Skip to the text

Articulus 47

EXPLANATIO CAPITULI VICESIMI : UNA AUTEM SABBATI, MARIA MAGDALENE VENIT MANE.

1 DESCRIPTA dominica passione, stilum convertit Evangelista ad describendum resurrectionem illius. Una autem sabbati, id est prima die post sabbatum, seu septimam diem solennem apud Judæos, puta die dominica. Unum enim in Scripturis quandoque pro primo accipitur, sicut in Genesi: Factum est vespere et mane dies unus, id est primus. Quemadmodum autem pagani nominant dies hebdomadæ nominibus planetarum, Latini vero et Christiani, nomine feriæ; sic Judæi nuncupant eas a sabbato, tanquam a die principaliori, ita quod prima dies post sabbatum, appelletur prima sabbati, secunda dies, secunda sabbati, sicque deinceps. Maria Magdalene, soror Marthæ ac Lazari, venit mane, quum adhuc tenebræ essent, ad monumentum.1

Cen. i, 5.

Joann. xi, 1, 2.

Occurrunt hic duo dubia: primum, cur de sola Magdalena faciat mentionem Joannes; secundum, quomodo hic dicitur, Quum adhuc tenebræ essent, quum apud Marcum sit scriptum, quod venerunt or-

Marc. XVI, 2. to jam sole. Ad primum dicendum, quod ideo quia Maria Magdalene ferventior erat atque instantior magisque operosa in isto negotio, ei quoque in primis apparuit Christus. Ad aliud respondetur, quod secundum Lucam, Maria Magdalene cum aliis beatissimis feminis venit ad monumentum summo diluculo, utpote in auroræ initio, in quo certum est aliquid lucis esse et apparere in altioribus partibus terræ, aliquid quoque caliginis, præsertim in bassioribus locis. Sic ergo ortus fuerat sol quantum ad apices montium, non tamen visui hominum apparebat:2 propter quod tenebræ erant paucæ et tenues.

Marc. XVI, 9.

Luc. XXIV, 1.

Et vidit lapidem revolutum a monumento, id est a loco in quo jacuit corpus Christi amotum. Monumentum autem quandoque accipitur pro domuncula illa in qua fuit petra in qua excisum erat Christi sepulcrum; interdum vero pro solo sepulcro: sic modo accipitur. Vidit namque revolutum lapidem non a præ-

Matth. XXVII, 60. dicta domuncula, imo adhuc erat intra domunculam.

Cucurrit ergo, recedens a monumento, et venit ad Simonem Petrum, tanquam ad principaliorem inter Apostolos. Cucurrit autem ex magna admiratione et desiderio, cupiens aliquid certius de re ipsa cognoscere. Secundum diversas quippe affectiones passionesque animæ, corpus diversimode movetur. Et ad alium discipulum quem diligebat Jesus, puta Joannem, præsentis evangelii descriptorem. Hi enim duo Apostoli invicem familiariores fuerunt, et frequentius conjuncti et combinati fuisse leguntur. Unde et Christum comprehensum simul secuti sunt; simul quoque principibus sacerdotum responderunt, Obedire oportet Deo magis quam hominibus;3 simul ascenderunt in templum ad horam orationis nonam;4 simul missi sunt ad Samaritanos, orare pro eis ut acciperent Spiritum Sanctum.5 Denique, secundum aliorum Evangelistarum doctrinam, etiam aliæ mulieres venerunt cum Maria Magdalene ad monumentum, videlicet Maria Jacobi et Salome, itemque Joanna, secundum Lucam. Quæ omnes, secundum Lucam, duos angelos conspexerunt, a quibus et didicerunt Christum resurrexisse;678 atque ex præcepto angelorum venerunt et nuntiaverunt undecim Apostolis quod audierunt ab angelo, scilicet quod Christus resurrexisset. Joannes autem nunc solum exprimit Petrum et se ipsum sub solita circumlocutione. Hæc enim nuntiatio Mariæ Magdalene, videtur alia ab illa quam alii Evangelistæ describunt, et prior illa. Tamen, quo ordine facta sint omnia quæ quatuor Evangelistæ enarrant, et consonantiam habeant, non est facile declarare.9 Propter quod expositores varios modos assignant circa hæc: quorum judicium aliis committo, ut teneat unusquisque quod Evangelio magis concordat.

