Skip to the text

Articulus 41

ELUCIDATIO CAPITULI SEPTIMIDECIMI : HÆC LOCUTUS EST JESUS, ET SUBLEVATIS OCULIS IN CŒLUM, DIXIT : PATER, VENIT HORA.

COMPLETO sermone profundissimo, do- Ctrinali atque prophetico, subjungit Filius Dei orationem sublimem, pro sui ipsius glorificatione quantum ad præmium accidentale, pro Dei Patris clarificatione in cordibus hominum, pro Apostolorum omniumque credentium salute et conservatione. Et quia orando debemus Dei laudem et gratiarum actionem miscere, ipse Salvator orando, ad Patris sui laudem itemque gratiarum actionem sæpe convertitur.

Ait itaque sanctissimus Evangelista : Hæc, id est sermonem in quatuor præcedentibus capitulis jam descriptum, locutus est Jesus Apostolis :1 partim sedendo, usque ad id, Surgite, eamus hinc ; partim stando vel ambulando, usque ad locum præsentem. Quem plane sermonem fecit non solum ad Apostolorum, sed universorum quoque instructionem fidelium, quamvis hic sermo pro magna parte ad solos sit referendus Apostolos.

Et sublevatis oculis corporalibus in cœlum, de quo in Genesi habetur :2 In principio creavit Deus cœlum et terram. Verum, sive hoc intelligatur de cœlo visibili seu stellato, quod dicitur firmamentum, sive de cœlo empyreo, quod est locus et mansio Beatorum, et unum de quatuor coæquævis, secundum Strabum et Bedam : cur Christus, qui secundum naturam assumptam vidit indesinenter Deum Patrem et Trinitatem æque perfecte per speciem, clarius quam omnes electi, cur, inquam, oculos corporales levavit in cœlum, quasi per hoc oculi sui interiores juvarentur vel excitarentur ad contemplationem sublimiorem aut ferventiorem affectionem ad Deum? Et respondendum, quod fecit hoc, non ad suum profectum, necessitatem vel indigentiam, quia quomodocumque corpus ejus fuerat situatum, anima ejus semper æque perfecte ferebatur ad Deum, non in vigilia tantum, sed et in somno, qui contemplationem dilectionemque animæ Christi nequaquam impedivit ; sed ad nostram informationem, ut edoceret nos quod in orando debemus oculum mentis ad Deum dirigere cum magna intentione. Atque ut hoc perfectius faciamus, debemus et oculos corporales ad cœlum materiale levare, quatenus inspiciendo magnificum opus Dei et habitaculum ejus, excitemur ad speculationem divinæ creatricis atque in cœlo habitantis majestatis, cœlestium quoque gaudiorum memoriam : quia ad mentis nostræ elevationem ad Deum, plurimum confert industria exteriorum actuum, situum, applicationum, quoniam corporalia ad spiritualia ordinantur, et bonus corporalium usus spiritualibus suffragatur. Porro, inter hæc corporalia ad internam devotionem provocantia, sunt oculorum elevatio, pectoris tunsio, corporis prostratio, genuflectio, brachiorum extensio, manuum complicatio, multiformis inclinatio. Propter quod in Threnis loquitur Jeremias :3 Levemus corda nostra cum manibus ad Deum in cœlos; et Psalmista, Levavi oculos meos in montes.45 Denique publicanus percutiebat pectus suum. Et Salomon in libris Regum fertur orasse genibus flexis, et manibus in cœlum levatis.6

Erigamus ergo cum Christo oculos cordis ad Deum ubertim, secundum quod scriptum est, Oculi mei semper ad Dominum :78 quia oratio est ascensus mentis in Deum. Hoc egit Ezechias, qui ait :9 Attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum. Unde qui orat corde vago, intimorato et dissoluto, non orat veraciter, nec exauditur.

