Skip to the text

Articulus 36

EXPOSITIO HUJUS CAPITULI QUARTIDECIMI, AB EO LOCO QUO DICITUR : SI DILIGITIS ME, MANDATA MEA SERVATE.

MULTIPLICITER jam consolatus fuit Christus discipulos de suo recessu passioneque mœstos. Nunc vero denuo consolatur eos, promittendo ipsis consolatorem perpetuum atque dulcissimum, scilicet Spiritum Sanctum, cujus delectatio seu consolatio omnem corporalem consolationem vehementer excedit.

Si diligitis me vere et spiritualiter, ut dicitis, mandata mea, quibus præcepi amicos inimicosque diligi, non irasci, Deum diligere, vanam gloriam abhorrere, servate usque in finem.123 Qui enim usque in finem perseveraverit, salvus erit.4 Signum namque dilectionis, est observatio præceptorum et exhibitio operis, juxta illud Joannis: Qui servat verbum Christi, vere in eo caritas Dei perfecta est.5 Non enim otiosa est caritas, sed voluntatem amantis unit atque parificat voluntati amati, ut quod velit unus, velit et faciat alius. Ideo alibi dicitur:6 Vos amici mei estis, si feceritis quæ præcipio vobis. Monet ergo et imperat Christus, ut si diligamus eum, impleamus ejus præcepta: Primo, ne ejus dilectionem et gratiam per negligentiam et torporem perdamus: oportet enim ut per opera nutriatur et conservetur. Secundo, ut in dilectione proficiamus, quoniam teste Augustino, caritas meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici. Tertio, ne quis fallat se ipsum. Vix nempe est quis ita perversus, qui non blandiatur atque persuadeat sibi ipsi quod utique diligat Deum, præsertim quum naturaliter diligatur ab omnibus. Ut ergo omnes cognoscant an diligant Deum dilectione supernaturali, meritoria, gratuita et infusa, audiunt a Christo: Si diligitis me, mandata mea servate. Tanquam dicat: Non se existimet me amare, qui meis non paret præceptis; vult enim contraria meæ voluntati, nec pleno affectu mihi unitur.

Et ego, secundum humanam naturam, rogabo Patrem, tanquam majorem, et alium Paracletum, id est consolatorem et advocatum personaliter a me distinctum, scilicet Spiritum Sanctum, dabit vobis, infundendo cordibus vestris dona illius. Dicitur autem Spiritus Sanctus consolator, quoniam animam recreat, delectat, lætificat; itemque, advocatus, non quod sit minor Patre et Filio, sed quoniam corda eorum quos replet, facit Deum jugiter invocare et mitigare. Juxta quem sensum dicit Apostolus: Ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.7 Denique Christus dicendo, Alium Paracletum dabit vobis, insinuat quod et ipse sit nobis a Patre datus consolator et advocatus: de quo asserit Paulus, Per Christum abundat consolatio nostra;8 et Joannes, Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris.9

Sed quid est quod Christus præmittit, Si diligitis me, mandata mea servate, et postea subdit, Et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, quasi aliquis possit Christum diligere ejusque præcepta implere, antequam Spiritum Sanctum susciperet? Et respondendum, quod Christus loquitur de donatione Spiritus Sancti a Patre, non quoad primam Spiritus Sancti infusionem, sed quantum ad pleniorem suorum charismatum communicationem, sicut ait Apostolus: Deus spei repleat vos omni pace et gaudio in credendo, ut abundetis in spe et virtute Spiritus Sancti;10 et alibi, Æmulamini charismata meliora.11 Porro ad litteram, præcipue loquitur Christus Apostolis et de donatione ac missione Spiritus Sancti in signo visibili, et plenitudine illa abundanti quæ facta est in die Pentecostes, ad quam amor Christi et obedientia mandatorum disponunt.12 De qua supereffluenti Spiritus Sancti receptione dicit Salvator discipulis apud Lucam: Vos autem sedete in civitate, quousque induamini virtute ex alto.13

Ut maneat vobiscum, id est, corda vestra per sua dona inhabitet, in æternum, utpote nunc in via per gratiam, et in futuro per gloriam. Non enim recedet a vobis per corporalem sui a vobis elongationem, sicut ego, quum non sit incarnatus; sed jugiter intra vos erit, quantum est ex parte sui. Si verba ista ad Apostolos referantur, possumus dicere quod Christus his verbis promisit atque prædixit Apostolis, quod per adventum Spiritus Sancti in die Pentecostes confirmandi essent in bono, sic quod deinde nunquam peccarent mortaliter, et per consequens nunquam amitterent gratiam gratum facientem Spiritus Sancti, seu Spiritum Sanctum, qui tunc amitti atque recedere perhibetur, dum ejus dona perduntur, illa præcipue quæ gratiam gratum facientem concernunt, et per peccatum mortale tolluntur. Si vero generaliter referantur ad omnes, dicendum quod Deus Pater, quantum in se est, dat omni fideli Spiritum

