Articulus 35
DECLARATIO CAPITULI QUARTIDECIMI : ET AIT DISCIPULIS SUIS : NON TURBETUR COR VESTRUM.
VIDENS insuper Christus animas discipulorum vehementer desolatas: primo, quoniam se mox moriturum asseruit; secundo, quia ab uno ipsorum se dixit tradendum; tertio, quia Petri negationem prædixit. Imo, ut alii referunt Evangelistæ, quando Petro hoc dixit, ceteris quoque discipulis loquebatur, Omnes vos scandalum patiemini nocte ista in me.1 Hinc igitur turbabantur vehementissime, intimeque dolebant, præsertim quoniam Christi mox futuram resurrectionem, suamque ab illo consolationem non attenderunt.2 Mitigans ergo Christus eorum mœrorem, ait discipulis suis: Non turbetur cor vestrum. Supra dixit Christus, Nunc anima mea turbata est;3 et in Cœna turbatus est spiritu. Quomodo ergo nunc ait discipulis, Non turbetur cor vestrum, præsertim quum ejus actio sit nostra instructio, et ipse cœpit facere et docere?45 Dicendum, quod ibi dictum est de turbatione inferioris partis animæ sponte assumpta, quæ sequitur rationem, nec actum intellectivæ partis obfuscat, nec mentis tranquillitatem diminuit. Christus vero nunc admonet de turbatione inordinata, rationem præveniente et impediente, quæ paci et tranquillitati opponitur: quæ turbatio consurgit ex passione animi immoderata, puta tristitia, dolore, ira. Talis igitur turbatio est abjicienda in omni adversitate, per veram ac stabilem patientiam, et studendum est paci internæ.
Creditis in Deum verum et vivum, omnium Creatorem. Forte discipuli nondum habuerunt explicitam resolutamque fidem de Trinitate, sicut nec de divinitate Christi, quamvis Christus utrumque frequenter insinuaverit eis: rudes quippe fuerunt, non intelligentes quæ dicebantur. Et in me credite, quoniam ego sum Deus. Consequens enim est, ut qui credunt in Deum, credant in me. Imo qui non credunt in Christum, non habent fidem formatam, nec credunt in Deum, sed infideles censentur. His verbis Christus suam divinitatem demonstrat, quoniam non est
Joann. 1, 7. credendum in aliquem, nisi in verum Deum, quum fides sit virtus theologica, cujus objectum est Deus seu veritas prima : quamvis alicui vel per aliquem possit credi, quemadmodum de Præcursore inductum est : Hic venit in testimonium, ut omnes crederent per illum. Denique his verbis ostendit se Christus sic occidendum, ut tamen incessanter permaneat vivus, potens se ipsum suscitare, suosque discipulos, quos corporaliter deseruit, conservare : per quod consolatur mœstos discipulos, quos rursus consolatur commemoratione et pollicitatione futuræ felicitatis.
In domo Patris mei, id est in Ecclesia triumphanti, in cœlesti beatitudine, in patria Beatorum, mansiones multæ sunt, id est diversi gradus præmiorum, variæ dignitates et distinctiones in participando fruitionem bonitatis divinæ, secundum quod in præsenti vita fuerint gradus atque distinctiones meritorum, quibus præmia correspondent. Et caritatis fervori correspondet ac datur præmium essentiale, quod est visio Dei per speciem. Propter quod visio Dei in mentibus comprehensorum distinguitur quantum ad gradum perfectionis, secundum quod unus in via ferventius dilexit Deum quam alter. Unus enim clarius intuetur, ac dulcius atque perfectius fruitur Deo quam alter, quoniam caritatis affectio aperit capacemque efficit mentem amantis amanti. Unde qui ardentius Deum dilexit, plenius eum participat, possidet, retinet.
Matth.xx, 9, 10.
