Skip to the text

Articulus 42

PROSECUTIO ELUCIDATIONIS PRÆSENTIS SEPTIMIDECIMI CAPITULI : NUNC AUTEM AD TE VENIO, ET HÆC LOQUOR IN MUNDO.

13 NUNC autem ad te venio, hoc est, tempus nunc imminet quo veniam ad te per corporalem ascensionem, et corporis mei glorificationem; et hæc, videlicet sermonem præscriptum et orationem præsentem, loquor in mundo inter discipulos meos, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis, id est, quatenus spiritualem lætitiam, veramque beatitudinem, quæ est gaudium consummatum, adipiscantur nunc inchoative, atque in patria plene. Hoc quippe est finis doctrinæ Christi, et omnium quæ fecit pertulitque pro nobis. Apostoli autem post resurrectionem et Spiritus Sancti missionem, ubertim experti sunt quamdam futuræ beatitudinis prælibationem, gustando quam dulcis est Dominus; sed gaudium illud non potuit esse completum in vita præsenti, in qua omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur. Ideo consolatio præsens, tribulationibus permiscetur. 141

Ego dedi eis sermonem tuum, hoc est, evangelicæ legis doctrinam docui eos, ut et ipsi eam observent ac prædicent aliis. Misit enim Christus Apostolos prædicare regnum Dei ante passionem, ut habetur apud Matthæum.2 Et mundus eos odio habuit, id est vitiosi Scribæ et Pharisæi cum suis amatoribus. Oderant enim Apostolos propter Christum :34 nam et timore Judæorum, sedebant Apostoli clausi in conclavi.5 Sed post resurrectionem dominicam, quando ubique prædicaverunt Evangelium Christi, odio habiti sunt a Judæis ac gentibus, secundum quod Christus apud Matthæum legitur prædixisse : Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum.6 Propterea dicit Apostolus : Si hominibus placerem, Christi servus non essem.7 Hujus odii causam subjungit : quia non sunt de mundo, id est, ad sortem et societatem hominum mundanorum non pertinent, nec illorum conversationi se conformant : imo vitia talium detestantur et arguunt, ideo odiuntur ab eis. Nam dissimilitudo parit rancorem, et perversi odio habent eos a quibus veraciter redarguuntur. Itaque non sunt de mundo per operum sæcularium imitationem, quia per gratiæ adspirationem cor suum averterunt ab istis terrenis, amantes cœlestia. Sicut et ego non sum de mundo, id est de numero hominum mundanorum qui terrena cœlestibus præferunt.

15 Non rogo ut tollas eos de mundo, hoc est, de hac vita mox auferas eos, transferendo eos ad Beatorum patriam statim post resurrectionem meam.8 Primo enim oportet christianam fidem prædicari per eos, et gentilitatem converti, Ecclesiamque firmari: unde mors eorum esset in detrimentum Ecclesiæ. Ipsi quoque multo amplius promerebuntur manendo in mundo, quousque publicata sit fides. Hinc apostolus Paulus ad Philippenses, primo capitulo: Permanere (dicit) in carne necessarium est propter vos. Sed ut serves eos a malo culpæ, secundum ordinem prædestinationis æternæ. Non oravit Christus ut a malis pœnalibus vitæ hujus servarentur, quum hoc saluti eorum non expedierit (beati enim qui persecutionem patiuntur propter justitiam), sed ne per impatientiam, inconstantiam vel timorem deficerent in adversis. De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Hoc Christus resumit, ut nobis commendet gratiam Dei, qui electos gratiose discernit, ac separat a mundanis.

Philipp. 1, 24.

Matth. v, 10.

Sanctifica eos in veritate. Superius dixit Christus Apostolis: Vos mundi estis; et, Ipse Pater amat vos; itemque, De mundo non sunt. Cur ergo nunc deprecatur Patrem ut eos sanctificet, quasi sancti non essent? Et respondendum, quod mundi erant carendo mortalibus, et de mundo non fuerunt per opera scelerata; non tamen sine venialibus erant, nec perfecti in gratia: ideo Christus petit ut Pater sanctificet eos, hoc est, ab omni immunditia, defectu et imperfectione expurget, in gratia quoque perficiat. Quod post resurrectionem cœpit impleri, quando Christus insufflavit in eos, dicens: Accipite Spiritum Sanctum. In die autem Pentecostes penitus purificati et confirmati fuerunt in bono, adeptis primitiis Spiritus Sancti. Denique, quis est in hac vita sic mundus, ut non habeat amplius sanctificari? quum dicat Apostolus: Quæ quidem retro sunt oblitus, in anteriora extendo me ipsum. Idcirco precatur: Qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Jesu Christi. Itaque, Sanctifica eos in veritate, hoc est veraciter dan-

Joann. XIII, 10; xv, 3.

