Articulus 37
EXPOSITIO CAPITULI QUINTIDECIMI : EGO SUM VITIS VERA, ET PATER MEUS AGRICOLA EST.
EGO sum vitis vera. Christus se dicit vitem per similitudinem, propter multa. Primo, quoniam sicut vitis habet ramos seu palmites multos, sic Christus quum sit caput Ecclesiæ, habet membra quamplurima, puta fideles, quorum collectio est mysticum corpus Christi.12 Secundo, quoniam sicut vitis est arbor optimos fructus producens, sic Christus merito suæ conversationis et passionis, copiosissimum protulit fructum, innumerabiles salvans et convertens ad Deum, quemadmodum ad Hebræos dicit Apostolus, quod multos filios adduxit in gloriam ;3 et Psalmista, Benedicentur (inquit) in ipso omnes tribus terræ.4 Unde ad insinuandum innumerabilitatem eorum qui per Christum salvantur, qui sunt quasi botri et germina ejus, Deus Pater vel Trinitas ait ad eum per Isaiam : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas;5 dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad ultimum terræ. Tertio, quoniam sicut lignum vitis est despectum, et tamen perutile, sic Christus despectus fuit, quum esset omnium salus.6 Et non solum Christus, sed et ipsa Ecclesia dicitur vinea, quum sit fecunda in bonis, et multos continens filios;7 estque boni odoris atque saporis, laudabilem famam habendo, et divina gustando, ac filios suos spiritualibus poculis reficiendo.891011 Unde Isaias dicit de Synagoga : Vinea Domini Sabaoth domus Israel est, et vir Juda germen delectabile ejus. Et in Osee : Vitis frondosa domus Israel. Unde apud Matthæum dicit Salvator : Homo erat paterfamilias qui plantavit vineam, etc.
Sed quum Christus non sit vitis, nisi per similitudinem, quomodo loquitur, Ego sum vitis vera? Dicendum, quod dicitur vitis vera propter veram similitudinem, non propter veram naturæ communionem cum vite, sicut in Isaia inducitur : Vere fœnum est populus. Et item, ut se distinguat a prava ac sterili vinea, cui apud Jeremiam Dominus protestatur : Ego te plantavi vineam electam, quomodo ergo conversa es in pravum, vinea aliena? Non enim est vitis vera, quæ talis est de qua per Isaiam ait Dominus : Exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas. Sic ergo Christus dicitur vitis, quomodo appellatur agnus, leo, petra.
Porro, quum vitis et palmites sint ejusdem naturæ, ipsaque vitis sit sub agricola, indigens ejus cultura vel influentia, constat quod Christus dicat se vitem secundum naturam assumptam, secundum quam ait : Pater major me est. Secundum divinitatem vero, ipse agricola est, quemadmodum Pater : imo tota Trinitas superbenedicta et superdignissima, est unus agricola. Subdit ergo : et Pater meus agricola est, id est agricolæ similis : Primo, quoniam sicut agricola mittit semen in terram, et plantat arbusta; sic Deus infudit animæ Christi gratiam, quæ est quasi semen virtutum, plantavit quoque in ea omnem scientiam ac virtutem. Secundo, quoniam colit corda fidelium, ea a sentibus vitiorum purgando, per gratiam fecundando, semen verbi cœlestis in eis spargendo, et tandem in horreum patriæ introducendo. Hinc Corinthiis scribit Apostolus : Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.
2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, id est omnem infructuosum fidelem, qui fide informi, non caritate et bonis operibus, mihi conjungitur, unde non fert fructum in me, id est, opera bona et sancta desideria non producit in caritate et gratia mea ; tollet, id est, a consortio electorum separabit eum Pater, nunc gratiam subtrahendo seu non influendo, et in futuro gloria eum privando. Huic simile est quod Joannes Baptista asserit : Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Quod si sola sterilitas condemnatur, ipsa iniquitatis exsecutio quantum torquebitur? Istud intelligendum est de his qui in negligentia finaliter perseverant.