Sanctum, quatenus in eo permaneat in æternum, id est, ut habendo gratiam Spiritus Sancti, crescat maneatque in ea quousque perducatur ad gloriam. Postremo, quamvis Spiritus Sanctus non semper maneat in electis et virtuosis hominibus, quantum ad gratias gratis datas, quæ non sunt de necessitate salutis, cujusmodi sunt prophetia, gratia miraculorum; jugiter tamen manet in eis, quantum ad dona gratiam gratum facientem concernentia, ut sunt caritas, humilitas, mansuetudo.

Spiritum veritatis. Spiritus Sanctus dicitur Spiritus veritatis: Primo, quia est Spiritus Filii, cui veritas appropriatur. Procedit quippe a Filio sicut a Patre. Unde ait Apostolus:14 Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus;15 rursusque, Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem, Abba (Pater).16 Secundo, quoniam Spiritus Sanctus est substantialiter veritas ipsa: nam tota Trinitas est una, summa, simplexque veritas. Tertio, quoniam instruit veritatem, omnemque errorem repellit.17 Quem mundus non potest accipere, id est amatores mundi, homines carnales, vani et ambitiosi, qui terrena magis quam cœlestia amant et agunt. Talium enim amor contrariatur Spiritui Sancto, juxta quod scriptum est: Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Deo?18 Quia non videt eum oculo mentis, id est, cordis intuitum ad eum non dirigit, disponendo se ad gratiam ejus, sed sensibilibus istis immergitur; neque scit eum cognitione diligenti, vel per gustum divinorum et experientiam spiritualium exercitiorum. Animalis etenim homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei, secundum Apostolum.19 Nihilo minus multi sunt subtiles et eruditi in theologia, qui utique vident et sciunt Spiritum Sanctum fide informi; sed non recipiunt eum, quia non vident eum per cordis sui ad eum directionem, nec sciunt eum per diligentem ac debitam considerationem. Nec enim convertuntur ad cor, et Deum quem se dicunt cognoscere, negant operibus.2021 Qui ergo vult Spiritum Sanctum recipere vel servare, affectum suum a mundo et his quæ sunt in mundo avertat, non se per exteriora diffundat, non circa vana et curiosa cognoscenda se occupet; sed redeat ad se ipsum, divina studeat videre et scire. Hinc Joannes ait:22 Nolite diligere mundum neque ea quæ in mundo sunt, quia si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo.

Per hoc quod dictum est, Quem mundus non potest accipere, non est intelligendum quod peccatores et sæculares nequaquam possint accipere Spiritum Sanctum. Sic enim converti non possent, essetque desperandum de eorum salute. Sed sic intelligendum est, quod in quantum tales, non sunt capaces Spiritus Sancti, quamvis Spiritus Sanctus possit eos misericorditer prævenire, incapacitatem auferre, se ipsum infundere. Sic enim Pater dat Spiritum Sanctum, ut Spiritus Sanctus præstet se ipsum.

Vos autem cognoscetis eum, id est, Spiritus Sanctus se ipsum vobis revelabit, agnoscetisque eum, non solum per fidem illuminatam et sapientiam specialem, sed insuper per suæ dulcedinis gustum, per suæ potestatis et pietatis experientiam. Nonne Paulus cognovit Spiritum Sanctum, de quo tam multa conscripsit? Alii (inquiens) per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ; alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, etc.23 Ratio hujus cognitionis subjungitur: quia apud vos manebit tanquam familiaris director, et in vobis erit quasi gratiosus inhabitator.

Non relinquam vos orphanos, id est patre privatos: hoc est, quamvis ad modicum tempus recedam a vobis, ego qui sum non solum Dominus et magister vester, sed etiam pater, quia paternam sollicitudinem gero de vobis, paterno affectu vos diligo, paterna vos pietate custodio (nisi enim Christus esset pater fidelium, et suorum discipulorum pater fuisset, non diceret apud Matthæum:2425 Numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus?) : quamvis, inquam, sic recedam a vobis, et interim sitis similes orphanis, quia mea præsentia atque solatio destituti, non tamen diu sic desinam vos. Propter quod subditur: Veniam ad vos post resurrectionem, per sensibilem apparitionem, spiritualem consolationem, internamque visitationem.

