Articulus 40
EXPOSITIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS CAPITULI SEXTIDECIMI : AMEN, AMEN DICO VOBIS, SI QUID PETIERITIS PATREM IN NOMINE MEO, DABIT VOBIS.
AMEN, amen dico vobis, si quid salubre et decens petieritis instanter et pro vobis Patrem cœlestem in nomine meo, id est per me Dei ac hominum mediatorem, per virtutem passionis meæ, et merita omnium quæ pro humana salute assumpsi, feci ac pertuli, per incarnationem, conversationem, obedientiam, patientiam meam;1 dabit vobis : et si non statim, tamen tempore opportuno; vel si non id quod petitis, tamen aliquid melius.
Ad exaudibilitatem nempe orationis, ut dictum est, hæc tria requiruntur atque sufficiunt : Primo, ut vere salutaria requirantur. Unde secundum Damascenum, oratio est petitio decentium a Deo. Secundo, ut indesinenter cum plena fiducia oret quis, dicente Apostolo :2 Sine intermissione orate; et Jacobus :3 Postulet (inquit) in fide, nihil hæsitans. Tertio, ut oret pro se. Quod dico, non quasi non sit orandum pro aliis, quum Jacobus dicat, Orate pro invicem, ut salvemini;4 sed quia oratio, etiam justi, quamvis salutaris atque assidua, interdum non exauditur pro aliis, propter indignitatem et incapacitatem eorum, quoniam indesinenter obicem ponunt gratiæ Dei. Propter quod Dominus ait ad Jeremiam de populo Judæorum pravissimo : Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum.
Oremus ergo cum omni reverentia Deum Patrem per unicum Filium ejus, certissimi quod exaudiet nos ultra et amplius quam meremur, quum sit nostræ salutis amator. Si consideremus quanta Pater fecit pro nobis, quantum dilexit nos, quanta beneficia contulit, quanta promissa spopondit, dubitare nequaquam poterimus quin libentissime preces nostras suscipiat. Sed omnino decens et justum est, ut cum cordis custodia, cum ingenti diligentia, cum puritate mentis et stabilitate Dominum majestatis oremus, ne quem orando mitigare studemus, impie conversando exacerbemus. Verumtamen hoc implere, maximo eget labore ad refrenandum animi evagationem. Propter quod abbas Agathon dixit : Non est labor sicut orare Deum. Itaque quantumcumque videmur a Deo repelli, non exaudiri, non adspici, nullatenus desperemus, nec frangatur spes nostra; sed veritatem Scripturæ pensantes, sciamus sperantem in Domino non posse repelli. Ideo dicit Psalmista : Lætetur cor quærentium Dominum; quærite Dominum, et confirmamini, quærite faciem ejus semper.
Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Supra oravit Philippus : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Porro, ut in aliis Evangelistis invenitur, discipuli ante hanc cœnam multa saluberrima deprecati sunt Christum, dicendo : Adauge nobis fidem. Filii quoque Zebedæi petierunt, ut unus eorum ad dexteram Christi, aliusque ad sinistram sederet in regno.5 Orationem quoque dominicam legerunt frequenter. Quomodo ergo hucusque nil petierunt in nomine Christi? Dicendum, quod nullus petit in nomine Christi, nisi Christum vere cognoscat, eumque Salvatorem esse perpendat. Apostoli autem hucusque nullam fidei stabilitatem habuerunt de Christi divinitate et de ceteris ejus mysteriis. Præterea Christus non negat se exoratum ab Apostolis, sed quod nil petierunt Patrem in nomine suo, quia non recte senserunt de Christo in omnibus, præsertim quantum ad ejus divinitatem.
Petite in nomine meo indesinenter, et accipietis quod petitis. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quærit, invenit; et pulsanti aperietur.6 Hinc fertur in Psalmo : Sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.7 Sic veraciter est. Si nosceremus nomen Dei nostri, id est, formatam, expertam et illuminatam notitiam de eo haberemus, nullatenus diffideremus, nec fatigaremur aut cessaremus, scientes suæ bonitatis abyssum, suæ misericordiæ pelagus, suæ caritatis ardorem. Hoc itaque postuletis, ut gaudium vestrum spirituale, quod post resurrectionem habituri estis de me, sit plenum, id est, perficiatur in patria, ut gaudeatis de me, non solum secundum quod homo sum, passus pro vobis, sed insuper ut Deus creator vester et beatificator, ut bonitas infinita, Deus immensus, fons totius beatitudinis vestræ. Nunquam poterit gaudium nostrum esse plenum, nisi primum veritatem per speciem contemplemur, atque divina bonitate in se ipsa immediate fruamur : ex qua contemplatione et fruitione tanta delectatio oritur, quod majorem Sancti in patria nequeunt affectare.8 Habent enim et possident possessione secura ac sempiterna, quidquid absolute desiderant, quum felicitas sit bonum perfecte contentativum atque quietans, utpote status omnium bonorum aggregatione perfectus.
