Skip to the text

Articulus 34

PROSECUTIO EXPLANATIONIS HUJUS CAPITULI TERTIIDECIMI, A LOCO : QUUM HÆC DIXISSET JESUS, TURBATUS EST SPIRITU.

POST manifestationem proditoris obs-curam, pandit Christus apertius pro-ditorem. Quum hæc quæ in præcedenti articulo exposita sunt, scilicet, Qui man-ducat mecum panem, levabit contra me cal-caneum suum, dixisset Jesus, turbatus est spiritu, id est in anima, quantum ad partem sensitivam, vehementer affectus, seu naturali timore instantis passionis com-motus, atque dolore compassionis miser-rimi Judæ concussus. Hæc autem turbatio non fuit inordinata, nec rationem præve-niens, sed potestative assumpta; nec fuit in superiori animæ parte. Quomodo autem et cur Christus tales passiones assumpserit, in duobus præcedentibus capitulis plene tractatum est.1 Quod enim nunc ait, quod Jesus turbatus est spiritu, eumdem habet sensum cum verbo quod dixit præcedenti capitulo :2 Nunc anima mea turbata est.3 Si vero quæratur, an fuerit turbatus et corpore, dicendum quod passiones naturales, quum sint in appetitu sensitivo, sunt communes animæ et corpori, et in vultu apparent. Sic et ista turbatio fuit in anima et corpore. Sed sicut in anima non fuit interior deordinatio, sic in vultu non fuit inhonesta distortio : fuit tamen ibi congrua quædam immutatio, interioris dolorosæ affectionis indicium. Eratque discipulis vehementer pœnosum et grave, hujusmodi afflictionem et mœstitiam videre in prædilecto magistro, qui se semper habuit ad eos tam solatiose, gratiose et dulciter.

Et protestatus est veritatem de sua proditione, et dixit : Amen, amen, hoc est, Vere, vere. Replicatio quoque ista, certitudinis signum est, et excitatio mentis ad advertendum. Dico vobis quia unus ex vobis me tradet hac nocte.

Adspiciebant ergo ad invicem discipuli, id est, unus inspexit alium ex admiratione, si forte unus eorum posset alteri aliquid certi de hoc intimare, hæsitantes, hoc est dubitantes, de quo diceret, id est, quem discipulorum notaret dicendo, Unus vestrum. Quilibet enim eorum, præter Judam, fuit sibi conscius de bono affectu ad magistrum, et quod nil tale poneret; idem quoque de condiscipulis æstimavit. Verumtamen certi de veritate verborum Christi, et quod magna esset fragilitas infirmitatis humanæ, putabant sic futurum; sed dubitabant per quem. Imo, secundum Hieronymum, quilibet eorum timuit sibimetipsi. Puto quod Judas, ne notaretur, etiam adspexit ad alios, quasi attonitus, quum tamen sciret se tangi atque notari. Imo, ut alii Evangelistæ testantur, quum discipuli valde contristati dicerent Christo sigillatim, Numquid ego sum, Domine?45 etiam Judas interrogare audebat, Numquid ego sum, Rabbi?6

Erat ergo recumbens, id est amicabiliter et familiariter reclinatus seu quiescens, unus ex discipulis ejus in sinu Jesu. Nam brachium hujus discipuli erat in sinu Jesu, et caput ejus fuit ad pectus Christi, ad cujus latus sedebat. Unde infra mox dicitur : Quum recubuisset ille super pectus Jesu. Quem diligebat Jesus, id est, amicabilius familiariusque se habebat ad eum, ostendendo ei specialia signa amoris, quorum præcipuum fuit, quod fecit eum recumbere super pectus suum et in sinu, quemadmodum fieri solet carissimis pueris. Denique per hanc circumlocutionem intelligit evangelista Joannes se ipsum. Est enim consuetudo auctorum Scripturæ canonicæ, ut loquantur de se quasi de aliis.

