Articulus 45
DECLARATIO CAPITULI NONIDECIMI : TUNC ERGO APPREHENDIT PILATUS JESUM.
UNUS Evangelistarum omittit quædam quæ alii descripserunt. Joannes itaque hoc loco omittit quod recitat Lucas, quomodo scilicet Pilatus misit Jesum ad Herodem, qui quum Jesum alba veste indutum, spretum, illusum remisisset, ipse Pilatus rursus instabat quomodo Jesum eriperet.1 Quumque Judæorum furore pensato, considerasset quod non posset Jesum omnino immunem dimittere cum pace illorum, cogitavit eum castigare ad satisfaciendum illorum furori, non ut Christum persequeretur, quem noverat innocentem, sed ut cæsum dimitteret. Fecit ergo quod subditur.
Tunc ergo, dum vidit se verbis nihil proficere, sed Judæos latronem præ Christo eligere, apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit eum, id est, per suos servos fecit exspoliari vestibus, alligari columnæ, flagellis crudeliter percuti : quod erat tenerrimo, naturalissimo ac nobilissimo corpori Christi inæstimabiliter pœnale. — Nos quoque jugiter recordemur quæ et quanta pro nobis sustinuit Agnus sine macula, ejusque exemplo discamus libenter ferre adversa ; pro ejus amore omnia dura ac aspera affectuose toleremus, corrigamus quoque et castigemus nos ipsos ; meditemur quam erubescibile fuit in regia civitate, in die solenni, in tot millium præsentia, in adversariorum conspectu, sic nudari, ligari ac flagellari, et cetera quæ subsequuntur sufferre, sicque discamus contemnere omnem humanum honorem, et esse parati ad contumelias, irrisiones, confusiones pro Christo.
Et milites præsidis, plectentes coronam de spinis, id est juncis marinis longis, acutis, et valde punctivis, imposuerunt capiti ejus cum illusione, quia dixit se regem; et veste purpurea circumdederunt, id est vestiebant, eum. Matthæus vocat chlamydem coccineam : et forte fuit aliquid rubeum simile purpuræ. Et veniebant ad eum, et dicebant irridendo :2 Ave, rex Judœorum. Quasi dicerent : O miser et stulte, qui te jactasti esse regem Judæorum ! propter hoc meruisti has pœnas. Et dabant ei alapas : quemadmodum Sibylla legitur prædixisse, Dabunt Deo alapas manibus incestis. Et in Job : Aperuerunt super me ora sua exprobrantes; percusserunt maxillam meam, satiati sunt pœnis meis.3 Denique milites hæc fecerunt congregata ac præsente universa cohorte, secundum Matthæum;4 ponentesque genua sua adoraverunt eum, et surgentes conspuerunt vultum ipsius, percutiebant quoque caput ejus benedictum arundine.5 — Hæc omnia intentissimam exigunt meditationem, cruciformem imitationem, amoris inflammationem, itemque perennem gratiarum actionem. Ille coronatus est spinis, ut nos coronemur corona de lapide pretioso, danda electis in patria, juxta quod scriptum est :67 Accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini. Ille purpureo indumento pro illusione indui non negavit, ut nos vestibus gloriæ, duplici stola vestiamur.89 Unde per Isaiam inducitur : Induit me vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me;10 in Proverbiis quoque, Omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus. Denique tantas illusiones, consputationes, contemptus sustinuit, ut ab illusione diaboli, a confusione æterna, a vilificatione perpetua liberemur.
Exivit iterum Pilatus foras, de prætorio ad Judæos stantes ante domum suam, et dixit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam, propter quam occidi meruerit. Quasi dicat: Educo eum castigatum, si forte in verbis offendit, ex quo potestis attendere quod nullam causam mortis in ipso comperio: quia si sic, non flagellassem eum, sed morti mox adjudicassem. Exivit ergo Jesus portans in capite spineam coronam capiti sacratissimo dire infixam, et purpureum vestimentum.
O quantus dolor apprehendit et penetravit cor maternum dulcissimæ ac virgineæ Matris, quum Filium suum unicum atque carissimum, quem plus amavit quam se ipsam, sic vidit egredientem, taliter cruentatum in vultu, sic crudelissime contrectatum, tam miserabiliter apparentem! Non recedat a memoria nostra dispositio Domini Jesu taliter egredientis. Tunc utique speciosus forma præ filiis hominum, visus est non habens speciem neque decorem, quum vultus ejus clarissimus sputo et sanguine fuit perfusus.1112 Obsecro te, Domine Jesu, rex Christe, ut hujus tuæ apparitionis merito, detur mihi nunc gratia taliter conversandi, ut post vitæ præsentis incolatum, tibi præsenter sine omni labe peccati, ornatus splendore virtutum, ne tuo tribunali oblatus confundar.
