Skip to the text

Articulus 33

DECLARATIO CAPITULI TERTIIDECIMI : ANTE DIEM FESTUM PASCHÆ, SCIENS JESUS QUIA VENIT HORA EJUS.

OMITTIT hoc loco et transilit evangelista Joannes magnam partem doctrinæ Christi et operum ejus, scilicet : prædicationem ejus quam fecit in Jerusalem feria secunda et tertia post Palmarum, et quomodo insidiose interrogabatur a Sadducæis et Pharisæis, et qualiter durissime redarguebat Pharisæos ac Scribas, sicut etiam instruxit seorsum discipulos suos de consummatione sæculi, de persecutione Antichristi judicioque finali. Hæc et multa hujusmodi pulcherrima omisit Joannes, sciens ea ab aliis Evangelistis sufficienter descripta. Festinat autem ad describendum præclarissimum illum Christi sermonem factum in Cœna, quem alii Evangelistæ omiserunt. Et ab ipsa Cœna sumit amorosum exordium, sicque exorsus est :

Ante diem festum Paschæ, id est proxima die ante paschalem solennitatem, scilicet luna seu die quartadecima primi mensis apud Judæos (qui ab Aprili incipiunt menses, in quo patres eorum ab Ægypto educti sunt), hoc est feria quinta proxima diei Parasceves :12 in cujus quintæ feriæ vespera incipiebatur paschalis festivitas, offerebaturque et edebatur agnus paschalis, ita quod dies Parasceves fuit prima dies paschalis celebritatis, loquendo de integris festi diebus; non tamen fuit celeberrima, sed sabbatum sequens.3 Parasceves quippe vocabatur, quia in ipsa parabant cibos pro die illa et sabbato subsequenti, quod adeo celebre fuit, ut nec cibos pararent in eo.4

Sciens Jesus quia venit hora ejus, id est, quod tempus suæ passionis divinitus præstitutum de proximo immineret, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, id est, de loco hujus terrenæ habitationis atque humanæ conversationis, tendat per passionem, resurrectionem et ascensionem, ad patriam Beatorum, ad regnum cœlorum : in quo Pater specialiter esse et habitare asseritur, quamvis ubique vere et substantialiter sit, quoniam ibi evidentius se ostendit, et excellentius operatur. Transivit autem Christus ad Patrem secundum naturam assumptam : et quamvis non transivit ad Patrem directe per loci mutationem (eo quod Pater ubique sit, nec distat ab aliquo locali distantia), sed per divinæ atque paternæ gloriæ ampliorem participationem, id est per corporis sui glorificationem; transivit tamen ad locum ubi Pater esse dicitur, puta ad cœlum empyreum, per loci mutationem et corporalis atque sensibilis præsentiæ subtractionem. Porro, secundum naturam divinam, nunquam recessit de sinu nec ex corde Patris ;5 et quo ivit per humanitatem, semper fuit per divinitatem, secundum quam mansit et hic unde transivit.

Quum dilexisset suos qui erant in mundo, id est, electos et prædestinatos discipulos, ceterosque suos fideles, illos præcipue viros ac feminas qui eum corporaliter sequebantur, quibus et misit Spiritum Sanctum in die Pentecostes.6 Hos utique omnesque prædestinatos viatores Christus dilexit, secundum quod Deus est, dilectione æterna et increata; in quantum vero est homo, dilexit eos dilectione caritatis infusæ. Denique naturali amore diligit omnes, quoad id quod sunt ex Deo, sicut et Deus diligit omnia quæ sunt, et nihil odit eorum quæ fecit, ut ait Sapiens.7 Hos Christus dilexit singulariter et perfecte, sicut infra loquitur eis :8 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. In vita quoque sua Christus exhibuit eis signa seu opera sincerissimæ dilectionis, instruendo, consolando, a Pharisæis defendendo, maximas gratias conferendo ut prædicarent, et curarent infirmos, dæmonesque fugarent.9 Et breviter, dici non potest nec excogitari, quam affectuose et dulciter, quam pie et familiariter inter eos conversabatur, fovens eos corporaliter et spiritualiter, velut si nutrix foveat lactentem infantulum.10 Idcirco traxit et transformavit totum affectum eorum in se, ita quod de ejus passione et corporali discessu audire nil poterant, imo nec cogitare. Usque in finem, id est perseveranter usque ad mortem, nec dubium quin et post mortem, dilexit eos. Quod maxime patet ex hoc, quod animam suam posuit pro eis.11