Ibid. XVI, 27.9

Joann. XX, 22.

Rom. VIII, 23.

Philipp. III, 13.

Ibid. I, 6. do eis puritatem mentalem, veritatemque triplicem, utpote vitæ, justitiæ, et doctrinæ.

Sermo tuus veritas est, id est, prædicatio quam loquor in nomine tuo et ex te, omni caret mendacio, estque tam pura et sancta, ut potius dicenda sit veritas quam vera. Unde dicit Psalmista: Principium verborum tuorum veritas. Increatus etiam sermo Dei, videlicet Verbum æternum, est veritas, juxta quod ait: Ego sum via, veritas et vita. Superius Christus oravit: Sanctifica eos in veritate; moxque quasi expositive, adjecit: Sermo tuus veritas est. Tanquam dicat: Hoc est sanctificari in veritate, servare et opere adimplere sermonem Dei, seu sacram Scripturam. — Præterea, sermo Dei, sacra Scriptura, Evangelium Christi, in tantum est veritas, ut ad Galatas dicat Apostolus: Licet angelus de cœlo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus, anathema sit. Nil igitur falsius, nil prorsus detestabilius, quam quod fidei dissonat Christianæ.

Ps. CXVIII, 160.

Joann. XIV, 6.

Sicut tu me misisti in mundum, id est ad populum Judæorum: quia non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel; et ego misi eos, puta Apostolos, in mundum, id est ad eumdem populum instruendum, præcipiens eis: In viam gentium ne abieritis, sed ad oves quæ perierunt domus Israel. Quemadmodum ergo Pater misit Filium ex caritate et pietate, ut hominibus æternam salutem annuntiaret, sic Christus pie et caritative destinavit Apostolos ad prædicandum regnum cœleste. Quidam dicunt, quod Christus ponit hic præteritum pro futuro, quoniam ante passionem non misit Apostolos in mundum, sed ad Judæos dumtaxat. Sed hoc modici ponderis est. Sicut enim Christus dicit se missum in mundum, qui tamen perhibet se ad solum populum Israeliticum missum; sic intelligi potest, quod asserit se misisse Apostolos in mundum, quia ad populum Israeliticum misit eos. Post passionem autem locutus est

Matth. XV, 24.

Ibid. X, 5, 6. eis: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ.10

Et pro eis, id est pro salute eorum, ego sanctifico me ipsum, id est, opera sancta facio, per quæ mereor eis gratiam et gloriam, non mihi, nisi gloriam præmii accidentalis. Omnia enim opera sua, persecutiones et mortem, retulit Christus ad nostrum profectum atque subsidium; nec opera sua auxerunt gratiam vel sanctitatem suæ mentis, sed nobis meritoria erant. Vel sic: Pro eis, hoc est ad ædificationem et informationem eorum, sanctifico, id est, sanctum ostendo et fateor me ipsum, quia ut credant in me, dico et factis ostendo quod sim Christus Filius Dei, Sanctus Sanctorum et mundi Salvator. Sancti enim frequenter suam perfectionem declarant ad Dei honorem vel proximorum instructionem, vel ad propriæ spei sublevationem: secundum quod Paulus ait, Nihil minus me arbitror fecisse ab his qui sunt supra modum Apostoli;11 et Ezechias, Memento (ait) Domine, quomodo ambulaverim coram te in corde perfecto.12 Tertio sic: Ego pro eis sanctifico, id est, sanctum sacrificium ago, et offero me ipsum in ara crucis: quemadmodum scriptum est ad Ephesios, Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.13 Cuilibet autem harum expositionum consonant verba sequentia: ut sint et ipsi sanctificati, hoc est ab omni macula culpæ mundati, in veritate, id est in me, qui veritas sum, vel in veritate fidei, quæ est fundamentum totius sanctificationis æternæ. Hanc quippe veram sanctificationem meruit nobis Christus in sua conversatione et passione, quam per sacramentum Ecclesiæ obtinemus primum omnium, in Baptismo, deinde in Pœnitentia.

