Articulus 39
EXPOSITIO CAPITULI SEXTIDECIMI : ET NUNC VADO AD EUM QUI ME MISIT.
ADHUC Christus fons pietatis, compassionis amator, condolens mœstissimis suis discipulis, consolatur eos de corporali suo recessu, eo quod hoc ipsum expediat eis. Et nunc vado, id est, per passionem et ascensionem revertor secundum formam servi quam indui, ad eum qui me misit, hoc est ad Patrem cœlestem, adipiscendo beatitudinem pleniorem quantum ad præmium accidentale, videlicet corporis glorificationem, in cœlestibus mansionem, ad Patris dexteram consessionem.1 Et quamvis Christus ut homo non redierit motu locali ad Patrem, qui vere ubique est, tamen ad locum in quo Pater specialiter esse asseritur, reversus est motu locali, ascendendo super omnes cœlos.2 Porro quod ait, Vado, ideo dicit, quia in proximo fuit ut rediret ad Patrem. Quædam tamen restabant, videlicet occisio pro mundi salute, et resurrectio; sed Christus ante passionem interdum sic loquitur, quasi jam talia fuissent completa, eo quod in proximo erant complenda.
Et nemo ex vobis interrogat me, Quo vadis? Supra capitulo tertiodecimo, in hujus sermonis exordio, legitur Petrus Jesum quæsisse : Domine, quo vadis ? Et sequenti ibi capitulo, locutus est Thomas :3 Domine, nescimus quo vadis.4 Quomodo ergo nunc Veritas dicit, Nemo ex vobis interrogat me, etc. ? Ad quod respondetur dupliciter : Primo, secundum Augustinum, quod hæc verba Christi ad tempus ascensionis sunt referenda, ut sit sensus : Vado, id est, prope est ut ascendam, ad eum qui me misit; et nemo ex vobis interrogat me, hoc est, tunc nullus vestrum inquiret quo pergam, quia tam manifeste ascendam ad cœlos, quod non erit dubium vel quæstio quo ascendam.5 Videntibus enim illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Secundo, dicendum quod in principio hujus sermonis, aliqui (ut dictum est) sciscitabantur Jesum quo iret. Sed postea egressi sunt de loco cœnaculi, et Christo cœptum sermonem continuante in alio loco, ibique dicente, Vado ad eum qui me misit, nullus Apostolorum interrogavit quo iret.6 Et hoc fuit ex magnitudine admirationis, timoris atque mœstitiæ, propter ea quæ audierunt a Christo, videlicet, quod omnis qui interficeret eos, arbitraretur se obsequium Deo præstare, etc.7 Obmutuerunt itaque vehementer attoniti. Quam dejectionem eorum Christus quodammodo exprobrando : Nemo (inquit) ex vobis interrogat, etc.