Dixit : Pater naturalis et consubstantialis, a quo omnis paternitas in cœlo et in terra nominatur, cui nomen et ratio patris propriissime ac verissime competit, venit hora passionis meæ;10 vel, Venit hora, id est, tempus jam imminet faciendi quod precor, videlicet clarificandi me: quam horam tu ipse et ego ab æterno determinavimus atque præfiximus. Clarifica Filium tuum. Tripliciter Pater clarificavit Christum post hanc orationem : Primo, per signa facta in passione, videlicet quod ad unam Christi responsionem, omnes adversarii ejus qui venerant capere eum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram;11 item, per solis obscurationem tam longam et supernaturalem, per terræ motum, veli templi scissionem, et suscitationem multorum Sanctorum in die Paschæ, qui venerunt in sanctam civitatem, apparueruntque multis.12 Secundo, per glorificationem corporis Christi, quæ facta est per resurrectionem, ascensionem, et quatuor dotium collationem, videlicet impassibilitatis, claritatis, subtilitatis, et agilitatis. Tertio, clarificavit eum in cordibus hominum quos convertit ad Christum, ita quod ejus majestatem cognoscere ac venerari cœperunt. Pro omnibus clarificationibus istis oravit nunc Christus. — Sed cur ista precatus est Jesus, quum sciret certissime Patrem sic decrevisse ut clarificaret taliter Filium suum? Dicendum, quod non est inconveniens ea postulare a Deo, quæ scimus danda esse ab eo, quia et Deus sic prædestinavit ut daret ea per preces servorum suorum.

Quoniam vero glorificatio Christi hominis ordinatur finaliter ad gloriam Patris, subjungitur : ut Filius tuus clarificet te, id est, per prædicationem Apostolorum clarum te faciat in cordibus hominum, dando eis notitiam et venerationem nominis tui altissimi. Nisi enim Pater clarificasset Christum, mundus non credidisset in eum, et per consequens nec Patrem cognovisset. Ideo Christus petit se clarificari, quatenus homines credant Evangelio ejus, sicque Christus per sui Evangelii annuntiationem clarificaret et Patrem.

Sicut dedisti ei ab incarnationis principio, potestatem omnis carnis, id est virtutem et dominationem super totum genus humanum. Ponitur ergo pars pro toto, videlicet caro pro homine, quemadmodum in Psalmo, Ad te omnis caro veniet; atque in Isaia, Videbit omnis caro quod os Domini locutum est. Denique, ut dictum est sæpe, eo ipso quo Christi humanitas unita est Verbo hypostatica unione, prælata est omni creaturæ, habuitque a principio incarnationis potestatem omnis naturæ creatæ.1314 Potest quoque ad Christum secundum divinitatem referri, quia per hoc quod Pater dedit Filio divinam essentiam, dedit etiam ei omnipotentiam, seu potestatem omnis carnis omnisque creaturæ, hoc est potestatem per quam ipse unigenitus Filius universa creavit, gubernat et possidet. Itaque, sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, sic clarifica eum, ut omne genus hominum, quod dedisti ei per prædestinationem æternam, per temporalem vocationem et fidei sinceritatem. Quos enim prædestinavit, hos et vocavit, secundum Apostolum. Qui iterum ait : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem.15 Nemo quippe venit ad Filium, nisi Pater traxerit eum.16 Illos ergo Pater dat Filio, quos decrevit salvari per eum, et convertit ad fidem catholicam, vivam et perseverantem.17 Det eis vitam æternam, id est, pro eorum salute moriatur, eisque æternam beatitudinem mereatur ut homo, et largiatur ut Deus. Ex hoc innotescit, quod Christus nunc loquitur de datione potestatis omnis carnis temporali, quæ competit sibi secundum naturam assumptam, quoniam illa finaliter ordinatur ad redemptionem humanam.18 Datio vero hujus potestatis æterna competens Christo secundum divinam naturam, non ordinatur ad aliud creatum, sed potius finis est omnis creaturæ.

Hæc est autem vita æterna, id est, vera atque cœlestis felicitas consistit in hoc, ut cognoscant, clare per speciem : quod Apostolus dicit, Facie ad faciem ;19 te Patrem solum Deum verum, qui es Deus verus, præter quem non est alius Deus :20 ita quod dictio illa exclusiva, solum, determinat Deum, excludens omnem aliam deitatem, quoniam non est deitas præter eam quæ est in Patre et Pater, quæ eadem numero est in tribus Personis, quæ sunt unus solus verus Deus : estque hoc modo unaquæque earum solus Deus verus. Ex quo elucescit perfidia Arii atque Eunomii, arguentium ex hoc loco, quod Filius et Spiritus Sanctus sint puræ creaturæ, quasi solus, determinaret personam, et personæ excluderet consortium. Sic ergo cognoscant te, et item quem misisti Jesum Christum : id est, in claro et fruitivo adspectu Patris et Filii secundum ejus divinitatem, haud dubium quin et Spiritus Sancti, beatitudo omnis mentis creatæ essentialiter sita est. Trinitas namque superbenedicta, est unum beatificum objectum omnium Beatorum. In cognitione autem Christi secundum ipsius humanitatem, beatitudo consistit, quantum ad præmium accidentale, et ex consequenti vel secundario.