Deinceps orat Christus, non pro Apostolis tantum, ut hucusque ab eo loco, Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi;14 sed pro omnibus membris suis seu universis fidelibus. Non pro eis autem, hoc est Apostolis, rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, id est pro cunctis ad fidem convertendis, qui vel immediate vel mediate convertentur et credent per prædicationem Apostolorum. Qui enim non audierunt immediate ipsos Apostolos, audierunt successores vel discipulos Apostolorum: sicque per verbum Apostolorum crediderunt mediate. Sed si Christus oravit pro credituris, ergo non oravit pro ceteris discipulis suis, qui tempore hujus orationis defuerunt, et tamen credebant in eum, nec oravit pro Maria Magdalene, Martha, Joanna, etc. Dicendum, quod omnium horum fides in passione defecit. Unde et postea quasi iterum credere inceperunt, et si non per prædicationem Apostolorum, tamen per verbum fidei, quod commissum est Apostolis primo et maxime ut illud evangelizarent.

Ut omnes credentes unum sint per fidem catholicam et individuam caritatem, per ejusdem finis appetitionem; sintque unum mysticum corpus, unum templum et habitaculum Spiritus Sancti: quemadmodum ad Philippenses hortatur cum omni affectu sanctus Apostolus: Si qua consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, unanimes, idem sentientes.15 Sicut tu, Pater, es in me, sicut in naturali imagine, sicut in carissimo ac unico Filio, sicut in Verbo tuo tibi consubstantiali, æquali et coæterno, et ego in te, in sinu tuo, in corde paterno, in supersplendidissimo fonte de quo sic emano ut invariabiliter perseverem in eo; ut et ipsi in nobis unum sint, non per consubstantialitatem, quemadmodum ego et tu unum consistimus, sed per caritatem et gratiam, et item sicut media uniuntur in fine.

— Ecce quomodo Magister caritatis et unitatis, finaliter cupit unitatem sanctæ dilectionis inesse suis fidelibus. Propter quod ait Vas electionis:16 Id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata.

Ut credat mundus, id est ceteri qui nondum conversi sunt quemadmodum isti: non enim omnes simul conversi sunt per Apostolos; quia, id est quod, tu me misisti: hoc est, rogo ut qui primo credent, tantam habeant unitatem et caritatem in omni perfectione et gratia, quod ceteri nondum credentes, ex consideratione sanctitatis illorum convertantur ad fidem. Tanta quippe debet in christiano homine, præcipue religioso viro, esse perfectio, ut quicumque, sive infidelis, sive iniquus, conversationem illius inspexerit, fateatur veram esse fidem catholicam, et sanctam consistere evangelicam legem, quæ talem edocet vitam. Propter quod Petrus in sua monet epistola: Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum.17 Hoc quoque in Apostolis et primitiva Ecclesia adimpletum legitur in Actibus Apostolorum, ubi habetur, quod habebant gratiam ad omnem plebem, et magnificabat eos populus.18

22 Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis. Quidam per claritatem istam intelligunt immortalitatem, quam Christus jam dedit discipulis suis in spe. Vel ponit præteritum pro futuro, propter certitudinem prædestinationis divinæ. Alii nomine claritatis, intelligunt virtutem miraculorum, per quam clarificatur Divinitas. Quam virtutem et gratiam dedit Christus discipulis: Ecce, inquiens, dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones.19 Videtur autem per claritatem hanc Christo collatam significari perfectio scientiæ, vel dignitas gratiæ inditæ Christo, quam ipse suis jam discipulis cœpit communicare, et plenius fuit communicaturus, quemadmodum dixit superius: Omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.20 Cui expositioni magis consonare videntur sequentia. Ut sint unum per caritatem, sicut et nos unum sumus per naturam.