Et dixit Pilatus eis, puta Judæis: Ecce homo qui dixit se regem, id est, cernitis nunc quam dire et supersufficienter correptus sit, quam miserabilis appareat, ita ut merito contentari et compati debeatis, non graviorem vindictam expetere. Hac nempe de causa eduxit Pilatus Jesum tam lamentabiliter sauciatum, ut ad compassionem emollientur corda Judæorum, cessarentque persequi innocentem.
Quum ergo vidissent eum pontifices et ministri fautores eorum speciales, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. In quo patet quam lapidea, sæva et invidissima erant illorum corda, qui homini innocenti sic læso et deformato, quod adamantina pectora in ejus compassione potuerunt mollescere, nequaquam compassi sunt, sed voce repetita præ nimio desiderio, clamabant, Crucifige, crucifige, quasi illa tormenta insufficientia fuerint. Et, o beatissima genitrix, dulcis Maria, quam pœnalissimum erat benignissimæ animæ tuæ audire verbum illud crudelissimum atque asperrimum! Tunc vere impletum est quod Psalmista prædixit: Exacuerunt ut gladium linguas suas;13 et denuo, Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus.14
Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam necis seu crucifixionis. Illi qui dicunt Judæos vere dixisse Pilato, Nobis non licet interficere quemquam, quasi omnino ablatum fuerit eis judicium sanguinis, dicunt quod Pilatus ista respondit ex indignatione et irrisorie, quasi dicat: Si audetis vel potestis, occidite eum. Alii dicunt quod Pilatus idcirco hæc dixit, quia Judæi voluerunt immunes videri a morte Christi. Propterea commisit eis judicium, quasi dicat: Si imo justum est eum occidi, facite hoc per vos, et non imponatis mihi hoc onus. Vel ideo dixit ista Pilatus, ut acciperent Jesum, tenerentque ligatum usque post festum, et tunc facerent secundum quod vellent. Responderunt ei Judœi: Nos legem habemus divinitus datam, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit, id est, esse perhibuit. Nam ipsa nocte passionis adjuratus a Caipha, an esset Christus Filius Dei benedicti, manifeste respondit, quod imo.1516 Imposuerunt ergo Christo quod nomen et gloriam Divinitatis sibi usurpavit, sicque secundum legem occidendus esset tanquam blasphemus. Lex tamen præcepit tales lapidari, non crucifigi.17 Mira perversitas ac cæcitas Judæorum, quasi ideo mentitus sit Jesus, quia dixit se Filium Dei, quum tamen per Scripturas et signa ostenderit se esse Christum, et per consequens Filium Dei.
Quum ergo audisset Pilatus hunc ser- monem, videlicet, quod Jesus dixit se Filium Dei, magis timuit, non propter legem Judæorum, sed formidavit ne sic esset quemadmodum Jesus ferebatur dixisse, et per consequens gravissimum facinus commisisset flagellando Filium Dei; magis quoque quam antea timuit Jesum occidere, ne occidendo hominem, simul occideret Deum. Sed quomodo Pilatus vir gentilis atque idololatra, expers notitiæ veri Dei, timuit audito quod Jesus dixit se Filium Dei? Dicendum, quod multi gentilium idololatrarum cognoverunt esse unum summum Deum. Imo, secundum Damascenum, omnibus naturaliter insertum est esse Deum. Rursus probabile est, quod Pilatus inter Judæos habitans, aliqua audivit de Deo Israel, et de judiciis ac omnipotentia ejus: unde et plagam Dei potuit abhorrere. Et ingressus est in prœtorium iterum, ducens Jesum secum, ut eum secretius diligentiusque discuteret, et dicit ad Jesum: Unde es tu? Secundum quod recitat Lucas, antequam Pilatus flagellavit Jesum, audivit quod Galilæus esset:18 propter quod misit eum ad Herodem. Cur ergo nunc sciscitatur, et ait, Unde es tu? Dicendum, quod quia audivit Jesum dixisse se esse Filium Dei, quærit diligentius de loco et principio suæ nativitatis, an scilicet vere de Deo natus sit, an ex hominibus.