B Et dum ipse capiebatur a Judæis, dixit : Sinite hos abire. Vel, Usque in finem dilexit eos, quia in ultimo die quo fuit cum eis passibili modo, demonstravit ipsis præcipua signa amoris, et maxima munera contulit, tradens eis Sacramentum corporis ac sanguinis, sacramentumque Ordinis.121314 Vel, In finem, id est, ad hoc ut ad veram beatitudinem, quæ est finis noster, eos perduceret.

Et cæna facta, id est ad effectum, non ad finem perducta. Nondum enim erat finita, ut infra patebit; sed agnus paschalis forsitan erat comestus. Quum diabolus jam misisset in cor, id est, dudum cordi proditoris suggerendo inspirasset, ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ, proditor jam præfatus, qui fuit de vico nomine Carioth oriundus : et forte dictus est Judas Simonis, quia filius viri nomine Simonis. Diabolo nempe suggerente, concepit Judas propositum vendendi tradendique Christum; et die præcedenti vendidit eum, atque exinde quærebat opportunitatem, ut traderet eum Judæis sine turbis.1516

D Unde in Luca habetur :1718 Intravit Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes.

Sciens Jesus, scientia increata ut Deus, et infusa ut homo, quia omnia dedit ei Pater in manus, hoc est, quod Deus Pater omni creaturæ eum præposuit, et super omnia potestatem ei concessit, etiam ab incarnationis principio : quoniam eo ipso quo Christi humanitas Verbo suppositaliter est unita, est omni creaturæ prælata, et habet potestatem super universa creata, quemadmodum dicit Apostolus, Omnia subjecit sub pedibus ejus;19 et Christus apud Matthæum, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.202122 Christus ergo cognovit bona sibi divinitus præstita. Imo et quilibet nostrum scire et advertere debet beneficia Dei quæ sortitus est, ut sit gratus Deo datori. Propter quod ait Apostolus : Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis. Et quia a Deo exivit, id est, sciens quod per incarnationem missus fuit a Deo in mundum. Exivit quoque a Patre per generationem æternam, juxta illud

Michææ :23 Egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis. Sciens insuper, et quod ad Deum vadit, id est, ad Patrem jam reverteretur per passionem et ascensionem, ut dictum est plenius præcedenti capitulo. Hinc ait Psalmista : summo cœlo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus.24

Surgit a cœna, manducationem interrumpendo, et ponit, id est deposuit, vestimenta sua, ut congruentius obsequium sequens impenderet. Et quum accepisset linteum, quo erat lavandorum pedes tersurus, præcinxit se. Deinde misit aquam in pelvim. Omnia ista fecit per se, ut perfectæ humilitatis præberet exemplum. Et cæpit lavare pedes discipulorum : qui forsitan satis immundi atque lutosi fuerunt, quoniam nudis pedibus incesserunt discipuli sicut et Christus; et extergere pedes lotos, linteo quo erat præcinctus. In quo elucescit incomparabilis humilitas

Christi, qui quum esset Rex regum et Dominus dominantium, pauperum simpliciumque illorum discipulorum pedes lavare, et ante eorum genua se inclinare dignatus est.252627 — Denique, ut Evangelista magnitudinem dignationis et humilitatis istius insinuaret et exaggeraret, præmisit de Juda et de excellentia scientiæ atque potentiæ Christi, quia ex hoc quod talis ac tantus, tam potens ac sapiens, non solum fidelium discipulorum, sed et agniti proditoris voluit pedes lavare, innotescit hujus humilitatis profunditas.282930313233