Adhuc modicum tempus restat, et mundus me jam non videt, id est, illo tempore consummato, homines mundani me ultra non videbunt in sæculo isto. Hoc modicum, fuit usque ad sepulturam, quoniam Christo sepulto, amplius non viderunt eum amatores mundi. Vos autem videbitis me post resurrectionem, oculo corporali et intellectuali. Hoc dicit Christus, quia post resurrectionem apparuit solis discipulis: propter quod Petrus ait, quod Deus dedit eum manifestum fieri, non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo.26 Ideo autem videbitis me, quia ego vivo, id est, statim post passionem, ad immortalem vitam resurgo, et indesinenter vivo secundum divinitatem, per quam possum suscitare me ipsum, et ostendere vobis. Et vos vivetis, id est, interim non occidemini, tunc quoque reviviscet spiritus vester: sicut de Jacob in Genesi legitur, quod audiens Joseph vivere, revixit spiritus ejus.27 Vel, Vivetis per gratiam specialem, per quam digni eritis me videre.

In illo die, videlicet post resurrectionem, quum Spiritum Sanctum receperitis per insufflationem meam, et aperuero vobis sensum ad intelligendum Scripturas28, vos cognoscetis per fidem quia, id est quod, ego secundum divinitatem sum in Patre meo, per consubstantialitatem et circumincessionem (ut sæpius dictum est), et vos in me, sicut membra in capite, sicut contentum in continente, ut palmes in vite, ut amans in dilecto, ut effectus in exemplari atque fontali principio.2930 Electi autem sunt in Christo secundum utramque ejus naturam: et in quantum Christus est homo, sumus in eo per communionem naturæ; in quantum vero est Deus, sumus in eo sicut in causa salvante et conservante, et sicut in ultimo fine. Et ego in vobis, per caritatem et gratiam, et gratiosam inhabitationem, quasi in templo et sede. Nam anima justi est sedes sapientiæ, et congregatio electorum est templum domusque Christi.31 Hinc secundum Apostolum, Christus per fidem habitat in cordibus nostris.32 Et in Deuteronomio Moyses ait:33 Amantissimus Domini habitabit confidenter, et in eo quasi in thalamo tota die commorabitur, et inter humeros illius requiescet. Præterea Christus secundum divinitatem, est in Patre inegressibiliter, sicut rivus in fonte, sicut verbum in dicente, sicut conceptus in intelligente. Secundum humanitatem quoque, est in Patre sicut in capite. Caput enim Christi Deus, juxta Apostolum.34 Est etiam Christus in nobis per sacram Eucharistiæ communionem.

Qui habet mandata mea, id est, divina præcepta cognoscit, et servat ea per obedientiam, sicut de justo ait Psalmista: In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte;35 ille est qui diligit me: quoniam argumentum dilectionis est operatio, quum caritas non sit otiosa aut negligens. Unde Joannes dicit: Hæc est caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus.36 Qui autem diligit me, sive ut hominem pro se passum, sive ut Deum pro se incarnatum atque salvantem, diligetur a Patre meo, id est, merito suæ dilectionis dona Patris recipiet, eique placebit. Advertendum quod dilectio Patris seu Trinitatis ad nos, est æterna: idcirco per omnem differentiam temporis explicatur. Nam supra dictum est, verbo præteriti temporis: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret.37 Et Paulus: Propter nimiam (inquit) caritatem qua dilexit nos Pater. Infra quoque ait Christus per verbum temporis præsentis:38 Ipse Pater vos amat.39 Nunc vero futuro utitur, dicens: Diligetur a Patre meo.

Omnes autem prædestinatos diligit Deus æternaliter atque simpliciter, etiam tunc quando non diligunt, sed iniqui sunt: nam ipse prior dilexit nos.40 Diligit, inquam, eos secundum suæ prædestinationis intuitum. Quum autem convertuntur et diligunt, impendit eis suæ dilectionis effectum, quem plene ac finaliter impendit quum cœlestem beatitudinem sortiuntur. Non prædestinatos autem nunquam diligit absolute vel simpliciter, quia non vult eis simpliciter gloriam felicitatis æternæ; sed quum diligunt Deum, et in statu salutis sunt, diligit eos secundum præsentem justitiam. Quum ergo ait Salvator, Qui diligit me, diligetur a Patre meo, intelligi potest, vel de electis qui perseverant et consummantur in bono, atque in Christi dilectione discedunt, et hi diligentur a Patre simpliciter atque finaliter, a quo veram beatitudinem consequentur; vel de præscitis qui diligunt Christum ad tempus, et tunc diliguntur a Patre secundum præsentem justitiam. Verumtamen verba ista hoc loco sic intelligenda non sunt, sed de prædestinatis dumtaxat, qui diligunt usque in finem. Subjungit enim Salvator:

Et ego diligam eum, id est, æternaliter eum amabo, et veræ dilectionis signa ei ostendam, dando ei gratiam salvificam in præsenti, gloriamque in futuro.41 Custodit enim Dominus omnes diligentes se. Et in Proverbiis Salomonis æterna Sapientia loquitur: Ego diligentes me diligo.42 Deinde Christus declarat suæ dilectionis præmium ultimatum. Et manifestabo ei me ipsum, id est, dabo ei claram divinitatis meæ notitiam, seu beatificam visionem, quæ est tota merces, ut infra habetur: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.43 Potest tamen referri ad apparitionem Christi post resurrectionem, qua se manifestavit discipulis in humanitate glorificata, quamvis non manifestaverit se in specie corporis glorificati. Sed prima expositio aptior est, quoniam Christus ge neraliter loquitur de amante et mercede amantis. non peccem tibi. Et certe quicumque cordialiter diligit aliquem, verba ejus memoriter retinet, ejus sermonibus in licitis acquiescit. Ex caritate ergo procedit obedientia.

Dicit ei Judas, non ille Iscariotes, hoc est non oriundus de vico nomine Carioth, qui tradidit Dominum, sed Judas frater Jacobi Minoris (cujus Judæ est ultima septem canonicarum epistolarum), consanguineus Christi, quoniam filius materteræ ejus: Domine, quid factum est, id est, cur accidit, quia manifestaturus es nobis te ipsum, et non mundo? hoc est, cur tantum præfers nos ceteris, quum simus abjectæ personæ? Mirabatur hinc Judas, quia humilibus mirum videtur dum aliis præferuntur, quum ipsi alios præferant sibi. Et sicut patebit, causa hujus fuit, quia discipuli in spiritualibus bonis excellentiores fuerunt mundo, qui pertinet ad massam perditionis.

Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me: non sola dilectione naturali, qua et reprobi diligunt Deum, et angeli apostatæ Deum dilexerunt ante ruinam, etiam plus quam se ipsos, secundum Thomam et Scotum, imo secundum Augustinum, qui dicit quod intellectualis creatura naturali dilectione plus diligit Deum quam se ipsam (aliter aliquid naturale esset inordinatum, quum tamen peccatum non sit nisi recessus ab eo quod est secundum naturam, secundum Damascenum, vel recessus ab ordine, juxta magnum atque divinum Dionysium); sed qui diligit me dilectione gratuita et infusa, quæ est actus virtutis theologicæ quæ caritas appellatur (quandoque tamen dilectio pro habitu sumitur, id est pro caritate); sermonem meum servabit, hoc est, evangelicam doctrinam custodiet, præceptis obediet, testimoniis credet. Amator enim voluntati dilecti se ipsum conformat: idcirco qui vere diligit Christum, approbat quæ approbat Christus, odit quæ reprobat ille, facit quod Christo placet, vitat quod displicet illi. Unde in Proverbiis dicitur: Serva mandata et legem quasi pupillam oculi tui;44 et Psalmista, In corde meo abscondi eloquia tua, ut45

Et Pater meus diliget eum. Qui enim diligit unam divinarum Personarum, diligit omnes tres, et qui ab una illarum diligitur, simul a tribus amatur: quia sicut nos diligimus Trinitatem eadem dilectione, ita a singulis divinis Personis eadem caritate amamur. Quomodo autem amans Christum et ei obediens diligetur a Patre, jam dictum est plenius super illud:46 Qui diligit me, diligetur a Patre meo. Dominus enim diligit justos.47 Imo, secundum Aristotelem, vir contemplativus atque theoricus, est amantissimus Deo.

Et ad eum veniemus, non per loci mutationem, vel corporalem accessum, sed per gratiæ augmentationem, per dilectionis incrementum, per omnium spiritualium bonorum multiplicationem. Istud enim intelligendum est, non de primævo adventu Patris et Filii ad cor amantis, quoniam nemo diligit vel obedit, nisi primo tota Trinitas eum prævenerit, et per gratiæ infusionem mentem ejus intraverit. Sed qui diligit, gratiis potioribus adimpletur. Habenti enim dabitur. Et amor facit omnia esse communia.48 Unde quo Deum amamus ardentius, eo omnia bona sua copiosius nobis communicat et infundit. Et si timentibus Deum nihil deest, quid poterit deesse amanti?49 Vel quid poterit Deus negare suo fervido amatori, quum juxta Apostolum, Qui adhæret Deo, unus spiritus est?50 Porro, si aliquid negat, hoc facit ex magna caritate, videlicet, quia amanti non expedit impetrare quod orat, vel ipsa dilatio utilis ei consistit.