23 Ego in eis, sicut caput in membris, per influentiam vitæ ac motus, quia per fidem et gratiam mentes eorum inhabito; et tu in me per consubstantialitatem et circumincessionem, secundum quod Deus sum; sed secundum quod homo sum, es in me per gratiam summam et singularem. Ut sint consummati in unum, id est, ad perfectionem mutuæ unionis quæ habetur in patria, perducantur, ubi inseparabili caritate connexi sunt, et ubi est Deus omnia in omnibus; et cognoscat mundus per fidem in via, atque per speciem in patria, quia tu me misisti:21 ex qua cognitione maxime inflammatur electorum dilectio ad Patrem et Filium, eo quod Pater Unigenitum suum miserit propter nos in hunc mundum, ipseque Filius in hoc et in aliis, usque ad mortem Patri consensit vel obedivit pro nobis;2223 et dilexisti eos ab æterno et gratis, sicut et me dilexisti, non tamen in tantum ut me, quem secundum naturam divinam diligis amore prorsus immenso, secundum naturam autem assumptam, ampliori quam universitatem creaturarum. Vel, Dilexisti eos sicut et me, id est ad eumdem finem seu beatificam Dei fruitionem ad quam me dilexisti, secundum quod homo sum. Tertio sic: Dilexisti eos sicut me, id est, quemadmodum diligis me ut Filium naturalem, sic diligis eos ut filios adoptivos.

Pater, quos dedisti mihi, hoc est electos meos, quos meritis meis decrevisti salvari, volo imperialiter, secundum quod Deus; et ut homo, volo, deprecor atque desidero; ut ubi sum ego, id est in patria, in qua nunc actualiter sum, quantum ad naturam atque hypostasim Verbi, prout testatus sum Nicodemo:24 Filius hominis qui est in cœlo. Sic enim Christus omnia vere ac substantialiter implet, juxta illud in Jeremia:25 Numquid non cœlum et terram ego impleo? Vel, Ubi sum ego, hoc est in regno cœlesti, quo statim per ascensionem futurus sum secundum naturam humanam; aut certe, Ubi sum ego, hoc est, in beatifica visione seu vera

24 beatitudine, in qua anima mea nunc actualiter est. Et illi sint mecum post vitæ hujus curriculum. Quamvis enim fideles sint jam cum Christo per fidem et gratiam, quum ipse promiserit, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi;26 nihilo minus aliquo modo nunc distant ab eo, dicente Apostolo: Dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino;27 per fidem enim ambulamus, et non per speciem.

Ut videant oculis cordis claritatem, id est gloriam meam, videlicet increatam beatitudinem, veram divinitatem; vel, Gloriam meam, id est creatam felicitatem animæ meæ et corporis mei glorificationem, quæ corporalibus oculis conspicietur. Quam claritatem increatam dedisti mihi ab æterno per generationem divinam; claritatem vero creatam dedisti mihi in tempore, utpote beatitudinem animæ in incarnatione, glorificationem corporis in resurrectione; quia dilexisti me ante constitutionem mundi, secundum naturam divinam, tanquam tibi æternaliter subsistenter præsentem atque simillimum. Secundum naturam vero humanam Pater dilexit Filium ab æterno, non quasi ut sic exsistentem, sed quia naturam ejus humanam ad tantam beatitudinem præordinavit, volens ei tantum bonum, ut Verbo uniretur ac frueretur a suæ creationis principio. Porro, si hoc quod ait, Quia dilexisti me, accipiatur ut causa proprie dicta ejus quod dixit, Quam dedisti mihi, tunc verba præinducta, videlicet, Ut videant claritatem meam, non erunt intelligenda de increata claritate Christi. Hanc enim Pater non dedit Filio ob hoc quia dilexit eum ante constitutionem mundi, quia non ex prævia dilectione, sed naturali emanatione, generat Filium. Si vero accipiatur ut signum, intelligi possunt verba præhabita de claritate Filii increata.