Venit ergo ad Simonem Petrum. Origenes ordinem verborum istorum attendens, dicit quod Christus ultimo lavit Petrum, ita quod ab inferioribus cœpit. Sic enim verba Evangelistæ sonare videntur. Nam dicit quod cœpit lavare atque extergere, et sic venit ad Petrum, quasi ascendendo, ita quod lotio fuit incepta antequam venit ad Petrum. Sed istud Augustino non placet, quoniam non est probabile quin et aliqui aliorum discipulorum expavissent, et Christi obsequium humiliter recusassent, quemadmodum Petrus, quos utique Christus informasset, sicut informavit postea Petrum : quo audito, Petrus non recusasset, sicut nec alii recusaverunt, instructione Petri audita. Chrysostomus autem sentire videtur, quod Judas ex sua impudentia se primo ingessit, nec renuit : quo loto, Christus venit ad Petrum. Sed melius est ut cum Augustino dicamus, quod Christus incepit a Petro, nec aliquis se ingessit, sed a principaliori discipulo orsus est Christus. Ad argumentum igitur Origenis dicendum, quod Evangelista primo recitat factum in generali, dicendo, Cœpit lavare ; deinde explicat idem in speciali, eo quo actum est ordine, dicens, Venit ergo ad Simonem Petrum. Et talis modus loquendi frequens est in Scripturis.

Et dicit ei Petrus, ex magna humilitate, et reverentia Christi : Domine, tu mihi lavas, id est, lavare disponis, pedes? quasi dicat : Tu talis ac tantus, cui dixi, Tu es Christus, Filius Dei vivi ; cui et turba paulo ante clamavit, Benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israel, Hosanna in altissimis ;34 tu tantæ sapientiæ, sanctitatis et potestatis ; qui solus sine peccato es inter viros ; cujus vestimentorum contactu sanati sunt ægri ; qui mortuos suscitasti : mihi piscatori et peccatori, mihi idiotæ, impotenti ac fragili, in tam abjecto et infimo actu ministras, ante genua mea te prosternis, tuis sanctis ac venerabilibus manibus pedes meos immundos ac sordidos tangere vis et purgare?3536 Hoc nullatenus decet. O quam magnus fuit Jesus in oculis Petri, quum dixit, Tu ! et quam parvus fuit Petrus in oculis propriis, quando adjecit, Mihi ! Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, id est, facere volo, tu nescis modo, id est, causam hujus humilitatis atque obsequii nondum intelligis, ideo opus istud non scis, quoniam scire, est rem per causam cognoscere; scies autem postea quare hæc facio, scilicet, ut humilitatis exemplum exhibeam, vobisque ista imitanda relinquam. Infra enim Christus hanc rationem assignat.37 Ideo etiam Christus lavit pedes discipulorum ante Eucharistiæ communionem, ut insinuaret quod spiritualis lotio affectuum animæ præcedere debet Sacramenti perceptionem.

Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in œternum, id est, nunquam hoc sustinebo, ut tantum coram me humilieris, qui non sum dignus contingi a te. Simili humilitate dixit Petrus in sua vocatione: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.38 Denique Petrus ista dicendo, habuit zelum Dei et Christi ejus, sed non secundum scientiam.39 Debuit enim magistro infallibili et non erranti protinus acquiescere et parere, maxime post unam admonitionem, et viso quod magister in proposito perseveravit. Sed nimius fervor amoris ad Christum fuit ei sæpe erroris occasio. Unde quum Christo passionem dissuaderet, meruit mox audire: Vade retro me, satana, quia non sapis quæ Dei sunt.40 Simili modo nunc audit increpationem comminatoriam.

Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. Hoc de lotione corporali et spirituali potest intelligi. De corporali sic: Si non lavero te, id est, nisi obedieris mihi in hoc, ut lavem tibi pedes, non habebis partem mecum, id est, non eris particeps gloriæ meæ in cœlo, non eris heres Dei coheresque Christi.41 Petrus enim peccasset mortaliter, nisi Christo consensisset in isto. Nam licet lotio pedum non sit de jure naturali vel divino simpliciter, fuit tamen de jure positivo et divino propter Christi præceptum, sicque fuit necessaria ad salutem, non ex sua natura, sed quoniam jussa : sicut primis parentibus necessarium fuit non gustare fructum ligni scientiæ boni et mali.42 Si autem quis instet, et dicat, quod Petrus potuisset salvari, quamvis Christus non lavisset pedes ipsius, quoniam poterat postea pœnitere de inobedientia illa : responderi potest, quod si Petrus nullatenus obedisset in lotione præfata, meruisset indurari, fuissetque relictus tanquam incorrigibilis et rebellis ; vel verbum Christi, Non habebis partem mecum, intelligendum erat conditionaliter, scilicet, si Petrus in tali voluntate persisteret. — Secundo : Si non lavero te per sanguinis mei effusionem et adspersionem : de qua lotione scriptum est in Apocalypsi, Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.43 Si, inquam, ita non lavero te a reatu originalis peccati, et a peccatis mortalibus quæ incidere poteris, imo et incides, me ter abnegando, non habebis partem mecum.44 Lotio ista pertingit ad animam, per hoc quod gratia ei infunditur.

Præterea advertendum, quod quando Christus verba hæc protulit, fuit Petrus sine peccato mortali, quoniam paulo post subditur : Et vos mundi estis. Non tamen poterat beatitudinem adipisci, nisi per Christi passionem a reatu originalis peccati eriperetur. Quamvis autem beatitudo patriæ sit bonum spirituale et indivisibile, perfectum, totum et integrum, Sancti tamen dicuntur habere partem cum Christo, quia consortes sunt beatitudinis suæ, et minus habent de felicitate quam ipse; ipsumque præmium cœleste quod sortiuntur, est pars eorum, quia est bonum quod inter omnia bona provenit eis. Sic enim et Deus dicitur pars justorum, juxta illud Threnorum, Pars mea Dominus, dixit anima mea;45 et in Psalmo, Dominus pars hereditatis meæ;46 itemque, Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum.47 Unde ad Moysen ait de Levitis:48 Ego pars eorum. De prædicta vero parte electorum cum Christo, dicit Apostolus ad Colossenses: Dignos nos fecit in partem sortis Sanctorum in lumine.49

Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos a te lavandos expono, sed et manus, et caput, id est totum corpus. Totum enim malo lavari a te, quamvis prorsus indignus sim, quam separari a te, maxime in futuro.

Dicit ei Jesus: Qui lotus est, id est in Baptismo purgatus, non indiget nisi ut pedes lavet, id est, affectiones purificet, ne circa terrena et caduca inordinate afficiatur; sed est mundus totus. Hoc dupliciter accipi potest. Primo sic: Sed est mundus totus, id est, in Baptismo ab omni peccato originali, actuali, mortali et veniali omnino mundatur, quantum ad culpam et pœnam, ita quod evolaret, si statim discederet. Tamen, si ad tempus notabile supervixerit, non potest esse sine venialibus, quæ quamvis singula possint vitari, non tamen omnia, propter sensualitatis fomitem et cetera vulnera animæ. Propterea indiget pedes lavare, id est se ab affectibus venialium emundare quotidie, quoniam justus septies cadit in die, et in multis offendimus omnes. Secundo sic: Sed est mundus totus, id est, si laverit pedes suos modo jam dicto, tunc est ab omni culpa liber ac purus, saltem frequenter, et ad aliquod tempus.5051 Talis ergo non indiget lavare caput, id est rationem superiorem, quoniam illa non consentit peccato, sed inhæret vacatque divinis; nec manus, id est opera vitæ activæ, quum sint virtuosa in se, dummodo affectiones cordis sint lotæ. Sed quoniam corruptibili circumdatus est corpore, et terram calcat, indiget jugiter pedes lavare. De quibus in Canticis dicitur : Lavi pedes meos.52 — Vel sic: Qui lotus est, id est per gratiæ infusionem purificatus a mortali, non indiget nisi ut pedes lavet, id est, ab istis terrenis infimisque affectibus se expediat; sed est mundus totus, id est, si hoc fecerit, mundus est corde et corpore, secundum quod dicit Apostolus: Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus.53