Innuit ergo huic discipulo Simon Petrus, et dixit ei, id est, innuendo dixit, vel potius sine prolatione verborum quodam signo exteriori indicavit : Quis est de quo dicit quod tradet eum? tanquam dicat : Si nosti, indica mihi, ut impediam tantum piaculum; vel si ignoras, quære silenter a magistro, et tunc mihi revela. Petrus in omnibus invenitur in Christi amore ferventior : propterea et nunc præ ceteris sollicitatur, angustiatur, et sciscitatur. Imo, secundum Augustinum, si scivisset proditorem, dentibus eum dilaniasset. Quod intelligendum est, si potuisset, quia et Judas erat robustus, et si Christus permisisset, qui hoc nequaquam admisisset. — Quare Petrus more solito non interrogavit per se ipsum? Dicunt aliqui, quod non audebat, quoniam increpatus jam fuit de incauta locutione, Non lavabis mihi pedes in æternum.7 Forte non sedit tam apte ad inquirendum occulte, sicut Joannes; vel, quia plus confidebat de familiaritate Joannis quam sua.

Itaque, quum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domine, quis est ? Respondit Jesus Joanni silenter : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Is-

Luc. xxii, 17-22.

Matth. xxvi, 21-28; Marc. xiv, 18-24.8 te panis non fuit consecratus, nec sub ejus speciebus fuit corpus Christi; sed sub pane non intincto recepit Judas corpus Christi, quemadmodum discipuli alii. Imo, secundum ordinem narrationis Lucæ evangelistæ, consecratio corporis Christi et communicatio discipulorum præcessit verba Christi de proditore. Sed secundum ordinem recitationis Matthæi et Marci, aliter fuit. Unde non videtur certum quid horum præcesserit. Et quum intinxisset panem, id est parvum frustum panis in calice vel catino, dedit Judæ Simonis Iscariotæ. Joannes tamen, Christo sic ordinante, non aperuit Petro quod didicit, ne in mensa pacis oriretur grandis turbatio.

Et post buccellam, id est statim post prædicti panis intincti sumptionem a Juda, tunc introivit in eum Satanas, id est, aliquid de novo et abundantius quam ante operabatur in proditore. Nam ante buccellam introiit Judam, sicut in principio hujus capituli dictum est; sed nunc totaliter occupavit eum, ita quod a proposito pessimo non poterat revocari. Nec dubium quin etiam dæmon intraverit Judam, quando corpus et sanguinem Christi sumpsit indigne. Dicitur autem diabolus hominem introire, non quod illabatur essentiæ ejus: sed ubi operatur, ibi est; estque in loco definitive, et infra terminos hominis dimensivos continetur, atque in sensibus interioribus operatur, non autem directe in intellectu, secundum Thomam. Præterea, Satan intravit in Judam, non propter buccellæ malitiam, sed propter ipsius Judæ ingratitudinem incorrigibilemque duritiam, qui tot beneficiis et obsequiis sibi a Christo impensis, toties quoque a Christo modeste, occulte et patientissime increpatus, non pœnituit, neque cessavit quousque conceptum malignitatis affectum deduxit in opus. Vel forsitan Judas consideravit se per buccellam reserari a Christo ipsi Joanni: quo viso, exasperari cœpit et indignari; sicque dæmon plus quam ante possedit vasculum suum.

Et dicit ei Jesus: Quod facis, id est, facere intendis et optas, fac citius, eundo ad principes sacerdotum, ut me tradas eorum ministris, quos intendis tecum adducere. Hoc Christus dicit, non exhortando, consulendo vel imperando, sed permittendo et prænuntiando, sicut sæpissime ait in Psalmis, Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum; et Obscurentur oculi eorum ne videant. Item, quod ait, Citius, non dicit desiderando festinatam iniquitatem Judæ, sed celerem redemptionem naturæ humanæ, et quoniam hora passioni præfixa jam proxima fuit.