Et mansionem apud eum faciemus, hoc est, mentem ejus gratiose et pie inhabitabimus. Si enim teste Apostolo, corpora nostra sunt templum Dei, quanto magis animæ?51 Et si debemus Deum glorificare et portare in corpore nostro, quanto magis in anima per jugem memoriam, verum amorem, contemplationemque sinceram?52 Præterea, ubique et in omnibus est Deus, sed illos inhabitat in quibus est per dona gratiæ gratum facientis, et tamdiu inhabitat, quamdiu perseverant in gratia. Qui autem tempore tentationis succumbunt, non stabiliter inhabitantur a Deo. Hinc in Apocalypsi Joannes ait:53 Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis.

Qui non diligit me, sermones meos non servat. Interdum tamen servat eos memoriter, nec ut obediat, sed ut prædicando, loquendo, docendo seu disputando, doctus appareat, vel temporale lucrum sortiatur. Et quia non servat per obedientiam verba mea, idcirco non diligetur a Patre meo, nec veniemus ad eum. Et sermonem quem audistis ex ore meo, non est meus, secundum quod homo sum, tanquam principalis doctoris vel locutoris, sed ejus qui misit me Patris, qui per me loquitur tanquam per legatum et magni consilii angelum, secundum quod homo sum.54 Simile est quod supra dixit:55 Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. Augustinus et Gregorius sic exponunt: Quoniam Christus est verbum et sermo Patris, ideo sermo quem loquitur Christus, non est Christi, sed Patris, qui genuit Verbum. Sed hoc verum est de Verbo increato et sermone æterno, non sonanti vel transitorio. Christus autem nunc maxime loquitur de sermone quem protulit, et qui aures discipulorum immutavit, tanquam objectum auditus immediatum ac proprium. Persona vero loquens non auditur per se, vel tanquam objectum auditus, sed mediante sono.

Hæc locutus sum vobis, apud vos manens corporaliter et visibiliter. Paracletus autem, id est advocatus et consolator, propter causas paulo ante inductas, Spiritus Sanctus.56 Constat quod unaquæque hypostasis sit spiritus et sanctus. Sed quum tertia Persona dicitur proprio nomine Spiritus Sanctus, hoc quod dicitur, Spiritus Sanctus, pro una dictione accipitur. Quem mittet Pater: non missione locali vel motu corporali, quum Spiritus Sanctus sit Deus immensus, omnia implens, nec loco, nec tempore, nec actione mutabilis; sed missione spirituali, per infusionem donorum Paracleti, ut mitti dicatur ratione sui effectus quem Patre volente causat in rationali creatura; in nomine meo, id est in me, per me et propter me. Pater enim omnia operatur per Filium secundum Filii divinitatem, et per Filium secundum naturam assumptam, id est, per merita unigeniti Filii sui, dat nobis virtutem, et gratiam, et dona Spiritus Sancti ad gloriam Christi, et ut perducamur ad Christum nostræ beatitudinis fontem. Ille vos docebit omnia, non simpliciter omnia, sed omnia de quibus subjungitur, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis: id est, universa quæ vobis nunc prædico vel prædicavi proprio ore, quæ non potestis modo intelligere propter eorum profunditatem, et vestri ingenii tarditatem, vestræque animæ multiplices passiones actionem intellectus impedientes, videlicet propter magnam tristitiam, timorem, dolorem, instruet vos Spiritus Sanctus per supernaturalem mentis vestræ illuminationem (quemadmodum dicit Apostolus:57 Dabit tibi Dominus in omnibus intellectum); et suggeret, id est, commemorabit seu ad memoriam reducet, vobis omnia quæcumque dixero vobis. Hæc enim pro maxima parte obliti erant Apostoli, quia et quum dicebantur, non intellexerunt ea perfecte, nec firmiter impresserunt memoriæ, variis afflictionibus impediti; sed veniens in eos Spiritus Sanctus reduxit oblita ad eorum memoriam, adjiciens oblitorum et rememoratorum intelligentiam luculentam.

Pacem internam et spiritualem, pacem gratiæ, pacem viæ, non perfectam neque continuam, sed perficiendam et perpetuandam, relinquo vobis, id est, habendam et custodiendam præcipio, imo et confero, et si non modo, tamen post resurre-

Joann. xx, 21, 26.