Et vos, discipuli mei, mundi estis, id est a labe peccati mortalis jam alieni, habentes simplicem oculum ordinatamque voluntatem. Verumtamen perfecti non erant, neque in passionibus plenarie reformati, quia in ipsa Cœna facta est inter eos contentio, quis eorum videretur esse major.54 Sed non omnes, quia unus vestrum sceleratissimus est. Cur autem Christus exceptionem hanc fecerit, subditur. Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum. Omnia enim præsentia, præterita et futura distincte cognovit secundum utramque suam naturam. Propterea dixit: Non estis mundi omnes.

Postquam ergo lavit pedes eorum, accepit, id est reinduit, vestimenta sua. Et quum recubuisset iterum, id est, iterum ad mensam sedisset, et ab officio quievisset. — Mystice, quando Christus lavit nos a peccatis nostris per passionem et sanguinem suum, deposuit vestimenta, id est, corpus suum adversariis tradidit, ut per mortem separaretur ab anima. De quo in Isaia dicitur: Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?55 Postquam vero passione completa nos lavit, recepit proprium corpus, quia divina potestate suscitavit se ipsum.56 Tuncque recubuit, quia ad dexteram Patris se collocavit, non amplius visurus corruptionem, nec experturus laborem.

Dixit eis: Scitis quid fecerim vobis, id est, quid per istam lotionem pedum prætendo? Non quærit ex ignorantia, sed ut discipulos reddat intentos. Vos vocatis me magister propter doctrinam et sapientiam, et Domine propter potestatem et prælationem; et bene dicitis, quia sic est: sum etenim. Imo Christus est summus, solus unicusque magister, secundum perfectam rationem magistri, quoniam solus intus illuminat effective et principaliter. Propter quod alibi dicit :57 Unus est magister vester, Christus. Denique ipse est universalis Dominus, ad quem omnes prælati et principes comparantur sicut ministri ad regem, sicut media ad finem, sicut instrumenta ad artificem. Quomodo autem Christo differenter conveniat ratio magistri et Domini, secundum ejus divinam naturam atque humanam, tactum est sæpius. Nec mirum si Christus nuncupet se Dominum ac magistrum, quum et Paulus doctorem se gentium appellet, et multi sanctorum patrum propria bona interdum propalaverint.58 Non enim sine idonea id causa fecerunt, sed ad Dei honorem et proximorum ædificationem. Quod vero Salomon ait, Laudet te alienus, et non os tuum, intelligendum est quod homo non debet se ipsum inaniter commendare, nec sine efficaci multumque proficua causa sibi ipsi in virtutibus testimonium perhibere, quum sit periculosum, et sæpe speciem mali habens.59

Porro Apostoli appellando Jesum Dominum ac magistrum, bene dixerunt, non solum quoniam Christus magister et Dominus est, sed etiam quia ejus doctrinam discipulariter audierunt, et humiliter ejus jussionibus paruerunt. Qui vero non acquiescunt doctrinæ Christi, neque obediunt, inaniter vocant eum magistrum et Dominum. Ideo alibi loquitur Christus : Quid dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quæ dico ?60 Et Malachias :61 Filius honorat patrem suum, et servus timet dominum suum.62 Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus ? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? De hoc magistro et Domino Christianorum Isaias pulcherrime protestatur, dicens : Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster ;63 ipse veniet et salvabit nos.

Si, pro quia, ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes, id est in corporalibus ministrare, et ad litteram pedes invicem, pro loco, causa et tempore, lavare. Istud enim est præceptum affirmativum, sicut et illud quod est in Deuteronomio : Per nomen Domini Dei jurabis.64 Quemadmodum ergo ad jurandum non tenemur, nisi in casu necessitatis, sic nec ad pedum fratrum lotionem. Verumtamen extra casum necessitatis, implendum est præceptum hujusmodi lotionis ad litteram, ex debito congruentiæ et honestatis, quando rationabilis se offert occasio, vel laudabilis consuetudo. Spiritualiter vero implendum est quotidie, utpote ut unus studeat affectum alterius purificare orando, docendo, hortando, increpando, exemplariter conversando. Voluit autem Christus pedes discipulorum lavare, ne dedignemur fratribus, quamvis inferioribus et abjectis, in vilibus et despectissimis ministrare, portando, tergendo, et cetera similia exhibendo. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis, id est, non verbo dumtaxat, sed opere, docui vos quid agatis. Nam in moralibus plus movent facta quam verba. Unde in Actibus dicitur :65 Cœpit Jesus facere et docere.