Et omnem qui fert fructum, id est omnem fidelem qui habet fidem quæ per dilectionem operatur, et Deo obedit, ac profert fructus de quibus ad Galatas dicit Apostolus : Fructus Spiritus est, caritas (id est actus caritatis), gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, mansuetudo, etc. ; purgabit eum Pater, saltem a venialibus et a reatu præteritorum mortalium, si habuit ea. In multis enim offendimus omnes; et justus septies cadit in die; omnes quoque justitiæ nostræ sunt quasi pannus menstruatæ. Purgat etiam Deus justos in via ab habitu dissimilitudinis et minoratione perfectionis, quemadmodum juxta Dionysium, angeli inferiores dicuntur purgari per hoc quod lumen intellectuale in eis augetur seu confortatur. Purgat autem Deus diversis modis fideles, videlicet : per pœnitentiam, per lacrimarum effusionem, per adversa, videlicet per tentationes, persecutiones et infirmitates. Nec dubium quin per caritatis fervorem, qui operit multitudinem peccatorum, continuamque in divinis diligentiam, maxime deleantur peccata quantum ad maculam et reatum. Ut fructum plus afferat, id est, in bonis operibus magis abundet. Nam in via Dei non proficere, est deficere. Unde oportet incessanter agere bona, et de virtute in virtutem procedere. Sed si ita est, quid est quod multi quum cœperint agere bona, mox deci-
Matth. III, 10.
Galat. V, 6.
Ibid. 22, 23.
Jacob. III, 2.
Prov. XXIV, 16.
Is. LXIV, 6.
I Petr. IV, 8.
Ps. LXXXIII, 8.
Is. V, 7.
Osee X, 1.
Matth. XXI, 33.
Is. XI, 7.
Jer. II, 21.
Is. V, 4.
Joann. I, 29; Apoc. V, 5; I Cor. X, 4.
Joann. XIV, 28.
I Cor. III, 9. dunt, et non solum non purgantur, sed pristinam gratiam perdunt? Dicendum, quod Christus loquitur de proficientibus et electis. Vel distributio præinducta intelligenda est pro generibus singulorum, non pro singulis generum, sicut et illa quæ est in Daniele: Omnes populi, tribus et linguæ servient ei.
3 Jam vos mundi estis a labe mortalium vitiorum, et ab incredulitatis errore, propter sermonem, id est audiendo et observando doctrinam evangelicam, quem locutus sum vobis. Beati enim qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Et verba Christi animam purgant, illustrant, perficiunt. Propter quod scriptum est: Beati sumus nos, quia quæ placita sunt Deo, manifesta sunt nobis.
4 Manete in me per fidem et caritatem, perseverando usque in finem: quod si feceritis, et ego manebo in vobis per gratiosam inhabitationem, benignam custodiam et singularem providentiam. Nunquam enim Deus recedit a nobis, nisi primo recesserimus ab ipso. Et quum aversi fuerimus, invitat ut redeamus; semperque paratus est pœnitentes suscipere. Idcirco impœnitentium pravitas nullum habet excusationis colorem.
Sicut palmes non potest facere fructum, scilicet uvas, a semetipso, nisi manserit in vite, non præcisus, sed humorem atque pinguedinem a stipite vitis trahens;12 sic nec vos Apostoli, nec aliquis alius, potestis in bonis et meritoriis actibus fructificare, nisi in me manseritis per fidem et gratiam, non innitentes propriis viribus, sed pietati et gratiæ meæ, præsertim quum sitis membra mea. Quemadmodum ergo si palmes vel membrum abscindatur, statim arescit, putrescit, et pristina virtute, fecunditate et operatione privatur; sic fideles, nisi Christo per caritatem inhæserint, nil possunt meritorie operari, sed peccati vetustate corrumpuntur, vitiis implicantur, tentationibus superantur.