Et dicit eis: Tulerunt Dominum de monumento. Putavit hæc Christi prædilecta discipula, quod milites præsidis, vel

A Judæi, abstulissent Christi corpus de tumulo, et alibi posuissent illud: et forsitan formidavit ne contumeliam aliquam corpori irrogarent. Et nescimus ubi posuerunt eum, id est corpus ipsius. Exiit ergo Petrus a loco quo se propter Judæos abscondit, et ille alius discipulus;10 et venerunt ad monumentum. Jam enim milites recessisse videntur, vel Maria nuntiavit Apostolis quod jacuerunt ut mortui.1112 Isti duo præ ceteris Apostolis profecti sunt ad sepulcrum, ex præcipua dilectione ad Christum ardentissime cupientes agnoscere quid accidisset eorum magistro. Porro, quod ait Joannes, Venerunt ad monumentum, dicit per anticipationem. Unde mox subdit quomodo venerunt.

Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro. Erat namque junior atque agilior: et forsitan Petrus magis timuit notari quam Joannes, quia jam ante negavit se esse Christi discipulum.13 Et venit prius ad monumentum. Et quum se inclinasset, ut per ostium speluncæ in qua fuit sepulcrum introspiceret, et quid contigisset intueretur, vidit linteamina posita, id est pannos lineos quibus involutum fuit corpus dominicum, ordinate repositos et plicatos, ad ostendendum quod corpus Domini non fuit furtim sublatum, vel ab adversariis asportatum, quia secum tulissent hujusmodi pannos, sed divina virtute resuscitatum. Angelus etenim Domini qui descendit, lapidemque revolvit, etiam pannos præfatos disposuit, quos Christus a suo corpore resurgens potestative amovit.14 Non tamen introivit domunculam in qua erat sepulcrum, nolens ingredi ante Petrum ætate et dignitate majorem, forte propter reverentiam Petri, et ut ei nuntiaret quod vidit.

Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, id est præmemoratam domunculam. Non enim suffecit ei a longe prospexisse, sed veritatem voluit certius perscrutari, locum quoque sepulcri intueri vacuum. Quum enim nova ac mira contigisse audimus, licet credamus sic esse, nihilo minus accurrimus, idque quod gestum est intueri satagimus.

Et vidit linteamina posita, id est ordinate composita, quemadmodum dictum est de Joanne, et sudarium quod fuerat super caput ejus, scilicet Christi, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. Quod totum factum est dispositione divina, angelico famulatu, ad declarandum quod corpus Christi non esset furtive ab ejus discipulis de monumento sublatum, prout Deus novit Judæos dicturos. Discipuli enim, vel quicumque alii, totis viribus festinassent in furando corpus, propter custodum præsentiam:15 unde non occupassent se tam diu et curiose in removendo et componendo linteos quibus ligatum fuit corpus dominicum. Tunc ergo introivit domunculam tumuli et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum, animatus exemplo Petri, et conformans se majori. Inferior enim facile imitatur actum superioris; unus quoque amicorum et familiarium, alium in suis operibus sequitur celeriter et frequenter. Et vidit quæ dicta sunt de positione linteaminum atque sudarii, et credidit.