Oportet scire, quod beatitudo ista seu divina fruitio dupliciter consideratur : Primo, per comparationem ad suum objectum, quod est Deus : et sic una est, æqualis et indistincta, quia ex parte Dei non habet gradum aut differentiam. Unde omnibus in vinea Dei laborantibus, dicitur idem denarius dari diurnus, per quem vita designatur æterna. Secundo, per comparationem ad subjectum, quod est mens creata Deo unita : sicque diversificatur, multiplicatur, distinguitur, secundum modum prætactum. Porro in patria, ex spiritibus angelicis et humanis, seu angelis et hominibus, una constat et resultabit Ecclesia, quæ vocatur triumphans, ita quod singuli hominum electorum ad aliquem pertinebunt chorum seu ordinem angelorum. Sicque secundum differentiam angelicorum ordinum, accipi potest diversitas cœlestium mansionum, quæ non est corporaliter accipienda. Ubi vitandus est error Eustachii, qui dixit ex hominibus prædestinatis decimum chorum constitui, ita quod præter Christum et ejus beatissimam Genitricem, nullus hominum posset ad angelicæ beatitudinis parilitatem, imo nec ad angelorum infimi ordinis æqualitatem pertingere, quantumcumque proficeret.
De his differentibus mansionibus domus Patris æterni accipi potest quod dicit Salvator : Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut quum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula. Quemadmodum enim viatores in quibus Deus per fidem et gratiam habitat, dicuntur domus, templum et Ecclesia Dei, dicente Apostolo, Templum Dei sanctum est, quod estis vos; rursusque, Christus fidelis fuit in domo sua, quæ domus sumus nos : sic comprehensores, in quibus habitat Deus per gloriam, dicuntur domus et templum, atque triumphatrix Ecclesia Patris, de qua in Apocalypsi habetur : Civitas non eget sole neque luna, nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus. Et ad Galatas Apostolus ait : Illa quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra. In hac domo multæ sunt mansiones, quoniam mentes istorum Deus diversis modis inhabitat. Nihilo minus potest per domum Patris intelligi ipsum cœlum empyreum, quod est summi Regis palatium, locusque Beatorum : in quo sunt multæ mansiones, quia in civibus hujus loci sunt distinctæ præmiorum participationes.
Si quo minus, id est, si aliter esset, seu minus quam vobis nunc dixi, videlicet, si jam in domo Patris mansiones multæ
Luc. xvi, 9.
ICor. III, 17.
Hebr. III, 5, 6.
Apoc. XXI, 23.
Galat. IV, 26. non essent, dixissem vobis quod subditur : Quia, id est quod, vado parare vobis locum, id est mansionem in domo Patris cœlestis. Sed hoc dicendum non fuit, quoniam jam paratæ sunt mansiones istæ ex parte Dei, qui tantæ bonitatis, potestatis et sapientiæ est, quod paratus est omnibus cor mundum habentibus dare mansionem in domo sua cœlesti. Hinc in Matthæo inducitur : Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.6
Et si abiero, id est, in ascensione a vobis corporaliter recessero cœlum introeundo, et præparavero vobis locum. Quomodo intelligendum est hoc? Jam enim dixit mansiones esse paratas : qualiter ergo vadit ut præparet eas? Dicendum, quod mansiones paratæ sunt quantum est ex parte Dei, sed qui ad eas pervenient, indigent præparari a Christo, ut digni sint ad illas perduci. Est itaque sensus : Et præparavero vobis locum, id est, Spiritum Sanctum misero vobis, per cujus virtutem et gratiam præparabimini ad adipiscendum locum mansionis cœlestis. Vel præparat Christus locum electis, interpellando secundum quod homo est, Deum Patrem pro ipsis, quemadmodum ad Hebræos dicit Apostolus :78 Non in manufacta sancta Jesus introiit, exemplaria verorum, sed in ipsum cœlum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis;9 et alibi, Qui etiam (inquit) interpellat pro nobis. Iterum venio, id est, in morte cujuslibet vestrum redibo ad vos, saltem invisibiliter seu per effectum, et per angelos quos mittam ut animas vestras adducant ad meum tribunal; et accipiam vos ad me ipsum, id est, mihi vos copulabo loco et gloria, transferendo animas vestras de via, peregrinatione atque exsilio, ad patriam, ut ubi sum ego, id est in regno cœlesti, in quo ego jam sum per divinitatem.10 Nemo enim ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo. Vel, Ubi ego sum, id est, in tali beatitudine, qualem anima mea nunc habet videndo Deum per speciem. Et vos sitis, quantum ad animam ante diem judicii. Animæ enim quum fuerint ab omni reatu immunes, mox perducuntur ad patriam, juxta illud divi Pauli : Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, æternam in cœlis.11 — Quidam exponunt sic : Iterum venio, id est, in fine mundi visibiliter redibo : secundum quod in Actibus Apostolorum angeli dicunt, Quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum, sic veniet;12 et accipiam vos ad me ipsum, id est, in corpore et anima glorificatos transferam vos ad aulam cœlestis palatii.