Philipp. iv, 7.

Coloss. III, 15.

Rom. XII, 18.

Is. III, 9.

Ibid. XXXII, 18. ctionem, quando dicturus sum : Pax vobis. Unde se ipsum exponens, adjecit : Pacem meam, id est veram mentis tranquillitatem, do vobis nunc inchoative, quam dabo vobis in patria perfective seu consummate. De qua pace dicit Apostolus : Pax Christi, quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras ; itemque, Pax Christi exsultet semper in cordibus vestris. Denique pax est tranquillitas ordinis, quæ consistit in hoc quod caro obedit spiritui, sensualitas rationi, et ratio Deo. Dum ergo anima ab inquietudine passionum est libera, et divinæ fuerit legi rite subjecta, pacem habet in se et cum Deo, imo et cum proximo, quantum in se est. Non enim contra aliquem passionibus agitatur, non invidia stimulatur, non ira turbatur. Interdum tamen proximus cum homine tam pacato atque pacifico pacem non habet propter suam perversitatem. Unde ad Romanos dicit Apostolus : Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes.

Vel sic : Pacem gratiæ relinquo vobis in via, pro dono præcipuo; pacem gloriæ do vobis in futuro, pro præmio. Hinc enim, secundum Augustinum, dicendo, Pacem relinquo vobis, non addit, Meam, quia pax electorum in via, est multis tribulationibus et peccatis admixta, qualis non fuit pax Christi, qui caruit omni culpa. Sed dicendo, Pacem do vobis, addit, Meam, quoniam pax Sanctorum in patria assimilatur perfectæ paci Christi, quoniam caret omni malo culpæ et pœnæ. Tunc nempe perfecte implebitur quod per Isaiam Dominus pollicetur : Sedebit (inquiens) populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.

Non quomodo mundus dat, id est non pacem carnalem et sæcularem, qualem dant et procurant sæculi hujus vanissimi amatores, ego do vobis. Illa etenim pax, est quieta quædam fruitio temporalium divitiarum, carnalium deliciarum, et ceterorum bonorum mundi hujus, qualem habet anima vitiosa cum propria carne. De qua apud Matthæum ait Salvator : Non veni pacem mittere in terram, sed gladium. Huic malæ paci opponitur bona discordia : quam inter Pharisæos et Sadducæos misit Paulus. De hac inordinata perniciosaque pace, quæ est consensus aliquorum in malo, ait Psalmista : Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Porro de pace ordinata jam dicta, quam ad Galatas ponit Apostolus inter fructus Spiritus, quum e regione scriptum sit, Non est pax impiis, dicit Dominus (hæc etenim pax ex caritate procedit, quoniam caritas ordinat hominem ad Deum et proximum, et sic facit concordiam : propter quod dicit Propheta, Pax multa diligentibus legem tuam); pax ista maxime expetenda et observanda est famulis Christi. Beati enim pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Et juxta Apostolum, In pace vocavit nos Deus ; et, Non est Deus dissensionis, sed pacis. Hinc ad Ephesios hortatur : Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.

Matth. x, 34.

Act. XXIII, 6, 7.

Ps. LXXII, 3.

Galat. v, 22.

Is. XLVIII, 22; LVII, 21.

Ps. CXVIII, 165.

Matth. v, 9.

1 Cor. VII, 15.

Ibid. XIV, 33.

Ephes. IV, 3.

Non turbetur cor vestrum, id est, non inordinate afficiatur affectione pacem internam impediente, neque formidet humano vel carnali timore : de quo dicitur, Nolite timere eos qui corpus occidunt ; et Salomon in Proverbiis, Justus quasi leo confidens, absque terrore erit. De quo rursus dicit Scriptura : Qui timet Deum nihil trepidabit. Est autem alius timor bonus et virtuosus, de quo in Proverbiis habetur : Beatus homo qui semper est pavidus. Apostoli autem habuerunt inordinatum timorem. Metuebant namque Judæos, ne Christum et ipsos occiderent. Admonet igitur Christus eos ad fortem et inconcussam cordis constantiam.

Cur autem ex sua passione turbari non debeant neque pavere, subjungitur. Audistis quia ego dixi vobis : Vado, id est, per passionem secundum humanitatem a vobis recedo ad modicum tempus, et venio ad vos, id est, cito post resurrectio-

Matth. x, 28.

Prov. XXVIII, 1.

Eccli. XXXIV, 16.

