Articulus 44
PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS CAPITULI OCTAVIDECIMI : ET MISIT EUM ANNAS LIGATUM AD CAIPHAM PONTIFICEM.
POSTQUAM Joannes narravit quod alii Evangelistæ omiserunt, videlicet quid passus sit Jesus in domo Annæ, procedit ad ea quæ alii quoque descripserunt, quæ pro magna parte omittit Joannes, tanquam sufficienter recitata per illos.
Et misit eum, scilicet Jesum, Annas ligatum ad Caipham pontificem. Præsentatus enim fuit Christus Annæ ligatus. Unde et Annas judicans eum vinculis dignum, misit eum sic ad Caipham, tanquam ad principalem : in cujus domo erant collecti sacerdotes, Scribæ ac Pharisæi, et seniores, ut Christus a Caipha in audientia talium examinaretur.
Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Secundum Augustinum et ejus imitatores, qui dicunt trinam negationem Petri in domo Annæ completam, Evangelista nunc redit ad describendum quod cœpit narrare de Petri negatione. Propter quod verba paulo ante inducta resumit, dicendo : Erat autem Petrus.1 Alii dicunt trinam negationem Petri factam in domo Caiphæ, et per anticipationem esse intelligenda quæ scribit Joannes de negatione præfata. Quorum assertioni videntur alii tres Evangelistæ favere, qui nil scribunt de perductione Christi ad Annam, sed quod Petrus secutus sit Christum usque in atrium Caiphæ, et ibi ter Christum negaverit. Quidam vero affirmant, quod Petrus negavit semel in domo Annæ, bisque in habitaculo Caiphæ :2 et ita, quod nunc ait Evangelista, referendum esset ad stationem Petri in domo Caiphæ.
Dixerunt ergo ei ministri qui stabant ad ignem : Numquid et tu ex discipulis ejus es, hujus videlicet deceptoris? Quod conjiciebant forte ex dispositione ac habitu Petri, et quia cum verecundia, timore et compassione sedebat. Negavit ille, et dixit : Non sum. Christus prædixit Petro, quod ter negaturus se esset; nunc autem asserit Evangelista, quod Petrus negaverit se esse discipulum Jesu.34 Sed hoc negando, negavit et Christum. Dixit unus ex servis pontificis, cognatus ejus cujus abscidit Petrus auriculam : Nonne ego te vidi in horto quo cepimus Jesum, cum illo? quasi dicat : Facialiter te cognosco, quoniam recolo quod vidi te in horto cum illo. Iterum ergo negavit Petrus. Postremo, quomodo in descriptione negationis Petri differant inter se Evangelistæ, dixi super Matthæum : idcirco nunc pertranseo. Et statim gallus cantavit secunda vice : quia secundum Marcum, Christus prædixerat Petro, In hac nocte, antequam gallus bis vocem dederit, ter me es negaturus.56
Adducunt ergo Judæi Jesum a Caipha in prætorium. Prætorium appellatur sedes vel domus in qua residebant ad discernendas populi causas ipsi prætores : qui dicuntur quasi præceptores, quia præcepta dabant subjectis. Hoc loco multa omittit Joannes quæ alii Evangelistæ scripserunt, videlicet quomodo Caiphas Christum discussit blasphemum, morteque dignum judicavit.7 Erat autem mane.8 Nam hora prima Dominum Jesum ducebant ad Pilatum.9 Ex aviditate enim suæ occisionis, tam mane obtulerunt eum Pilato vinctum, quoniam consuetudo eis fuit illos offerri præsidi vinctos, quos judicabant morti obnoxios. Et ipsi non introierunt in prætorium præsidis, ut non contaminarentur, ingrediendo domum viri gentilis contra legem, fierentque immundi ad edendum cibum paschalem, de quo subjicitur, sed ut manducarent pascha, id est azymos panes, non agnum paschalem, qui in vespere præcedentis diei fuit comestus.101112 — Græci vero, putantes hoc loco per pascha intelligi agnum paschalem, dicunt quod Jesus passus sit feria quinta, in qua agnus typicus offerebatur, ut sit figuratum seu veritas correspondens figuræ etiam quantum ad tempus. Sed hoc est manifeste contra alios Evangelistas, quemadmodum super Matthæum plenius declaravi.13 — Ecce hypocritæ isti excolantes culicem, et camelum glutientes; timentes parvum peccatum, non maximum; formidantes maculari ingrediendo domum pagani, et non verentes effundere sanguinem Christi.
