Articulus 38
EXPLANATIO SEQUENTIS PARTIS HUJUS CAPITULI QUINTIDECIMI, AB EO LOCO : HÆC MANDO VOBIS, UT DILIGATIS INVICEM.
FREQUENTER magister unitatis, totius caritatis exemplar, Dominus Jesus, suos discipulos, et sub illorum persona totam Ecclesiam, provocat ad caritatem fraternam, propter rationes præmemoratas. Hæc mando vobis, ut diligatis invicem. Qui enim diligit fratrem suum, in lumine permanet.1
Si mundus, id est homo mundanus et impius, vel congregatio talium, vos odit, imo, quia sic est: nunc enim odiunt vos adversarii mei, Scribæ et Pharisæi, et post meam ascensionem, quum prædicare cœperitis, magis vos odient; deinde principes terræ et multi gentilium odio vos habebunt. Unde apud Matthæum ait Salvator:2 Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Scitote, ad consolationem vestram, et ut servetis patientiam, quoniam me priorem vobis odio habuit. Hoc dupliciter legi potest. Primo sic: Me priorem, qui prior ac major sum vobis, odio habuit. Unde superius dixit Salvator: Me odit mundus, quia ego testimonium perhibeo de illo quoniam opera ejus mala sunt;3 et in Psalmo, Multiplicati sunt, inquit, super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis.4 Secundo sic: Me priorem vobis, id est me prius quam vos, odio habuit mundus, id est populus iste Judaicus carnalis ac reprobus. Nam ex odio quo odit me, concepit rancorem adversum vos.
Si de mundo fuissetis, id est, per imitationem culpæ ad societatem sæcularium hominum pertineretis, et illis in vita conformes essetis, mundus quod suum erat diligeret, hoc est, tunc isti terrenorum amatores vos amarent carnali et vitioso amore, tanquam aliquid sui, et quasi ad eamdem perditionis massam, seu idem corpus diaboli, pertinentes. Similitudo enim est causa amoris, et omne animal diligit sibi simile:56 sicque amatores mundi amant suos amatores. Verumtamen non est sic intelligendum, quod quilibet mundanus amet quemcumque mundanum, præsertim quum inter superbos semper sint jurgia, et filii hujus sæculi jugiter contra se dimicent eo quod unus habeat quod appetit alter.7 Sed mundanus amat mundanum sibi convenientem. Et quamvis similitudo sit per se causa amoris, per accidens tamen est causa rancoris.
Quia vero de mundo non estis, id est, ad gregem reproborum non pertinetis, sed ego elegi vos de mundo, hoc est, a mundanis et vanis hominibus vos gratiose et pie separavi, propterea odit vos mundus, tanquam sibi dissimiles, et suis desideriis contrariantes. Verumtamen non omnes mundani odiunt bonos. Videmus quippe, quod multi sæcularium libenter conversantur cum devotis, et eleemosynas eis communicant, nec tamen corrigunt vitam. Christus ergo loquitur de hominibus prorsus mundanis, in quibus ratio penitus excæcatur, et induratur voluntas in tantum, ut odiant Religionem, et quidquid religiosum adspexerint quasi supervacuum judicent. De talibus dicit Joannes:8 Propterea mundus non novit nos, quia non novit Deum. Et iterum ait Joannes: Nolite mirari si odit vos mundus; nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam.9
Mementote sermonis mei quem ego dixi vobis (ut ait Joannes):10 Non est servus ma- ior domino suo. Hoc Christus commemorat, ut discipuli omnesque Christiani exemplo Christi discant pati adversa, et in omni tribulatione gaudere. Propter quod Petrus hortatur in prima sua epistola : Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis; et deinde, Communicantes Christi passionibus, gaudete, ut in revelatione gloriæ ejus gaudeatis. Non ergo se putet regnaturum cum Christo, qui jam non vult odio haberi et tribulari a mundo. Si, pro quia, me persecuti sunt Judæi verbis et factis, dicentes, Insanit, dæmonium habet, blasphemat; et nunc me præcipitare, nunc lapidare volentes; et vos persequentur. Hoc patet impletum in Actibus Apostolorum, quomodo clauserunt et flagellaverunt Apostolos. Si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt : id est, sicut prædicationem meam spreverunt, quia nec credere nec obedire volebant, sic vestram despicient pro majori parte. Quamvis enim nonnulli Judæorum per Christum, et multi per Apostolos sint conversi, tamen comparatione aliorum, quasi nulli fuerunt. Propter quod ait Christus per Isaiam : Hæc dicit Dominus ad me, ut reducam Jacob ad eum, et Israel non congregabitur. Osee quoque : Ego, inquit, erudivi eos, et in me cogitaverunt malitiam; reversi sunt ut essent absque jugo.