Prov. XXVIII, 14. nem vos denuo visitabo. Si diligeretis me A dilectione pure spirituali et perfecta : qualis non est dilectio vestra ad me, sed est pro magna parte sensualis et naturalis, unde et Spiritum Sanctum non potestis recipere nisi a vobis recessero; gauderetis utique, quia vado ad Patrem per passionem, id est, congratularemini mihi propter glorificationem corporis quam acquiro per mortem, quoniam moriendo, mereor mox resurgere, glorificari in corpore, ad cœlos ascendere, ad Patris dextram residere. Quamvis ergo de passione secundum se accepta, non sit gaudendum, tamen in quantum est causa tantæ felicitatis, est utique causa materiaque lætandi : et ad amicitiam pertinet, ut de bono dilecti ejusque prosperitate, cordialiter jucundemur. Quia Pater major me est. Hoc verbum vivificum, fuit inimico Filii Dei superbissimo Ario occasio mortis, ita ut diceret Filium Dei puram creaturam a Patre substantialiter differentem, quum tamen ex circumstantia textus apertissime pateat quod Christus hoc loco dicat Patrem ipso majorem, secundum id quod competit sibi mori. Est igitur sensus : Gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater major me est secundum naturam assumptam : idcirco eundo ad eum, glorificor magis quam ante, cui glorificationi congaudere debetis. Porro, quod Filius sit Patri vere æqualis, constat ex eo quod ait Apostolus : Qui quum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens.58

Et nunc dixi vobis quod mihi futurum est in passione, resurrectione et ascensione, priusquam fiat, ut quum factum fuerit, id est, quum verba mea videritis vere impleta, credatis quod ego sum Christus Filius Dei, quem me esse affirmo : quoniam nisi is essem, non possem vobis futura pure contingentia et supernaturalia quæ fieri nequeunt nisi a Deo, qualia sunt resuscitatio et glorificatio mortui, tam vere ac certe prædicere.

Jam non multa loquar vobiscum in carne ista mortali ante passionem. Cujus causa annectitur : venit enim princeps mundi hujus, id est diabolus dominus iniquorum, qui mundi nomine designantur. Unde de ipsis dæmonibus ait Apostolus ad Ephesios : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus, contra mundi rectores tenebrarum harum.59 Venit quippe diabolus, quia jam instigavit Judam ut traderet Jesum, et principes sacerdotum ut eadem nocte facerent eum comprehendi et die sequenti occidi.60 Venit quoque (ut reor) ad tentandum Jesum, si forte esset Christus, vel ad peccandum posset induci.61 Nondum enim diabolus certus fuit de hoc : aliter non instigasset Judæos ad Christi occisionem. Quod autem diabolus post tentationem factam in deserto62, in pinnaculo et in monte, redierit ad tentandum Jesum, elici potest ex hoc quod scriptum est apud Lucam :63 Consummata omni tentatione, diabolus recessit ab eo ad tempus. Et in me non habet quidquam, id est, nihil culpæ invenit in me : de quo scriptum est per Isaiam, Iniquitatem non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.64 Vel, In me non habet quidquam, id est aliquid potestatis vel juris, quia nil nocumenti vel pœnæ potest mihi inferre per suos vel per se, nisi quantum ego ipse permisero, præsertim quum pœna infligatur pro culpa, et mors sit pœna peccati.6566

Sed quia ex hoc dubitari posset, cur Christus pati voluerit, qui non habuit culpam, adjecit : sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, id est, ideo pati volo, ut innotescat hominibus quantum diligo Patrem, propter cujus honorem recuperandum mori volo pro hominum salvatione, ut redempti atque salvati laudent et honorent Patrem seu totam Trinitatem in præsenti et in futuro; et sicut mandatum dedit mihi secundum quod homo sum, Pater vel Trinitas, sic facio. Præcepit enim Deus Christo homini, ut omnia illa faceret, prædicaret et consummaret, per quæ Deus ab æterno decrevit salvare genus humanum. Huic autem præcepto Christus ut homo plenissime atque promptissime obedivit, dicente Apostolo :67 Factus est obediens usque ad mortem. Hinc beatissimus Dionysius operationem Christi appellat theandricam, id est deivirilem, quoniam quidquid fecit ut homo, fecit quasi Divinitatis instrumentum.