Sed quia hæc de vestris futuris per-89 secutionibus, et recessu meo corporali a vobis, locutus sum vobis, tristitia aliqualiter indiscreta ac immoderata implevit cor vestrum, quod ex sua imperfectione nondum vere paratum est ad sustinenda mundi adversa, neque me diligit dilectione pure spirituali, sed partim sensuali: unde et corporalem præsentiam nimium cupitis, quam Præcursor, tanquam vir perfectus, non curavit. Non enim legitur Christum corporaliter assecutus, quoniam caro non prodest quidquam.10
Præterea, per hoc quod ait, Tristitia implevit cor vestrum, innuit quod vehementissime tristabantur: ideo eos benignissime consolatur. Sed ego qui sum veritas increata, veritatem proportionalem dico vobis.11 Expedit vobis, id est, animabus vestris salubre est, tanquam dispositivum ad vestram sempiternam salutem, ut ego vadam ad Patrem (modo præinducto). Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos in tanta plenitudine, atque in signo visibili, ut in die Pentecostes.12
Jam tamen Apostoli quibus dixit, Vos mundi estis, habebant Paracletum, secundum quod requiritur ad salutem.13 Si autem abiero, mittam eum ad vos, id est, copiosissima dona ejus vobis infundam. Cur autem Spiritus Sanctus hoc modo mittendus non fuit nisi post Christi ascensionem, præhabitum est, scilicet, quia Apostoli Christum aliqualiter sensualiter diligebant quamdiu cum ipso corporaliter conversabantur, quia revera etiam in naturalibus pulcherrimus atque dulcissimus homo fuit, et valde affectuose, suaviter ac humiliter habuit se ad Apostolos, quasi sponsus ad filios suos. Quantum autem affectio hominis habet de carnalitate, tantum impedit de Spiritus Sancti receptione. Hinc Paulus perfectionem sortitus, Christumque purissime amans ac speculans: Et si novimus (inquit) Christum secundum carnem, tamen nunc jam non novimus.14 Secundo, quoniam Spiritus Sancti tam eximia plenitudo danda non fuit, nisi reconciliatis per passionem dominicam. Tertio, quoniam Christus rex novem, tam excellenter dona distribuere non debebat, nisi quum reversus fuit ad patriam suam, et sedit in sede regni sui. Quarto, quoniam membra tanta gratia adornanda non erant, nisi ipso capite glorificato. Propter quod dictum est:15 Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
Et quum venerit, id est, postquam Spiritus Sanctus vobis cum tanta plenitudine fuerit datus, ita quod abstulerit vobis omnem inordinatam formidinem, atque infuderit veram animi libertatem, inconcussam constantiam, justitiæ tenacitatem, et fervidam Dei ac proximi dilectionem: quod totum factum est in die Pentecostes; ille arguet mundum, id est, per vestram prædicationem increpabit mundanos et reprobos, de peccato infidelitatis quod habuerunt, et de justitia quam omiserunt, id est de contemptu et omissione justitiæ. Justitia nempe non increpationem, sed laudem meretur; verum omissio et contemptus justitiæ meretur redargui. Et de judicio eorum temerario, vel de judicio divino, quod non timuerunt. Arguet ergo mundum de judicio, id est de temeritate suæ præsumptionis, qua non timuerunt divinum judicium. Erant enim mundani homines his tribus vitiis specialiter implicati, quoniam infideles, injusti, et temerarii exstiterunt.
Deinde Christus verba sua exponit. De peccato quidem arguet Spiritus Sanctus mundum, quia non crediderunt amatores mundi in me, primo Judæi, deinde quidam gentilium, quum tamen tanta signa a me vel a vobis fieri conspexissent: propter quod sunt inexcusabiles. — De justitia vero omissa ab eis arguet eos, quia ad Patrem vado: propter quod mihi glorificato et super omnes cœlos exaltato, magis quam ante obedire debuerant, quum vidissent atque audissent sufficientia fidei argumenta de mea ascensione. Post ascensionem enim, per Apostolos demonstravit Deus Trinitas hominibus excellentiam Christi, videlicet, quod data ei esset omnis potestas in cœlo et in terra, et quod non esset in aliquo alio salus :1617 ideo obediendum fuit ipsius præceptis. Vel sic : Arguet mundum de justitia Christi, quam non acceptaverunt iniqui, quia ego ad Patrem vado : per quod patet justitia mea, videlicet quod dicta Prophetarum verificavi, Patri in omnibus obedivi, irreprehensibiliter vixi. Ideo acceptanda et imitanda fuit justitia mea, videlicet justa conversatio mea. Tertio sic : Arguet mundum de justitia credentium, præsertim Apostolorum : id est, comparatione justitiæ fidelium magis damnabiles erunt, et ideo arguentur quod justitiam credentium non sunt secuti ; quia ego ad Patrem vado, id est, in vestro conspectu ascendo : propterea imitari debebant justitiam fidei vestræ. Omnes expositiones istæ videntur satis redire in idem. Et jam non videbitis me ad tempus, nec eo modo ut nunc, scilicet in carne mortali, nec tam frequenter et continuate ut ante, quando conversatus sum inter vos.