Ex his constat, quod beatitudo consistit in actu intellectus essentialiter ac directe, ita quod contemplatio summæ ac primæ veritatis clara et immediata, est essentia beatitudinis, seu ipsa felicitas : tamen in quantum contemplatio habet fruitionem adjunctam. Non enim cognitio sine dilectione atque fruitione perfecta est. Hinc dicit Augustinus, quod visio est tota merces. In qua utique Joannes nostram deiformem et summam perfectionem, et per consequens veram felicitatem, constituit, dicens in prima sua Canonica : Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus;21 scimus quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Præterea omnes Sancti Dei visionem quasi summum finaleque bonum desideraverunt. Hinc Moyses Domino loquens : Si inveni (inquit) gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te ;2223 et Psalmista, Ostende faciem tuam, et salvi erimus. Sed et Aristoteles naturali ratione inductus, decimo Ethicorum felicitatem constituit in speculatione optimi speculabilis. Ex quibus patet, quam rudis sit Sarracenorum Judæorumque cæcitas, qui felicitatem ponunt in exterioribus bonis deliciisque carnalibus, scilicet in voluptatibus gustus et tactus, atque similibus. Corporalia enim non sunt bona simpliciter, neque finalia, sed ad spiritualia ordinantur. Carnales insuper voluptates nobis et bestiis sunt communes, et in se viles sunt. Beatitudo autem consistit in summis honestisque bonis, et felicitas est bonum prædignum, spirituale, divinum, videlicet optima operatio optimæ potentiæ secundum virtutem perfectam.

Ego te clarificavi, id est, sanctum et summum ostendi ac honoravi, super terram, id est inter homines viatores habitantes in terra, quibus manifestavi majestatem tuam, docendo, signa agendo, omne bonum tibi attribuendo, alios ad cognoscendum ac honorandum inducendo, tibi usque ad mortem obediendo, item in omnibus sanctissime conversando.24 Opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam, id est, quidquid ad humani generis redemptionem præcepisti me facere, docendo, inter homines conversando, persecutiones ferendo, nunc ad effectum perduxi; et quod restat, videlicet, ut mortem crucis sustineam, nunc tam prope est, ut quasi factum reputetur. De quo opere ait Christus per Isaiam :25 Opus meum cum Deo meo. Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, id est, in conspectu tuo glorifica me quantum ad præmium accidentale, et ad dexteram tuam exalta et pone me secundum naturam assumptam, claritate quam habui priusquam mundus fieret, apud te: id est, beatitudinem meam seu gloriam sempiternam quæ competit mihi secundum divinitatem, communica corpori meo per redundantiam quamdam. Vel sic: Clarifica me in cordibus hominum apud temetipsum, id est vere sicut bonum et justum videtur in oculis tuis, claritate quam habui priusquam mundus fieret, æternam beatitudinem meam revelando hominibus. Vel sic: Clarifica me apud temetipsum, id est in patria collocando me super omnem principatum, potestatem, virtutem et dominationem, claritate quam habui, id est gloria ista accidentali quam habui secundum quod homo sum, ante mundi creationem in tua dispositione invariabili atque æterna:26 hoc est, fac et da mihi nunc, quod in æternitate dare et facere decrevisti.

Porro Salvator dicendo ad Patrem, Ego te clarificavi, et opus consummavi quod dedisti mihi, ostendit orationem suam exauditione condignam. Deus enim glorificantes se glorificat, obedientes remunerat, voluntatem istorum faciet, exaudiens deprecationem eorum, juxta Psalmistam.2728 Quod vero ait, Priusquam mundus fieret apud te, sic intelligendum est: Ab æterno, antequam totum universum crearetur, ut esset in esse rato, seu creatæ ac propriæ subsistentiæ, ubi tu æternaliter es, qui cœlum et terram imples.29