Pater juste, fons universæ justitiæ, regula æquitatis, atque mensura totius rectitudinis. Justus enim Dominus, et justitias dilexit.28 Unde in Sapiente scriptum est: Quum sis justus, omnia juste disponis;29 virtus enim tua, justitiæ initium est. Mundus te non cognovit notitia salutari formata. Evangelista Joannes accipit mundum nunc pro reprobis ac mundanis hominibus. Unde et apud Matthæum dicitur, Væ mundo a scandalis. Hic mundus in maligno positus est.30 Interdum vero, pro electis in hoc mundo versantibus:31 de quibus nunc dixit, Ut cognoscat mundus quia tu me misisti. Denique, licet philosophi per naturalem rationem, Judæi quoque per Scripturas, et mali Christiani per fidem informem, agnoverunt Deum; tamen philosophi non cognoverunt Patrem secundum proprietatem paternitatis et relationem realem, neque Judæi, nisi forte per fidem implicitam. Tamen, ut dictum est, Prophetæ et aliqui eruditiores in lege, habuerunt notitiam Trinitatis. Mali quoque Christiani, licet agnoscant Patrem et Trinitatem per fidem informem, non tamen habent de eo cognitionem formatam, quæ requiritur ad salutem. Ego autem cognovi te comprehensive, secundum quod Deus sum. Nemo enim novit Filium nisi Pater, neque Patrem nisi Filius.32 Cognovi etiam te, secundum naturam assumptam, beatifica visione ab initio incarnationis.

Et hi Apostoli cognoverunt jam quia tu me misisti, id est, in hunc mundum direxisti. Et notum feci eis nomen tuum per fidem, docendo eos quod tu sis Pater æternus a quo exivi; et notum faciam eis nomen tuum post resurrectionem, quum per insufflationem et ignearum linguarum apparitionem infudero eis Spiritum Sanctum, ad intelligendum Scripturas ac mysterium Trinitatis;3334 clarissime vero seu per speciem notificabo te eis, quum ad patriam perducentur, ubi omnia intuebuntur in Verbo. Ibi enim quælibet divina Persona se ipsam et singulas notificat facie ad faciem cuilibet Beatorum. Nihilo minus notificatio illa appropriatur Filio, quum ipse sit veritas et sapientia Patris. Unde Beati asseruntur cuncta videre in

Verbo, quum immediate conspiciant supergloriosissimam Trinitatem quasi unum simplicissimum beatificumque objectum. Ut dilectio qua dilexisti me. Certum est quod dilectio Dei sit ipsemet Deus diligens. Verumtamen Pater dicitur diligere Filium Spiritu Sancto, secundum sensum quo hoc exponendum est. Potest itaque sic exponi : Ut dilectio qua dilexisti me, id est tu ipse me diligens, vel Spiritus

A Sanctus quo diligis me, in ipsis sit per lumen gratiæ in præsenti, et item per lumen gloriæ in futuro. Sic autem sit in eis, ut et ipsi diligantur a te, et tu seu amor tuus ad me, diligatur ab eis. Ad hoc enim ordinatur cognitio, ut amemur a Deo, eumque amemus. Et ego in ipsis sim quasi in templo, inhabitando corda eorum, ut uniti suo capiti, vitam gloriæ sortiantur.

Footnotes

  1. II Tim. iii, 12. ↩

  2. Matth. x, 7. ↩

  3. Marc. xvi, 20. ↩

  4. Joann. xx, 19, 26. ↩

  5. Amos v, 10. ↩

  6. Matth. xxiv, 9. ↩

  7. Galat. i, 10. ↩

  8. Act. i, 20. ↩

  9. vers. 14, 16. ↩

  10. Marc. XVI, 15. ↩

  11. II Cor. XII, 11; XI, 5. ↩

  12. IV Reg. XX, 3. ↩

  13. Ephes. V, 2. ↩

  14. vers. 6. ↩

  15. Philipp. II, 1, 2. ↩

  16. I Cor. I, 10. ↩

  17. 1 Petr. II, 12. ↩

  18. Act. II, 47; v, 13. ↩

  19. Luc. x, 19. ↩

  20. Joann. XV, 15. ↩

  21. 1 Cor. XV, 28. ↩

  22. Philipp. II, 8. ↩

  23. 1 Joann. IV, 9. ↩

  24. Joann. III, 13. ↩

  25. Jer. XXIII, 24. ↩

  26. Matth. xxviii, 20. ↩

  27. II Cor. v, 6, 7. ↩

  28. Ps. x, 8. ↩

  29. Sap. xii, 15, 16. ↩

  30. Matth. xviii, 7. ↩

  31. I Joann. v, 19. ↩

  32. Matth. xi, 27. ↩

  33. Act. ii, 3, 4. ↩

  34. Joann. xx, 22; ↩

Chapter 43 of 51