De judicio autem discretionis, quod abjecerunt, vel divinæ discussionis, quod non timuerunt, arguet eos, quia princeps hujus mundi, id est diabolus cum satellitibus suis mundanis hominibus prævalens ac dominans, jam judicatus est, id est reprobatus atque damnatus a me, et item de corde fidelium electorum ejectus. Et hoc judicium homines debuerunt attendere cum vera discretione, itemque diabolo tanquam ejecto et victo fortiter reluctari, divini quoque judicii rigorem ac potestatem vereri, eo quod Deus principem hujus mundi tam potentem, fortem armatum, regem filiorum superbiæ, cujus potestati non est potestas aliqua super terram comparabilis, tam districte damnaverit :1819 ex quo patet quod fragiles imbecillesque homines facillime possit damnare. Et utique, si pensemus quam horrende et festinanter Deus a principio principem dæmonum cum suis fautoribus dejecit et condemnavit, propter unum20 cogitationis tumorem, valde timere debemus divinæ justitiæ judicialem rigorem. Hinc enim Petrus habet : Si Deus peccantibus angelis non pepercit, sed rudentibus inferni detractos, in tartarum tradidit cruciandos, novit Dominus iniquos in diem judicii cruciandos servare.21 Denique, licet diabolus a principio suæ ruinæ sit judicatus, et in fine sæculi quodammodo judicandus, specialiter tamen judicatus fuit a Christo conversante in mundo : qui quum tentaretur, dixit diabolo, Vade retro, Satana ; et alias, Si fortior illo supervenerit, universa vasa ejus diripiet ;2223 rursusque, Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.2425
Adhuc multa de credendis et observandis, de mysteriis Christi et Ecclesiæ, de statu sæculi futuri consummationeque mundi, habeo vobis, quasi futuris totius mundi doctoribus, dicere, ut possitis et alios informare ; sed non potestis omnia illa portare in corde, id est capere, intelligere, retinere, modo : quoniam inquieti, tristes et pavidi estis. Passiones enim quum fuerint vehementes, actum rationis multum impediunt. Unde anima quiescendo fit prudens. Et Job ait :26 Neque possum metuens respondere. Ideo quoque non poterant capere, quoniam carnales et rudes fuerunt et impræparati. Quum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem, non simpliciter omnem, sed omnem de qua nunc loquor, videlicet omnia quæ habeo vobis dicere ad vestram salutem atque Ecclesiæ instructionem, quomodo dixi (capitulo præcedenti) : Omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.27 Hoc fuit in die Pentecostes impletum, quando Spiritus Domini replevit primitivam Ecclesiam in omnibus ad ipsam spectantibus.28
Deinceps Christus ostendit cur Spiritus Sanctus sit ad instruendum tam perfecte idoneus. Non enim loquetur a semetipso, hoc est, non vos illuminabit per allocationem internam, virtute aut scientia non recepta, sed sibi a Patre communicata, ita quod locutio ejus erit tam vera sicut locutio Patris, vel potius eadem numero cum locutione Patris, eo quod operatio Trinitatis sit indivisa. Itaque Spiritus Sanctus non loquetur a semetipso, quia non est a semetipso, sed potestatem atque scientiam, imo quidquid habet et est, recepit a Patre et Filio, tanquam ab uno principio. Sed quæcumque audiet, loquetur. Verba hæc sanum ac sobrium exigunt intellectum. Quum enim Spiritus Sanctus sit verus Deus, et per consequens infinitam plenitudinem scientiæ habens a Patre et Filio, non est opinandum quod revelavit alicui hominum absolute omnia quæcumque audivit, hoc est, per spirationem passivam seu procedendo cognovit a Patre