Jesus autem responsum non dedit ei, ut impleret quod de ipso cecinit Isaias, Quasi agnus coram tondente se obmutescet; item, quia Pilatus capax non erat divinæ generationis Christi; et rursus, quoniam Christus noluit passionem propriam impedire, quam facillime impedisset, si Pilato atque Herodi respondisset ad singula. Dicit ergo ei Pilatus, vehementer admirans taciturnitatem Christi in tali articulo, et quia se ipsum poterat faciliter excusare atque a manibus Judæorum excutere: Mihi non loqueris? tanquam dicat: Stulte et mirabiliter habes te in hoc quod judici non respondes prout melius vales, loquendo mihi cum reverentia et timore, ut moris est captivorum jam judicandorum. Nescis quia potestatem habeo, tanquam præses et judex rite institutus, crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? imo, per eamdem potestatem possum utrumque: et quia hoc scis, merito responderes.
Respondit Jesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper, hoc est a Deo omnipotente, a quo derivatur et datur omnis potestas, dicente Apostolo:1920 Non est potestas nisi a Deo. Ab ipso enim est omne bonum omneque donum. Præterea, nisi potestas iniquorum principum et judicum esset a Deo, scriptum non esset in libro Sapientiæ: Præbete aures, vos qui continetis multitudines, quoniam data est vobis potestas a Deo, et virtus ab Altissimo, qui scrutabitur cogitationes vestras; cito et horrende apparebit vobis.21 Dat ergo Deus potestatem etiam impiis, per se vel per alios, sed illi abutuntur. Potest quoque sic accipi: Non haberes potestatem contra me, nisi datum tibi esset desuper, a superiori principe, scilicet imperatore Romano.22 Propterea, quia hæc dicis studio dimittendi me, et ea quæ fecisti in me, fecisti humano timore, non ex invidia ut Judæi, vel ex cupiditate ut Judas, qui me tradidit tibi, videlicet populus Judæorum, maxime sacerdotum, vel Judas originaliter, majus peccatum habet, id est, gravius peccat in me quam tu, propter causam prædictam, et etiam quoniam prima causa, quæ alias movet et provocat ad opera prava, plus peccat quam causa secunda et proxima. Itaque amplius peccat, qui tradit innoxium judici, scienter et ex rancore, quam judex qui ex superioris potestatis timore illum dijudicat. Verumtamen Pilatus propriis verbis damnavit se ipsum. Dicens enim se habere potestatem dimittendi Christum, nec tamen eum dimittens, quem sciebat innoxium, demonstravit se potestate concessa abusum; nec debuit timore humano relinquere æquitatem, sed usque ad mortem agonizare pro illa, præsertim quum judex debeat esse quasi animata justitia.23
Exinde quærebat Pilatus dimittere eum, etiam magis quam ante. Intellexit enim ex verbis Christi, quod non sine peccato posset occidere quem novit innoxium. Judæi autem clamabant, dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris, qui te ad istam præsidentiam promovit, hoc est, honorem Cæsaris non defendis, nec ejus præcepto obedis. Judæi videntes se non proficere per allegationem suæ legis, quam Pilatus tanquam alienigena non curavit, astute objiciunt ei transgressionem imperialium statutorum, scientes quod non auderet contra Cæsarem agere. Imperatores namque Romani prohibuerunt quod aliquis sine eorum consensu assumeret sibi regium nomen. Propterea subditur : omnis enim qui se regem facit propria auctoritate, contradicit Cæsari, qui poscit oppositum. Possumus autem per Cæsarem intelligere Tiberium, sub quo passus est Dominus. Nihilo minus Cæsares qui ante eum fuerunt, jusserunt hoc ipsum.
Pilatus ergo quum audisset hos sermones, timens offendere imperatorem, et accusari apud illum, atque privari officio et in exsilium mitti, adduxit Jesum24 foras, extra prætorium, coram frequentia populi, et sedit pro tribunali, id est in sede ad judicandum, in loco qui Græce dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. Lithostrotos, secundum Bedam, fuit locus sublimis, habens lapideum pavimentum : unde Lithostrotos dicitur, quasi lapide stratus.