Et quo ego vado, id est terminum ascensionis meæ, videlicet Patrem, scitis, saltem per fidem implicitam, imo explicitam, loquendo de paternitate in generali. Sæpissime enim Apostoli audierunt ab ore Christi quod vocavit Deum Patrem, dicendo : Pater meus qui est in cœlis; et, Gratias ago tibi, Pater; et, Pater, clarifica nomen tuum.13 Sed quod Deus esset Pater Christi paternitate naturali, ita quod Jesus esset Filius Dei naturalis et unicus, verusque Deus, et Patri consubstantialis, nondum stabiliter cognoverunt.1415 Et viam scitis, id est, viam qua itur ad Patrem aliquo modo, quamvis imperfecte, cognoscitis, scilicet me, vel passionem meam, per quam vado ad Patrem.
Dicit ei Thomas, loquens in persona sui et condiscipulorum, saltem quorumdam : Domine, nescimus quo vadis, id est terminum tuæ abscessionis a nobis; et quomodo possumus viam qua itur ad Patrem scire? Videtur Thomas verbis magistri directe contradicere. Non tamen putavit Jesum aliquid falsi dixisse, nec intendebat verba ejus reprobare; sed æstimavit dictum Christi et suum posse simul stare, quoniam Christus sæpe loquebatur figuraliter et obscure. Denique utrumque verum fuit. Sciebant enim viam et terminum confuse et incomplete; nesciebant autem determinate et proprie. Rursus, sciebant viam et finem seu terminum materialiter, non formaliter. Sciebant enim ea per fidem quoad id quod sunt, non tamen sub propria eorum ratione formali qua hujusmodi sunt. Sciebant nempe, sed nesciebant se scire. Nam noverant Christum et Patrem eo modo quo dictum est; sed quod Christus esset via, et Pater terminus itineris Christi, ignoraverunt.
Dicit ei Jesus, ostendens quod utique noverant viam, quoniam noverant Jesum: Ego, secundum quod homo, Dei et hominum mediator, advocatus et pontifex hominum, et Dei placator, sum via qua itur ad Patrem spirituali accessu, amando, contemplando et obediendo, veritas, et vita, secundum naturam divinam.161718 Ego enim et Pater sumus una, æterna, infinita exemplarisque veritas, quæ est divina essentia, omnis veritatis creatæ origo fontana, mensura, finis et causa; sumus quoque una vita supersubstantialis, superplena, incomprehensibilis et perfecta. Ergo cognoscendo Filium, cognoscebant quodammodo Patrem, qui est id quod Filius. Ex quo ultra elicitur, quod Christus sit terminus nostræ tendentiæ, utpote finis noster et vera felicitas. Imo, quemadmodum ivit ad Patrem, secundum naturam assumptam, a quo missus fuit; sic ivit ad se ipsum, secundum quod Deus est, quoniam et a se ipso ut Deus missus est. Ivit nempe ad Patrem, quasi sessurus ad dexteram ejus, id est in potioribus bonis Patris. Illa autem sunt etiam bona Filii secundum ejus divinitatem, quemadmodum infra testatur: Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt.19 Itaque Christus est via qua imus, veritas in qua ambulamus, vita ad quam pertingimus. Via est, in quantum nos Deo reconciliat; veritas, in quantum nos sua visione felicitat; vita, in quantum nos sua fruitione perfundit.