21
Sed hæc omnia facient vobis, id est, odio vos habebunt, persequentur, sermonem vestrum despicient, propter nomen meum exstinguendum, id est, ut fidem et famam meam exstinguant : juxta illud Jeremiæ, Nomen ejus non memoretur ultra. Vel, Propter nomen meum, quasi ob causam meritoriam tantæ persecutionis, id est propter fidem, confessionem et prædicationem nominis mei. Quia nesciunt eum qui misit me, id est Deum Patrem. Quamvis enim Divinitatis unitatem agnoverunt, secundum illud Psalmi, Notus in Judæa Deus, non tamen cognoverunt Personarum trinitatem, nec Patrem sub proprietate relativa. Sed nec Deum cognove-
Jer. xi, 19.
Ps. lxxv, 2. runt formata notitia, de qua dicit Joannes : Qui se dicit nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est. Hæc vero ignorantia nequaquam excusat, quum sit affectata et juris; atque ex odio emanavit. Sæpe enim prædicavit eis Christus de Patre cœlesti, sed noluerunt attendere. Similiter gentiles Christianorum persecutores non excusantur per nescientiam, quoniam prædicatores Christi pertinaciter repulerunt, et a veritate averterunt aures quasi aspides surdæ.
1 Joann. II, 4.
Si non venissem in propria persona per incarnationis mysterium ad Judæos, prout prænuntiaverunt Prophetæ, et locutus eis non fuissem proprio ore, peccatum non haberent tam enorme ac multiplex ut nunc. Itaque dicendo, Peccatum non haberent, non abnegat cetera peccata, sed peccatorum tam grandem enormitatem : quemadmodum supra dixit de cæco, Neque hic peccavit, neque parentes ejus. Augustinus tamen exponit sic : Peccatum, id est infidelitatis culpam, quæ est magnum valde et virtualiter omne peccatum, non haberent. Christus enim fuit eis specialiter repromissus : idcirco non poterunt de perfidia Christi redargui, nisi Christo eis misso atque locuto. Nunc autem excusationem non habent de peccato suo, id est infidelitate et ceteris excessibus in me commissis, quoniam tot visis miraculis, et Prophetarum scripturis tam evidenter impletis, credere contempserunt ex sua malitia, quæ eorum animas obnubilavit. Propterea venit super eos ira Dei usque in finem, secundum Apostolum.
II Tim. IV, 4; Ps. LVII, 5.
22
Joann. IX, 3.
Qui me odit, et Patrem meum odit, quoniam Patris et Filii est una essentia, una voluntas, unaque veritas. Qui igitur odit Christum propter opera ejus ac documenta, odit et Patrem, cujus sunt opera illa et documenta, quemadmodum Filii. Imo, qui non credit in Filio, mendacem facit Patrem.
Ephes. V, 6.
23
1 Joann. V, 10.
Insuper adhuc ostendit Christus gravitatem et inexcusabilitatem peccati Judæorum. Si opera non fecissem in eis, hoc
24
1 Petr. IV, 14.
Ibid. 13.
Joann. x, 20.
Matth. IX, 3; Joann. x, 36.
Luc. IV, 29; Joann. VIII, 59; x, 31.
Act. V, 18, 40.
Is. XLIX, 5.
Osee VII, 15, 16. est supernaturalia facta omnem creatam potestatem transcendentia, quæ nemo alius fecit, id est tam magna et multa, quanta et qualia nullus præcedentium Prophetarum vel Patriarcharum peregit. Quamvis enim quidam illorum magna fecerint, scilicet Moyses, Josue, Elias et Eliseus, non tamen comparari queunt Christo, qui de quinque panibus duobusque piscibus, quinque millia satiavit, de septem quoque panibus ac paucis pisciculis quatuor millia; qui cæcum a nativitate illustravit, quatriduanum mortuum reduxit ad vitam, super pelagi undas transivit, et alia innumerabilia fecit prodigia; in cujus passione supernaturaliter eclipsatus est sol, et luna solitum cursum vehementer mutavit; cum quo multa Sanctorum qui dormierant corpora surrexerunt, et venientes in sanctam civitatem, apparuerunt multis. Peccatum non haberent. Nunc autem et viderunt me præsentem, quem exspectabant futurum, et opera mea miraculosa: sicut Isaias prædixit, Erunt oculi tui videntes præceptorem tuum; et oderunt me, et Patrem meum. Me enim voluerunt et volunt occidere, Patrisque æterni honorem et cultum auferre. Cur autem Deus permiserit tantum malum, et quid boni consecutum sit illud, subjungitur.