Exivit ergo Pilatus ad eos foras, in hoc cedens observationi eorum, et dixit : Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? tanquam dicat : Præsentatis mihi istum vinctum quasi morte dignum, quid ergo objicitis ei? Pilatus quippe a rege Romanorum judex Judææ constitutus, voluit Romanorum legem servare, quibus consuetudo non erat quemquam damnare, nisi præsentes haberet accusatores, locumque defendendi acciperet ad abluenda crimina, ut habetur in Actibus Apostolorum.14 Responderunt [et dixerunt ei] : Si non esset hic malefactor, id est enormis transgressor morti obnoxius, non tibi tradidissemus eum ita ligatum ut morti adjudicetur. Quasi dicerent : Tales et tanti sumus, quod suspicari non decet velle nos innocentem morti exponere. Dixit ergo eis Pilatus : Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum, damnando eum ad mortem, si secundum legem vestram id meruit, vel dimittendo, seu minori pœna torquendo, si mortem non promeruit juxta legem. Quasi dicat : Si tantæ auctoritatis atque justitiæ estis, ut nudis verbis vestris credendum sit, ergo et juste judicate eum, et nolite me in tali negotio prægravare.
Dixerunt ergo ei Judæi : Nobis non licet interficere quemquam. Quidam dicunt, quod Judæi hoc vere dixerunt, eo quod Romani abstulerunt eis judicium sanguinis, quamvis minora judicia reliquerint eis. Sed huic dicto obviare videtur, quod Judæi paulo ante frequenter tentaverunt occidere Christum, lapidando aut præcipitando ; eodem quoque anno occiderunt Stephanum. Denique, ut habetur in Actibus Apostolorum, principes sacerdotum cogitaverunt interficere ipsos
C Apostolos, quando Gamaliel eos compescuit. Imo Judæi lapidaverunt Paulum, et traxerunt eum extra civitatem, putantes quod mortuus esset. Probabilior ergo videtur assertio dicentium, videlicet, quod non licuit Judæis interficere quemquam in festivitate paschali, ne sanguinis effusione tantæ solennitatis sanctitatem fœdarent. Vel potius opinandum est cum Augustino; quod callide hoc dixerunt, quatenus Christo a judice reprobato, ipsi viderentur immunes. Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit significans qua morte esset moriturus : id est, ob hoc concomitanter Judæi renuerunt propria auctoritate occidere Christum, atque dixerunt, Nobis non licet interficere quemquam, ut verbum Christi quo prædixit qualiter et a quibus occideretur, sortiretur effectum. Dixit enim Apostolis : Ecce ascendimus Jerusalem, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis ; et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum. Quibus verbis
Joann. viii, 59; x, 31; Luc. iv, 29. Act. vii, 57, 58.
Ibid. v, 33.
Ibid. 34 et seq.
Ibid. xiv, 18.
Matth. xx, 18. significavit se a gentibus executive interficiendum.
33
Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus, et vocavit Jesum. Judæi enim cum clamore et strepitu magno instabant ut Jesum damnarent : idcirco Pilatus non potens Jesum examinare in tanto tumultu, introivit locum secretum in propria domo, puta prætorium, ut ibi quiete et diligenter inquireret facta Jesu. Et dixit ei : Tu es rex Judæorum, ut dicunt te dixisse ? id est, estne verum quod tibi objiciunt, scilicet, quod dixeris te regem Judæorum? Hoc namque imposuerunt Christo Judæi, imo et duo alia, juxta illud Lucæ : Cœperunt illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. Pilatus autem duo prima non advertit, quia quum esset gentilis, non curavit quomodo Jesus doceret Judæos. Secundum quoque agnovit falsum, quia percepit Christum dixisse : Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari ; et quæ sunt Dei, Deo. Tertium vero videbatur imperatori Romanorum contrarium, qui præcepit ne quis sine suo consensu appellaret se regem, ut dicitur. Specialiter autem dicitur imperator abstulisse Judæis regium nomen, propter eorum superbiam atque frequentem rebellionem. Hinc ergo Pilatus sollicite sciscitabatur an esset rex Judæorum.