Hoc autem nemo scivit discumbentium, id est discipulorum, qui cum Christo edebant, et adhuc ad mensam sedebant, ad quid Christus dixerit ei, videlicet Judæ, id est, nullus discipulorum intellexit sensum horum verborum, præter Judam. Et mirum si Joannes, cui Christus proditorem propalavit, non intellexit hæc verba. Ad quod dici solet, quod Joannes auditis verbis Christi et cognito proditore, tam tristis fuit atque attonitus, quod non advertit verba sequentia. Vel forte Joannes dicendo, Nemo discumbentium, excipit se ipsum, sicut et Judam, quia nunc dixit quod Christus sibi ostendit proditorem: per quod innuit se verba sequentia intellexisse. Quidam enim discipulorum putabant, quia loculos habebat Judas, id est repositoria in quibus posuit et portavit eleemosynas Christo datas. De loculis istis dictum est plenius in præcedenti capitulo.

Quod dixisset, id est, verbis præinductis significasset, ei Jesus, Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum, id est victualia pro die Paschæ necessaria; aut ut egenis aliquid daret: quoniam Judas procurator Christi habuit loculos. Christus enim ad hæc duo voluit eleemosynas capere secumque deferre, ut et ipse atque discipuli ejus ex eis vescerentur, et de reliquo pauperes alerentur seu vestirentur. — Quæritur, quomodo discipuli ista putabant, quum Christus eis prædixerit

Ps. LXVIII, 28. Ibid. 24.

In Joann. xxii, 6.

Matth. xxvi, 2. vers. 21. quod sexta feria occideretur, jamque protestatus fuit quod ab uno eorum esset tradendus. Dicendum, quod præ tristitia, turbatione atque angustia, vix spiritum habebant, nec pensabant quæ audierunt. Non tamen putabant verba Christi sibi invicem esse contraria, aut non vera. Et forte quod Christus nondum determinavit eis certam horam tempore hujus cœnæ, vel quod in nocte instante caperetur; sed hoc postea retulit eis, sicut post pauca subjungitur.

30

Quum ergo accepisset ille proditor buccellam intinctam, in ore, et eam manducasset. Aliqui tamen dicunt, quod accepit eam dumtaxat in manu. Exivit continuo, agitante diabolo, qui animam ejus penitus induravit et excæcavit. Unde ait Psalmista : Egrediebatur foras, et loquebatur in id ipsum. Erat autem nox, quæ est tempus magis aptum ad hujusmodi opera proditionis quam dies. Erat quoque densissima nox in corde Judæ, quia caligine impietatis et falsitatis erat repletus. Et certum est quod Cœna celebrata, poterat esse nox.

Ps. xl, 7.

31

Quum ergo exisset Judas ad prodendum Jesum, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis. Hoc quadrupliciter accipi potest : Primo de Filio hominis quantum ad corpus ejus mysticum, ut sit sensus : Nunc clarificatus est Filius hominis, id est, per recessum filii perditionis seu Judæ a societate mea, purgatum est corpus meum mysticum, collectio discipulorum meorum, hæc mea Ecclesia, id est a commixtione pestiferi emundata. Decor autem et impuritas discipulorum redundat quodammodo in magistrum : ideo falsis discipulis abdicatis, clarificatur magister. Secundo sic : Nunc clarificatus est, id est, verax et justus ostensus est, Filius hominis, per hoc quod vitiosum discipulum a se removit, dicendo : Quod facis, fac citius. Tertio, secundum Augustinum et Bedam : Nunc clarificatus est Filius hominis, id est, per separationem Judæ ab electis discipulis, præfigurata est clarificatio Christi quam habebit in die judicii, quando separabit prædestinatos a reprobis, sicut separat pastor agnos ab hœdis : per quam segregationem omnibus declarabitur veritas atque justitia Christi. Quarto sic : Nunc clarificatus est, id est, in proximo est ut per passionem et resurrectionem ac diversa miracula clarificetur, seu vere ac sublimiter agnoscatur, Filius hominis : sicut nunc sæpe præhabitum est. Et Deus Pater vel Trinitas, clarificatus est in eo, id est Christo : quoniam quidquid Christus ut homo fecit, dixit et pertulit, totum retulit totumque cessit ad honorem et gloriam Patris ac Trinitatis. Unde superius dixit : Ego non quæro gloriam meam, sed honorifico Patrem meum; et iterum, Ego quæ placita sunt ei facio semper. Dicitur autem Deus Pater vel Trinitas per Christum hominem clarificatus, non in se, sed in cordibus hominum, qui per Christum ad Dei veram notitiam cultumque devotum perducti sunt. Simili modo dicitur Deus ab hominibus sanctificari, magnificari seu exaltari.