25
Sed ut (dictio ista, ut, sumitur jam concomitanter, non causaliter) adimpleatur sermo propheticus qui in lege eorum, scilicet in libro Psalmorum, in psalmo qui incipit, Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ: qui psalmus ad litteram scriptus est de Christi passione et Judæorum excæcatione; scriptus est (hic sumitur lex, pro tota veteris Testamenti Scriptura): Quia odio habuerunt me gratis dupliciter: Primo, quoniam sine rationabili causa oderunt me. Ego enim multa beneficia contuli eis, sed retribuerunt mihi mala pro bonis, odium pro dilectione, persecutionem pro liberatione, mortem pro veritatis testificatione. Secundo, quoniam ex hoc quod me oderunt, nullum consecuti sunt commodum, sed maximum detrimentum. Illud autem gratis oditur, ex cujus odio nullum emolumentum acquiritur. Unde et Jeremias prædixit: Attende, Domine, et audi voces adversariorum meorum, numquid redditur pro bono malum?11 Porro in psalmo præallegato sic scriptum est: Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis.12 Idem quoque habetur in psalmo in quo legitur: Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.13 Ex quo in expositione libri Psalmorum probavi, quod psalmus ille cujus exordium est, Judica, Domine, nocentes me, sit ad litteram exponendus de Christo. Lyra vero exponit eum litteraliter de David. Et tamen hoc loco dicit Christum allegare scripturam hujus psalmi: quo dato, psalmus iste exponendus est ad litteram de Christo, quum probatio non valeat, nisi ex sensu litterali, secundum Augustinum. Illi ergo oderunt me gratis, quasi non sim Christus, sed seductor.
26
Quum autem venerit, non locum mutando, sed in signo visibili, de novo operando, et maximam gratiam infundendo, Paracletus, hoc est consolator Spiritus Sanctus, qui spem veniæ imprimendo lætificat pœnitentem, et divinorum sapidam cognitionem præstando exhilarat contemplantem, quem ego mittam vobis a Patre, dando et influendo mentibus vestris munera ejus: imo et ipsum, juxta illud Apostoli, Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.14 Porro, per quod Christus asseruit, Quem ego mittam vobis, ostendit quod Spiritus Sanctus ab ipso procedat. Non enim uni divinarum Personarum competit dare vel mittere aliam secundum naturam divinam, nisi ratione originis seu auctoritatis ad illam: ideo nunquam legitur Pater missus a Filio vel Spiritu Sancto, sed econtra. Non itaque congrueret Filio mittere Spiritum Sanctum, nisi esset in Filio auctoritas respectu Spiritus Sancti, videlicet, nisi a Filio emanaret.15 Quod vero adjecit, a Patre, accipi potest dupliciter. Primo sic: Quem mittam vobis a Patre, quasi a fonte de quo profluit Spiritus Sanctus, vel quem procedentem a Patre mittam vobis. Secundo sic: Quem mittam vobis a Patre, hoc est virtute divina quam suscepi a Patre, a quo habeo quod Spiritus Sanctus procedit a me processione æterna, et mittitur a me missione temporali.
Spiritum veritatis, hoc est Spiritum meum, qui sum veritas et sapientia Patris. Dicit enim Apostolus de Spiritu Sancto ad Romanos: Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Vel Spiritum qui est examen et doctor totius veritatis. Qui a Patre procedit. Hoc addit Salvator, ne putaremus quod a Filio dumtaxat procederet Spiritus Sanctus, eo quod dixit: Quem ego mittam vobis. Procedit ergo a Patre et Filio, non quasi a distinctis personis, sed in quantum sunt unum in natura et voluntate. Est namque Spiritus Sanctus amor. Amor vero est germen atque processio voluntatis. Quemadmodum ergo mundus creatus est a tribus Personis, non in quantum sunt distincta supposita, sed ut sunt unus Deus, in essentia atque potentia indistinctæ, ita quod tres Personæ sunt unus Creator; sic Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio per id in quo idem sunt, scilicet per voluntatem. Propter quod sunt unus spirator, unus fons unumque principium Spiritus Sancti.