Expedit igitur pedes aliorum lavare multis de causis : primo, ut Christo conformemur; secundo, ut humilitatis Christi memoria cordibus nostris fortiter imprimatur; tertio, ut alii nostræ humilitatis obsequio ædificentur; quarto, quia hujusmodi lotio et corporis coram alio inclinatio, disponit et excitat ad humilitatem.

Deinceps probat Salvator, quod Christiani debeant eum imitari in obsequio sanctæ humilitatis et lotionis. Amen, amen dico vobis, non est servus major domino suo, loquendo de servo ac domino formaliter, utpote in quantum sunt tales. Loquendo autem de eis materialiter, planum est quod sæpe servus sapientior, fortior atque nobilior sit domino suo, quemadmodum David Saule. Saul quippe percussit mille, et David decem millia :6667 fuitque David de tribu Juda nobilissima ; Saul de genealogia Benjamin inferiori. Neque apo-6869 stolus, id est legatus seu missus, major, id est dignior, est, eo qui misit illum. Unde nec vos duodecim, quos misi ad prædicandum, et Apostolos appellavi, majores me estis.7071 Non ergo debetis abhorrere aut verecundari in faciendo quæ ego feci. Simili intentione dicit Salvator apud Matthæum:72 Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum.

Si hæc scitis, id est, si opus humilitatis quod feci, istamque doctrinam recte intelligitis, beati eritis in patria, si nunc feceritis ea, imitando vestigia mea, meisque obtemperando doctrinis. Hæc quippe scientia, quum sit practica et moralis, ordinatur ad opus: ideo beatificat scientem et operantem. Scientem vero et negligentem condemnat, quemadmodum Jacobus ait: Scienti bonum facere, et non facienti, peccatum est illi. Hinc ait Psalmista:73 Justitia illius (scilicet Dei) in filios filiorum, his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ejus ad faciendum ea.74 Unde secundum philosophos, quid est virtus scrutamur, non finaliter ut noscamus, sed ut operando boni efficiamur. Sed, heu! multi curiosi et vani plus student et appetunt scire quam facere, apparere quam esse, reputari quam operari.

Non de omnibus vobis dico, quod eritis beati, vel quod doctrinam meam implebitis. Hoc addidit propter Judam proditorem, quem noverat fore damnandum. Propter quod subditur: Ego scio quos elegerim, id est, ad vitam æternam præordinaverim seu prædestinaverim. Sic autem non fuit Judas electus. Verumtamen superius dixerat Christus:75 Nonne ego vos duodecim elegi? Quorum unum constat fuisse Judam. Sed ibi accipitur electio communiter pro vocatione Dei ad aliquam gratiam gratis datam vel gratum facientem, sive finaliter consummetur, sive temporaliter amittatur, quemadmodum ibi dictum est plenius.