Luc. xxiii, 2.
Matth. xxii, 21.
34
Respondit Jesus : temetipso hoc dicis, videlicet quod sim rex Judæorum, an alii tibi dixerunt de me ? Non ex ignorantia quærit hoc Christus, sed ut hac occasione responsionis Pilati, aliquid dicat salubriter ad nostram instructionem proficuum. Respondit Pilatus : Numquid ego Judæus sum ? tanquam dicat : me ipso ista non quæro, quia Judæus non sum, unde nec curo de quæstionibus legis eorum, nec ista concipio ex me, quasi peritus in lege illorum. Gens tua, videlicet populus iste Judaicus, de quorum numero atque progenie es, et pontifices tui tradiderunt
35 te mihi : ex quo apparet quod aliquid magnum sit in causa, eo quod tui tradunt te alieno ad condemnandum. Quid fecisti ? quasi dicat : Verba illorum et quid tibi opponunt audivi ; sed eis non credo, sciens partim falsa esse quæ asserunt, et item quod per invidiam tradiderunt te mihi : ideo tu ipse dic veritatem ; paratus sum credere tibi, propter ea quæ audivi de te, utpote quod tanta mirabilia perpetrasti.
Matth. xxvii, 18.
36 est de hoc mundo, id est mundiale, terrenum et temporale, sed cœleste ac spirituale. Per quod Christus satisfecit Pilato zelanti pro Cæsare. Per hoc enim quod Christus non quæsivit dominationem terrenam et temporalem, patet quod non derogavit imperatori, qui tunc mundi monarchiam tenebat. — Sed potest quis dicere, Regnum Christi est Ecclesia militans, degens in sæculo isto : quomodo ergo regnum ejus non est de hoc mundo ?
Rursus, Christus est princeps regum terræ, ut dicitur in Apocalypsi : ergo et omnium terrenorum regnorum. Iterum, dictum est supra : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus ; itemque, Dedisti ei potestatem omnis carnis. Ex quibus sequitur, quod omnia regna mundi hujus sint ejus. Regna autem mundi sunt de mundo. Dicendum, quod sive per regnum intelligatur principatus seu gubernatio regis, sive subjecti illius, verum est quod regnum Christi non est de hoc mundo, id est tale quale est regnum mundi hujus, vel pertinens ad mundanorum sortem regnorum. Gubernatio enim mundana, est cum pompa et gloria, cum divitiis atque deliciis, vel saltem cum familia multa et magnificentia eorum quæ ad mundum respiciunt. Similiter subditi mundanorum regum sæcularibus occupantur negotiis, et in exterioribus subjiciuntur regibus suis. Porro gubernatio Christi est interna, per fidem, caritatem seu gratiam in cordibus electorum suorum : de quibus dixit supra, De mundo non sunt, sicut
Apoc. xvii, 14; xix, 16.
Joann. III, 35. Ibid. xvii, 2.
Ibid. 16. et ego non sum de mundo : intelligendo per mundum homines terrenos, carnales, mundanos. Christus quoque in paupertate et humilitate, in afflictione et adversitate præfuit suis, qui potius sunt cœlestes quam mundiales, dicente Apostolo :1516 Nostra conversatio in cœlis est ;17 et, Qui in carne sunt, placere Deo non possunt.18
Si ex hoc mundo esset regnum meum, id est mundanum et temporale, consistens in exterioribus et dominatione terrena ac virtute armorum, ministri mei, quos tunc haberem, sed modo non habeo, utpote homines sæculares similes satellitibus atque militibus regum mundanorum; vel, ministri mei quos nunc habeo, videlicet angeli sancti ceterique credentes; utique decertarent, id est, pugnarent pro me, ut non traderem Judæis. Tales etenim reges nolunt opprimi, capi, aut hostibus subjici, subditi quoque eorum usque ad mortem pugnant pro eis. Nunc autem regnum meum non est hinc, id est de hoc mundo, ut patuit. Primus enim Christi adventus promissus prænuntiatusque fuit in paupertate, abjectione et humilitate, ut pateretur pro mundi salute.19 Secundus vero erit in majestate et gloria, ut judicet mundum, et omnes adversarios suos dejiciat et condemnet.20 Ex quo elucescit cæcitas Judæorum præstolantium primum Christi adventum in tanta majestate et gloria, quod omnia mundi regna ipsis subjiciet, mundique monarcha consistet, non attendentes quod Jeremias Christum alloquens prophetavit : Quare quasi colonus venturus es in terra, et sicut viator declinans ad manendum ?21
37
Dixit itaque ei Pilatus : Ergo rex es tu ? Pilatus audita Christi responsione, notavit quod admisit se esse regem, quamvis non terrenum : ideo sollicite inquisivit de hujusmodi regno, quod secundum verba Christi non pertinuit ad Judæos.