Deinde ostendit quod sit via. Nemo venit ad Patrem, in præsenti per gratiam, nec in futuro per gloriam, nisi per me, id est me salvatorem mundi credendo et imitando. Imo nunquam aliquis adultus est salvatus, nisi habendo fidem saltem implicitam de Christo. Unde superius dixit se ostium ovium et pastorem.20 Ipse ergo Christus est dux noster, ipse porta, via et janua, ipse medius inter Patrem et nos, per cujus incarnationem deificamur, per cujus passionem et mortem vivificamur, cujus merito, virtute et gratia Deo Patri conjungimur.21
Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis. Jam dixerat Christus, Et quo ego vado scitis, et viam scitis, videlicet, quia Patrem et Filium cognoscebant: quomodo ergo nunc ait, Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis, quasi nec Filium nec Patrem cognoverint? Dicendum, quod aliquo modo noverunt, et aliquo modo non noverunt, ut sit sensus: Si cognovissetis me, fide illuminata atque distincta, secundum deitatem meam, et Patrem meum utique cognovissetis, eodem modo et tam clare ut me: primo, propter Patris et Filii substantialem identitatem seu unitatem; secundo, quoniam Pater et Filius sunt correlativa, quorum natura est ut uno cognito, cognoscatur et reliquum; tertio, quoniam Pater et Filius adeo similes sunt, ut uno cognito, alius cognoscatur; quarto, quoniam Filius est naturalis et perfecta Patris imago, in qua quidquid Patris est, plenissime splendet.
Et amodo, id est ex hoc tempore, scilicet post passionem meam, cognoscetis eum magis perfecte quam modo, præsertim quum misero vobis Spiritum Sanctum; in patria vero cognoscetis eum sicuti est;22 et vidistis eum visione interiori, confusa et imperfecta, eo modo quo vidistis me secundum naturam divinam. Crediderunt enim Apostoli omnia verba Christi esse vera: et quoniam Christus dixit se Patri consubstantialem, dicendo, Ego et Pater unum sumus, ac multa similia;23 idcirco discipuli cognoverunt aliquo modo Christum secundum divinitatem, quamvis illa cognitio fuerit instabilis, imperfecta, obscura.
Dicit ei Philippus frater Nathanaelis: Domine, ostende nobis Patrem, quem dicis jam visum a nobis. Quasi dicat: Tu dicis quod vidimus Patrem, quod intelligi non potest nisi de visione imperfectæ notitiæ: ideo, precor, ostende nobis Patrem, id est, ad perfectam et claram perduc nos Patris notitiam. Et sufficit nobis, id est, nil amplius appetemus, quoniam visio ista est finis noster ac vera felicitas, nec Pater seorsum cognoscitur, sed una divina Persona nota, tota superbenedicta agnoscitur Trinitas. Quidam asserunt, quod Philippus putabat Patrem posse corporalibus oculis conspici, quemadmodum Christus sensibiliter videbatur. Sed non puto hoc verum. Sic enim Philippus fuisset de numero hæreticorum qui posuerunt Deum in sua natura esse corporeum; nec opinor quod Christus tantam Dei ignorantiam inesse permisit cordibus discipulorum suorum amantissimorum, præsertim quum superius dixerit mulieri Samaritanæ: Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet.24 Talem utique modum orandi instruxit Apostolos.25
Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, id est, tam diu conversatus sum inter vos, et multa de Deo vos docui, et non cognovistis me distincte, scilicet, quod sum Deus Dei Unigenitus et homo in una persona: quod toties vobis insinuavi? In quo patet maxima ruditas vestra. Sed quum Philippus dixerit, Ostende nobis Patrem, cur Christus increpat eos de hoc quod ipsum necdum cognoverunt? Dicendum quod ideo, quoniam causa ignorandi Patrem fuit ignorantia Filii, qui ideo venit in mundum ut homines ad Dei Patris cognitionem perduceret (juxta illud Joannis: Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum);26 et quia per idem est ignorare Filium et Patrem. Propter quod subditur: Philippe, qui videt me, id est, vere cognoscit me secundum divinitatem, videt et Patrem oculo mentis, eo modo quo conspicit me: qui enim videt me per fidem, videt et Patrem per fidem, et qui videt me per speciem, videt et Patrem per speciem. Hoc est quod jam paulo ante disseruit: Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis. Rationes autem hujus jam assignatæ sunt quatuor: quarum unam solam tangit Augustinus, scilicet, quod istud dictum sit propter omnimodam similitudinem Filii cum Patre: sicut de duobus valde similibus dicimus, Vidistis istum, illum vidistis. Quomodo tu dicis in persona discipulorum, Ostende nobis Patrem, quasi nullo modo videritis eum, et quasi seorsum cognosceretur sine me, et quasi cognitio Patris dignior esset quam notitia mei? Hæc quippe videtur Philippus in sua prece præsupposuisse: quæ erronea sunt. Ideo pius magister increpat discipulum sic precantem, Ostende nobis Patrem: non quod hoc orandum non sit, sed quia orandum non est secundum æstimationem qua id oravit Philippus.
