Skip to the text

Articulus 46

EXPOSITIO SEQUENTIS PARTIS HUJUS NONIDECIMI CAPITULI : STABAT AUTEM JUXTA CRUCEM JESU MATER EJUS.

DEINCEPS agit Evangelista de mutua compassione Christi Filii Dei, ejusque virgineæ Genitricis, quæ tanto intimior erat, cordialior atque pœnosior, quanto ferventior erat amor unius ad aliam. Certum est autem, quod incomparabili dilectione amaverunt se mutuo ultra omnem æstimationem.

Stabat autem juxta crucem Jesu Mater ejus. O verbum dolorosum et affectuosum! Quid enim sustinuit mens illa dulcissima virgineæ Matris, quando tam prope adsistebat Filio patienti unico et prorsus carissimo, cujus teneritudinem ac innocentiam novit? Quem licet sciebat fructuosissime pati citoque resurrecturum, nihilo minus vehementissime ei condoluit, in tantum ut consideratio fructus dominicæ passionis et resurrectionis tolleretur ab intellectu ipsius, quoniam vis doloris omnino absorbuit animam ejus. Propter quod asserit Damascenus, quod dolor parturientium fuit tunc duplicatus in ea. Et soror Matris ejus, videlicet Maria uxor Cleophæ, quæ fuit mater Jacobi Minoris, et Maria Magdalene, item mater filiorum Zebedæi secundum Matthæum.1

Matthæus tamen affirmat quod mulieres istæ erant de longe stantes.23 Et Lucas : Stabant, inquit, omnes noti ejus a longe. Ad quod dicendum, quod ad tempus stabant propius, deinde remotius; vel stabant prope et a longe, respectu diversorum.

Quum vidisset ergo Jesus Matrem et discipulum stantem, quem diligebat. Per hanc circumlocutionem loquitur Joannes de se ipso quasi de alio. Dicit Matri suæ: Mulier. Non ait, Mater, ne illa audito nomine tam suavi, nimium cruciaretur atque deficeret. Ecce filius tuus. Hoc aliqui referunt ad ipsum Christum, qui ostendit se ipsum Matri suæ, tanquam diceret : Ecce quid patitur homo quem peperisti; ecce quid convenit mihi ex parte naturæ quam assumpsi ex te. Sed quia Mater piissima tota erat intenta ad considerationem et compassionem Filii sui, et Filius eam consolari volebat, non ad ampliorem excitare dolorem, propterea aliis magis apparet quod Christus demonstravit Joannem, dicendo, Ecce filius tuus. Quasi diceret : Hucusque me habuisti præsentem, et de meo adspectu jugiter consolationem sortita es, fuique ad obsequium tuum intentus; nunc subtrahor tibi, nunc unico dilectoque nato orbaris, nec tecum ero ut fui mortalis, humanam tecum conversationem efficiens : ideo ne penitus desolata remaneas, constituo tibi filium qui sit loco mei, tibi obsequiosus, consolativus, familiaris, carissimus, ut Virgini virgo cohæreat atque deserviat. Sed qualis est ista mutatio, o Domina benedicta, amantissima virgo Maria! Datur tibi pro Filio Creatoris, filius piscatoris; pro vero Deo, pura creatura; pro Domino, servus; pro Filio naturali, adoptivus. Verumtamen aptior et dignior post Christum non fuit, qui tibi relinqueretur pro illo.

Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua, id est, tibi eam committo, ut ei filialiter semper adsistas, obsequaris, provideas. O S. Joannes, quantus tibi est honor et gloria, quod incomparabilis ille thesaurus, vas omnis sanctitatis, Domina mundi, Regina cœli, quæ cum Patre æterno habet ac genuit unum eumdemque Filium, a quo Spiritus Sanctus vere procedit, datur et mittitur, tibi committitur, mater tua efficitur, et tu filius ejus appellaris! Vere diligebat te Jesus, quem ad tantam gratiam præelegit. Denique ista commissio fuit Joanni valde consolatoria, qui in Matre Domini sui, de cetero quasi in illo lætabatur.

Ex hoc facto Christi, docentur filii habere ordinatam ac debitam curam suorum parentum, præsertim in tempore tribulationis et necessitatis. Propter quod dicit Apostolus: Si quis suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.4 — Insuper, ex hac commissione quidam eliciunt quod Joseph sponsus Mariæ jam obiit. Patet quoque ex hoc, quod Mater Christi alium natum non habuit nisi Dominum Jesum, ut confundantur hæretici.