Matth. xxv, 32.

Joann. viii, 50, 49.

Ibid. 29.

Ezech. xxxviii, 23; Ps. xlv, 11.

Si, pro quia, Deus Pater seu Trinitas clarificatus est in eo, id est per Christum, modo jam dicto, et Deus Pater seu Trinitas clarificabit, id est, gloria immortalitatis ornabit, eum, videlicet Christum, quantum ad corpus assumptum, in semetipso, id est in se Deo Patre vel Trinitate, in quo consistit beatitudo Christi secundum quod homo est. Unde dicit, In semetipso, ad innuendum cœlestem ac sempiternam glorificationem corporis Christi : quam clarificationem promeruit Christus, honorando et clarificando Deum, secundum modum præfatum, juxta illud Apostoli : Factus est obediens usque ad mortem, propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen. Et continuo clarificabit eum, id est, statim tertia die eum resuscitabit, corpore glorificabit, et hominibus revelabit. Hoc constat impletum in die Paschæ, sicut Christus prædixit in Psalmo : Non derelinques animam meam in inferno, nec

Philipp. vii, 8, 9.

Ps. xv, 10.

Act. III, 13.

Is. XLIX, 5.

33

Luc. XXIV, 44.

Act. I, 3.9

Joann. VII, 34.

Ibid. 35.

Ibid. VIII, 21.

Ibid. 22.

34

I Joann. III, 18. dabis Sanctum tuum videre corruptionem; et in Actibus Petrus: Deus (inquit) patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum. Per Isaiam quoque Christus testatur: Glorificatus sum in oculis Domini.

Filioli. Filiolos vocat discipulos, quia adhuc pusilli fuerunt seu imperfecti, vel ad insinuandum teneritudinem dilectionis suæ ad eos. Adhuc modicum, id est pauco tempore, vobiscum sum eo modo quo nunc, puta in carne passibili, et conversatione consueta ac naturali. Sic enim non fuit cum eis nisi usque ad horam suæ captionis seu mortis. Secundum hunc modum exsistendi, dixit Christus post passionem discipulis: Hæc sunt verba quæ locutus sum vobis, quum adhuc essem vobiscum. Sed quoniam in Actibus habetur, quod Christus post passionem suam apparuit suis per dies quadraginta, potest sic accipi: Adhuc modicum, videlicet usque ad ascensionem, vobiscum sum visibiliter, quamvis impassibiliter. Quæretis me; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, id est ad Patrem et regnum cœleste, vos non potestis venire, quamvis sitis in statu salutis (quia nunc dixi quod mundi estis), nisi ego primo intravero, et januam regni aperuero, seu moriendo vos a reatu originalis peccati fecero liberos. Hæc verba, videlicet, Quo ego vado vos non potestis venire, dixit Salvator Judæis: quæ illi non intelligentes, dixerunt, Numquid in dispersionem gentium iturus est? Item alio loco, quando perversi Judæi dixerunt: Numquid interficiet semetipsum? Et vobis dico modo, pro speciali et maximo documento.