Non credis quia ego secundum divinitatem sum in Patre, et Pater in me est per identitatem substantiæ? Quum enim Pater sit sua essentia, Filius quoque sit eadem essentia, ubi est essentia Patris, et ibi Pater; et ubi essentia Filii, ibi et Filius. In tribus vero divinis Personis est una essentia: ideo singulæ earum in singulis sunt. Hunc modum ponit vir magnus S. Hilarius. Damascenus ait unamquamque divinam Personam esse in alia per circumincessionem. Insuper palam est quod Pater est in Filio sicut in naturali imagine Patrem perfecte repræsentante; Filius quoque in Patre tanquam in proprio sempiternoque fonte, a quo immanenter egreditur, et inegressibiliter oritur. Certum enim est quod quælibet divina Per-sona est in alia sicut amatum et cognitum in amante et cognoscente. Sed quia hoc creatis prædestinatisque mentibus et Deo commune est, idcirco dicendum quod quælibet divina Persona est in alia sicut amatum et comprehensum in amante et comprehendente plenarie, ita quod quælibet divina Persona cognoscit ac diligit aliam quantum amabilis cognoscibilisque consistit, utpote amore penitus infinito, immensum ardorem habente, et cognitione claritatis immensæ. Propter quod quælibet est in alia incomprehensibiliter, intime et superintimissime : quia quo amor ferventior, eo intimiorem efficit unionem.
Verba quæ ego loquor vobis per corpus assumptum, a me ipso secundum naturam assumptam non loquor, id est non sensu vel adinventione humana, sed ex inspiratione et regulatione æternæ et increatæ sapientiæ, quæ per meam humanitatem loquitur et operatur, sicut per instrumentum unitum, animatum et proprium, quod deviare non potest. Unde sicut lingua Christi movebatur ab ejus anima ad loquendum, sic anima ejus in omnibus dirigebatur a Divinitate ad intelligendum, et ad cetera omnia quæ peregit. Vel quod ait, me ipso non loquor, intelligi potest de Christo secundum divinitatem, ut sit sensus : me ipso non loquor, id est, a me ipso non habeo potestatem et sapientiam loquendi et operandi, quoniam a me ipso non sum, sed quidquid habeo et sum, accepi per generationem æternam a Patre. Unde superius dixit : A me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor.27
Pater autem in me manens, ipse facit opera. Pater mansit in Filio secundum naturam assumptam, quia per summam singularemque gratiam habitavit in eo sicut in templo. Unde superius dixit Christus de corpore suo :28 Solvite templum hoc. Porro, secundum Filii divinitatem, ipse Pater mansit et manet in Filio, quia invariabiliter perseverat et est in eo per identitatem naturæ et circumincessionem, sicut nunc dixit Filius : Ego in Patre, et Pater in me est. Pater igitur facit opera, id est miracula et cetera universa Christi gesta : et hoc dupliciter : Primo, quia per Christum ut hominem operabatur et egit, sicut per instrumentum atque ministrum, ita quod quidquid Christus homo fecit, fecit virtute Patris, Patre operante tanquam causa principali, et Christo homine tanquam causa instrumentali. Secundo, quoniam Pater omnia fecit per Filium secundum divinitatem ipsius, juxta illud : Omnia per ipsum facta sunt.29 Itaque, per hoc quod ait Filius, Pater in me manens, ipse facit opera, innuit quod sua ac Patris tanta est similitudo et unitas, atque tam intima unio seu exsistentia unius in alio, quod opera eorum sint eadem, seu operatio indivisa. Ex quo sequitur quod amborum sit una potestas et una essentia. Quæ enim substantialiter distinguuntur, in opere diversificantur. Hinc dictum est supra : Quæcumque facit Pater, hæc et Filius similiter facit.