Quum enim beatitudo hominis sit omnino supernaturalis, videlicet visio Dei per speciem, non potest intellectualis creatura ex suis naturalibus aliquid agere quod sit meritorium beatitudinis hujus, sed indiget supernaturalibus mediis, quibus ad finem hunc perducatur. In quo damnatur hæresis Pelagii, asserentis hominem propriis viribus posse justificari ac promereri. Quocontra dicit Apostolus: Fiduciam talem habemus ad Deum, non quod simus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est; et iterum: Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate, hoc est ex sua voluntate benigna. Hinc apud Osee perhibet Dominus: Perditio tua, o Israel, ex te; in me tantummodo auxilium tuum. Nemo ergo præsumat, nullus se jactet, vel alteri præferat, aliumve contemnat. Unde monet Apostolus: Itaque qui stat, videat ne cadat.
Ego sum vitis, vos palmites, non per essentiam, sed per similitudinem, sicut ostensum est. Denique, sicut fidelis dicitur palmes et arbor, sic appellatur oliva, juxta illud Jeremiæ: Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum; et in Psalmo, Ego quasi oliva fructifera in domo Dei. Hoc quoque sciendum, quod sicut palmes quamdiu manet in vite, pretiosus, speciosus ac nobilis est; si vero præcidatur, vilissimus est, ad nullum usum conveniens nisi ut comburatur, prout Dominus ait Ezechieli, Fili hominis, quid fiet de ligno vitis? etc.; sic Christianus quamdiu manet in Christo per caritatem et gratiam, cunctis rite gentibus præfertur dignitate et merito. Quid enim Christiano tali felicius, cui regna sunt parata cœlorum, qui Christo incorporatus est et deificatus in eo? Si vero se avertat a Christo, et evangelicæ legis obedientiam deserat, fit prorsus contemptibilis atque vilissimus.
Hinc Christianorum dignitatem insinuans Petrus: Vos (inquit) genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. De aversis autem et recidivantibus ait, vilitatem eorum declarans:
II Cor. III, 4, 5.
Philipp. II, 13.
Osee XIII, 9.
I Cor. X, 12.
Jer. XI, 16.
Ps. LI, 10.
Ezech. XV, 2 et seq.
I Petr. II, 9.
Contigit illis illud veri proverbii, Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti.13
Qui manet in me, modo jam dicto, cujus videlicet intellectus mihi unitur per fidem, voluntas per dilectionem, memoria per stabilitatem, et ego in eo permaneo, conservando dona gratiæ meæ in anima ejus; hic fert fructum multum, id est, in operibus bonis abundat, et crescit in gratia. Quemadmodum enim caput influit membris vitam et motum, et sicut vitis suis palmitibus influit pinguedinem et humorem; sic Christus fidelibus influit vitam gratiæ et motum actionum sanctarum, humorem recepta dona alentem, itemque charismatum divinorum pinguedinem. Unde orat Psalmista:14 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Quia sine me, id est sine gratia mea gratum faciente, nihil meritorium potestis facere. Propter quod dicit Apostolus:15 Gratia Dei sum id quod sum; et, Omnia possum in eo qui me confortat.16 Hinc apud Jeremiam legitur: Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos.17 Nemo ergo sibi ipsi blandiatur, vel in se ipso glorietur, quum nil habet boni a se, et hoc ipsum quod habet, nec ad momentum potest servare, nisi conservetur a Christo.1819 Denique ipsa prima mentis ad Deum conversio, Dei donum est, et a Deo. Propter quod Jeremias precatur:20 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur.