Hæc in proverbiis locutus sum vobis, id est cum quadam obscuritate, et similitudine parabolica.9 Sic enim Christus loqui solitus fuit ante passionem. Unde et nunc similitudinem mulieris parientis induxit. Venit hora, id est, tempus propinquat, quum jam non in proverbiis, id est obscure sicut hucusque, loquar vobis. Quamvis autem Christus discipulis loquebatur hoc modo obscure, nihilo minus exposuit eis sensum. Propter quod ait ad eos: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis. Ideo Marcus testatur, Seorsum discipulis suis disserebat omnia: non tamen tam clare ut post resurrectionem. Idcirco nunc subditur: sed palam de Patre meo annuntiabo vobis, id est, clariorem quam ante dabo vobis notitiam Dei Patris. Quod factum est in die Pentecostes, quando Apostoli, recepto Spiritu Sancto, limpida quadam acie mentis cognoverunt de Patre totaque superbeatissima Trinitate, quæ ante audierunt a Filio, sed parum vel nihil intellexerunt de eis. Verumtamen, quod ait, Palam, non est intelligendum de visione clara et immediata per speciem, sed singulariter evidenti per fidem: de qua dicit Apostolus, Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes. Denique ante diem Pentecostes Christus proprio ore clare docebat discipulos de divinis, quando aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas; insufflavitque in eos, et ait, Accipite Spiritum Sanctum. In illo die in nomine meo petetis, id est, Patrem per Filium vere ac rite orabitis, quia tunc cognoscetis Filium spiritualiter ac sincere, quomodo sit Dei et hominum mediator, per quem omnia gratiæ dona hominibus impertiuntur a Patre seu Trinitate.
Quidam exponunt hunc locum ab illo verbo, Venit hora quum jam non in proverbiis loquar vobis, de visione et illuminatione Sanctorum a Christo in patria, ubi omnia vident in Verbo, et Deum palam conspiciunt, non per speculum in ænigmate, sicut modo. Quam expositionem reprobat Augustinus per id quod adjectum est: In illo die in nomine meo petetis. Sancti autem in patria non petunt, ut dicit, quum petitio sit indigentiæ, quæ in patria locum non habet. Ad quod dici potest, quod orant pro aliis, et pro certis punctis ad accidentale præmium pertinentibus.
Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de, id est pro, vobis. Quomodo intelligendum est hoc, quum supra in hoc ipso sermone dixerit Christus Apostolis, Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis? Rursus, sine mediatore Christo nullus habet accessum ad Deum, nec aliquid promeremur vel exaudimur, nisi virtute et merito Christi. Ad hoc quidam respondent, quod Christus rogat ut homo, et non rogat ut Deus. Quamvis autem hoc verum sit, tamen non videtur ad propositum satisfacere, quoniam Christus causam cur non rogabit Patrem pro discipulis suis assignans, adjecit: Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis. Insuper, paulo post, in hoc ipso sermone, Christus rogat Patrem pro Apostolis: Pater, inquiens, serva eos in nomine tuo; et, Pater, sanctifica eos in veritate. Non ergo vult dicere, quod nequaquam orabit pro eis, sed quod tantæ perfectionis et gratiæ erunt, quod non indigebunt Deo reconciliari, sed ei amantissimi erunt, familiares et præaccepti, tanquam confirmati in gratia, ita quod post Spiritus Sancti susceptionem nunquam peccabunt mortaliter, ideo actus et preces ipsorum erunt Deo placentes sine speciali adjutorio intercessionis reconciliatoriæ. Non tamen excluditur Christi subsidium, sed insinuatur quam familiariter et secure possint Patrem accedere. Ideo addit:
Ipse enim Pater amat vos amore æterno, quia, id est cujus causa a posteriori vel signum, est quod vos me amastis actu caritatis infusæ. Certum sæpeque dictum est, quod amor Dei prævenit et causat omne meritum nostrum, et quidquid boni habemus. Idcirco amor discipulorum ad Christum non est causa a priori quod Pater diligit eos, sed signum: quoniam amor eorum ad Christum, est effectus amoris Dei Patris vel Trinitatis ad eos. Propter quod in epistola Joannis habetur: Nos ergo diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos. Quia igitur Pater nos primo amavit, idcirco amamus unicum Filium ejus. Et credidistis fide formata, quia a Deo exivi,
Luc. VIII, 10.