Surgite a mensa, eamus hinc. Solet quæri, quorsum tunc ivit Christus cum Apostolis. Ad quod respondent Hilarius, Beda, et alii Sancti, quod ivit ad locum in quo fuit tradendus. Sed hoc improbat Lyra, quoniam infra in principio capituli octavidecimi, habetur : Hæc quum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit Jesus et discipuli ejus.6869 Et ibi captus est Jesus. Verum istud facile solvitur, ut dicamus quod Jesus cum discipulis surrexit a loco convivii, et ivit versus villam et hortum ubi noscitur comprehensus.70 Non tamen pervenit ad locum illum, nisi sermone isto (qui usque ad octavumdecimum capitulum protrahitur) consummato : quem fecit in via, vel stando, vel procedendo ; et forte, nunc stando, nunc ambulando. Denique aliqui dicunt, quod Jesus videns discipulos timore mortis sic concussos quod non adverterunt sensum verborum suorum, quia erant in civitate adversariorum, etiam tempore noctis, sicque continue direxerunt oculos suos ad januam, timentes ingressum Judæorum; ideo eduxit eos ad locum securiorem, qui ignoratur. Quod non videtur multum probabile : quia ut alii referunt Evangelistæ, Petro dicente, Etsi oportuerit me mori tecum, non te negabo ;71 et omnes discipuli similiter dixerunt. Ex quo patet quod erant quasi animati ad moriendum cum magistro, quamvis postea, instante et viso periculo, succubuerint.72

Footnotes

  1. Ibid. vi, 1-18. ↩

  2. Ibid. xxii, 37, 38. ↩

  3. Matth. v, 43, 44, 22. ↩

  4. Matth. x, 22; xxiv, 13. ↩

  5. 1 Joann. II, 5. ↩

  6. Joann. xv, 14. ↩

  7. Rom. VIII, 26. ↩

  8. II Cor. I, 5. ↩

  9. 1 Joann. II, 1, 2. ↩

  10. Rom. xv, 13. ↩

  11. 1 Cor. xii, 31. ↩

  12. Act. ii, 2-4. ↩

  13. Luc. xxiv, 49. ↩

  14. Joann. xv, 26. ↩

  15. Rom. viii, 9. ↩

  16. Galat. iv, 6. ↩

  17. Joann. XVI, 13. ↩

  18. Jacob. iv, 4. ↩

  19. 1 Cor. ii, 14. ↩

  20. Tit. i, 16. ↩

  21. Ps. lxxxiv, 9. ↩

  22. I Joann. II, 15. ↩

  23. I Cor. XII, 8-10. ↩

  24. Matth. IX, 15. ↩

  25. Joann. XIII, 14. ↩

  26. Act. x, 40. ↩

  27. Gen. XLV, 26, 27. ↩

  28. Luc. XXIV, 45. ↩

  29. Joann. XV, 5. ↩

  30. Joann. XX, 22. ↩

  31. Cf. *Prov.* xiv, 33; *Sap.* vii, 27. ↩

  32. *Ephes.* iii, 17. ↩

  33. *Deut.* xxxiii, 12. ↩

  34. I *Cor.* xi, 3. ↩

  35. *Ps.* i, 2. ↩

  36. I *Joann.* v, 3. ↩

  37. *Joann.* iii, 16. ↩

  38. *Ephes.* ii, 4. ↩

  39. *Joann.* XVI, 27. ↩

  40. I *Joann.* IV, 10. ↩

  41. *Ps.* CXLIV, 20. ↩

  42. *Prov.* VIII, 17. ↩

  43. *Joann.* XVII, 3. ↩

  44. Prov. vii, 2. ↩

  45. Ps. cxviii, 11. ↩

  46. vers. 21. ↩

  47. Ps. cxlv, 8. ↩

  48. Matth. xiii, 12; xxv, 29. ↩

  49. Ps. xxxiii, 10. ↩

  50. I Cor. vi, 17. ↩

  51. Ibid. 19. ↩

  52. Ibid. 20. ↩

  53. Apoc. xxi, 3. ↩

  54. Is. ix, 6, juxta LXX. ↩

  55. Joann. vii, 16. ↩

  56. vers. 16. ↩

  57. II Tim. II, 7. ↩

  58. Philipp. II, 6, 7. ↩

  59. Ephes. VI, 12. ↩

  60. Joann. XIII, 2. ↩

  61. Matth. XXVI, 47, 50, 57. ↩

  62. Matth. IV, 1 et seq. ↩

  63. Luc. IV, 13. ↩

  64. Is. LIII, 9; ↩

  65. Rom. VI, 23. ↩

  66. I Petr. II, 22. ↩

  67. Philipp. 11, 8. ↩

  68. Joann. XVIII, 1 et seq. ↩

  69. Joann. XVIII, 1. ↩

  70. Ibid. 12. ↩

  71. Matth. XXVI, 35; ↩

  72. Marc. XIV, 31. ↩

Chapter 37 of 51