Cur tamen Christus sustinuerit Judam præscitum et reprobum, patefacit. Sed ut impleatur Scriptura psalmi quadragesimi, cujus exordium est: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem.76 Qui manducat mecum panem, id est domesticus, commensalis atque discipulus meus, qui de eleemosynis mihi datis nutriebatur, qui etiam panem Eucharistiæ in Cœna de manu mea accepit, levabit calcaneum, id est plantam pedis sui, contra me, id est, me conculcare, suppeditare seu opprimere sataget, tradendo me manibus adversariorum meorum. Loquitur autem Christus secundum communem modum loquendi, quo dicimus opprimenti: Quid me suppeditas? Unde per pedem, hoc loco spiritualiter designatur animositas vel audacia cordis, qua se Judas Christo opposuit. Allegat autem Christus non verba, sed sensum Scripturæ. Nostra vero translatio habet sic: Etenim homo pacis meæ, in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.77 In alio quoque psalmo, idem aliis atque prolixioribus verbis exprimitur:78 Etenim, si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique, etc. Porro præallegatus psalmus quadragesimus, de Christi proditione, passione, resurrectione, Judæorumque dejectione, aperte conscriptus est, sicut in expositione libri Psalmorum ostendi. Loquitur igitur Christus secundum communem modum loquendi, asserendo se supplantatum a Juda, quemadmodum et in Isaia habetur:79 Incurvare ut transeamus; et posuisti dorsum tuum viam transeuntibus. Calcaneum quoque sumit pro planta, sicut et Salomon dicens:80 Oculi sapientis in capite ejus, oculi vero stulti in calcaneo.

Amodo dico vobis istud de mea proditione et proditoris damnatione, priusquam fiat, ut quum factum fuerit, id est, quum me traditum et illum noveritis a se ipso suspensum, credatis quia ego sum, id est, quod ego sim quem me esse affirmo, videlicet Christus Filius Dei: quoniam futura pure contingentia certe prædicere, cordiumque arcana cognoscere ac denu-dare, non competit nisi Deo et illuminatis ab ipso. Talia autem Deus non revelat ho-minibus ad confirmandum errorem, sed talia Christus cognovit atque prædixit. Hinc Isaias ait:81 Quæ ventura sunt annun-tiate, et sciemus quia dii estis vos.

Amen, amen dico vobis, qui accipit, id est, caritative et pie tractat, alit, seu ho-spitat, si quem misero, id est aliquem mi-nistrorum meorum, me accipit, id est, mihi ministrat, meque in membro meo suscipit et honorat, imo rem mihi tam placitam facit, ac si mihi in propria persona talia exhiberet. Frequenter Scriptura loquitur de capite et membris quasi de eodem. Un-de et Paulo dictum est sævienti:82 Quid me persequeris? Et Zachariæ Dominus loqui-tur: Qui tetigerit vos, tanget pupillam oculi mei.83 Hinc apud Matthæum ait Sal-vator: Quamdiu fecistis uni ex his fratri-bus meis minimis, mihi fecistis.84 Qui au-tem me accipit per fidem et caritatem, debitamque obedientiam, vel per gratiæ infusionem, et spiritualem inhabitationem, accipit eum qui me misit, id est Deum Patrem, imo et Spiritum Sanctum. Qui enim credit, amat seu veneratur unam Personam divinam, totam supersanctam Trinitatem honorat, credit ac diligit, ho-norque unius redundat in alium; nec Trinitas, quantum ad inhabitationem in cor-dibus electorum, separabilis est, quum omnia opera ejus sint indivisa.

Postremo pensandum, quod Christus in Cœna præcipue dedit et docuit duo do-cumenta, hæcque docebat factis et verbis, videlicet humilitatem et caritatem. Docuit enim humilitatem facto, pedes discipulo-rum mundando et extergendo; deinde ver-bo, adjiciens, Et vos debetis alter alterius lavare pedes; et, Non est servus major domino suo; multaque talia, quæ alii Evangelistæ describunt: ut est illud apud Lucam, Qui major est vestrum, fiat sicut minor, et qui præcessor est, sicut mini-strator;85 rursusque, Ego (inquit) in medio vestrum sum sicut qui ministrat.86 Secun-do, docuit caritatem:87 Primo in opere, do-nans corpus suum et sanguinem in spi-ritualem animæ refectionem. Deinde in verbo: Mandatum (inquiens) novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos;88 et, In hoc cognoscent omnes quia di-scipuli mei estis, si dilectionem habue-ritis ad invicem.89 Quoniam ergo Christus in novissima Cœna hæc duo tam singu-lariter commendavit, debemus præcipue ad humilitatem et caritatem studere ac tendere: quoniam totius spiritualis ædi-ficii basis est sancta humilitas; caritas autem est turris structuræ virtutum.