Marc. IV, 34.
II Cor. III, 18.
Luc. XXIV, 45.
Joann. XX, 22.
26
I Tim. II, 5.
I Cor. XIII, 12.
Joann. XIV, 16.
Ibid. XVII, 11.
Ibid. 17.
I Joann. IV, 19. id est, a Patre æternaliter genitus sum, sicque exivi ab eo emanatione immanente, sicut egreditur notitia a mente, et verbum ab intelligente. Vel: Exivi, id est, in mundum directus sum, a Deo Trinitate, qui me hominibus visibilem præbuit ac socium dedit.
Exivi a Patre: juxta illud Ecclesiastici, Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam;10 et veni in mundum per humanæ naturæ assumptionem, atque cum hominibus piam conversationem. Iterum relinquo mundum, id est, ab hominibus et loco terrestri recedo quantum ad naturam assumptam, per victoriosam ascensionem. Qui enim descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cœlos.11 Et vado ad Patrem per humanæ naturæ collocationem in cœlo empyreo: in quo Pater specialiter esse et commorari censetur, quoniam ibi excellentius operatur, et se ipsum clarius manifestat, quamvis secundum se nullam habeat habitudinem vel determinationem ad locum, sed in se ipso invariabiliter æternaliterque subsistat, tanquam ens vere incircumscriptum, simpliciterque et perfective infinitum.
Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, dicendo quod Pater amet nos, quia dileximus te, etc., et proverbium nullum dicis, loquendo de exitu tuo a Patre et adventu in mundum, sed ipsam veritatem nude sine parabola loqueris. Christus namque non semper parabolice loquebatur discipulis: et licet paulo ante jam dixerit, Venit hora quum jam non in proverbiis loquar vobis (quod ad tempus post resurrectionem relatum est);12 non tamen negavit quin etiam ante passionem loqueretur eis quædam de Deo sine proverbiis. Nunc scimus per fidem et experientiam quamdam, quia scis omnia. Hoc ideo asserunt, quoniam Christus prævenit interrogationem eorum, et cogitationes eorum cognovit, sicut jam patuit: imo, ex diversis verbis et factis Christi, cognoscere poterant quod nil eum lateret.
Et non opus est tibi, id est, ad hoc quod respondeas non oportet nec indiges, ut quis te interroget, quia tu nosti dubitationes atque proposita cordium: unde non oportet tibi aliquid notificari, sed universa mentium noscis arcana. In hoc credimus quia a Deo existi, ut dicis, per generationem æternam, ita quod omnia scis quæ scit Pater, sisque Deus: quoniam omnia noscere modo jam dicto, Deo est proprium. Secundum Augustinum, Apostoli non intellexerunt verba Christi quibus se dixit exisse a Patre, sed putabant se scire quod ignorabant. Verumtamen certum est quod credebant eum exisse a Patre, ita quod divinitus directus seu missus esset in mundum; sed an verba præinducta de exitu generationis divinæ acceperint, non est adeo certum.
Respondit eis Jesus: Modo creditis clarius et magis explicite quam ante. Tamen et ante crediderunt. Sed ne Apostoli de sua quasi perfectione gloriari inciperent, quoniam dixit eis quod Pater ipsos amaret, nec ipse pro eis rogaret, eo quod essent Deo amabiles; mox de eorum ruina et instabilitate adjecit: Ecce venit hora, id est, indesinenter propinquat, et jam venit, id est, in proximo est: unde quasi præsens reputatur, quia quod modicum est, non computatur; ut dispergamini unusquisque in propria, id est, fugiatis a me, et quilibet suum latibulum vel commodum quærat, quomodo possit salvare se ipsum de manibus Judæorum. Quod in comprehensione Christi impletum est, quando discipuli relicto eo omnes fugerunt, quemadmodum per Zachariam fuit prædictum:13 Percute pastorem, et dispergentur oves gregis.14 Et me solum relinquatis, id est, vestro consortio destitutum, atque humana ope privatum:15 juxta illud in Psalmo, Longe fecisti notos meos a me, et elongasti a me amicum et proximum.16 Et non sum solus, id est sine consorte seu pari natura, nec sine adsistente et adjuvante, quia Pater mecum est. Pater enim et Filius inseparabiles sunt natura et operatione, loquendo de Filio secundum divinam naturam. Sic quoque sunt naturæ consortes seu pares. Sunt enim non solum unius essentiæ, sed et una essentia, unumque esse. Loquendo autem de Dei Filio secundum naturam assumptam, sic Pater fuit cum Filio tempore passionis, tanquam adjutor et liberator, animam ejus in omnium virtutum stabilitate conservans, eumque a morte celeriter ad immortalem vitam resuscitans. Propterea apud Isaiam :17 Dominus (inquit) Deus auxiliator meus.