Nondum enim sciebat Scripturas, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Hoc Chrysostomus exponit dupliciter. Primo sic: Credidit Christum resurrexisse, cujus ratio subditur: nondum enim, etc. Quasi dicat: Ideo tunc credidit Christum resurrexisse, visis his quæ dicta sunt, et non ante credidit hoc auctoritate Scripturæ, quoniam nondum sciebat Scripturas Prophetarum, quia oporteret eum a mortuis resurgere: quas si scivisset, non tunc primo credidisset propter visa, sed ante propter Scripturas. De Christi autem resurrectione habetur in Psalmo:16 Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me, et retribuam eis; et iterum, Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem.17

Et Sophonias: Exspecta me, inquit, in die resurrectionis meæ in futurum;18 Osee quoque, Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos.19

Hanc expositionem Augustinus, Gregorius et Beda non acceptant: unde aliter exponunt. Quam expositionem etiam tangit Chrysostomus. Credidit quod a Maria Magdalene audivit, videlicet, quod corpus Domini esset sublatum. Idcirco autem hoc credidit: nondum enim sciebat Scripturas, quia oporteret eum a mortuis resurgere. In quo utique patet grandis discipuli hujus simplicitas, qui cum aliis Apostolis tam frequenter audivit a Christo, quod consummarentur jam omnia quæ scripta erant de Filio hominis, quia tradendus esset gentibus ad illudendum, flagellandum, crucifigendum, et tertia die resurgere.2021 In Cœna quoque asseruit:22 Postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam. Ut enim frequenter prætactum est, magna erat Apostolorum hebetudo et ignorantia ante Spiritus Sancti illustrationem. Quamvis ergo nequaquam putaverint Jesum falsa dixisse, non tamen attenderunt verba ipsius, imo nec certam eorum cognitionem habebant. Ista expositio melior est, textui quoque conformior. Denique Joannes non videtur prius credidisse quam Maria Magdalene. Imo si ipsa vidisset Petrum et Joannem credere quod Jesus resurrexisset, protinus illorum fidem fuisset secuta. Sed immediate dicetur, quod Maria hæc necdum credebat: quin potius, Jesu sibi apparente, Domine, inquit, si tu sustulisti eum, etc.23 Sed et in Luca scribitur, quod Petrus visis quæ dicta sunt, abiit, secum mirans quod factum est.24 Unde videtur non credidisse.

Abierunt ergo iterum discipuli Petrus et Joannes ad semetipsos, id est ad sua latibula, de quibus ad monumentum venerunt, vel ad condiscipulos, qui erant unum cum eis in Domino.

Porro de moralitate hujus Scripturæ, quomodo per Petrum Ecclesia ex gentibus congregata designetur, per Joannem vero Synagoga, multa jam dicta sunt: quæ quum sint notissima, nunc relinquo, aliam moralitatem breviter tangens. Per Mariam itaque, quæ interpretatur amarum mare, exprimitur peccatrix et pœnitens anima: quæ quum fuerit gratiosa ac dulci Christi præsentia spoliata, se ipsam affligit amaritudine compunctionis et pœnitentiæ lacrimis, dicens cum Psalmista: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. Per monumentum figuratur mortificatio carnis, vel absconsio hominis qua se retrahit et abscondit ab his quæ mundi sunt, juxta illud Psalmistæ in psalmo quinquagesimo quarto: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Igitur anima nostra quæ Deum frequenter offendit, quærat Jesum in monumento, id est in vitiorum mortificatione, et sui ipsius sepelitione a sæculo isto, quemadmodum dicit Apostolus: Ego stigmata Domini Jesu in corpore meo porto; rursusque, Mortificate membra vestra quæ sunt super terram. Qui enim sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

Ps. cxviii, 136.

Ps. liv, 8.

Galat. vi, 17.

Coloss. iii, 5.

Galat. v, 24.

