios Evangelistas, rediit in Jerusalem, et prædicavit in templo:20 nisi forte ista dicantur per recapitulationem. Dixit igitur Jesus: Qui credit in me, secundum quod Deus sum: quoniam sola divinitas fidei est objectum; non credit in me dumtaxat : juxta quem sensum dictum est supra, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.21 Unde nunc subditur : sed in eum qui misit me, id est in Deum Patrem, imo in totam superbenedictam Trinitatem, quæ est unum fidei objectum et causa, et trium Personarum est una fides. Vel sic : Qui credit in me, secundum quod Deus sum : sic enim credendum est in me; non credit in me, secundum quod homo sum, quia sic non sum fidei immediatum propriumque objectum, sed in eum qui misit me : quoniam licet ex Verbo et humanitate constet una hypostasis Christi, tamen Verbum et Pater plus conveniunt in hoc propter quod aliquid est objectum fidei, quam Verbum et natura assumpta. Fidei nempe objectum est veritas prima; Pater autem et Verbum sunt una prima exemplarisque veritas.
Et qui videt me oculo interiori, nunc per fidem et specialem contemplationis gratiam, vel in futuro per gloriam, seu facie ad faciem; videt eodem modo eum qui misit me.22 Pater enim et Filius sicut sunt inseparabiles in essentia, sic et in cognitione.23 Idcirco qui noscit unum, noscit et alium : præsertim quum pater et filius correlative dicantur; cognito autem uno correlativorum, cognoscitur reliquum, quum unum sit de propria ratione alterius. Tanta quoque est similitudo Patris et Filii, ut cognito Filio, agnoscatur et Pater, quia et Filius est naturalis et perfecta Patris imago, in quo quidquid Patris est, plenissime lucet.24 Propter quod infra testatur discipulis :25 Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis. Denique, sicut una est jam fides supersanctæ Trinitatis, sic in patria est una beatifica visio ejus, fidei correspondens atque succedens.
Ego lux per essentiam, tanquam Sapientia Patris verusque Deus, qui sum lux vera illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum, in mundum veni, id est, per incarnationis mysterium inter homines apparui, atque in terris esse cœpi per humanitatem, qui ante fui in terra per solam divinitatem.26 Hoc Christo est proprium, nec aliquis Sanctorum unquam hoc dicere ausus fuit. Quamvis enim Sancti sint lumina quædam, habent tamen aliquid tenebrositatis vel defectibilitatis admixtum. Ut omnis qui credit in me fide formata, quæ dum opportunitas adest, agit per dilectionem, in tenebris non maneat, id est in vitiis et ignorantiæ nebulis.27 Unde per Isaiam Pater ait ad Christum :28 Dedi te in lucem gentium, ut aperires oculos cæcorum. Fides igitur illuminationem et purificationem meretur, prout in Proverbis legitur : Per misericordiam et fidem purgantur peccata.29
Et si quis audierit verba mea, id est præcepta et documenta, et non custodierit ea, memoriter recolendo, rite credendo et obediendo, ego non judico eum nunc in primo meo adventu, judicio condemnationis. Non enim veni ut judicem, id est, condemnem et perdam, mundum, id est habitatores terræ, sed ut salvificem mundum, pro hominum culpis satisfaciendo, eisque æternam beatitudinem promerendo atque faciliter indulgendo. De hoc dicta sunt multa in superioribus, maxime capitulo tertio.30 Qui spernit me, hoc est, non obedit, vel ex infidelitate vilipendit me tanquam purum hominem, vel me reputat seductorem, ut infideles Judæi, et non accipit verba mea, credendo et obediendo, habet qui judicet, id est condemnet, eum tempore suo.3132 Sermo quem locutus sum, id est doctrina mea, ille judicabit, hoc est, condemnabilem demonstrabit, seu pœna et reprobatione dignum ostendet, eum in novissimo die : sicut lex civilis judicare dicitur furem. Vel, Sermo quem locutus sum, id est ego ipse, qui sum Verbum et sermo Patris : secundum quod scribitur ad Hebræos, Vivus est sermo Dei. Christus autem expressit se ipsum, quoniam docuit se esse hominum Salvatorem.33
Quia ego ex me ipso non sum locutus : quia, ut homo, accepi a Deo Trinitate sapientiam, et quidquid habeo ex tempore, scilicet ab incarnationis exordio. Porro, ut Deus, æternaliter genitus sum : et sic ex me ipso non sum locutus, quia a me ipso non sum ; sed qui per generationem æternam dedit mihi esse, dedit etiam loqui et sapere, posse et agere. Sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit, id est, secundum assumptam humanitatem præcepit, quid dicam, et quid loquar, prædicando in publico, vel seorsum docendo. Pater ergo vel Trinitas, in incarnatione ostendit, revelavit et jussit animæ Christi quidquid postmodum dixit. Hoc ait Salvator, ad ostendendum quod prædicatio sua sit vera et sancta, quia divinitus jussa : propter quod qui eam non servant, in die novissimo damnabuntur ab ipso Christi sermone. Et scio quia mandatum ejus quod mihi dedit, et quod ego mundo proposui, vita æterna est, id est, ad felicitatem æternam perducit, juxta illud quod apud Matthæum habetur :34 Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Et Baruch : Hic liber mandatorum, et lex quæ est in æternum;35 omnes qui tenent eam, pervenient ad vitam. Quæ ergo ego loquor, docendo et prædicando, sicut docuit, id est, revelavit et jussit, mihi, secundum humanitatem assumptam, Pater, sic loquor, id est obedienter, juste et vere, non devians aliquo modo a regula æquitatis divinæ, quum humanitas mihi unita, sit instrumentum animatum, conjunctum, inobliquabile et proprium Verbi seu Deitatis.36
Footnotes
-
vers. 28. ↩
-
Matth. vii, 18. ↩
-
II Tim. ii, 13. ↩
-
Is. vi, 9, 10. ↩
-
Is. vii, 9, juxta LXX. ↩
-
Ps. xi, 5. ↩
-
Jer. xvii, 14. ↩
-
Hebr. xi, 6. ↩
-
Act. xiii, 38. ↩
-
Deut. ii, 30. ↩
-
Is. vi, 1, juxta LXX. ↩
-
Joann. i, 18. ↩
-
Ps. xl, 5. ↩
-
Matth. v, 10. ↩
-
Deut. vi, 5. ↩
-
1 Joann. v, 10. ↩
-
Joann. III, 1, 2. ↩
-
Matth. xxi, 17, 18, 23; ↩
-
vers. 36. ↩
-
Marc. xi, 12, 15. ↩
-
Joann. vii, 16. ↩
-
1 Cor. xiii, 12. ↩
-
Joann. x, 30. ↩
-
Joann. xiv, 9. ↩
-
Ibid. 7. ↩
-
Ibid. 1, 9. ↩
-
Galat. v, 6. ↩
-
Is. XLII, 6, 7. ↩
-
Prov. xv, 27. ↩
-
In Joann. III, 17. ↩
-
Joann. vii, 12. ↩
-
Matth. XXVII, 63 ; ↩
-
Hebr. IV, 12. ↩
-
Matth. xix, 17. ↩
-
Baruch. iv, 1. ↩
-
*alias dixit ↩
Chapter 33 of 51