Et ex illa hora, accepit eam discipulus in suam matrem, in suam fidem atque custodiam, obsequens ei cum omni reverentia et amore. Discipulus iste electus designat unumquemque fidelem. Quemadmodum ergo Christus dixit Joanni, Ecce mater tua; sic unicuique Christiano dedit Matrem suam in matrem, ita quod ipsa est mater et advocata omnium nostrum, quam post Deum summe amare et venerari debemus.

Denique quotidie passionem Domini recolentes, debemus simul revolvere quomodo Christo compassa sit Mater dulcissima, quomodo tunc gladius doloris perfodit animam ejus, secundum quod Simeon prophetavit.5 Pensemus ergo quid passa sit, dum unicum suum percepit jam captum, dum vidit eum præsentari Pilato, quando audivit eum tam mendaciter accusari, dum vidit eum ab Herode alba veste illudi, a Pilati satellitibus flagellari, ad locum passionis cum propria cruce educi, in patibulo erigi, inter latrones suspendi, dum insuper audivit ab eo verba nunc memorata, Mulier, ecce filius tuus, et cetera, quæ alii Evangelistæ plenius recitant.

Postea, sciens Jesus quia jam omnia consummata sunt, scilicet eloquia Prophetarum de sua passione prædicta. Pauca nempe restabant, quæ mox erant implenda: ideo omnia tunc consummata dicuntur, sicut communiter de re pene finita dicimus, Factum est. Verumtamen, quod ait Evangelista, Postea sciens Jesus, non est sic accipiendum, quasi aliquid tunc cœperit scire quod ante passionem nescivit. Ut consummaretur Scriptura psalmi quo legitur, Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto;6 dixit: Sitio. Ad litteram Christus corporaliter sitiebat ex diuturna afflictione, vehementi labore, et sanguinis effusione, in tantum ut dicat in Psalmo:7 Lingua mea adhæsit faucibus meis. Quæ utique sitis pœnalissima fuit. Spiritualiter vero multo ferventius sitiebat nostram salutem, pro qua omnia fecit ac pertulit.

Vas ergo positum erat aceto plenum. Aliqui dicunt, quod piæ mulieres ex consuetudine contulerunt vinum damnatis ad mortem, et etiam Christo atque latronibus, dantes vasculum vini ductori eorum. Milites vero dederunt Christo acetum pro vino hujusmodi. Quidam etiam asserunt, quod potus aceti accelerat mortem: et ergo dederunt Christo acetum, ut citius moreretur, sicque de ejus in cruce custodia expedirentur. Illi autem spongiam plenam aceto hyssopo circumponentes, id est ligno hyssopi, calamo sive arundini: impleverunt etenim spongiam, et calamo eam imposuerunt; obtulerunt ori ejus*. Quia enim erectus fuit in ligno, indiguerunt hujusmodi instrumento, ut possent eum attingere. Quum ergo accepisset Jesus acetum. Marcus dicit quod noluit bibere. Concordia tamen liquet ex verbo Matthæi dicentis: Quum gustasset, noluit bibere.8 Parum igitur bibit, sicque accepit; sed quia quod parum est pro nihilo computatur, Marcus affirmat quod noluit bibere.9* Dixit: Consummatum est quod de mea passione fuerat prophetatum, mysterium quoque humanæ redemptionis jam exstat impletum. Mors etenim Christi erat vita salusque mundi. Et inclinato capite*, factus obediens usque ad mortem, et quasi gratias agens Patri,* tradidit spiritum*, id est, potestative animam suam a proprio corpore separavit, clamans videlicet voce magna: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. In quo innotescit quam vere erat præfatus:10 Potestatem habeo ponendi animam meam;11 et nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam.*

Judæi ergo, quoniam Parasceve erat, id est feria sexta proxima sabbato præsolenni, ut non remanerent in cruce corpora crucifixorum, videlicet Christi atque latronum, sabbato, viva. Erat enim magnus, id est multum celebris, dies ille sabbati, puta dupliciter: primo, quia sabbatum in se celebre fuit secundum legem; secundo, quoniam erat una dierum paschalium: idcirco noluerunt corpora illo die pendere in aris, ne diuturni horrendique cruciatus suo horrore solennitatem diei fœdarent, incutiendo transeuntibus tædium ac pavorem. Rogaverunt Pilatum ut frangerentur, a suis militibus crucifixoribus, eorum crura, et tollerentur, non crura tantum, sed tota corpora de patibulis. Huic preci consensit Pilatus, quia subjungitur:

Venerunt ergo milites, famuli præsidis; et primi quidem, id est latronis pendentis ad dexteram Christi; vel, Primi, id est principalioris latronis; fregerunt crura, et alterius qui crucifixus est cum eo, qui pendebat ex alio latere. Ad Jesum autem quum venissent, id est ad corpus ejus exanime, sumendo partem pro toto, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura. Crura siquidem frangebantur, ut mors acceleraretur in eis qui erant suspensi. Sed unus militum lancea latus ejus aperuit. De hoc milite multa dicuntur, ut constat. Cur autem aperuerit latus ejus, diversæ causæ redduntur: una, ut certificaretur de morte Christi; alia, quia Judæi induxerunt eum ad hoc. Et continuo de latere Christi aperto exivit sanguis et aqua. Communiter dicitur, quia vera aqua exivit de latere Christi, non utique naturaliter, sed miraculose, propter mysticas rationes: primo, ad ostendendum quod corpus Christi erat vere sumptum atque compositum ex elementis, non de cœlo allatum; secundo, ad designandum puritatem corporis Christi; tertio, ad insinuandum quod sicut redemit nos suo sanguine, ita et lavit nos aqua lateris sui.

Et qui vidit, testimonium12 perhibuit, scilicet ipse evangelista Joannes, qui vidit omnia jam præfata, et testificans scripsit hæc;13 et verum est testimonium ejus, quum sit per sensum et experientiam notum. Et ille scit, Deo revelante, et scientia experimentali contestante, quia vera dicit, ut et vos credatis. Cognitio enim evangelicæ legis concessa Joanni, ordinabatur ad totius Ecclesiæ illuminationem, quæ habetur in via per fidem, in patria autem per speciem.

Facta sunt enim hæc, videlicet, quod venientes ad Jesum, non fregerunt crura ipsius, ut Scriptura Exodi impleretur: Os non comminuetis ex eo. Nostra translatio habet sic: Nec os ejus confringetis.14 Sed quum hoc ad litteram dictum sit de agno paschali Judæorum figurativo, quomodo Evangelista dicit hoc in Christi passione impletum?1516 Iterum, quomodo hac auctoritate probat propositum suum, quum probatio non procedat nisi ex sensu litterali, secundum Augustinum? Dicendum, quod sicut Apostolus ad Hebræos allegat de Christo quod ad litteram dictum est de Salomone, videlicet, Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium;1718 sic hoc loco Joannes allegat de Christo quod constat ad litteram dictum de agno paschali. Utraque tamen allegatio efficax est ad probandum. Creatura etenim, sive rationalis sive irrationalis, considerari potest dupliciter: primo, secundum se; secundo, prout est figura Christi, qui non solum per homines, sed etiam per irrationalia figuratur, imo et per inanimata. Unde dicit Apostolus, Petra erat Christus:19 haud dubium quin figurative. Et quod Christus ex Psalmo allegat de se, Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, quidam exponunt ad litteram de lapide materiali in templo Salomonis.2021 Hinc Christus dicitur leo, agnus, lapis angularis, vitis.22 Dum ergo aliquid in Scripturis dicitur de hujusmodi creaturis secundum se, tunc talia principaliter exponuntur de eis.232425 Quum vero litteraliter dicuntur quædam de eis ut sunt figura Christi, tunc talia principaliter, quamvis non primo, intelliguntur de Christo et verificantur in eo: ut est illud de Salomone, et lapide ab ædificantibus reprobato. Similiter in præsenti. Quod enim de agno paschali dictum est, Os ejus non confringetis, dictum est de eo in quantum fuit figura Christi ut immolati: quod Spiritu Sancto revelante agnoscens Joannes, dicit Scripturam illam impletam in Christo, de quo utique principaliter est sumenda.

Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt. Nostra translatio seu textus Hieronymi, talis est: Adspicient ad me quem confixerunt. Sed redit in idem. Propheta quippe loquitur in persona Christi. Joannes autem sensum magis quam formam verborum allegat. Quod autem Zacharias dixerit verba illa non de se, sed de Christo, patet per id quod protinus addit:26 Et plangent eum planctu quasi super unigenitum.27 — Quæritur, quid allegatio hujus auctoritatis spectat ad id quod immediate præmisit, quod non fregerunt crura Christi. Dicitur, quod ista auctoritas introducitur ad approbandum quod dixit superius, Unus militum lancea latus ejus aperuit, et quod crucifixerunt eum.28 Propheta namque dicendo, Videbunt in quem transfixerunt, innuebat quod transfigerent Christum: et hoc Evangelista ostendit impletum.

Videbunt ergo infideles Judæi in die judicii Christum in quem transfixerunt, non per se, sed per milites præsidis, et eum qui latus Christi aperuit, quos induxerunt ad hoc. Ipsi quoque qui hoc fecerunt, conspicient Christum, qui cicatrices vulnerum conservavit in corpore, ad inflammationem electorum et confusionem reproborum. Videbunt igitur Christum in die novissimo, juxta illud Apocalypsis: Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt.29

Insuper tractat Evangelista de Christi sepultura. Quam voluit Christus honori-fice fieri: Primo, quoniam decuit. Ipso enim occiso, satisfactum fuit plenissime pro totius generis humani peccato, ideo decens fuit ut ex tunc inciperet glorificatio Christi, haberetque post ignominiosam mortem, venerabilem sepulturam. Secundo, ut impleretur quod per Isaiam erat prædictum:30 Erit sepulcrum ejus gloriosum.

Post hæc autem, Christo jam mortuo, rogavit Pilatum, sine cujus licentia damnati et crucifixi non poterant sepeliri, Joseph oriundus ab Arimathea civitate Judææ. Arimathea, secundum Bedam, ipsa est Ramatha, de qua fuit Samuel natus, ut legitur in libris Regum. Rogavit autem Pilatum eo quod esset discipulus Jesu, credens et partim obediens verbis ejus.31 Non tamen fuit perfectus discipulus : subditur enim, occultus autem propter metum Judæorum, videlicet, ne de synagoga expelleretur. Nondum ergo implevit quod docuit Christus : Nolite timere eos qui corpus occidunt. Nihilo minus Lucas evangelista appellat eum justum et bonum. Nondum enim requirebatur ab eo tota evangelicæ legis perfectio. Ut tolleret corpus Jesu de cruce, et sepeliret illud, non ipse solus, sed adjuvantibus eum justis qui aderant. Et permisit Pilatus hoc fieri, quoniam Joseph iste notus fuit Pilato, et vir potens, dives ac nobilis (propter quod in Marco scriptum est, quod fuit nobilis decurio), idque propter reverentiam ejus, et propter innocentiam Christi. Itemque propter rumorem redeuntium de loco dominicæ passionis, percutientium pectora sua atque dicentium, quod mirabilia illa facta fuerunt propter injustam Jesu occisionem, præsertim quum et centurio id ipsum testatus sit, dedit Pilatus consensum.

Venit ergo Joseph, et tulit, hoc est, de cruce deposuit, corpus Jesu. Venit autem et Nicodemus princeps Judæorum et Pharisæorum, qui venerat ad Jesum nocte primum, id est tempore jam elapso, videlicet circa principium prædicationis Christi, ferens mixturam myrrhæ et aloes, quasi libras centum, id est unguentum ex talibus speciebus factum, quo corpora defunctorum condiebantur ne putrefierent.

Acceperunt ergo Joseph et Nicodemus corpus Jesu, et ligaverunt eum linteis, id est, pannis lineis corpus ejus involverunt, scilicet linteamine et sudario, etc., cum aromatibus jam prædictis. Unde videntur non habuisse plenam fidem de Christi resurrectione, adhibentes ei istam unctionem contra putrefactionem, ignorantes illud propheticum in Jesu complendum : Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Joseph ergo et Nicodemus, quamvis usque ad passionem Christi fuerunt occulti ejus discipuli, tamen in passione, visis mirabilibus quæ fiebant, animati fuerunt ad exhibendum corpori ejus sepulturæ obsequium. Sicut moris est Judæis sepelire : qui corpora defunctorum aromatibus condiunt, et sumptuosissimas sepulturas efficiunt. Unde patet quod in sepeliendis mortuis observanda est patriæ consuetudo, dummodo non sit contra fidem et æquitatem.