Quum vero anima non invenerit Jesum in tumulo isto, hoc est, quando in corporali afflictione et actibus pœnitentiæ non invenit consolationem et gratiam experimentalem, currat et nuntiet Petro, qui interpretatur firmus, agnoscens, vel principalis, id est viro forti in fide, docto et ad aliorum gubernationem idoneo, atque Joanni, qui interpretatur gratia Dei, id est ei qui veram sortitus est experientiam inter bonum et malum per gratiam specialem ac devotionem frequentem. His igitur dicat, Tulerunt Dominum de monumento, id est, in pœnitentiæ actibus ac lamentis Jesum non invenio (modo jam tacto). Tunc isti hoc audito, admirantes, current cursu mentali ad monumentum, considerando qualitatem operum animæ talis; et non invento illic Jesu, videbunt linteamina posita et sudarium involutum, id est habitus gratiæ et donorum, cum laboriosis vitæ activæ operibus, quamvis præsentia Domini Jesu non percipiatur per devotionem experimentalem et consolationem internam. Solet nempe sæpe hujusmodi præsentiam suam abstrahere, animamque in afflictionibus magnis, in cordis ariditate, mentis quoque duritia quadam relinquere, abscondens ad tempus faciem suam, ut quæratur avidius, inveniatur affluentius, teneatur stabilius, possideatur felicius. Verumtamen adest indesinenter per occultum gratiæ habitum, per dona et opera quæ necessaria sunt ad salutem, quamvis putetur abesse et indignatus abiisse. Interdum quoque anima se affligens non invenit Jesum vel magnum profectum in corporali exercitatione, in pœnitentiali labore, in via rigoris, quia non quærit Jesum cum vera discretione et sancta humilitate, quando videlicet non est rationabile obsequium ejus, vel propriis viribus et laboribus plus justo innititur, non ponens totam spem suam in Deo et meritis Christi, sed putans se aliquid fecisse aut esse, quum ita non sit.

Rom. xii, 1.

Ps. lxxvii, 7.

Galat. vi, 3.

Præterea, per cursum Petri et Joannis, designatur affectuosus accessus viri activi ac contemplativi ad Jesum, ut videant eum, qui est omnium finis. Currit autem Joannes seu contemplativus, citius Petro seu activo, quia ferventior solet esse atque stabilior in divinis; sed non intrat in primis, donec Petrus ingrediatur, quia frequenter activi ante contemplativos pertingunt ad finem.

Abierunt ergo discipuli, non audentes diutius perseverare juxta sepulcrum, propter Judæos. Maria autem Magdalene stabat ad monumentum foris, id est in horto, prope domunculam in qua erat sepulcrum, plorans inconsolabiliter, quia non solum vivente magistro fuit privata, sed et corporis ejus solatio destituta, nec vidit modum recuperandi hoc damnum; et esse aut vivere sine Jesu, in quem totaliter fuerat transformata per caritatem, erat ei tormentum. Stabat ergo ad monumentum. In quo elucescit ejus constantia, ardensque dilectio, quia Apostolis abeuntibus non recessit. Erat autem unicum ei solatium, quod vel in loco esse potuit in quo Dominum suum reliquit, non valens ei amplius approximare. Hinc igitur mansit in loco dominicæ sepulturæ, beatam se reputans, si vel in tumulo illo mereretur sepeliri. Sed cur stetit foris, et non potius intus? Dicendum, ut oculos suos hinc inde circumduceret, si forte videndo aliquid de suo dilecto magistro perciperet, quemadmodum moris est his qui quærunt amissum.

Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum. Jam ante vidit monumentum dominici corporis spoliatum thesauro, idque intimavit discipulis; nunc rursus inclinat se, ut per ostium domunculæ monumentum inspiciat. Excessiva namque dilectio rationem non pensat, sed impetum sequitur affectionis impellentis, nec quiescentis. Ideo sæpe quærit amissum in loco ubi certissime vidit ipsum non esse, habens spem contra spem, et sæpe formidans ne visus in præcedentibus inquisitionibus sit deceptus.25 Et vidit duos angelos in albis: quos Lucas nominat viros, dicens quod apparuerunt in veste fulgenti, videlicet alba et candida.26 Unde quibusdam videtur, quod Maria primo adspectu non scivit quod essent angeli. Apparuerunt ergo in splendidis stolis, quoniam gloriam resurgentis, claritatem supernæ solennitatis, et gaudium magnum nuntiaverunt. Hujusmodi quoque vestis, puritati naturæ angelicæ sanctitatique mentis supernorum spirituum correspondet. Sunt enim essentiæ simplices, in quibus nulla est labes peccati. Sedentes, unum ad caput, id est ad superiorem partem sepulcri dominici, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.