Deinde Christus affatur discipulos in communi. Non creditis (quasi dicat : Hoc imo credere debetis) quia ego in Patre, et Pater in me est? Alioqui, id est, si propter verba mea non creditis hoc, propter opera ipsa credite, id est, ex consideratione totius vitæ meæ, quam scitis fuisse sanctam et irreprehensibilem, et miraculorum meorum, quorum aliqua totam facultatem naturæ excedunt, ceterorumque magnalium meorum, scilicet, quod futura pure contingentia prænuntiavi, cordiumque reseravi arcana, credite quod ego in Patre sum, et ille in me, ita quod amborum sit una essentia et potestas, indivisaque opera. Amen, amen dico30 vobis, qui credit in me per fidem perfectam, opera miraculosa quæ ego facio, et ipse faciet similia eis, non sua virtute, sed mea. Unde Marcus ait : Signa eos qui crediderint hæc sequentur :31 In nomine meo dæmonia ejicient, linguis loquentur novis, etc. Et majora horum faciet. Hoc constat in Apostolis adimpletum, quoniam sua prædicatione plures converterunt quam Christus. Ipsi quoque converterunt eos qui nec legem scriptam receperunt. Rursus, Christus prædicavit in una plebe et uno idiomate, secundum quod ait :32 Non sum missus nisi ad oves, etc. Apostoli vero transierunt de gente in gentem, et omnium loquebantur gentium linguis.33 Iterum, Christus non legitur suscitasse nisi tres mortuos ; aliqui autem discipulorum plures suscitaverunt.34 Iterum, præcipuum quoddam inter opera Christi fuit, quod ad tactum vestimenti ejus sanabantur infirmi; sed de Petro inducitur, quod ejiciebant infirmos in plateas, quatenus Petro veniente, umbra ejus obumbraret quemquam ex illis, et curaretur.35 Denique, quod Apostoli dicuntur majora fecisse quam Christus, secundum Augustinum intelligendum est, non quoad opus operatum, quoniam Christus suscitavit mortuos, quod est maximum, nec majus miraculum fecerunt Apostoli; sed quoad modum agendi.
Causa vero cur credentes operarentur majora quam Christus, a Christo subjungitur : Quia ad Patrem vado, id est, quia ad Patrem ascendendo plenarie glorificabor in me ipso et in omnibus gentibus, ad quarum conversionem decet majora fieri a vobis, quam ego feci; et item decet ut quum glorificatus fuero in corpore, majora fiant in nomine meo, quam feci ego quum essem mortalis. Vel sic : Quia ad Patrem vado, id est, per hoc quod ascendo, fiet ut mittam vobis Spiritum Sanctum, quem ante ascensionem meam non potestis recipere : secundum quod dictum est, Spiritus nondum erat datus, quoniam Jesus nondum erat glorificatus.36
Et infra dicetur :37 Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. Quum vero Spiritum Sanctum in tanta plenitudine receperitis, facietis majora quam ego per me feci : non quod major erit virtus et gratia Spiritus Sancti in vobis quam in me, sed quoniam decens est ut quum ad Patris dexteram ascendens pervenero, per majora signa glorificer per meos fideles, quam antea per me ipsum.
Sed quum Christus simpliciter dicat, Qui credit in me, opera quæ ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet, videtur quod nullus sit veraciter christianus, nisi miracula operetur, et majora quam molitus est Christus. Et respondendum, quod Christus ad litteram loquitur maxime de perfectis fidelibus tempore primitivæ Ecclesiæ, certisque personis credentibus, electis ad hoc ut gratiam signorum sortiantur, sicque per eos alii convertantur. Si vero universaliter accipiatur sententia Christi, intelligenda est spiritualiter, quoniam devoti spiritualiter agunt miracula quæ Christus corporaliter gessit.