Mandatum novum, id est a vetustate peccati eripiens animam, eamque spiritualiter innovans, do vobis, videlicet, ut diligatis invicem sicut dilexi vos, id est spiritualiter, sancte et ordinate; non carnaliter, nec lingua dumtaxat, sed opere et veritate. Christus autem dilexit nos ordinatissime et efficacissime ac ferventissime. Sic ergo unus nostrum alium debet amare ordinate, utpote ad ultimum finem, qui est æterna felicitas, efficaciter subveniendo ei in omnibus necessariis atque utilibus, præsertim in spiritualibus, imo ponendo animam suam pro proximo suo in certo casu, ut dictum est; item ferventer, ut magno affectu desideret omne bonum alterius. Denique, ad insinuandum quam diligenter sit observandum istud præceptum, Christus repetit, ut et vos diligatis invicem. Hinc Petrus exhortatur: Ante omnia mutuam in vobis metipsis caritatem continuam habentes, quoniam caritas operit multitudinem peccatorum. De hoc caritatis præcepto multa pulchra atque magnifica scribit Joannes in prima sua Canonica, ut est: Qui diligit, in lumine permanet; qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quoniam tenebræ obcæcaverunt oculos ejus; qui non diligit, manet in morte.

Itaque præceptum de dilectione proximi novum a Christo vocatur, non quantum ad tempus, quia in veteri Testamento traditum fuit. Unde quum Scriba interrogasset, Quod est mandatum magnum in lege? Christus respondit, quod primum maximumque mandatum legis fuerit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc. Secundum autem, inquit, simile est huic: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Sed dicitur novum, quoniam renovat observantem. Vel dicitur novum, quantum ad modum tradendi, quia in novo Testamento præcipitur frequentius, excellentius et latius quam in veteri lege. Nihilo minus Christus diu ante Cœnam dedit istud præceptum, videlicet in sermone quem fecit in monte, ut patet in Matthæo. Ibi enim præcepit inimicos amari. — Quæritur, quum præceptum diligendi Deum sit summum, primum et maxime renovativum, cur de dilectione proximi ait Salvator: Præceptum novum do vobis, ut diligatis invicem. Dicendum quod ideo, quoniam dilectio Dei et proximi inseparabiles sunt. Eadem nempe est ca-

Joann. X, 11.

I Petr. IV, 8.

I Joann. II, 10.

Ibid. 11.

Ibid. III, 14.

Lev. XIX, 18.

Matth. XXII, 36.

Ibid. 37, 38.

Ibid. 39.

Ibid. V, 44. ritas habitualis qua Deus proximusque diligitur, quoniam ratio diligendi proximum est Deus. Unde Scriptura quandoque constituit perfectionem in dilectione Dei, ut omnibus constat; quandoque in dilectione proximi, ut quum dicit Apostolus, Qui diligit proximum, legem implevit;10 quandoque in dilectione Dei et proximi, ut quum asserit Veritas: In his duobus præceptis tota lex pendet et Prophetæ.11 Verum hæc intelligenda sunt in quantum in dilectione Dei includitur dilectio proximi, et econtra. Absolute vero loquendo, summa perfectio consistit in actu caritatis, maxime Dei. Propter quod dicit Apostolus: Finis præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.12

35

In hoc cognoscent, id est, cognoscere poterunt, omnes rite considerantes, et si non certitudinaliter, tamen conjecturaliter et satis probabiliter, quia discipuli mei estis, id est veraciter christiani, et meis sermonibus obedientes, si dilectionem, non carnalem vel naturalem, sed divinam et spiritualem, infusam et meritoriam, puram atque gratuitam, habueritis ad invicem. Quamvis enim per alias quasdam virtutes hoc possit cognosci, videlicet per humilitatem et veram patientiam, per audientiam verbi Dei; maxime tamen per dilectionem cognoscitur, quum ipsa sit vita animæ, origo, forma et finis virtutum, pertinens maxime ad gratiam gratum facientem. — Denique, sicut apud Matthæum loquitur Christus, Discite a me quia mitis sum et humilis corde;13 nec ait, Discite a me mundum creare, miracula facere, dæmonibus imperare, cordium arcana cognoscere: sic loco præsenti disseruit, In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem; et non ait, Si miracula feceritis, si omnium gentium linguas noveritis, si dona prophetiæ, sapientiæ, scientiæ sortiti fueritis, vel alia quælibet bona ad gratiam gratis datam spectantia: quoniam omnia hæc bonis et malis exstant communia. Quo docemur super omnia et in omnibus dilectionem exquirere, custodire et consummare, sine qua nihil nobis prodest vel sufficit ad salutem. Propter quod dicit Apostolus: Si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.14 — Postremo et hoc intuendum, quod qui unum hominem odit, nec Deum, nec aliquem alium, neque se ipsum veraciter diligit: est enim in mortali peccato. Ideo omnem hominem, quantumlibet adversantem, amare necesse est.

Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Hoc Petrus interrogat ex fervore et pia præsumptione. Nam et paulo ante audivit a Christo: Quo ego vado vos non potestis venire. Petrus ergo ex fervore cupiens ire cum suo magistro, et ex pia (quamvis incauta) præsumptione arbitrans se potentem ad omnia sustinenda propter Christum, sciscitatur Christum quo iret, tanquam diceret: Sequar te per ignem et aquam, solaque mors auferet me a te in vita præsenti, et per hujusmodi mortem merebor tecum æternaliter permanere in patria. Christus autem non directe respondet Petro, sed cogitationi ejus occurrit, præsumptionemque reprimit, subdens:15 Quo ego vado non potes me sequi modo: id est, nondum tantæ perfectionis es ut possis propter justitiam mori, vel per mortem martyrii patriam ingredi; sed oportet ut ego pro te et ante te moriar, atque moriendo tibi gratiam perfectionis merear, quam consequeris quum misero tibi Spiritum Sanctum, et ex tunc vere paratus eris mori pro me et ingredi regnum cœleste post me. Unde subjungitur: sequeris autem postea. Nam postea crucifixus est propter Christum Romæ.

Dicit ei Petrus, ex indiscreto fervore et confidentia propriarum virium inordinata: Quare non possum te sequi modo? quasi dicat: Utique possum. Ideo addit: Animam meam pro te ponam, id est, me ipsum seu vitam corporalem pro tuo amore et pro te finaliter possidendo morti exponam.16 Quamvis hoc falsum fuerit materialiter pro tempore dominicæ passionis, quia oppositum accidit; tamen formaliter verum fuit, quoniam Petrus sic intendebat. Sed quomodo audebat tam aperte contradicere verbis Christi? Numquid voluit Christum probare mendacem? Non utique; sed forte putavit verba Christi mystice intelligenda, vel præadvisando prolata, ita quod pertinerent quasi ad prophetiam comminationis, quæ aliquando non impletur. Respondit Jesus: Animam tuam pro me pones hac vice? Hoc dicit Salvator, non affirmando, sed pie insultando et abnegando. Propter quod subditur: Amen, amen dico tibi, non cantabit gallus hac nocte, donec, id est quousque, ter me neges.17 Idem dicunt Matthæus et Lucas. Sed videtur contrarium, quod apud Marcum legitur:18 In hac nocte, antequam gallus bis vocem dederit, ter me es negaturus.19 Dicendum, quod per galli cantum intelligitur totum exercitium galli in cantando, videlicet cantus ejus usque ad consummationem, seu cantus sui terminationem.

Footnotes

  1. In Joann. xi, 33; xii, 27. ↩

  2. Joann. xii, 27. ↩

  3. Zach. ii, 8. ↩

  4. Marc. xiv, 19. ↩

  5. Matth. xxvi, 22; ↩

  6. Matth. xxvi, 25. ↩

  7. vers. 8. ↩

  8. vers. 2. ↩

  9. vers. 10. ↩

  10. Rom. xiii, 8. ↩

  11. Matth. xxii, 40. ↩

  12. I Tim. 1, 5. ↩

  13. Matth. xi, 29. ↩

  14. I Cor. xiii, 2. ↩

  15. *[Respondit Jesus:] ↩

  16. I Tim. i, 5. ↩

  17. Luc. xxii, 34. ↩

  18. Matth. xxvi, 34; ↩

  19. Marc. xiv, 30. ↩

Chapter 35 of 51