Ille testimonium perhibebit de me per opera sua miraculosa. Hoc in die sancto Pentecostes constat impletum. Per hoc siquidem quod Spiritus Sanctus infudit formidolosis illis idiotis rudibusque discipulis, invincibilem fortissimamque constantiam, divinarum Scripturarum copiosam notitiam, omnium quoque linguarum notitiam, aperte monstravit quod Jesus, pro cujus honore hoc factum fuit, esset verus Christus. Unde tam forte testimonium perhibuit Christo Spiritus Sanctus, quod multi qui ante crucifixionem eum oderunt, post, viso prædicto opere Spiritus Sancti, compuncti sunt corde, et conversi ad Christum, quemadmodum in Actibus Apostolorum plenius recitatur, ubi legitur: Cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est. Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem dicentes: Quidnam vult hoc esse? Et post pauca: His auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres?
Et vos testimonium perhibebitis de me, virtute Spiritus Sancti efficaciter prædicando. Unde in Actibus probat Petrus in hac missione Spiritus Sancti impletam esse prophetiam Joelis, per quem Dominus ait: Effundam de spiritu meo super omnem carnem. Hinc Petrus et Joannes, qui in passione fugerunt, accensi Spiritu Sancto, principibus sacerdotum Christi testificationem perhibentibus, cum ingenti auctoritate dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus; non enim possumus quæ audivimus et vidimus non loqui. Quia ab initio mecum estis, id est, ab exordio prædicationis meæ vel conversionis vestræ ad me, mihi inseparabiliter adhæsistis: propter quod estis idonei testes, quasi certissimi de re gesta, et digni estis recipere gratiam testificandi de me. Hinc apud Lucam Christus ait Apostolis: Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis. Joannes quoque in principio primæ suæ Canonicæ, certitudinem apostolicæ prædicationis insinuans, ita exorsus est: Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ tractaverunt de Verbo vitæ, quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis.
Hæc de adventu Spiritus Sancti, et ceteris multis, locutus sum vobis, ut non scandalizemini, id est, ne tempore persecutionis cadatis per impatientiam vel infirmitatem, cedendo tormentis. Per prædicta enim confirmavit eos in fide, fu-
Act. II, 4, 6, 12.
Ibid. 37.
27
Ibid. 16, 17.
Joel II, 28.
Matth. XXVI, 56.
Act. V, 29.
Ibid. IV, 20.
Luc. XXII, 28.
I Joann. I, 1, 3.
1 (cap. XVI.)
Joann. XIV, 6; I Cor. I, 24.
Rom. VIII, 9.
Act. IV, 13. turaque mala seu adversa prædixit, atque Ambrosii intelligendum est de intentione exemplo sui discipulos ad patientiam incitavit: quæ omnia præservant a scandalizatione, quia et jacula prævisa minus lædunt, et qui ante persecutionem sagaciter pensat quanta sint tribulationum fructus, merces atque utilitas, cum omni alacritate ipsas amplectitur, eo quod purgent a culpa, disponant ad gratiam, Christo conforment, ab æternis pœnis eripiant, purgatorii pœnas abbrevient, et ad gloriam introducant cœlestem.
Absque synagogis facient vos, id est, infideles Judæi a societate sua et communione, ac materialibus suis synagogis, vos repellent tanquam excommunicatos et hæreticos. Hoc in Actibus Apostolorum legitur adimpletum in Paulo et Barnaba.16 Sed venit hora, id est, tempus propinquat et prope est, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo, id est rem Deo placitam facere. Si hoc quod ait, Deo, intelligatur de Deo vero, locus iste de solis Judæis persecutoribus discipulorum Christi erit intelligendus. Sola enim plebs Judæorum habuit veri Dei notitiam. Infideles ergo Judæi, quoniam Jesum pro seductore et ejus discipulos pro hypocritis tenuerunt, quasi sub specie boni vellent cultum Dei Israel impedire, legem destruere, homines ad pseudochristum convertere, ideo æstimabant occisionem discipulorum esse sacrificium Deo. Si vero quod ait, Arbitretur obsequium se præstare Deo, intelligatur de quocumque deo persecutorum, intelligi potest hic locus communiter, quia quicumque tyranni et æmuli fidei christianæ occiderunt discipulos Christi, putabant se suo deo rem gratissimam facere.