Sic angeli sancti sederunt propter reverentiam loci, et quoniam illum nuntiaverunt in quo est duplex natura, una summa, et alia bassa, imo et infima in intellectualium ordine naturarum.27 Matthæus vero et Marcus loquuntur de uno angelo.28 Unde secundum Augustinum, apparuerunt ibi tres angeli, unus extra sepulcrum, et duo intra illud.

Dicunt ei illi duo angeli, vel unus ex persona amborum: Mulier, quid ploras? Non ex ignorantia quærunt, sed ut consolentur Mariam. Quasi dicant: Potius gaudere te decet quam flere, quum Dominus tuus glorificatus surrexerit, et tibi mox apparebit. Fletus autem Mariæ partim increpabilis exstitit, quia processit ex fidei defectu atque errore, sicut subjungitur. Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum, id est, Judæi vel milites corpus Domini mei hinc portaverunt, et nescio ubi posuerunt eum. Tanquam dicat: Si hoc scirem, aliqualiter consolarer, quia auferrem corpus Domini mei, et illud mecum jugiter conservarem.

13

Hæc quum dixisset, conversa est retrorsum, id est, retrospexit: vel quia splendorem angelicorum vultuum atque vestituum diu ferre non poterat; vel ut ex impatienti amore hinc inde prospiceret, si quid de suo carissimo Domino ac magistro posset percipere. Vel, quod potius credendum est, secundum Chrysostomum, ideo retrospexit, quoniam angelos quorum colloquio fruebatur, vidit assurgere, seu magnam reverentiam et inclinationem exhibere cuidam retro eam, videlicet Christo, qui retro accessit, et angelis in specie Dominatoris apparuit. Volens igitur Magdalena agnoscere quisnam ille esset, conversa est retrorsum. Et vidit Jesum stantem. Quoniam etenim perseveravit, nullamque indignam consolationem admisit, meruit consolatorem et desideratum cordis sui invenire ac cernere.29 Perseverandum est ergo in opere bono usque in finem; estque implendum quod ait Psalmista:30 Renuit consolari anima mea. Et nesciebat quia Jesus esset. Quia enim affectuose quærebat Jesum, meruit eum adspicere; sed quia minus bene de eo sensit, meruit ejus cognitione privari. Fidem namque resurrectionis illius non habuit, ideo nec eum cognovit, quia veraciter scriptum est: Nisi credideritis, non intelligetis.

Dicit ei Jesus : Mulier. Consuetudo est A Hebraici idiomatis, quamcumque feminei sexus, mulierem vocari. Unde de Virgine sancta dicit Apostolus :31 Misit Deus Filium suum natum ex muliere. Quid ploras ? quem quæris ? Idcirco Christus interrogavit, ut sui amorem in corde Mariæ accenderet, renovaret, augeret, sicque illa sui dilecti efficeretur capacior, quoniam amor aperit cor amantis ad susceptionem amati.