Si quis in me, id est in fide, caritate et obedientia mea, non manserit, mittetur foras, id est, ab electorum grege segregabitur, nunc, voto et merito, et in futuro, loco et præmio, atque in tenebras exteriores mittetur, quemadmodum scriptum est:21 Tollatur impius, ne videat gloriam Dei;22 sicut palmes inutilis; et arescet per sterilitatem ab opere bono, id est, humore gratiæ roreque gloriæ destituetur; nec erit tanquam lignum quod plantatum est juxta decursus aquarum, sed sicut arbor quæ aruit, quoniam non habebat humorem.2324 Et colligent, id est, reprobis adunabunt eum angeli sancti exsecutores divini judicii: de quibus scriptum est, In consummatione sæculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis.25 Ideo subditur: et in ignem mittent, id est, in ignem infernalem projicient eum, quum dixerit Judex: Ite, maledicti, in ignem æternum.26 Istud quoque particulariter adimpletur in morte singulorum. De quo igne ait Præcursor apud Lucam:27 Paleas comburet igne inexstinguibili. Isaias quoque ait: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur.28 Et ardet. Cur non ait, Et ardebit? Quod si dixisset, verum dixisset; sed verbo præsentis temporis usus est, quoniam id quod fiet, Deo præsentialiter constat, et in ejus præscientia jam fit, quod in exsecutione futurum est. Ardebit ergo, et non consumetur; optabit mortem, et æternaliter punietur, quemadmodum in Apocalypsi dicitur: Cruciabitur iniquus igne et sulfure in conspectu angelorum sanctorum et Agni, et fumus tormentorum ejus ascendet in sæcula sæculorum;29 et Psalmista, Cadent super eos carbones, in ignem dejicies eos, in miseriis non subsistent.30
Si manseritis in me, conformando voluntatem vestram voluntati meæ per caritatem et obedientiam veram, et verba mea in vobis manserint per jugem memoriam et stabilem verborum adimpletionem; quodcumque volueritis petetis, id est, quidquid placuerit animæ vestræ postulabitis a Patre vel a me, et fiet, id est dabitur, vobis, dummodo orando maneatis in me, orando vere salubria, prout mihi est placitum, orando quoque instanter. Sed quoniam justi non exaudiuntur semper pro aliis, quamvis petant salubriter et instanter pro illis, ideo ait, Fiet vobis: quia non semper fit aliis, eo quod ponant gratiæ obicem.
In hoc clarificatus est Pater meus, id est, in hoc Patris cœlestis honor consistit et gloria, non ob suam indigentiam, sed ad nostram utilitatem, ut fructum plurimum afferatis, id est, multa opera meritoria perpetretis, aliosque convertatis ad Deum, ut sint filii vestri in Christo renati. In fructificatione ergo et optima conversatione fidelium glorificatur Deus, quoniam honoratur in eis, ejusque majestas et sanctitas in tali conversatione relucet : et tales Deus ad gloriam suam creavit, secundum quod ait apud Isaiam, Omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum. Et efficiamini mei discipuli, credendo et obediendo, nec solum servando præcepta, sed etiam adimplendo consilia : et in hoc consistit glorificatio Patris.31 Qui enim honorificat Filium, honorificat Patrem.
Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Pater diligit Filium secundum utramque ejus naturam : quia secundum naturam divinam, diligit eum tam perfecte et fervide sicut se ipsum, videlicet amore immenso; secundum naturam vero assumptam, diligit eum amore præcipuo, magis videlicet quam cuncta simul creata. Amare quippe est alicui bonum velle. Majus autem bonum voluit et dedit Deus Christo homini, quam toti universo, utpote personalem unionem cum Verbo. Christus quoque diligit nos secundum utramque suam naturam : quia ut Deus, diligit nos amore æterno, non tamen immenso, sed ampliori quam aliqua pura creatura diligit aliam ; porro, ut homo, diligit nos amore creato, infuso, valde ardenti atque præcipuo, quoniam animam suam posuit pro nobis, et tantum nostram concupivit salutem, quod ad eam retulit quidquid fecit aut pertulit.32 Quemadmodum itaque Pater diligit Filium, sic Filius diligit nos : quoniam ut amor Patris ad Filium est gratuitus, sic amor Filii ad nos gratuitus est. Rursus, quemadmodum Pater diligit Filium ut hominem, sic Filius diligit nos : sic enim Pater diligit Filium, volendo ei felicitatem æternam ; Filius quoque nos amat ad idem. Iterum, sicut Pater diligit Filium, non tamen pepercit ei, sed manibus impiorum tradidit eum ;33 sic Filius diligit suos fideles, non tamen parcit eis, sed quanto sunt cariores, tanto pluribus tribulationibus illos exercet, prout Sapiens ait, Tanquam aurum in fornace probavit electos ; et Judith, Omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles.34 Propterea non debemus in adversitatibus contristari, sed juxta Jacobi documentum, omne gaudium æstimare, quum in diversas tentationes incidimus.35 Hinc nempe in Proverbiis Salomon loquitur : Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, et ne deficias quum ab eo corriperis :36 quem enim diligit Dominus, corrigit, et quasi pater in filio complacet sibi.