Quæritur, quum dicat Ambrosius, Intentio imprimit speciem operi tuo; estque commune dictum, Si finis sive intentio bona sit, opus est bonum: quomodo persecutores Apostolorum, qui persequendo eos putabant se obsequi Deo, et ei honorem facere intendebant, non excusantur a culpa. Dicendum, quod verbum operi correspondente, non de intentione operantis dumtaxat. Quemadmodum ergo non excusatur qui hostem occidit ut vivat pacifice, sic non excusantur prædicti. Porro commune dictum, intelligendum est de fine proportionato, non extorto et abusivo. Hinc patet error periculumque multorum delinquentium, qui quædam illicita perpetrantes, excusant se, dicentes, Nil mali intendimus, quum tamen opus eorum sit tale ut bono fine fieri nequeat, loquendo de fine proportionato ac proprio.
Et hæc mala facient vobis, quia non noverunt Patrem secundum proprietatem relativam. Non enim noverunt generationem æternam, vel emanationem divinarum Personarum ad intra. Vel, Non noverunt Patrem notitia salutari, quæ caritate ornatur, et obedientia comprobatur. Neque me Unigenitum Patris, secundum naturam meam divinam et propriam; vel, Neque me, secundum naturam humanam ut a Verbo assumptam, quamvis facie tenus noscant me. Qui enim ignorat Patrem, et Filium nescit, quum Pater et Filius sint correlativa, quorum unum definitur per reliquum. Hæc tamen ignorantia non eos excusat, quum fuerit affectata et juris, procedens ex obstinatione vel perversitate qua veritatem recipere contempserunt. Hæc dicta sunt sæpe: idcirco illa prætereo.
Sed hæc de vestra futura persecutione locutus sum vobis, præmuniendo vos contra mala futura, ut quum venerit hora eorum, id est tempus persecutorum, quo vos aggredientur, reminiscamini quia, id est quod, ego dixi vobis ista antequam facta sunt, hocque recolendo confirmemini in fide, et talia non velut inopinata et improvisa vos obruant, sed tanquam diu præcognita æquanimiter tolerentur.
Hæc autem vobis ab initio quo mecum conversari cœpistis, non dixi. Quod Salvator dicit, Hæc vobis, etc., non est referendum ad immediate præcedentia, scilicet ad prænuntiationem persecutionum, quia ut alii Evangelistæ testantur, Christus diu ante hoc tempus, prædixit Apostolis sui ipsius ac ipsorum multiplicem persecutionem futuram;17 sed referendum est, secundum Augustinum, ad ea quæ paulo ante præmisit de adventu et consolatione Spiritus Sancti. De talibus enim nunc primo edocuit eos.18 Cujus subditur causa : quia vobiscum eram per corporalem sensibilemque præsentiam, ex qua magnam consolationem habuistis, et adeo magnam, sed sensualem partim et imperfectam, quod spiritualis consolationis non fuistis capaces, nec vobis tam necessaria [fuit] ut modo :1920 ideo nunc ista retuli vobis, quatenus de meo corporali recessu seu passione non nimium doleatis.
Footnotes
-
17 1 Joann. II, 10. ↩
-
Matth. xxiv, 9. ↩
-
Joann. VII, 7. ↩
-
Ps. LXVIII, 5. ↩
-
Eccl. XIII, 19. ↩
-
Eccli. XIII, 19. ↩
-
Prov. XIII, 10. ↩
-
1 Joann. III, 1. ↩
-
Ibid. 13, 14. ↩
-
20 Joann. XIII, 16. ↩
-
Jer. XVIII, 19, 20. ↩
-
Ps. LXVIII, 5. ↩
-
Ps. XXXIV, 19. ↩
-
Rom. v, 5. ↩
-
Ibid. 1. ↩
-
Act.xiii,50. ↩
-
Matth. x, 17, 18, 21, 22; xxiv, 9, 10; ↩
-
Marc. xiii, 9, 12; ↩
-
Joann. xv, 26. ↩
-
Luc. xxi, 12, 16, 17. ↩
Chapter 39 of 51