Mortuos nempe resuscitant, dum mortalibus vitiis implicatos convertunt ad Christum, reducendo eos ad vitam gratiæ in præsenti. Talibus enim dicit Apostolus : Filioli quos iterum parturio.38 Et hoc quodammodo majus est, quam corporaliter suscitare defunctum : ut asserit Augustinus, quod majus est impium justificare, quam cœlum et terram creare. Et juxta Gregorium, miracula ista spiritualiter exhibita, tanto sunt ampliora, quanto et spiritualiora. Melius tamen puto dicendum, quod verbum Christi quo ait, Qui credit in me, etc., intelligendum sit particulariter tam de credentibus quam de operibus. Præterea rationabiliter dici potest, quod Christus hæc dixerit ad insinuandum inæstimabilem potestatem fidei christianæ, si fuerit consummata : quia ut alio in loco ait Salvator, Omnia possibilia sunt credenti; et, Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Tollere, et jacta te in mare, etc.394041 Tantam namque efficaciam contulit Deus catholicæ fidei, ut sciamus quod Christi doctrina sit vere divina, quæ in se ipsa tam pura est atque perfecta ut digna sit fide absque miraculis.
Sed ne ex hoc quod dictum est, Majora horum faciet, crederet aliquis discipulos Christi Christo posse æquari, vel propria potestate operari, adjecit Salvator : Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, id est per me, seu per virtutem et merita eorum quæ pro humana salute424344
Matth. 1, 21. assumpsi, feci et pertuli. Nomen autem Christi, est Jesus, quod interpretatur Salvator. Idcirco in nomine Filii Dei et Christi Patrem petere, est illa rogare quæ vere expediunt animæ, scilicet bona spiritualia et honesta, quæ sunt virtutes, et dona, et gratia, vel etiam corporalia, in quantum necessaria sunt ad spiritualia bona adipiscenda, augenda, conservanda aut consummanda. Quodcumque ergo sic petieritis, hoc faciam, id est, exaudiam precem vestram, et implebo quod postulatis. Non dicit, Hoc faciet Pater, sed, Hoc faciam, ut ostendat se simul cum Patre exaudire, gratiamque conferre, justificare et salvificare, ita quod ipse et Pater sunt unus exauditor. In quo declarat se esse Patri æqualem, consubstantialem, verumque Deum, quoniam preces fidelium exaudire, justificare et salvare, Deo est proprium.
Interea, si quis rite consideret, sciet quod ineffabilis prorsusque incomprehensibilis sit profunditas sacræ Scripturæ, præsertim in evangelio excellentissimi evangelistæ deificati Joannis. Nam ubicumque aliquid de Christi humilitate in verbo vel facto ait Scriptura, mox aliquid de ejus sublimitate annectitur, et econtra frequenter, ne vel homo purus, vel Deus phantastice incarnatus putetur. Paris enim periculi est, secundum Leonem Papam, si illi vel nostræ naturæ humilitas, vel divinæ naturæ majestas inesse negetur. Quoniam ergo Christus nunc dixit, quod credentes in ipsum majora facturi essent quam ipse, ne ex hoc aliud quidpiam minus dignum sentiretur de Filio Dei, subjecit, Si quid petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam; et non dixit, Hoc faciet Pater: et tamen hoc infra ait, Si quid (inquiens) petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
Joann. XVI, 23.
Ut glorificetur Pater in Filio, id est, ad hunc finem principaliter vos exaudiam, quatenus Deus Pater gloriosus, pius atque omnipotens agnoscatur, et a fidelibus digne honoretur in Filio, id est per gratiam a Filio datam. Sed quoniam exaudire competit Christo ratione divinæ naturæ, in qua Patri æqualis est, advertendum quod Christus sic exaudit ut Pater per Filium glorificetur, id est ad gloriam Patris, ut etiam exaudiat ad gloriam sui ipsius ac Spiritus Sancti. Nam quidquid fit ad gloriam unius divinæ Personæ, ad totius supergloriosissimæ fit gloriam Trinitatis; et quidquid una divina Persona agit ad gloriam alterius, agit ad gloriam propriam. Non enim sic operatur ad gloriam alterius, quasi una sit dignior alia; sed quidquid efficit Deus, facit et ordinat ad gloriam suam finaliter, ut ejus perfectio in creaturis resplendeat, et ipse honoretur ab intellectualibus rebus. Hinc scriptum est: Omnia propter se ipsum operatus est Dominus. Et per Ezechielem Dominus ait: Non propter vos ego faciam, dicit Dominus Deus, notum sit vobis, sed propter nomen sanctum meum.