Erat autem parasceve Paschæ, id est feria sexta ante solennissimum diem festivitatis paschalis, qui fuit sabbatum ; vel, Parasceve Paschæ, hoc est sexta feria quæ fuit una ac prima dierum paschalium. Parasceve autem est nomen Græcum quod interpretatur præparatio, quia in eo parabant Judæi duplices cibos, videlicet pro ipsa feria sexta, et sabbato subsequenti, in quo secundum legem, non licuit coquere. Hora quasi sexta.25 Contrarium videtur, quoniam apud Marcum legitur : Erat hora tertia, et crucifixerunt eum.26 Ergo ante tertiam Pilatus sedit pro tribunali, quum certum sit primo judicatum esse Jesum quam cruce appensum. Iterum, in Luca dicitur, quod erat hora fere sexta, quando crucifixus est Christus. Matthæus autem scribit, quod ab hora sexta usque nonam tenebræ factæ sunt super universam terram :2728 et toto tempore illo pendebat Salvator in cruce. Dicendum, quod hora sexta elevatus est Jesus in cruce, vel parum ante sextam, ut innuit Lucas : ideo Pilatus sedit ad judicandum, secundum Joannem, ante sextam. Marcus vero, qui dicit Jesum hora tertia crucifixum, retulit hoc ad animum Judæorum, qui hora tertia clamaverunt : Tolle, crucifige eum. Vel ideo dicit hoc Marcus, quia crucifixus fuit infra tertiam et sextam; medium autem per utrumque extremorum exprimitur.
Et dicit Judæis : Ecce rex vester. Quemadmodum tactum est, hoc ait Pilatus derisorie, et ad verecundiam Judæorum, quasi dicat : Quid apparentiæ habet hoc quod dicitis, istum egenum et miserabilem voluisse usurpare regnum Judæorum temporale contra imperatoris decretum? Illi autem implacabili invidia ac furore repleti : quibus et gravis fuit ad videndum ;29 clamabant : Tolle, tolle, hoc est, a terra et consortio hominum aufer, crucifige eum : quod genus mortis ignominiosissimum fuit, et sceleratissimis deputatum.
Dicit eis Pilatus : Regem vestrum crucifigam? quasi dicat : Hoc cedit in confusionem vestram, si illum suspendo in ligno, qui secundum populi opinionem, fuit et est rex vester. Tamen, ut dixi, Pilatus non vocat Jesum regem Judæorum ex animo, ne contra Cæsarem agat. Responderunt pontifices : Non habemus regem nisi Cæsarem. O infelices pontifices, non pastores, sed devoratores gregis vestri ! Si enim non habetis regem nisi Cæsarem, ubi est quod loquitur Isaias, Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse veniet et salvos nos faciet?30 Ubi insuper est quod de Christo Psalmista prædixit, Et dominabitur a mari usque ad mare?31 Et Zacharias: Exsulta satis, filia Sion; ecce rex tuus venit tibi mansuetus, ipse pauper.3233 Rursusque Isaias: Super solium David et super regnum ejus sedebit.34 Quomodo excæcavit vos malitia vestra? Nonne Cæsar rex alienus fuit et alienigena, opprimens vos et dominans vobis propter peccata vestra? Nonne promissus fuit vobis rex verus ex populo vestro surrecturus, rex Messias? Cur ergo alienæ potestati subjicitis vos in æternum, et verum promissumque principem abnegatis? Tunc impletum est illud Jeremiæ:35 Negaverunt Dominum, et dixerunt, Non est ipse; illud quoque Danielis, Non erit ejus populus, qui eum negaturus est. Denique Christum respuendo atque dicendo, Non habemus regem nisi Cæsarem, meruerunt usque in finem mundi Romano imperio subjugari, prout videmus impleri, et Daniel prophetavit:36 Finis (inquit) ejus vastitas, et usque in finem perseverabit desolatio.37
16 Tunc ergo, quando videlicet vidit se nihil proficere, et illos implacabiles esse, se quoque si non acquiesceret petitioni illorum, imperatorem posse offendere, quem pontifices in tantum honoraverunt, ut dicerent se regem non habere nisi illum; tradidit Pilatus eis illum, utpote Jesum flagellis cæsum et spinis coronatum, ut crucifigeretur auctoritate suæ sententiæ latæ contra Jesum. Nam ante jam tradidit eis illum, dicendo:38 Accipite eum vos, et crucifigite. Sed hoc modo non dixit definiendo judicium contra Jesum; nunc vero adjudicavit fieri petitiones eorum.39 Susceperunt autem Jesum, milites præsidis in manibus suis nefariis, exuentes eum chlamyde coccinea, et propria indumenta eum induentes; et eduxerunt eum extra Jerusalem; vel, Susceperunt eum Judæi, quia Pilatus tradidit eis Jesum, id est, suæ voluntati expositum acceptaverunt.