Hæc omnia quæ in hoc sermone effatus sum, locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis, id est veram animæ tranquillitatem, et pacem internam ac spiritualem, de qua dicit Apostolus :18 Pax Christi exsultet semper in cordibus vestris. Hanc pacem habemus in Christo, id est in contemplatione et in dilectione ipsius, quoniam Christum, ejusque opera et persecutiones, beneficia et promissa pensando, pacem cordis habemus, quantumcumque foris turbemur. Sed et pax multa diligentibus legem Dei. Idcirco dicit Psalmista :19 Tribulatio et angustia invenerunt me, mandata tua meditatio mea est.20 Hoc nempe est sanum optimumque consilium, ut in omni persecutione seu tribulatione demus nos ad considerationem legis divinæ, et eorum quæ Christus pro nobis sustinuit.
In mundo pressuram habebitis, id est persecutiones, tentationes et adversitates innumeras. Omnes enim qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.21 Quod maxime verum fuit in primitiva Ecclesia, præsertim in Apostolis, quando omnis qui occidit Christianum, arbitrabatur se obsequium præstare Deo. Sed confidite, id est, spem prævalendi per gratiam meam habete, nam ego vici mundum, id est amatores terrenorum, persecutores justorum, videlicet sacerdotes,22
Scribas ac Pharisæos : quos verbis et factis confudi et vici, quia nec sapientiæ meæ potuerunt resistere, nec miracula abnegare, nec me a via æquitatis avertere, sed et per patientiam vici universam eorum malitiam. Imo tunc Christus vicit mundum, quum eum mundus occidit : tunc sapientia vicit malitiam, et ipse sua morte meruit mundi principatum atque judicariam potestatem, deditque suis militibus fiduciam, formam et potestatem vincendi hunc mundum. Meruit enim per suam persecutionem cunctis fidelibus gratiam superandi ac triumphandi in omnibus. Quam Deus per Christum nobis largitur, dicente Apostolo :23 Gratias agimus Deo, qui dedit nobis victoriam per Jesum Christum. Itemque :24 In omnibus (ait) triumphat nos in Christo Jesu ; et, Omnia possum in eo qui me confortat.25
His verbis consolatur nos Christus, ne in adversis pusillanimes aut debiles efficiamur, sed clamemus in cœlum ad eum qui pro nobis vicit mundum, et miserebitur nostri Deus noster, pugnans et expugnans pro nobis. Rursus, quoniam Christus vicit mundum, debilitata est mundi potestas, nec plus potest in nos quam Christus permiserit. Hinc ergo monemur in omni adversitate esse constantes, confidendo in Christo, et ejus persecutiones considerando, quemadmodum ad Hebræos scribitur : Per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, adspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio, sustinuit crucem.26 Et Petrus : Christo (inquit) passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini.27
Hic finitus est præclarissimus, admirabilis et prolixus Christi sermo, factus vel potius inchoatus in Cœna. Post hæc Evangelista describit orationem et gratiarum actionem Christi pro suis discipulis et universis fidelibus.28
Footnotes
-
1 Tim. II, 5. ↩
-
1 Thess. v, 17. ↩
-
Jacob. I, 6. ↩
-
Jacob. v, 16. ↩
-
Matth. xx, 21. ↩
-
Matth. vii, 8. ↩
-
Ps. ix, 11. ↩
-
24 Joann. xiv, 8. ↩
-
Luc. xvii, 5. ↩
-
Eccli. xxiv, 5. ↩
-
Ephes. iv, 10. ↩
-
vers. 25. ↩
-
Matth. xxvi, 56. ↩
-
Zach. xiii, 7; ↩
-
Matth. xxvi, 31. ↩
-
Ps. lxxxvii, 9, 19. ↩
-
Is. l, 9. ↩
-
Coloss. iii, 15. ↩
-
Ps. cxviii, 165. ↩
-
Ibid. 143. ↩
-
II Tim. iii, 12. ↩
-
vers. 2. ↩
-
I Cor. xv, 57. ↩
-
II Cor. u, 14. ↩
-
Philipp. iv, 13. ↩
-
Hebr. xii, 1, 2. ↩
-
I Petr. iv, 1. ↩
-
II Cor. ii, 14. ↩
Chapter 41 of 51