Footnotes

  1. Ibid. xiii, 3. ↩

  2. Exod. xii, 18. ↩

  3. Lev. xxiii, 8. ↩

  4. Ibidem. ↩

  5. Joann. 1, 18. ↩

  6. Act. 1, 14; 11, 1-4. ↩

  7. Sap. XI, 25. ↩

  8. Joann. XV, 9. ↩

  9. Matth. X, 7, 8. ↩

  10. 1 Thess. II, 7. ↩

  11. Joann. XV, 13. ↩

  12. Luc. XXII, 19. ↩

  13. Matth. XXVI, 26-28. ↩

  14. Matth. XVIII, 8. ↩

  15. Matth. XXVI, 15, 16. ↩

  16. Matth. xxvi, 16. ↩

  17. 2 vers. 12. ↩

  18. Luc. XXII, 3. ↩

  19. 1 Cor. xv, 26. ↩

  20. Matth. xxviii, 18. ↩

  21. Act. i, 14; ii, 1-4. ↩

  22. Joann. i, 18. ↩

  23. Mich. v, 2. ↩

  24. Ps. xviii, 7. ↩

  25. Apoc. xix, 16. ↩

  26. Luc. xix, 38; ↩

  27. Luc. xxi, 9; ↩

  28. xi, 43, 44. ↩

  29. 15; Joann. ↩

  30. Luc. vii, 14, ↩

  31. Luc. ix, 25; ↩

  32. Matth. xiv, 35, 36. ↩

  33. 1 Petr. n, 22. ↩

  34. Joann. xii, 13. ↩

  35. 1 Petr. ii, 22. ↩

  36. 1 Cor. ii, 12. ↩

  37. vers. 15. ↩

  38. Luc. v, 8. ↩

  39. Rom. x, 2. ↩

  40. Marc. viii, 33. ↩

  41. Rom. viii, 17. ↩

  42. Gen. II, 17. ↩

  43. Apoc. I, 5. ↩

  44. Matth. xxvi, 69-74. ↩

  45. Thren. III, 24. ↩

  46. Ps. LXXII, 26. ↩

  47. Ps. XV, 5. ↩

  48. Num. XVIII, 20. ↩

  49. Coloss. I, 12. ↩

  50. Jacob. III, 2. ↩

  51. Prov. XXIV, 16. ↩

  52. Cant. V, 3. ↩

  53. II Cor. VII, 1. ↩

  54. Luc. XXII, 24. ↩

  55. Is. LXIII, 2. ↩

  56. Rom. VIII, 34. ↩

  57. Matth. xxiii, 10. ↩

  58. 1 Tim. n, 7. ↩

  59. Prov. xxvii, 2. ↩

  60. Luc. vi, 46; ↩

  61. Matth. vii, 21. ↩

  62. Malach. i, 6. ↩

  63. Is. xxxiii, 22. ↩

  64. Deut. vi, 13. ↩

  65. Act. i, 1. ↩

  66. Matth. i, 3-5. ↩

  67. 1 Reg. xviii, 7. ↩

  68. 1 Tim. ii, 7. ↩

  69. 1 Reg. ix, 21. ↩

  70. Luc. VI, 13. ↩

  71. Marc. III, 14; ↩

  72. Matth. x, 24. ↩

  73. Jacob. IV, 17. ↩

  74. Ps. CII, 17, 18. ↩

  75. Joann. VI, 71. ↩

  76. Ps. XL, 2. ↩

  77. Ibid. 10. ↩

  78. Ps. LIV, 13. ↩

  79. Is. LI, 23. ↩

  80. Eccle. II, 14. ↩

  81. Is. xli, 23. ↩

  82. Act. ix, 4. ↩

  83. Zaeh. ii, 8. ↩

  84. Matth. xxv, 40. ↩

  85. Luc. xxii, 26. ↩

  86. Ibid. 27. ↩

  87. Matth. xxvi, 26-28. ↩

  88. vers. 34. ↩

  89. vers. 35. ↩

Chapter 34 of 51