Et bajulans Jesus sibi crucem propriis humeris, exivit. Tunc juxta Isaiæ vaticinium, factus est principatus ejus super humerum ejus, quoniam crucem propriam bajulando, meruit principatum omnis terræ. Egrediendo itaque urbem, portavit crucem ad aliquantulum spatium. Postea dederunt crucem Christi ad deferendum Simoni Cyrenensi, patri Alexandri et Rufi discipulorum Christi, ne Jesus in via moreretur sub onere crucis, sed ut eum diutius duriusque affligerent.
Consideremus præterea malignitatem Judæorum, quorum machinatione milites præsidis posuerunt lignum crucis super collum Christi: quod non fecerunt latronibus secum eductis. Turpissimam enim et acerbissimam ei mortem intulerunt, et quidquid confusionis, contemptus et crudelitatis excogitare potuerunt, fecerunt in eum. Pensemus quoque patientiam et mansuetudinem Salvatoris, qui omnia ista patientissime tulit, et sicut Jeremias prænuntiavit, quasi agnus innocens ductus est ad immolandum: qui quum malediceretur, non maledicebat; nec faciem suam avertit ab increpantibus et conspuentibus in se. Attendamus etiam quare hæc pertulit, scilicet propter nos, quorum iniquitates supergressæ fuerunt caput nostrum; et simus grati ei verbo ac opere, abnegando nos ipsos, tollendoque crucem nostram quotidie, quatenus impleamus quod ad Hebræos monet Apostolus, qui quum dixisset, Jesus ut sanctificaret populum, extra portam passus est; addidit: Exeamus ergo ad eum extra castra, improperium ejus portantes; non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Crucifigamus carnem nostram cum vitiis et concupiscentiis.
Exivit ergo in eum, qui dicitur Calvariæ, locum. Calvaria, est caput hominis mortui. Unde locus in quo crucifixus est Christus, appellatur locus Calvariæ: non quod caput Adæ sit ibi sepultum, ut quidam finxerunt, quum Adam legatur sepultus in Hebron; sed quia damnati ibi
Is. IX, 6.
Marc. XV, 21.
Sap. II, 20.
Jer. XI, 19.
I Petr. II, 23.
Is. L, 6.
Ps. XXXVII, 5.
Luc. IX, 23.
Hebr. XIII, 12.
Ibid. 13, 14.
Galat. V, 24.
Josue XIV, 15. occidebantur, sicque locus abundavit ossibus mortuorum. Sic ergo duxerunt Jesum in locum inhonestum atque turpissimum : in quo ipse mori elegit, ut nos ad empyrei cœli splendidissimam mansionem feliciter transferamur. Hebraice autem vocatus est Golgotha. Ubi eum crucifixerunt milites ministri præsidis : erantque quatuor; et cum eo alios duos, haud dubium quin latrones, secundum Matthæum :40 quos Lucas nominat nequam, Ducebantur (inquiens) cum eo et alii duo nequam; hinc et hinc, id est ex utroque latere Christi, medium autem Jesum. Quod idcirco fecerunt milites ex instigatione Judæorum, ut Jesus impius videretur, quasi fuisset princeps latronum.41 Deo autem ordinante seu permittente factum est id, ut impleretur quod per Isaiam de Christo invenitur prædictum :42 Et cum sceleratis reputatus est.
Scripsit autem et titulum Pilatus, id est, scribi fecit sermonem continentem causam crucifixionis Jesu; et posuit super crucem, id est, superiori parti crucis jussit affigi, forte cum aliquo assere. Erat autem scriptum, id est, titulus verba hæc continebat : Jesus Nazarenus rex Judæorum. Jesus, est nomen personæ; Nazarenus, est agnomen, locum conceptionis et nutritionis significans; rex Judæorum, est complexum explicans cur crucifixus sit Dominus, videlicet, quia dixit se regem Judæorum. Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt, quia prope civitatem erat locus Calvariæ ubi crucifixus est Jesus; et erat scriptus Hebraice, Græce, et Latine, id est in tribus principalibus idiomatibus mundi magis notis atque communibus, ut legeretur ab omnibus. Hebraica namque loquela eminebat, quoniam prima, et in ea scripta fuit lex et Prophetæ, pertinuitque ad unius veri Dei cultores. Græca vero lingua pollebat, propter naturalem sapientiam seu philosophiam ingeniumque Græcorum; Latina vero, propter dominium Romanorum. Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum : Noli scribere, id est scriptum relinquere, Rex Judæorum; sed quia ipse dixit, Rex sum Judæorum. Videbatur enim Judæis titulus præscriptus, in eorum verecundiam redundare : qui tamen fuit verissimus, quia specialiter datus est Jesus in regem Judæorum, quemadmodum ait in Psalmo : Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus.43 Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi, id est, firmum manebit, nec illud mutabo.