Manete in dilectione mea, quæ est animæ vita : in qua perseverandum est jugiter, quoniam sola perseverantia coronatur; nec aliquid præferendum aut comparandum est divino amori, sed Deus præ creaturis amandus est in infinitum.37 Idcirco, secundum doctores, potius deberet homo mortem corporalem subire, quam unum veniale committere. Quam autem beatum et sanctum sit in divina dilectione manere, patet ex verbo Joannis in sua Canonica : Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.38
Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea : et tamdiu in dilectione manemus, quamdiu obedimus. Quemadmodum enim observatio præceptorum procedit ex caritate, sic conservat eamdem, quoniam operatio perficit habitum, gratiamque meretur majorem, qua habitus caritatis confortatur. Sicut et ego præcepta Patris mei servavi, secundum quod homo sum.39 Nam quæ placita sunt illi facio semper ; et quidquid jussit mihi per inspirationem facere pro hominum salvatione, feci hucusque, eroque ei obediens usque ad mortem.40 Et maneo in ejus dilectione plenissima, quia plus diligo eum quam omnes electi.
Hæc moralia documenta locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, id est, spiritualiter gaudeatis in Deo quemadmodum ego. Vel, Ut gaudium meum in vobis sit, id est, beatitudo et gloria mea vobis communicetur in patria : prout Apostolus dicit, Si compatimur, et conregnabimus. Vel, Ut gaudium meum in vobis sit, id est, ut ego de vobis quasi de bonis filiis glorier, quia beneplacitum est Domino in populo suo, et gaudium Domini est fortitudo vestra.41424344 Quod non est sic intelligendum, quasi gaudium Dei aut Christi ex nobis augeatur; sed quod Deus vel Christus in se delectetur, propter se ipsum approbans bonum nostrum, et gaudendo in nobis, gaudium suum infundens ac tribuens nobis. Et gaudium vestrum, id est spiritualis consolatio quam habetis in via, impleatur in patria : juxta illud, Satiabor quum apparuerit gloria tua;45 et, Adimplebis me lætitia cum vultu tuo.46 Nec enim aliud implet nostri intellectus capacitatem et sciendi aviditatem, nisi veritas prima immensa per speciem cognita; aliud quoque non implet nostræ voluntatis desiderium, nisi bonitas summa et infinita, per fruitionem possessa. Patet ergo quod finis nostræ creationis est gaudium plenum, tamque exuberans et perfectum, ut eo adepto, majus non cupiatur.
Hoc est præceptum meum, id est præceptum præcipuum, quod specialiter recolo, et diligenter servari volo, ut diligatis invicem dilectione divina, infusa et spirituali, sicut dilexi vos, id est ordinate ad adipiscendum vitam æternam, et item ferventer atque stabiliter. Nullus tamen diligere potest æqualiter Christo. Qui autem sic diligit proximos, propter nullam injuriam ad odium concitatur, nec ob alicujus rei temporalis damnum sibi illatum caritatem relinquit, quum ejus amissio sit maximum damnum. Quamvis ergo multa sint Christi præcepta, et præceptum diligendi Deum sit primum et maximum;47 tamen de præcepto mutuæ dilectionis proximorum ait Salvator, Hoc est præceptum meum, quoniam dilectio proximi includit dilectionem Dei, quum Deus sit causa et finis diligendi proximos. Et teste Apostolo : Qui diligit proximum, legem implevit. Nam : Non adulterabis, non mœchaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur, Diliges proximum tuum sicut te ipsum.484950
Deinde Christus ostendit quæ sit summa dilectio proximi, et quomodo aliquis diligit proximos sicut Christus dilexit nos. Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam, id est vitam corporalem aut se totum, ponat, id est, morti corporali exponat, quis pro amicis suis. Vita enim est maxime appetibilis atque amabilis; mors autem est omnium horribilium horribilissimum. Ideo vitam propriam contemnere mortemque subire pro proximorum salute, est maximæ caritatis effectus ac signum. Quum enim sint quatuor ex caritate amanda, quorum unum alio exstat præstantius, scilicet Deus, anima propria, proximus, et proprium corpus; ideo propter Deum despicienda et exponenda sunt alia tria, et proprium corpus pro proximo. Verumtamen nemo debet animam suam spirituali morti exponere, vel ejus salutem postponere propter proximorum profectum aut felicitatem : quamvis opera bona non debita, sint sæpe omittenda ad vitandum scandalum pusillorum. Unde apud Matthæum Dominus ait : Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur?51 aut quam commutationem dabit homo pro anima sua? Hanc autem dilectionem habuit Christus, qui pro suorum electorum salute mori ex caritate dignatus est.