et Filio. Rursus, quum Spiritus Sanctus sit Deus, et per consequens simplex et penitus immaterialis, non est putandum quod aliquid corporaliter audiat. Iterum, quum sit Deus æternus, non est arbitrandum quod aliquid auditurus sit, auditurusve fuerit in futuro. Est igitur sensus : Quæcumque vobis necessaria seu utilia ad informationem Ecclesiæ audiet, id est, se per æternam processionem cognovisse ostendet. Vel, Audiet, id est, in æternitatis momento omne tempus includente audit, seu spirando cognoscit. Quum enim processio Spiritus Sancti sit æterna, per verba omnium temporum explicatur, quoniam omne tempus comprehendit æternitas. Loquetur, id est, cordibus vestris inspirabit locutione interna : de qua ait Propheta, Audiam quid loquatur in me Dominus Deus;29 et Job, Semel loquitur Deus, et secundo id ipsum non repetit.30
Et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. Ex quo constat quod Apostoli erant prophetæ, imo summi prophetæ : quod maxime patet in evangelista Joanne, qui in Apocalypsi describit totum militantis Ecclesiæ processum, a tempore Apostolorum usque in finem mundi. Prædixit quoque Spiritus Sanctus Apostolis futura quæ erant pro Christo passuri, itemque præmia quæ fuerant sortituri : sed et ceteris credentibus nuntiavit futura gaudia electorum atque supplicia reproborum.
Ille me clarificabit, hoc est, Spiritus Sanctus per vestra documenta atque miracula me clarum, gloriosum et sanctum esse ostendet, dando hominibus veram notitiam de me secundum utramque naturam. Tanta enim gratia decoravit Spiritus Sanctus Apostolos, quod per eos totus pene mundus conversus est, et Christi claritatem novit ac honoravit. Quia de meo accipiet, id est, essentiam et sapientiam a me procedendo habet. Sic enim de Spiritu Sancto per modum futuri ait, Accipiet, quum tamen ab æterno susceperit a Filio quidquid habet et est, sicut jam paulo ante prædixit, Quæcumque audiet : quia quum Sancti Spiritus processio sit æterna, per verba omnium temporum designatur. Græci dicunt, quod Christus idcirco non ait, De me accipiet, sed, De meo, quia Spiritus Sanctus non procedit a Persona Filii, sed ab eo quod est Filii, puta de substantia Patris, quæ communicata est Filio. Hoc autem confingunt, quoniam in verbis sequentibus Christus probat quod Spiritus Sanctus a se vere procedit. Et annuntiabit vobis futura, et cetera nunc commemorata.
Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt, non solum per fruitionem, ut dixerunt hæretici, sed et per substantialem identitatem, continentiamque realem, hoc est, totam suam essentiam, potestatem et perfectionem Pater mihi communicavit. Imo quidquid convenit Patri, competit Filio, sola relatione, seu proprietate notionali in qua distinguuntur, excepta : ideo virtus spirativa communicata est et competit Filio. Propterea dixi : Quia de meo accipiet, hoc est de plenitudine divinitatis meæ, seu de me procedit. Quasi dicat : Quum in Patre et in me sit una essentia, una voluntas unaque virtus, quemadmodum Spiritus Sanctus procedit a Patre, sic et a me, quoniam id per quod competit Patri spirare, est in me : sicut tres Personæ sunt unus Creator, quoniam id per quod competit Patri creare, est in Filio et Spiritu Sancto, nec aliud obstat. Porro Spiritus Sanctus est amor, ideo procedit a voluntate. Voluntas autem in Patre et Filio est una numero. De hac materia multa inducit Anselmus in libro de Processione Spiritus Sancti. Et annuntiabit vobis quæ dicta sunt, per se vel per angelos sanctos.