Respondit Jesus : Tu dicis, quia rex sum ego, id est, veritatem quam a me interrogas, tu ipse profers, quia vere sic est, quod rex sum. Quamvis enim interrogatio interrogative proposita, non sit vera nec falsa, tamen hoc ipsum quod significat, est verum vel falsum, si simpliciter proferatur, videlicet assertive vel negative : sicque verbum Pilati quo dixit, Ergo rex es tu ? verum fuit simpliciter sumptum, seu assertive prolatum. Christus autem talem habuit modum respondendi. Nam quum Judas dixisset :22 Numquid ego sum, Domine ? respondit : Tu dixisti. Porro, quod Christus sit rex utriusque Testamenti, testantur Scripturæ. Scriptum est enim de eo apud Jeremiam :23 Regnabit Rex, et sapiens erit.24 Zacharias quoque ait : Ecce Rex tuus veniet tibi mansuetus. Item Lucas : Regnabit, inquit, in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis;25 Joannes quoque in Apocalypsi, Agnus Dominus dominorum est et Rex regum.26 De cujus regno quod non est hinc, contestatur Apostolus :27 Quum tradiderit regnum Deo et Patri.
Ego in hoc, id est propter hoc, natus sum temporali nativitate ex Virgine : de æterna quippe generatione modo non loquitur; et ad hoc veni in mundum per incarnationis mysterium, non per divinitatis mutationem, vel descensum localem, ut testimonium perhibeam veritati, id est, vera affirmem, veritatem prædicem, falsa reprobem, injusta condemnem.28 Venit enim Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. Perhibuit autem Christus testimonium veritati doctrinæ, evangelicam legem docendo; veritati justitiæ, opera Judæorum redarguendo, prout supra dixit, Me odit mundus, quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera ejus mala sunt;29 veritati quoque vitæ, quia quod docuit, adimplevit. Denique testimonium perhibuit veritati, utpote sibimetipsi, ut dictum est supra : Ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso.30 Ipse autem est via, veritas et vita.31 Omnis qui est ex veritate æterna et increata, non solum per creationem, ut omnia, sed per prædestinationem et imitationem, hoc est, qui pertinet ad Deum, quasi electus ab eo, et filius ejus per adoptionem, audit vocem meam, id est, doctrinæ meæ tandem aliquando, atque finaliter antequam hinc recedat, credit et acquiescit : et tales sunt regnum meum. Hoc est quod alibi scriptum est :32 Qui ex Deo est, verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Dicit ei Pilatus : Quid est veritas ? Pilatus quia judex erat, audito nomine veritatis, sciscitatur quid sit veritas, quæ maxime respicit judices, quorum est inter vera ac falsa discernere. Possunt autem verba Pilati dupliciter accipi : primo, ut intelligatur quæsisse in communi definitionem veritatis; secundo, ut intelligatur specialiter interrogasse, quid sit veritas de qua audivit a Christo, Omnis qui natus est ex veritate : ex quibus verbis pensavit quod veritas esset quoddam principium hominum. Et quum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos. Non expectavit Christi responsionem, præ nimio desiderio liberandi et excusandi eum. Jam enim percepit innocentiam Christi. Et forte sic festinavit, quia repente occurrit memoriæ ejus, modus eripiendi Christum de manibus Judæorum : qui modus subjungitur.