Sed videtur quod pro amicis animam ponere non sit dilectio maxima, quoniam pro inimicis mori majus censetur. Rursus videtur Christus passus pro inimicis. Quorum utrumque patet ex his quæ ad Romanos dicit Apostolus : Commendat autem caritatem suam in nobis Deus, quoniam quum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, et quum adhuc inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus.52 Dicendum, quod quicumque pro alio moritur, maxime diligit illum, quamvis odio habeatur ab eo : et sic est amicus ejus ex parte sui, quoniam diligit eum. Sicque loquitur Christus, ut per amicum intelligatur quilibet proximus dilectus, quamvis non diligens. Vel dicendum, quod dilectio qua quis animam ponit pro inimico, non est major quam illa qua moritur pro amico, quantum ad interiorem affectum, quum inimicus non sit amico plus diligendus, quamvis major appareat seu evidentius ostendatur in effectu. Ad secundum dicendum, quod pro omnibus, amicis et inimicis, et reprobis et electis, occisus est Christus, eosque redemit sufficienter, seu quantum in se fuit ; pro solis vero electis efficaciter, qui fructum dominicæ passionis consequuntur : qui licet fuerint inimici secundum præsentem Dei justitiam et propriam culpam, erant tamen amici secundum æternam prædestinationem.
Vos amici mei, id est mihi dilecti et dilectores mei, estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis, ut non solum amicos, sed et inimicos in me et propter me cordialiter diligatis, optando eis, saltem in generali, bona animæ. Impletio enim præceptorum, est amicitiæ certum indicium.
Jam non dicam vos servos, servitute procedente ex timore servili, quem perfecta caritas mittit foras.53 Non enim servitis timore pœnæ, sed amore justitiæ atque intuitu gloriæ. Ad hanc servitutem pertinet quod dictum est octavo capitulo : Servus non manet in domo in æternum, filius autem manet in æternum.54 Verum omnes electi et virtuosi, sunt servi servitute procedente ex timore casto et filiali, qui caritatem consequitur, vel ex ipsa caritate. Ad quam servitutem pertinet illud Matthæi : Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium domini tui.55 Hic servus, est amicus et filius. De illa prima servitute atque timore servili scribit Apostolus ad Romanos : Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore ; sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater).56 De hac servitute caritativa et sancto timore, Dominus ait apud Isaiam : Ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis ;57 et alibi, Ad quem respiciam, nisi ad trementem sermones meos?58 Cur autem Apostoli non dicantur servi, subjungitur : quia servus servitute timoris servilis, nescit quid faciat dominus ejus, id est secretiora facta domini sui. Hoc nempe videmus quotidie, quod homines in potestate et dominio constituti, non revelant servis qui puri servi sunt, sua secreta ; servis tamen fidelibus, quorum probitatem experti sunt, committunt panduntque secreta. Tales et enim servi non sunt puri servi, sed aliquid de proprietate filiorum participant, quum amorosi sint ad dominos suos. Unde in Ecclesiastico dicitur : Servus fidelis sit tibi quasi anima tua ;5960 et alibi, Servus sapiens dominabitur filiis stultis.