Erat autem in loco, id est prope Calvariæ locum, ubi crucifixus est Jesus, hortus, et in horto monumentum novum, quod Joseph exciderat sibi in petra, secundum Matthæum, in quo nondum quisquam positus fuerat.32 In tali enim sepulcro voluit Christus poni, quia si alii in ejus monumento jam sepulti fuissent, dixissent forsitan Judæi, quod cadaver alterius esset sublatum aut suscitatum. Ibi ergo propter Parasceven Judæorum, id est propter exigentiam sextæ feriæ, in qua non licuit operari, nisi usque ad vesperam, in qua inchoabatur sequentis diei solennitas, durans usque ad vesperam subsequentem, quia juxta erat monumentum, hoc est proximum loco passionis, posuerunt Jesum, id est corpus ejus.33 Jam enim dies cœpit occumbere : propter quod non poterant corpus Christi longe portare, vel ejus sepulturam differre, sed acceleraverunt; alias oportuisset exspectare usque ad finem festivitatis instantis.

Postremo, ex his elucescit quam devote et reverenter Joseph et Nicodemus sepelierunt Christum, sumptui non parcentes; et quia in monumento quod Joseph sibi ipsi jussit parari, posuit Jesum. Debemus autem et nos cum venerabilibus viris his Christum de cruce deponere, hoc est de fine suæ passionis gaudere. Quemadmodum enim in meditatione dominicæ passionis contristari et compati debemus Domino Salvatori, sic in meditatione finis hujus passionis, vel de hoc quod terminata est passio Christi, et ejus humanitas a tanta afflictione erepta, lætari habemus : et hoc est Christum a cruce deponere. Insuper debemus eum mixtura myrrhæ et aloes condire, id est mortificatione vitiorum et bono sanctæ conversationis odore venerari et ungere, et intra nos sepelire, imprimendo eum nostris præcordiis per beneficiorum suorum amorosam jugem memoriam, per suæ divinitatis contemplationem, per suæ bonitatis ferventem amorem, per suæ conversationis cruciformem imitationem, quemadmodum ait in Canticis: Pone me ut signaculum super cor tuum. Debemus quoque eum involvere linteis, id est sinceritate conscientiæ, et animi puritate, cordisque diligenti custodia, ut perseveret in nobis, sicut moris est Judæis, id est veris confessoribus, qui corde credunt ad justitiam, et ore confitentur ad salutem, sepelire Dominum Jesum. Hæc autem maxime spectant ad sacerdotes, qui corpus et sanguinem Christi quotidie consecrant, tractant, manducant, ut sint purificati actu, ore et corde. Sed, heu! multi impudentissimi, ingrati, intimorati, irreverenter nimis accipiunt Filium Dei ac Virginis, non solum spiritualibus vitiis implicati, sed turpissimis quoque gulæ et luxuriæ culpis inquinantes corpus suum et animam, non attendentes nec formidantes verbum Apostoli:

Cant. viii, 6.

Rom. x, 10.

Quicumque manducaverit panem hunc vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.

1 Cor. xi, 27.

Footnotes

  1. Matth. xxvii, 56. ↩

  2. Luc. xxiii, 49. ↩

  3. Ibid. 55. ↩

  4. I Tim. v, 8. ↩

  5. Luc. II, 35. ↩

  6. Ps. LXVIII, 22. ↩

  7. Ps. XXI, 16. ↩

  8. 30 Marc. xv, 23. ↩

  9. Matth. xxvii, 34. ↩

  10. Luc. xxiii, 46. ↩

  11. Joann. x, 18. ↩

  12. Apoc. i, 5. ↩

  13. Apoc. v, 9. ↩

  14. Exod. xii, 46. ↩

  15. Exod. xxxi, 13-17. ↩

  16. Philipp. ii, 8. ↩

  17. Hebr. 1, 5; ↩

  18. II Reg. vii, 14. ↩

  19. I Cor. x, 4. ↩

  20. Ps. cxvii, 22. ↩

  21. Matth. xxi, 42; ↩

  22. Apoc. v, 5; ↩

  23. Joann. xv, 1, 5. ↩

  24. Ephes. ii, 20; ↩

  25. Joann. i, 29, 36; ↩

  26. Zach. xii, 10. ↩

  27. Zach. xii, 10. ↩

  28. vers. 18. ↩

  29. Apoc. i, 7. ↩

  30. Is. xi, 10. ↩

  31. 1 Reg. vii, 17. ↩

  32. Matth. xxvii, 60. ↩

  33. Exod. xii, 6, 18. ↩

Chapter 47 of 51