Et dixit eis : Ego nullam invenio in eo causam mortis, diligenti ac debita inquisitione præmissa. Est autem consuetudo vobis, ut unum reum dimittam vobis, id est ad vestrum honorem atque instantiam, in Pascha, id est in festivitate paschali. Hanc consuetudinem habuerunt Judæi, non ex legis præcepto, sed ex prædecessoribus suis, qui et hoc impetraverunt ab imperatore, ut judex ab illo constitutus in Jerusalem et Judæa, dimitteret eis unum vinctum in Pascha, quemcumque petissent, in recordationem liberationis patrum suorum de servitute Pharaonis : quæ liberatio fuit in Pascha.33 Vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum ? Pilatus Romano imperatori obediens, vocat Jesum regem Judæorum derisorie et jocose. Non enim assertive dixit eum regem Judæorum, quia imperator prohibuit aliquem sine suo consensu Judæorum regem vocari, et quia audivit a Christo : Regnum meum non est de hoc mundo. Sed idcirco sic loquitur, ut ostendat quam vana et frivola fuerat Judæorum objectio, qui hoc
B Christo imponebant, quod dixit se regem Judæorum. Quasi dicat : Qualem apparentiam habet hoc, quod iste pauper dixerit se regem Judæorum, quantum ad regimen de quo imperatori et mihi est cura?
Clamaverunt ergo rursum omnes Judæi adversarii Salvatoris, non tamen omnes simpliciter. Aliqui etenim aderant amici Christi, videlicet Nicodemus, Joseph, etc. Dicentes : Non hunc, sed Barabbam nobis dimitte. Erat autem Barabbas latro, qui ut Lucas refert, propter seditionem factam in civitate et homicidium, missus fuit in carcerem.34 Hunc locum ponit Joannes truncate, sciens quod alii Evangelistæ eum descripserint plenius. Advertendum ergo, quod Pilatus ex corde cupiens Jesum eripere, excogitavit industriose ; proposuitque Judæis duos, quorum alterum eligerent sibi dimitti. Et ne alium magis quam Jesum peterent sibi dimitti, proposuit Jesum et Barabbam latronem seditiosum et homicidam, arbitrans quod nequaquam tam sceleratum ac odiosum eligerent.3536 Pontifices vero et Pharisæi persuaserunt populo ut eligerent Barabbam, et Jesum crucifigi deposcerent : quod et fecerunt. Unde et merito venit super Judæos ira Dei usque in finem, quia latronem præposuerunt Filio Dei.
Ps. XLIV, 3.
Is. LIII, 2. torio ad Judæos stantes ante domum suam, et dixit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam, propter quam occidi meruerit. Quasi dicat: Educo eum castigatum, si forte in verbis offendit, ex quo potestis attendere quod nullam causam mortis in ipso comperio: quia si sic, non flagellassem eum, sed morti mox adjudicassem. Exivit ergo Jesus portans in capite spineam coronam capiti sacratissimo dire infixam, et purpureum vestimentum. O quantus dolor apprehendit et penetravit cor maternum dulcissimæ ac virgineæ Matris, quum Filium suum unicum atque carissimum, quem plus amavit quam se ipsam, sic vidit egredientem, taliter cruentatum in vultu, sic crudelissime contractatum, tam miserabiliter apparentem! Non recedat a memoria nostra dispositio Domini Jesu taliter egredientis. Tunc utique speciosus forma præ filiis hominum, visus est non habens speciem neque decorem, quum vultus ejus clarissimus sputo et sanguine fuit perfusus. Obsecro te, Domine Jesu, rex Christe, ut hujus tuæ apparitionis merito, detur mihi nunc gratia taliter conversandi, ut post vitæ præsentis incolatum, tibi præsenter sine omni labe peccati, ornatus splendore virtutum, ne tuo tribunali oblatus confundar.
Et dixit Pilatus eis, puta Judæis: Ecce homo qui dixit se regem, id est, cernitis nunc quam dire et supersufficienter correptus sit, quam miserabilis appareat, ita ut merito contentari et compati debeatis, non graviorem vindictam expetere. Hac nempe de causa eduxit Pilatus Jesum tam lamentabiliter sauciatum, ut ad compassionem emollirentur corda Judæorum, cessarentque persequi innocentem.