Illa existimans quia hortulanus esset. In specie enim tali apparuit ei Christus, vel ideo hoc æstimavit Maria, quoniam Jesus apparuit ei in horto, ad quem putavit neminem advenisse, nisi horti cultorem, ut illum excoleret. Spiritualiter quoque erat Jesus hortulanus cordi Mariæ, de ea eradicans germina mala dubitationis et ignorantiæ atque peccati, et inserens ei semen virtutum, fidei lumen, et ceteros fructus Spiritus Sancti. Quemadmodum itaque Jesus apparuit duobus discipulis in specie peregrini, ita apparuit Magdalenæ in specie hortulani.32 Habet enim glorificatus in corpore potestatem exhibendi se visibilem et invisibilem, cognoscibilem et incognoscibilem, vel in forma qua placet. Verum de modo qualiter fiat hoc, et in quo subjective consistat hujuscemodi alia effigies, longa est disputatio, quam relinquo. Hoc tamen certum est, quod corpus glorificatum perfecte subjectum est imperio animæ, manetque jugiter glorificatum, quomodocumque appareat; visus autem intuentis diversimode immutatur. Potuit autem Christus similitudinem sibi placentem formare in adspicientium oculis. Non tamen decepit eos, nec fuit ex parte ejus illusio; sed nondum credentes, meruerunt eum sub alia intueri effigie, sicque a propria incredulitate oriebatur eorum deceptio. Christus vero talem se eis exhibuit, qualis fuit in corde ipsorum, utpote alterius dispositionis; sed ista alteritas ad veritatem ordinabatur, ut gradatim atque paulatim manifestam veritatis sortirentur notitiam. Idcirco non fuit ex parte Christi deceptio.

Dicit ei, puta Maria Christo, quem hortulanum materialis horti putavit, errans in hoc : Domine. Puto quod licet Jesus apparuit in similitudine hortulani, nihilo minus in veneranda quadam effigie se præsentavit Mariæ. Idcirco, quamvis ipsa esset dives ac nobilis, tamen appellavit eum dominum, præsertim quum vere humilis fuerit : cujus humilitas in hoc ipso commendatur, quod hunc quem putavit horticolam, appellaverat dominum.

Si tu sustulisti eum, hoc est, si corpus Jesu deportasti. Cur æstimavit hoc? Dicendum quod ideo, quoniam Jesus in forma hortulani apparuit, forsitan habens palam in manu. Quoniam ergo putavit curam illius horti pertinere ad eum, suspicata est quod corpus Domini asportasset, saltem cum adjutorio. Rursus investigatur, cur de eo cujus nomen non expressit, loquitur indistincte, Si tu sustulisti eum. Respondendum, secundum Gregorium, quoniam consuetudo est ferventer amantium, ut nullum putent ignorare quod ipsi indesinenter revolvunt in corde. Aliter respondetur, quod ideo nomen Jesu non exprimit, quia putavit illum cui loquebatur, ex circumstantia loci, temporis, causæ, et aliorum signorum, facillime posse conjicere quem ipsa notavit. Et forte dicendo, Eum, direxit oculos suos ad tumulum, quasi dicat : Illum noto quem scis ibi fuisse sepultum. — Denique, sicut Christus suscitavit se ipsum, sic sustulit se de monumento, quia per divinitatis naturam excitavit et abstulit se de morte ac monumento quoad naturam assumptam.

Dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam, portando corpus ejus ad domum meam, ut ibi in loco securo illud reponam. Maria hæc loquitur secundum ferventium amatorum morem, qui rationem et possibilitatem parum attendunt, æstimantes suam potestatem parificari dilectionis fervori. Si enim positum fuisset corpus Jesu in atrio principis sacerdotum, vel in medio Judæorum, quomodo illud tulisset Maria? Et si alibi, quomodo illud per se solam bajulasset? Sed forte dicere voluit: Ego eum tollam auxilio aliorum. Loquitur tamen hæc beatissima Magdalena, quasi paratissima se exponere mortis periculo, ut corpus Domini sui possit acquirere.

Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa, dicit ei, Rabboni: quod dicitur magister. Statim ut Jesus dixit, Maria, cognovit magistrum discipula. Sic namque consueverat eam vocare; et in ipso nominis sono sensit Maria vim occultam, solitamque dulcedinem, quas experiri solebat ante passionem, dum Jesus dixit ad eam, Maria. Sensit ergo Maria quam affectuose ac dulciter Jesus dixit ad eam, Maria; moxque audito hoc nomine, et magistro cognito, immutata sunt omnia viscera ejus, liquefacta est quoque anima ejus, ut dilectus locutus est, et maximus dolor in ineffabile gaudium repente mutatus est.33 Quantum enim doluit de sui amantissimi magistri ac Domini occisione et sublatione, tantum gloriabatur de ejus apparitione, resuscitatione, glorificatione, conversa illa spiritualiter a mœrore ad gaudium, ab infidelitate quadam et dubitatione ad fidem ac certitudinem.

Chrysostomus vero imaginatur, quod Maria putans Jesum hortulanum, viso eo, mirabatur cur angeli ei tantam reverentiam exhibuissent: idcirco convertit se ad illos, interrogare volens de hoc. Quod quum facere ordiretur, Christus dixit ad eam: Maria. Quo audito, agnoscens magistrum in voce, sicut discipuli in panis fractione, rursus convertit se ad eum, et dixit:34 Rabboni. Sic quippe consueverat eum vocare, ad cujus pedes tam libenter sedere, cujusque verba tam diligenter audire solebat.35

Hoc dicto, Maria ex vehementi amore, qui intime et immediate cupit uniri amato, voluit pedes Christi amplecti et osculari, procidens ante eum, quemadmodum ante passionem solita fuit. Ideo subditur: Dicit ei Jesus: Noli me tangere tactu corporeo, nec spirituali indigno, id est, noli de me sentire nunc sicut hucusque, noli mihi uniri solum aut finaliter quoad naturam hanc meam visibilem; nondum enim ascendi ad Patrem meum: id est, ad Patris æqualitatem me pervenisse non creditis, sed hominem purum existimas, idcirco non debes me tangere, sentiendo de me minus digne, amandoque me ut hominem tantum. Prohibuit ergo Christus a Maria se tangi, non quod post resurrectionem tactum mulierum visitavit, quum de duabus scriptum sit, Accesserunt, et tenuerunt pedes ejus;36 sed propter mysticam rationem, videlicet, quod nemo debet eum spiritualiter tangere, nisi habeat veram fidem de ipso: quam nullus habet, nisi qui credit eum Patri æqualem.

Vade autem ad fratres meos, id est Apostolos, qui fratres Christi dicuntur propter naturæ assumptæ specificam convenientiam, conversationis mutationem*, amicitiæ singularitatem, æternæque gloriæ hereditatem.37 De quibus ait in Psalmo: Narrabo nomen tuum fratribus meis.38 Unde ad Hebræos ait Apostolus:39 Non confunditur fratres eos vocare. Præterea, multas ob causas nominat eos fratres:40 primo, ut ostendat se veram carnem, integram totamque humanam naturam habere post resurrectionem sicut et ante; secundo, ut det illis fiduciam redeundi ad ipsum, qui propter fugam ab ipso poterant nimium formidare; tertio, propter nostram instructionem, ne exaltati, despiciamus eos cum quibus tempore parvitatis nostræ conversabamur.*

Et dic eis: Ascendo post dies paucos, secundum naturam assumptam, cui competebat ascendere, non divinæ, ad Patrem meum et Patrem vestrum. Distincte ait, Patrem meum et Patrem vestrum: quoniam Pater æternus, est Pater Christi per naturam, aliorum vero per gratiam. Deum meum, secundum quod homo sum, et Deum vestrum, secundum quod per meam incarnationem et passionem reducti estis ad eum. Deus autem, qui utique omnium Deus est, dicitur specialiter Deus illius cui specialiter providet, adest, communicat, et a quo specialiter amatur et honoratur, qui toto corde ad ipsum conversus est, omnemque spem suam in ipso fundavit. Hinc sancti homines dicere consueverunt, Deus meus, ut patet de Elia : quod imperfectis non competit. Propter quod B. Dionysius ex humilitate præcipua loquitur : Deus, et si fas est dicere, meus. Deus ergo Pater vel Trinitas, specialissime fuit Deus Christi secundum naturam assumptam : quoniam gratiosissime eum prævenit, eique in omnibus adfuit, cooperabatur, et incomparabilia dona præstabat ; maxime quoque diligebatur ac honorabatur a Christo homine, quemadmodum ait superius : Ego quæ placita sunt ei, facio semper.4142 Ascendit autem Christus ad Patrem motu locali : non quod Pater loco distabat ab eo vel ejus humanitate, quum sit vere ubique ; sed quia localiter ascendebat ad cœlum empyreum, in quo Pater specialiter esse et habitare censetur, quoniam excellentius ibi operatur, seque evidentius manifestat. — Hac commissione, fecit Christus Mariam Apostolorum apostolam, mittens eam ad illos nuntiare resurrectionem dominicam. Decuit enim ut sicut per feminam oblata est viro mortis occasio, sic per feminam nuntiaretur viris facta redemptio.