Manifestavi nomen tuum, id est te ipsum, hominibus quos per fidem dedisti mihi de mundo, puta discipulis meis, quos de mundo eduxisti, id est de vita et communione hominum impiorum, et convertisti eos ad me, quos utique decrevisti salvare per me. Unde Paulus testatur: Eripuit nos de præsenti sæculo nequam, et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ.30313233 Horum corda Christus edocuit verbis et signis atque operibus, de divinis, de Trinitate, de Patre cœlesti. Et quamvis Apostoli antequam Christo adhærent, habuerunt notitiam aliqualem de Deo Patre secundum ea quæ dicuntur absolute de ipso, ut quod esset verus Deus, Creator omnipotens, etc.; non tamen cognoverunt eum secundum proprietatem relativam, per quam dicitur Pater naturalis unigeniti Filii. Primam quoque notitiam Patris perfecit in eis Christus: sicque manifestavit eis Patrem, secundum quod ea quæ ei absolute conveniunt, magis clare quam antea cognoverunt. De quibus Christus ait per Isaiam: Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus.34 Tui erant per creationem, gubernationem et prædestinationem, et mihi eos dedisti per temporalem vocationem seu piam eorum conversionem, infundendo eis gratiam meritis meis, ut sint membra mea, fructumque passionis meæ finaliter sortiantur; et sermonem tuum servaverunt, id est, doctrinam tuam memoriter tenuerunt et impleverunt quantum requiritur ad salutem. Vel, Sermonem tuum, id est me Verbum tuum, servaverunt per fidem et caritatem.

Et nunc cognoverunt per fidem, quamvis nondum perfectam. Vel, secundum Augustinum, Christus ponit præteritum pro futuro, dicens tales fuisse et esse Apostolos, quales erant futuri, recepto Spiritu Sancto. Quia omnia quæ dedisti mihi, hoc est, universa quæ habeo, abs te sunt, id est, mihi a te collata sunt, ita quod non operor arte magica, nec ope diabolica, prout imposuerunt mihi Judæi, sed virtute divina.35 Quia verba quæ dedisti mihi, hoc est, quæ animæ meæ infudisti ac revelasti a suæ creationis principio, vel quæ mihi Verbo tuo dedisti per generationem æternam, per quam dedisti mihi universorum scientiam, omniumque verborum intellectum, et exemplarem rationem de omnibus, quum sim ars rationibus plena, dedi eis, prædicando eis documenta cœlestia; et ipsi acceperunt ea, diligenter advertendo atque credendo, et cognoverunt vere quia a te exivi per generationem æternam :3637 sic tamen, quod mansi in te per substantiæ identitatem; et crediderunt fide formata ac viva, quia tu me misisti de cœlo ad homines per incarnationis mysterium.

Ego pro eis tanquam carissimis rogo tuam paternam bonitatem, oratione ex deliberata ratione procedente, quam semper exaudis ex me : sicut superius dictum est, Ego sciebam quoniam semper me audis.38 Non pro mundo, id est reprobis amatoribus hujus sæculi, rogo. De quo mundo dicit Jacobus :39 Quicumque voluerit amicus hujus mundi fieri, inimicus Dei constituetur.

Si Christus non oravit pro mundo, quomodo dixit in cruce pro crucifixoribus suis, Pater, ignosce illis, et in Psalmo, Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi, ego autem orabam?4041 Itemque Jeremias : Recordare, inquit, quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis.42 Quod apud Isaiam legitur prophetatum : Ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.43 Joannes etiam profitetur in prima sua Canonica :44 Ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris tantum, sed et pro totius mundi. — Dicendum, quod Christus non solum ut Deus per scientiam increatam, sed item ut homo per scientiam inditam, novit distincte et plene qui et quot essent salvandi, qui etiam et quot essent damnandi. Rursus, quoniam Christus ut homo, comprehensor fuit quoad superiorem animæ partem, voluntas animæ ejus superior, erat voluntati divinæ perfectissime conformata. Quemadmodum ergo Sancti in patria non orant simpliciter pro eorum salute quos Deo revelante sciunt præscitos, imo nec absolute atque simpliciter desiderant eorum salutem; sic Christus non oravit oratione ex deliberata ratione prodeunte, pro reprobis. Fecit tamen pro eis quod in se fuit, et ex naturali amore, pietate vel affectione, vel forte alio modo, oravit pro eis in generali, vel in speciali, sicut et aliquo modo voluit eos salvari, hortans eos ad pœnitentiam : quemadmodum ex naturali ac inferiori appetitu, quo refugiebat mortem, oravit, Transeat a me calix iste.45 Et per hanc distinctionem, faciliter solverentur auctoritates præallegatæ. Quæ et aliter solvi possunt. Nam oratio ejus fusa in cruce, pro quibusdam occisoribus suis per consensum creditur exaudita; sed illi non erant finaliter pertinentes ad mundum perditionis. Similiter orationes ejus ante passionem pro Judæis fusæ, in aliquibus illorum sortitæ sunt effectum, quando post resurrectionem nonnulli conversi sunt, qui usque ad Christi mortem contra eum sævierunt. Insuper, quod ait Joannes in sua epistola, verum est quod Christus quantum in se est, est propitiatio pro totius mundi delictis, quamvis in multis non adipiscatur effectum, quoniam ponunt obicem gratiæ Salvatoris.