16
Modicum, et jam non videbitis me : id est, pauco tempore tollar a vestro adspectu, videlicet ab hora comprehensionis jam imminentis, usque ad diem resurrectionis, in quo vobis denuo apparebo; et iterum modicum, et videbitis me : hoc est, prædicto tempore passionis ac sepulturæ meæ completo, rursus modico tempore ero vobiscum corporali præsentia, scilicet a die resurrectionis usque ad ascensionem.31 Propter quod subditur : quia vado ad Patrem, id est, cœlos mox ascendam, ubi Deus Pater specialiter esse ac habitare asseritur : ideo videbitis me, sed non diu, corporali intuitu. Vel sic : Quia ad Patrem vado, id est, per passionem tendo ad plenam glorificationem : ideo modico tempore non videbitis me.
17 Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem. Per hoc quod Evangelista ait, Ex discipulis ejus, videtur innuere quod non omnes Apostoli, sed quidam eorum, dixerunt quæ subsequuntur : et puto quod illi qui tardioris erant ingenii, præsertim quum verba hæc Christi sint multum ad intelligendum facilia. Quid est hoc quod dicit nobis, Modicum, et non videbitis me, et iterum modicum, et videbitis me, et, Quia vado ad Patrem? Dicebant ergo : Quid est hoc quod dicit nobis, Modicum? id est, quid intelligit dicendo nobis, Modicum, cum additione oppositorum? quasi dicant : Videtur contrarietas esse in verbis ejus. Nescimus quid loquitur. Forsitan ex reverentia Christi vel timore, non audebant Christum interrogare, sed inter se quasi secrete conferebant, et con-
18 quirebant si forte unus eorum posset satisfacere alteri. Verum, quum hoc non possent, decreverunt interrogare Magistrum : qui sciens secreta cordis eorum, prævenit eosdem, quemadmodum subditur. Cognovit autem Jesus quia volebant eum interrogare. Christus, non solum ut Deus, sed insuper ut homo, cognovit universorum cordium abdita, et quidquid in tota creatura unquam fuit, est, aut erit. Et dixit eis : De hoc quæritis inter vos, quia dixi : Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me : id est, horum verborum intellectum investigatis. Ad quod Christus respondet :
19 Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, id est, intus et foris plangetis illo modico tempore quo non videbor a vobis. Tanquam dicat : Per id quod dixi, Modicum, et non videbitis me, significo tempus passionis meæ et sepulturæ. Mundus autem gaudebit, id est, mundani Judæi, sacerdotes, Scribæ et Pharisæi gloriabuntur de mea occisione et sepultura, militumque custodia, quasi certi de hoc, quod resurrecturus non esset, qui tanto lapide fuerat clausus, militibusque vallatus.32 Unde fertur in Psalmo : Adversum me lætati sunt et convenerunt, congregata sunt super me flagella.3334 Vos autem contristabimini triduo mortis meæ, propter meam occisionem, vestram a me separationem et desolationem inhonestamque fugam.35 Hæc tristitia non fuit illicita, quamvis quantum ad aliquid fuerit inordinata, videlicet, quia de corporali recessu Christi nimis dolebant, nec ejus passionem considerabant quasi salutem mundi atque introitum vitæ æternæ. Sed tristitia vestra vertetur in gaudium, id est, prædicto mœrori succedet consolatio magna in die resurrectionis et deinceps, quum apparuero vobis. Gaudium quoque infelicium Judæorum cito versum est in mœrorem et luctum, quoniam vehementer doluerunt et erubuerunt, quando in die Pentecostes et postea cœperunt Apostoli in nomine Christi tam insuperabiliter præ-36
20 dicare, tot millia Judæorum convertere, tanta quoque prodigia operari. Postea a Romanis dejecti sunt penitus; tandemque in æternam prolapsi sunt pœnam.