Vos autem dixi amicos Dei et mei, hoc est dilectos, familiares et communicantes bonis nostris, quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Certum est quod Christus quando hæc dixit, nondum patefecit Apostolis omnia quæ audivit a Patre, quum infra testetur :61 Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Augustinus ergo exponit hæc verba per modum propheticæ denuntiationis, ut ponatur præteritum pro futuro, et sit sensus : Omnia illa nota feci, id est, notificabo vobis in patria, quando venerit quod perfectum est, et evacuabitur quod ex parte est.62 Tunc enim videbimus Deum per speciem, et in illo cetera omnia conspiciemus. Porro superius dictum est sæpius, quomodo Christo secundum utramque naturam conveniat audire seu audivisse a Patre.
Quod autem nulla pura creatura omnia noscat quæ Christus cognoscit, vel a Patre audivit secundum quod Deus, certissimum est. Sic enim cognoscit actualiter infinita, imo et infinities infinita. Rursus, nulla intellectualis creatura citra Christum, cognoscit distincte et particulariter omnia quæ Christus ut homo, quia quæcumque cognoscit Verbum notitia visionis, cognoscit anima Christi. Itaque, quod ait, Omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis, intelligendum est, non de omnibus absolute, sed de omnibus quæ Christus a Patre audivit notificanda esse discipulis secundum exigentiam status eorum, et secundum utilitatem Ecclesiæ. Juxta quem modum scriptum est in prima Joannis Canonica : Non necesse habetis ut aliquis doceat vos; sed unctio docet vos de omnibus, et nostis omnia. Talis namque distributio accommoda frequens est in Scripturis, ut quum ait Psalmista : Nihil deest timentibus Deum. Et in libro Sapientiæ legitur, Venerunt mihi omnia bona simul cum illa, puta cum sapientia : et tamen pauca sunt omnia bona vitæ præsentis, juxta illud, Quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam. Sic quoque ait Apostolus : In omnibus divites facti estis in Christo, ita ut nihil desit vobis in ulla gratia.
16
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Sive intelligatur hoc de electione æterna, quæ est prædestinatio, qua Christus secundum naturam divinam quosdam ab æterno elegit, sive de electione temporali, qua Christus in mundo conversans, quosdam ad gratiam et apostolatum vocavit : verum est quod ipse nos elegit antequam eum elegimus, sicut et nos dilexit antequam eum dileximus. Elegit ergo Apostolos ceterosque salvandos, id est, ex sua liberalitate præ ceteris ordinavit eos ad vitam æternam, et de gratia ad hoc necessaria ipsis providit. Quosdam quoque ex multitudine discipulorum suorum elegit in Apostolos. Ex quo sequitur quod gratia Dei non est ex meritis præviis. Nec ideo Deus quemquam elegit, quoniam vidit illum se electurum, quum nemo pos-
1 Joann. II, 27, 20.
Ps. XXXIII, 10, 11.
Sap. VII, 11.
Matth. XXV, 21, 23.
1 Cor. I, 5, 7.
1 Joann. IV, 10. sit Christum meritorie eligere sine prævia fide, quæ est donum Dei, et mentis suæ aversione a rebus caducis ejusque conversione ad Deum, quod non fit sine gratia speciali et gratum faciente. Propter quod frequenter orat Psalmista : Domine Deus, converte nos. Et Apostolus ad Ephesios : Gratia salvati estis per fidem; et hoc, non ex operibus, Dei enim donum est, ne quis glorietur. Itemque ad Titum : Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei; non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.