Milites ergo quum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes de vestibus, unicuique militi partem; et tunicam superiorem acceperunt. Ex quibus primo elicitur, quod quatuor erant milites crucifixores; secundo, quod Jesus nudus elevatus est in cruce, imo tam nudus ut venit ex utero Matris, et sicut Adam quando peccavit in paradiso, secundum Ambrosium. Unde et Mater ejus creditur peplum suum involvisse loco virilium.
Omnia ista devotam et gratam memoriam exigunt, et piam imitationem. Ecce enim Sanctus Sanctorum, unigenitus Filius Dei, inter latrones suspenditur, cum sceleratis reputatur, nudus in cruce levatur, ut nos impii justificemur, cum Sanctis annumeremur, et vestimentis virtutum induamur. Non ergo quæramus in hoc mundo magnificari sive laudari, non inter doctos et eminentes locari, non pretiosis vestibus atque superfluis indui, sed Christum in vera humilitate et paupertate jugiter imitari, velle contemni, pecatores reputari.
Erat autem tunica inconsutilis, id est non consuta, desuper contexta per totum, id est artificiose elaborata per modum retis atque cilicii, non incisa : quam Virgo benedicta creditur suo dilecto propriis manibus operata. Dixerunt ergo milites quatuor ad invicem : Non scindamus illam, dividendo eam ut alias vestes : quoniam partes illius fuissent inutiles; et forte propter operis subtilitatem, raritatem seu specialitatem, quilibet militum desideravit eam integram adipisci; sed ut, concomitantiam, non causam directam) sortiamur de illa cujus sit, id est, sortem mittamus ad quem tota pertineat. Unde patet quod super tunicam inconsutilem dumtaxat missa sit sors. Quomodo autem solvendum sit quod huic videtur contrarium, dixi super Matthæum. Hæc ergo fecerunt atque dixerunt, ut (intelligendo per Scriptura Psalmi impleretur, dicens in persona Christi : Partiti sunt vestimenta mea sibi, faciendo quatuor partes de illis, et in vestem meam, id est super tunicam inconsutam, miserunt sortem.44 Et milites quidem hæc fecerunt, implentes nescienter Prophetarum eloquia.
Footnotes
-
Luc. xxiii, 7-16. ↩
-
Matth. xxvii, 28. 3 ↩
-
Job xvi, 11. ↩
-
Matth. xxvii, 27. ↩
-
Ibid. 29, 30. ↩
-
Sap. v, 17. ↩
-
Ps. xx, 4. ↩
-
Is. lxi, 10. ↩
-
Is. lxi, 10. ↩
-
Prov. xxxi, 21. ↩
-
Is. LIII, 2. ↩
-
Ps. XLIV, 3. ↩
-
Ps. LXIII, 4. ↩
-
Ps. LVI, 5. ↩
-
Ibid. 64. ↩
-
Matth. XXVI, 63. ↩
-
Lev. XXIV, 16. ↩
-
Luc. xxiii, 6, 7. ↩
-
Jacob. 1, 17. ↩
-
Rom. xiii, 1. ↩
-
Sap. vi, 3, 4, 6. ↩
-
Matth. xxvi, 14-16. ↩
-
Eccli. iv, 33. ↩
-
Matth. xxvii, 1, 2. ↩
-
Exod. XVI, 23. ↩
-
Marc. XV, 25. ↩
-
Luc. XXIII, 44. ↩
-
Matth. XXVII, 45. ↩
-
Sap. II, 15. ↩
-
Is. XXXIII, 22. ↩
-
Ps. LXXI, 8. ↩
-
Sap. II, 21. ↩
-
Zach. IX, 9. ↩
-
Is. IX, 7. ↩
-
Jer. V, 12. ↩
-
Dan. IX, 26. ↩
-
Ibid. 26, 27. ↩
-
vers. 6. ↩
-
Luc. XXIII, 24. ↩
-
Matth. xxvii, 38. ↩
-
Luc. xxiii, 32. ↩
-
Is. LIII, 12. ↩
-
Ps. II, 6. ↩
-
In Matth. xxvii, 35. ↩
Chapter 46 of 51