Denique, non solum Apostoli, sed cuncti electi nunc in hoc mundo plorant et flent, amore dilecti super omnia Jesu Christi, item præ desiderio exsistendi cum Deo, et ex gloriæ dilatione; propria insuper et aliena deflent peccata. Et ita sunt eis lacrimæ, panes die ac nocte; et lavant cum David per singulas noctes lectum suum. Mundus vero, videlicet reprobi, modo gloriatur quum malefecerit; ducunt in bonis dies suos, et in puncto descendunt in infernum. Quibus ait Salvator: Væ vobis qui ridetis, quia plorabitis et flebitis. Electorum quoque tristitia cito in gaudium convertetur, juxta quod dicunt in Psalmo: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. Hinc scriptum est: Post tempestatem tranquillum facis, et post fletum exsultationem infundis. Et Nahum primo: Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se. Magis ergo optemus nunc cum electis utiliter contristari et plangere, quam cum mundo inaniter jucundari intimorataque mente ridere. Melius enim est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii.
Præterea adducit Christus exemplum ad hoc quod dixit discipulos contristandos et cito lætificandos. Mulier quum parit, tristitiam habet ex dolore qui instat, quia venit hora ejus; quum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ, id est pœnæ ac tristitiæ præcedentis, quoniam non attendit nec curat ea, propter gaudium, id est præ gaudio concepto ex hoc, quia natus est homo, id est filius, in mundum. Magis enim solet pariens exsultare nato filio, quam filia. Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis de meo recessu et passione; iterum autem post resurrectionem videbo vos, ita quod simul a vobis videbor, et gaudebit cor vestrum, mihi congratulando, et de propria consolatione ac salvatione lætando: quemadmodum infra habetur, Gavisi sunt discipuli viso Domino.3738
Moraliter, mulier est Ecclesia, vel anima fidelis: quæ quum parit, id est, opera pœnitentiæ facit, vel aliorum conversioni intendit, tristitiam habet de suis et alienis peccatis, et propter labores et afflictiones vitæ præsentis, prout Apostolus testatur: Nullam requiem habuit caro nostra sed supra modum gravati sumus, ita ut tæderet nos vivere. Quum autem pepererit puerum, id est, aliquem ad Christum converterit, vel ad regnum cœlorum præmiserit, vel opus bonum perduxerit ad perfectionem, vel se ipsam perfecte reformaverit ad Christi imitationem, jam non meminit pressuræ præhabitæ, propter gaudium fructus consecuti, quoniam natus est homo, id est per gratiam reformatus, spiritualem vitam sortitus, vel esse gloriæ sempiternæ adeptus. Unde Paulus filiis suis quos spiritualiter peperit, scribens: Quæ est (inquit) gloria nostra? nonne vos? — Potest quoque moralitas ista referri ad primitivam Ecclesiam, collectionem videlicet Apostolorum: quæ tunc peperit cum tristitia, quando de Christi passione ingemuit; postquam vero pepererat puerum, id est, flendo et ejulando Christi purissimi præsentiam fuit adepta, non meminit prioris tristitiæ propter gaudium quod habebat, quia natus est homo in mundum, id est, Christus ad immortalem vitam fuerat suscitatus, et mundo exhibitus.
Et gaudium vestrum spirituale nemo tollet a vobis, quia non solum in prosperis, sed etiam in adversis gaudebitis: sicut in Actibus dicitur, quod ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati; et Apostolus, Quasi tristes, semper autem gaudentes. Verumtamen Christus ideo dicit hoc, quoniam gaudium Apostolorum omniumque devotorum fidelium, licet in hac vita interdum interrumpatur, et mœrori commisceatur, non tamen au-
II Cor. vii, 5; 1, 8.
I Thess. ii, 19.
Act. v, 41.
II Cor. vi, 10.
Ps. xli, 4.
Ps. vi, 7.
Prov. ii, 14.
Job xxi, 13.
Luc. vi, 25.
Ps. lxv, 12.
Tob. iii, 22.
Nahum i, 7.
Eccle. vii, 3.
21
22 fertur omnino, sed cito post hanc vitam perficitur, atque internam stabilitatem sortitur.