B
Et posui, id est, ad hoc institui atque paravi, vos, ut eatis per totum mundum, et fructum afferatis, id est, spirituales filios generetis, baptizando, docendo, ædificando, quatenus impleatur quod dictum est : In omnem terram exivit sonus eorum. Et fructus vester maneat, id est, Ecclesia per vos conversa atque in Christo renata, usque in finem sæculi perseveret, et deinde ad æternam hereditatem pertingat. — Vel spiritualiter sic : Posui vos in vita præsenti, in via hujus exsilii, in corpore isto mortali, ut eatis de bono in melius, de fide in opus, de statu animali ad spiritualem, et fructum afferatis, id est, tanquam bona arbor fecundi sitis in actibus virtuosis : juxta illud in Psalmo, Justus ut palma florebit; et illud Osee, Israel germinabit sicut lilium; et fructus vester maneat, id est, æterna mercede præmietur. Opera enim illorum sequuntur illos. — Ut quodcumque vere expediens et salubre, petieritis Patrem meum in nomine meo instanter, det vobis. Superius dixit : Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam. Hic dicit : Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Ex quo concluditur, quod Pater et Filius sunt idem dator gratiarum, unusque auditor precum nostrarum, et per consequens unus Deus. Quorum enim una est operatio, eadem est natura.
Ps. LXXIX, 4, 8, 20; LXXXIV, 5. Ephes. II, 8, 9.
Tit. III, 4, 5.
Ps. XVIII, 5.
Ps. XCI, 13.
Osee XIV, 6.
Apoc. XIV, 13.
Joann. XIV, 13, 14.
Footnotes
-
Coloss. 1, 18. ↩
-
Ephes. 1, 22; v, 23; ↩
-
Hebr. 11, 10. ↩
-
Ps. LXXI, 17. ↩
-
Is. XLIX, 6. ↩
-
Is. LIII, 3. ↩
-
Act. IV, 12. ↩
-
Hebr. II, 10. ↩
-
Ephes. I, 22; V, 23; ↩
-
Coloss. I, 18. ↩
-
Philipp. II, 8. ↩
-
* ferre ↩
-
II *Petr.* n, 22; *Prov.* xxvi, 11. ↩
-
Ps. LXII, 6. ↩
-
1 Cor. xv, 10. ↩
-
Philipp. IV, 13. ↩
-
Jer. x, 23. ↩
-
1 Cor. IV, 7. ↩
-
1 Cor. IX, 23, 24. ↩
-
Thren. v, 21. ↩
-
Matth. VIII, 12; XXII, 13; XXV, 30. ↩
-
Is. XXVI, 10, juxta LXX. ↩
-
Jer. XVII, 8. ↩
-
Ps. I, 3; ↩
-
Matth. XIII, 49, 50. ↩
-
Matth. XXV, 41. ↩
-
Luc. III, 17. ↩
-
Is. LXVI, 24. ↩
-
Apoc. XIV, 10. ↩
-
Ps. CXXXIX, 11. ↩
-
Joann. v, 23. ↩
-
1 Joann. III, 16. ↩
-
Rom. VIII, 32. ↩
-
Sap. III, 6. Judith VIII, 23. ↩
-
Jacob. I, 2. ↩
-
Prov. III, 11, 12. ↩
-
Matth. X, 22; XXIV, 13. ↩
-
1 Joann. IV, 16. ↩
-
Joann. VIII, 29. ↩
-
Philipp. II, 8. ↩
-
Ps. cxlix, 4. ↩
-
II Esdr. VIII, 10. ↩
-
II Tim. II, 12; ↩
-
Rom. VIII, 17. ↩
-
Ps. xvi, 15. ↩
-
Ps. xv, 11. ↩
-
Matth. xxii, 37, 38. ↩
-
Rom. xiii, 8, 9; ↩
-
Lev. xix, 18. ↩
-
Exod. xx, 14-16; ↩
-
Matth. xvi, 26. ↩
-
Rom. v, 8-10. ↩
-
I Joann. IV, 18. ↩
-
Joann. VIII, 35. ↩
-
Matth. XXV, 21, 23. ↩
-
Rom. VIII, 15. ↩
-
Is. LXV, 14. ↩
-
Is. LXVI, 2. ↩
-
Prov. XVII, 2. ↩
-
Eccli. XXXIII, 31. ↩
-
Joann. XVI, 12. ↩
-
I Cor. XIII, 10. ↩
Chapter 38 of 51