Quum ergo vidissent eum pontifices et ministri fautores eorum speciales, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. In quo patet quam lapidea, sæva et invidissima erant illorum corda, qui homini innocenti sic læso et deformato, quod adamantina pectora in ejus compassione potuerunt mollescere, nequaquam compassi sunt, sed voce repetita præ nimio desiderio, clamabant, Crucifige, crucifige, quasi illa tormenta insufficientia fuerint. Et, o beatissima genitrix, dulcis Maria, quam pœnalissimum erat benignissimæ animæ tuæ audire verbum illud crudelissimum atque asperrimum! Tunc vere impletum est quod Psalmista prædixit: Exacuerunt ut gladium linguas suas; et denuo, Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus.
Ps. LXIII, 4.
Ps. LVI, 5.
Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam necis seu crucifixionis. Illi qui dicunt Judæos vere dixisse Pilato, Nobis non licet interficere quemquam, quasi omnino ablatum fuerit eis judicium sanguinis, dicunt quod Pilatus ista respondit ex indignatione et irrisorie, quasi dicat: Si audetis vel potestis, occidite eum. Alii dicunt quod Pilatus idcirco hæc dixit, quia Judæi voluerunt immunes videri a morte Christi. Propterea commisit eis judicium, quasi dicat: Si imo justum est eum occidi, facite hoc per vos, et non imponatis mihi hoc onus. Vel ideo dixit ista Pilatus, ut acciperent Jesum, tenerentque ligatum usque post festum, et tunc facerent secundum quod vellent. Responderunt ei Judæi: Nos legem habemus divinitus datam, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit, id est, esse perhibuit. Nam ipsa nocte passionis adjuratus a Caipha, an esset Christus Filius Dei benedicti, manifeste respondit, quod imo. Imposuerunt ergo Christo quod nomen et gloriam Divinitatis sibi usurpavit, sicque secundum legem occidendus esset tanquam blasphemus. Lex tamen præcepit tales lapidari, non crucifigi. Mira perversitas ac cæcitas Judæorum, quasi ideo mentitus sit Jesus, quia dixit se Filium Dei, quum tamen per Scripturas et signa ostenderit se esse Christum, et per consequens Filium Dei.
Matth.
XXVI, 63.
Ibid. 64.
Lev. XXIV,
Quum ergo audisset Pilatus hunc ser-
Footnotes
-
In Matth. xxvi, 72. ↩
-
Luc. xxii, 54-60. ↩
-
Matth. xxvi, 57, 58, 69 - 74; ↩
-
Marc. xiv, 53, 54, 66-71; ↩
-
Matth. xxvi, 34. ↩
-
Marc. xiv, 30. ↩
-
Matth. xxvi, 65, 66; ↩
-
Marc. xiv, 63, 64. ↩
-
Matth. v, 39. ↩
-
Deut. xvi, 6, 7. ↩
-
Num. ix, 11; ↩
-
Act. x, 28; xi, 3. ↩
-
In Matth. xxvi, 17. Matth. xxiii, 24. ↩
-
Act. xxv, 16. ↩
-
Matth. XI, 29. ↩
-
Zach. IX, 9 ; ↩
-
Philipp. III, 20. ↩
-
Rom. VIII, 8. ↩
-
Zach. IX, 9. ↩
-
Matth. XXIV, 30. ↩
-
Jer. XIV, 8. ↩
-
Matth. XXVI, 25. ↩
-
Jer. XXIII, 5. ↩
-
Zach. IX, 9. ↩
-
Luc. I, 32, 33. ↩
-
Apoc. XVII, 14. ↩
-
1 Cor. XV, 24. ↩
-
1 Joann. III, 8. ↩
-
Joann. VII, 7. ↩
-
Joann. VIII, 18. ↩
-
Joann. XIV, 6. ↩
-
Joann.viii, 47. ↩
-
Exod. xii, 21, 28, 29, 31. ↩
-
Luc.xxiii, 19. ↩
-
1 Thess.ii, 16. ↩
-
Matth. xxvii, 20. ↩
Chapter 45 of 51