23
Et in illo die me non interrogabitis quidquam. Si per hoc quod ait, In illo die, intelligatur totum tempus a resurrectione usque ad ascensionem, non videtur posse salvari hoc verbum. Nam inter diem resurrectionis et ascensionem dominicam, Apostoli interrogaverunt : quia et Petrus dixit ad Christum de Joanne, Domine, hic autem quid?39 quando Christus apparuit eis ad mare Tiberiadis. In ascensione quoque, qui convenerant interrogabant, dicentes :40 Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? Si autem textus dicatur habere, Et in illo die me non rogabitis quidquam, rursus instantiam patitur, quia paulo post dicitur :41 In illo die in nomine meo petetis. Nec dubium quin inter resurrectionem et ascensionem Apostoli deprecati sint Patrem in nomine Christi. Si vero quod ait, In illo die, referatur ad diem determinatum, probabile videri potest quod aliquo certo die quo Christus eis apparuit, non eum interrogaverunt. Nam et Evangelistæ non referunt Apostolos interrogasse Christum, nisi quod apud Joannem legitur Petrus interrogasse, et discipuli in Actibus Apostolorum. Secundum hoc, sensus esset : In illo die tantam illuminationem vel certitudinem dabo vobis de mea resurrectione, quod non erit necesse aliquid interrogare. Quidam vero referunt ad diem æternitatis, in quo gaudium electorum consummatur, nec aliquid ultra molestiæ patitur. Tunc enim Beati nihil interrogant, neque rogant, quantum ad ea quæ ad essentiale præmium pertinent. Orant tamen pro aliis; et de quibusdam operibus Dei, unus alium, et omnes Christum interrogare possunt, quemadmodum Christo ascendente, angeli inter se conquirebant : Quis est iste qui venit de Edom?42 Et, Quis est iste rex gloriæ?43 Christum quoque interrogabant :44 Quare ergo rubrum est indumentum tuum? etc., secundum quod Dionysius et Hieronymus verba
Footnotes
-
Philipp. xii, 7. ↩
-
Ephes. xiv, 10. ↩
-
Joann. xiii, 36. ↩
-
Joann. xiv, 5. ↩
-
Act. i, 9. ↩
-
Joann. xiv, 31. ↩
-
Joann. xvi, 2. ↩
-
Ephes. iv, 10. ↩
-
Philipp. ii, 7. ↩
-
Joann. vi, 64. ↩
-
Joann. xiv, 6. ↩
-
Act. II, 1-4. ↩
-
Joann. xiii, 10; xv, 3. ↩
-
II Cor. v, 16. ↩
-
Joann. vii, 39. ↩
-
Act. IV, 12. ↩
-
Matth. xxviii, 18. ↩
-
Job XLI, 25, 24. ↩
-
Luc. XI, 21. ↩
-
Is. XIV, 12-14. ↩
-
II Petr. II, 4, 9. ↩
-
Luc. XI, 22; ↩
-
Matth. IV, 10. ↩
-
Joann. XII, 31. ↩
-
Matth. XII, 29. ↩
-
Job IX, 35. ↩
-
Joann. XV, 15. ↩
-
Act. II, 4 ↩
-
Ps. LXXXIV, 9. ↩
-
Job XXXIII, 14. ↩
-
Act. I, 3. ↩
-
Matth. xxvii, 60; ↩
-
Matth. xxvii, 66. ↩
-
Marc. XVI, 4. ↩
-
Ps. XXXIV, 15. ↩
-
Act. II-IV. ↩
-
Joann. XX, 20. ↩
-
Joann. xx, 20. ↩
-
Joann. xxI, 21. ↩
-
Act. I, 6. ↩
-
vers. 26. ↩
-
Is. LXIII, 1. ↩
-
Ps. XXIII, 8, 10. ↩
-
Is. LXIII, 2. ↩
Chapter 40 of 51