Sed pro his quos dedisti mihi, hoc est, quos per me salvare disposuisti, atque per gratiam convertisti ad me, quia tui sunt, id est a te ab æterno dilecti ac prædestinati. De quibus ait Apostolus :46 Novit Dominus qui sunt ejus. Sed si erant sic Patris, et a Patre Filio dati, ita quod perire non poterant, quid necesse fuit orare pro eis? Et respondendum, quod sine præviis meritis erant prædestinati, sic tamen quod prædestinationis effectum sine meritis Christi et precibus obtinere non debuerunt. Prædestinatio namque universa includit quæ ad salutem prædestinati concurrunt, ideo comprehendit et preces quæ pro prædestinatis funduntur.

Et hæc mea omnia tua sunt, et tua mea sunt. Hoc dupliciter intelligi potest : Primo, de increatis et infinitis divitiis Patris et Filii. Pater enim se totum communicat Filio, dans ei per generationem æternam divinitatis plenitudinem. Est itaque sensus : Omnia mea, hoc est quidquid absolutæ perfectionis, quidquid beatitudinis, essentiæ et majestatis in me est, vel competit mihi, est in te, et convenit tibi : quoniam unum sumus, et indistincti in his quæ absolute dicuntur; per solam vero relationem distinguimur. Secundo, exponitur de bonis creatis, quia omnia creata sicut sunt opus et possessio Filii, ita et Patris, imo Pater et Filius sunt unus possessor, factor et Dominus totius entis creati. Lyra exponit aliter, dicens quod propter inseparabilem unionem divinitatis et humanitatis in Christo, fit idiomatum communicatio, quia humana adscribenda sunt Deo, et divina homini Christo. Quamvis autem hoc verum sit, non tamen videtur ad propositum. Christus enim nunc loquitur Patri: certum autem est quod propter communicationem idiomatum, ea quæ sunt Christi hominis non conveniunt Patri, neque econtra. Non enim Pater est passus, quamvis Deus sit passus; nec Pater est incarnatus, nec Filius est innascibilis. Et clarificatus sum in eis, hoc est, claritatem meam et dignitatem jam partim cognoscunt, dicentes: Nunc scimus quia scis omnia, et credimus quia a Deo existi.47 Post infusionem vero Spiritus Sancti, plenius clarificatus est Christus in discipulis suis et per eos, quando et Petrus dixit de Christo: Hic est omnium Dominus;48 et, Non est in aliquo alio salus.49

Et jam non sum in mundo, hoc est, propinquum est valde ut corporalem præsentiam subtraham hominibus, et hi discipuli mei in mundo sunt diutius permansuri, variasque tribulationes passuri; et ego ad te venio per passionem et ascensionem, secundum naturam assumptam: ideo indigent tua pia custodia. Propter quod oro:

Pater sancte, qui es essentialiter sanctus, purus ac superpurissimus, sanctitas infinita, omnisque sanctitatis origo causalis, indeficiens et fontana, serva eos in nomine tuo, id est, in te ipso eos gratiose custodi ne pereant, quamvis ad horam cadant, fugiendo a me. Itaque, serva eos in nomine tuo in fide et caritate nominis tui, ut perseverent in te, et quum ceciderint non collidantur, te manum supponente, quos dedisti mihi, convertendo eos ad me;50 ut sint unum per caritatem, sintque unum mysticum corpus per sanctæ dilectionis coagulum: quemadmodum in Actibus Apostolorum habetur, Multitudinis credentium erat cor unum et anima una.51 Unde apud Jeremiam Dominus prænuntiavit: Dabo eis cor unum et animam unam.52 Sicut enim invidia conjunctos dissociat, sic caritas disjunctos unificat. Sic ut et nos, id est tu et ego, unum sumus in essentia, voluntate et veritate. Itaque dictio illa, Sicut, non denotat jam omnimodam parilitatem, sed aliqualem assimilationem, secundum quod dici solet: Omne simile est dissimile. Aliqui vero, ut abbas Joachim, verba hæc male intelligentes, dixerunt quod Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, sicut sunt tres personæ, ita et tres substantiæ seu essentiæ, unum per caritatem in voluntate.