Venit Maria Magdalene, jussioni Christi obediens, annuntians discipulis :43 Quia vidi Dominum. Et hœc dixit mihi Joanni, qui recedendo a monumento ante eam, non merui simul cum ea vel primus videre Christum resuscitatum.

Denique in expositione hujus evangelii, pulchre atque dulcissime, multumque devote et affectuose loquitur Origenes. Et in fine sic exhortatur : Sequamur hujus mulieris affectum, ut perveniamus ad effectum ; ploret unusquisque ad Jesum, et quærat fideliter Jesum, apparebitque ei, quia non celavit se quærenti peccatrici. Disce, peccator, a peccatrice plorare propter Dei absentiam, desiderare ejus præsentiam, nullam consolationem extra Jesum recipere, nulla adversa timere, et omnia mundi prospera propter Christum contemnere. Audeo tibi confidenter promittere, si in his perseveraveris, Jesum quem quærebas, invenies et cognosces.

Footnotes

  1. Matth. xxviii, 1; ↩

  2. Act. viii, 9. ↩

  3. Act. v, 29. ↩

  4. Act. iii, 1. ↩

  5. Act. viii, 14, 15. ↩

  6. Ibid. 4-7. ↩

  7. Luc. xxiv, 9, 10. ↩

  8. Marc. xvi, 1, 2. ↩

  9. Marc. xvi, 10. ↩

  10. Joann. xviii, 15. ↩

  11. Matth. xxviii, 8; ↩

  12. Matth. xxviii, 4. ↩

  13. Matth. xxvi, 70, 72, 74. ↩

  14. Matth. xxviii, 2. ↩

  15. Matth. xxviii, 13-15. ↩

  16. Ps. xl, 11. ↩

  17. Ps. xv, 10. ↩

  18. Soph. iii, 8. ↩

  19. Osee vi, 3. ↩

  20. Matth. xx, 18, 19. ↩

  21. Luc. xviii, 31-33; ↩

  22. Matth. xxvi, 32. ↩

  23. vers. 15. ↩

  24. Luc. xxiv, 12. ↩

  25. Rom. IV, 18. ↩

  26. Luc. XXIV, 4. ↩

  27. Matth. XXVIII, 2; ↩

  28. Marc. XVI, 5. ↩

  29. Ps. LXXVI, 3. ↩

  30. Is. VII, 9, juxta LXX. ↩

  31. Galat. IV, 4. ↩

  32. Luc. XXIV, 18. ↩

  33. Cant. v, 6. ↩

  34. Luc. xxiv, 30, 31, 35. ↩

  35. Luc. x, 39. ↩

  36. Matth. xxviii, 9. ↩

  37. * imitatio-nem ↩

  38. Ps. xxi, 23. ↩

  39. Hebr. 11, 11. ↩

  40. Hebr. ii, 11. ↩

  41. Gen. III, 6. ↩

  42. Joann. viii, 29. ↩

  43. III Reg. xvii, 20. ↩

Chapter 48 of 51