Prov. XVI, 4.
Ezech. XXXVI, 22, 32.
C Præterea Christus resumit quod dixit, aitque: Si quid, id est aliquid dignum, quod in ordine ad ultimum finem alicujus dignitatis valeat reputari, petieritis in nomine meo. Hic non exprimit Patrem, quia jam eum expressit; et item, quia a quacumque divina Persona petatur, Filius exaudit et tota Trinitas. Hoc faciam. Possent hic multa inquiri, quomodo intelligenda sint hæc, quum Paulus ter oraverit stimulum carnis sibi auferri, et exauditus non sit, sed legio dæmonum quæ petiit mitti in porcos, cognoscitur exaudita. Ad
II Cor. XII, 8, 9.
Matth. VIII, 31, 32. quod quando oramus debito modo, seu cum conditionibus tribus ad orationis exaudibilitatem requisitis, indubitanter exaudimur. Quæ conditiones sunt tres: Prima, ut petamus instanter seu incessanter, juxta illud Lucæ: Oportet semper orare, et non deficere. Secunda, ut petamus salubriter, prout Joannes habet: Hæc est fiducia quam habemus ad Deum, quia quodcumque petierimus secundum voluntatem ejus, audit nos. Unde nunc dicitur: In nomine meo. Tertia, ut petamus pro no-
Luc XVIII, 1.
I Joann. V, 14. bismetipsis, quia pro aliis non semper audimur, eo quod obicem ponant gratiæ Dei. Posset autem et quartum addi, videlicet, ut orans obediat Deo, servando præcepta. Qui enim declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.45 Idcirco ait in prima Canonica sua Joannes: Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum, et quidquid petierimus accipiemus.46
Footnotes
-
Matth. xxvi, 31; ↩
-
Marc. xiv, 27. ↩
-
Joann. xii, 27. ↩
-
Act. i, 1. ↩
-
Act. xiii, 21. ↩
-
Matth.xxv, 34. ↩
-
Matth. ix, 24. ↩
-
Hebr. vii, 25. ↩
-
Rom. viii, 34. ↩
-
Joann. iii, 13. ↩
-
II Cor. v, 1. ↩
-
Act. i, 11. ↩
-
Matth.vii, x, xii, xv, xvi, xviii. ↩
-
Matth. xii, 28. ↩
-
Joann. xi, 41. ↩
-
Hebr. ix, 11. ↩
-
I Joann. ii, 1; ↩
-
I Tim. u, 5; ↩
-
Joann. XVI, 15. ↩
-
Joann. x, 7, 9, 11, 14. ↩
-
Dan. ix, 25. ↩
-
I Joann. iii, 2. ↩
-
Joann. x, 30. ↩
-
Joann. IV, 24. ↩
-
Matth. VI, 5 et seq. ↩
-
1 Joann. V, 20. ↩
-
Joann. viii, 28. ↩
-
Joann. ii, 19. ↩
-
Joann. i, 3. ↩
-
Joann. v, 19. ↩
-
Marc. xvi, 17, 18. ↩
-
Matth. xv, 24. ↩
-
Act. II, 6-11. ↩
-
Matth. XIV, 36. ↩
-
Act. v, 15. ↩
-
Joann. VII, 39. ↩
-
Joann. XVI, 7. ↩
-
Galat. IV, 19. ↩
-
Marc. XI, 23. ↩
-
Matth. XVII, 19; XXI, 21; ↩
-
Marc. IX, 22. ↩
-
Matth. IX, 25; ↩
-
Luc. VII, 14, 15; ↩
-
Joann. XI, 43, 44. ↩
-
Prov. xxviii, 9. ↩
-
1 Joann. III, 21, 22. ↩
Chapter 36 of 51