Quum essem cum eis corporali præsentia, ego servabam eos in nomine tuo, id est in tua fide et caritate. Christus nempe secundum naturam assumptam, servavit discipulos quasi instrumentaliter, docendo, hortando, exemplariter conversando, et increpando; secundum naturam autem divinam, servavit eos efficienter ac principaliter, operando intus per gratiam. Sed in hac servatione, non differt a Patre et Spiritu Sancto, quoniam tota Trinitas est unus electorum custos et conservator: de quo legitur, Custodiens parvulos Dominus, etc.53

Quos dedisti mihi, ego custodivi, id est, discipulos a periculis erui, in bono retinui, atque hucusque perduxi, tanquam pastor bonus, pius magister, et Dominus potens;54 et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis. Loquitur Christus, ac si nunc quum hæc dixit, cum discipulis corporaliter non fuisset, eo quod mox recessurus fuit ab eis.55 Similiter loquens de Juda, dicit eum jam perisse, quamvis adhuc viveret: quoniam in proximo suspensurus erat se ipsum, æternaliterque damnandus; vel jam periit, gratiam amittendo, mortem animæ incurrendo, atque æternam pœnam promerendo. Dicitur autem Judas proditor, filius perditionis, hoc est æternæ damnationis, quia tam copiose et enormiter fecit digna morte æterna. Unde de Antichristo dicit Apostolus : Nisi revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis.56 Ut Scriptura libri Psalmorum, loquens de proditore, et ejus pœna ac maledictionibus, impleatur. Psalmus enim centesimus octavus, qui incipit, Deus, laudem meam ne tacueris, de Juda traditore conscriptus est.57 Unde quod ibi habetur, Episcopatum ejus accipiat alter, Petrus in Actibus Apostolorum allegat de Juda. In hoc autem psalmo, de perditione proditoris multa scribuntur, quæ oportebat impleri.58

Footnotes

  1. Joann. xiv, 31. ↩

  2. Gen. 1, 1. ↩

  3. Thren. III, 41. ↩

  4. Luc. XVIII, 13. ↩

  5. Ps. CXX, 1. ↩

  6. III Reg. VIII, 54. ↩

  7. Gen. i, 1. ↩

  8. Ps. XXIV, 15. ↩

  9. Is. xxxviii, 14. ↩

  10. Ephes. m, 15. ↩

  11. Joann. xviii, 6. ↩

  12. Matth. xxvii, 45, 51-53. ↩

  13. Is. xl, 5. ↩

  14. Ps. lxiv, 3. ↩

  15. Ephes. i, 4. ↩

  16. Joann. vi, 44. ↩

  17. Rom. viii, 30. ↩

  18. Ephes. iii, 15. ↩

  19. I Cor. xiii, 12. ↩

  20. Deut xxxii, 39. ↩

  21. I Joann. III, 2. ↩

  22. Exod. xxxiii, 13. ↩

  23. Ps. LXXIX, 4, 8, 20. ↩

  24. Philipp. II, 8. ↩

  25. Is. XLIX, 4. ↩

  26. Ephes. 1, 20, 21. ↩

  27. Ps. cxlIV, 19. ↩

  28. 1 Reg. 11, 30. ↩

  29. Jer. xxIII, 24. ↩

  30. Coloss. 1, 13. ↩

  31. Galat. 1, 4; ↩

  32. Galat. i, 4; ↩

  33. Coloss. i, 13. ↩

  34. Is. viii, 18. ↩

  35. Matth. ix, 34; xii, 24. ↩

  36. 1 Reg. ii, 30. ↩

  37. Ephes. i, 20, 21. ↩

  38. Joann. XI, 42. ↩

  39. Jacob IV, 4. ↩

  40. Ps. CVIII, 4. ↩

  41. Luc. XXIII, 34. ↩

  42. Jer. XVIII, 20. ↩

  43. Is. LIII, 12. ↩

  44. I Joann. II, 2. ↩

  45. Matth. xxvi, 39. ↩

  46. II Tim. II, 19. ↩

  47. Joann. XVI, 30. ↩

  48. Act. x, 36. ↩

  49. Act. IV, 12. ↩

  50. Ps. XXXVI, 24. ↩

  51. Act. IV, 32. ↩

  52. Jer. XXXII, 39. ↩

  53. Ps. CXIV, 6. ↩

  54. Joann. x, 11, 14. ↩

  55. Ps. XXIII, 8; LXXXVIII, 9. ↩

  56. II Thess. ii, 3. ↩

  57. Ps. cviii, 2. ↩

  58. II Thess. ii, 8. ↩

Chapter 42 of 51