Articulus 48
PROSECUTIO EXPOSITIONIS PRÆSENTIS VICESIMI CAPITULI : QUUM SERO ESSET DIE ILLA, UNA SABBATORUM.
HOC loco describit Evangelista quintam Christi apparitionem, factam in die Paschæ, et etiam sextam, quæ facta est præsente Thoma, in octava Paschæ.1 Quinquies enim apparuit Christus in die Paschæ : Primo, Magdalenæ, quemadmodum in Marco legitur :2 Surgens Jesus mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene.3 Secundo, mulieribus redeuntibus a sepulcro, juxta illud Matthæi :
Ecce Jesus occurrit illis, dicens, Avete.4 Tertio, Petro, quamvis locus ignoretur;5 creditur tamen quod redeunti a monumento. Quarto, duobus discipulis euntibus in Emmaus, secundum quod recitat Lucas. Quinto, undecim Apostolis in conclavi, sicut nunc contestatur Joannes.
Quum sero esset, hoc est hora vespertina, et nocte incipiente, die illa, in qua apparuit Magdalenæ, una sabbatorum, id est, quæ dies fuit una dierum illius hebdomadæ, qui omnes dicebantur sabbata, quia festivi, et fores, id est januæ, essent clausæ, ubi erant discipuli, hoc est Apostoli, et etiam alii, secundum Lucam, congregati propter metum Judæorum : in quo patet eorum infirmitas, qui timebant eos qui corpus potuerunt occidere. Dicunt quidam, quod Apostoli erant dispersi in die propter metum Judæorum, sed de sero conveniebant ad locum unum. Evangelista vero nunc dicit, quod erant congregati propter metum prædictum. Lucas quoque habet, quod mulieres regressæ a monumento, nuntiaverunt quæ audierunt illis undecim : quod fuit clara die, quia post hoc Petrus et Joannes cucurrerunt ad monumentum. Ex quibus patet, quod discipuli etiam in die sederunt collecti januis clausis, propter metum Judæorum : imo minus audebant exire diebus quam noctibus.
Venit Jesus ostio clauso, per penetrationem dimensionum. Corpora enim glorificata omnia penetrant per dotem subtilitatis, secundum quosdam : non tamen sine grandi miraculo, prout Thomas super quartum Sententiarum satis demonstrat. Quemadmodum igitur Jesus exivit uterum Matris, ea integra remanente, sic intravit et exiit domum non apertam, divina omnipotente virtute. Et stetit in medio discipulorum. Ipse namque est mediator, doctor reconciliatorque noster, ideo competebat ei esse in medio, sicut et ante passionem locutus est : Ego in medio vestrum sum. Magister quippe virtutum, medium semper elegit, quia in medio virtus consistit. Quomodo autem factum sit quod nunc refert Joannes, Lucas plenius edocet : quo legitur, quod quum Jesus cognitus fuisset a duobus discipulis in fractione panis, et disparuisset, illi surgentes regressi sunt in Jerusalem eadem hora, inveneruntque undecim congregatos6, et eos qui cum illis erant, quibus dixerunt quomodo Jesus apparuisset eis in via, et qualiter eum cognoverunt :7 quibus ista narrantibus, venit Jesus, et stetit in medio discipulorum. Et dixit eis : Pax vobis. Quod docuit Christus, hoc fecit. Præcepit autem discipulis : In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui. Hinc ipse domum ingrediens in qua erant carissimi sui electissimique discipuli, ait : Pax vobis. Rursus, sic eos salutavit, quoniam paulo ante, in qua nocte tradebatur, disseruit : Pacem relinquo vobis. Quod igitur tunc reliquit, nunc attulit, dedit et auxit. Discipuli quoque pace maxime indigebant, quoniam multipliciter conturbati erant, ac territi, videlicet propter præteritam Christi passionem, propter Judæorum crudelitatem, et proprii cordis quamdam hæsitationem de Christi resurrectione, de cujus veritate nondum fuerant roborati. Insuper sic salutavit discipulos, quoniam pax est maximum bonum, omnique Christiano præcipue appetendum : per quam homines fiunt filii Dei, quemadmodum scriptum est : Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.8 Propter quod ait Dionysius, quod omnia appetunt pacem, et propter hanc agunt omne quod agunt. Ex quo concluditur, quod pax est vel ipsa beatitudo, vel proxima ad beatitudinem dispositio. Christus autem præsertim nunc loquitur de pace interna, quæ est tranquillitas animi, utpote quies a motibus propriis inordinatis, videlicet a timore immoderato, a tristitia sæculi, quæ secundum Apostolum, mortem operatur, a dolore rationem impediente.9 Non enim optavit discipulis quietem ab exterioribus persecutionibus ad tempus, quos in medio luporum erat missurus, sed ut in omni turbatione extrinseca conservarent pacem internam. Propterea ad Hebræos monet Apostolus : Pacem sequimini et sanctimoniam, sine qua nemo Deum videbit.10 Et quum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus, forte et pedes : imo et pedes, ut infra ex verbis Lucæ evangelistæ patebit. In his quinque vulnerum remanserunt cicatrices, in testimonium identitatis corporis passi, resuscitati, et glorificati, itemque in signum victoriæ Salvatoris.111213141516171819 Ostendit ergo discipulis manus perfossas, et latus lancea perforatum, ut scirent quod ipse esset qui paulo ante pendebat in ligno, et quod idem numero corpus resumpsisset. — Multa hoc loco omittit Joannes, quæ recitat Lucas ; ea quoque quæ Lucas omisit, supplevit Joannes. Itaque Luca testante, Christus discipulis dixit : Videte manus meas et pedes meos; palpate et videte, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.20 Et alia multa in hac apparitione dicta et facta recitat Lucas.21
Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino dominorum, qui in femore suo scriptum habet : Rex regum et Dominus dominantium.22 Gaudium nempe est diffusio animi in conceptione boni, oriturque ex unione potentiæ cum bono convenienti. Quoniam ergo discipuli viderunt Jesum, summum et convenientissimum bonum, quem maxime diligebant, de cujus passione vehementer dolebant, cujus beatitudini cordialiter congratulabantur; ideo viso eo, ultra quam æstimari posset aut exprimi, lætabantur. Gavisi sunt autem propter Jesum, et propter se ipsos : quia magistro suo intime congaudebant; et de suo profectu exhilarati sunt, videntes se non esse deceptos sequendo Jesum, propter quem omnia sua reliquerunt, et multa perpessi fuerunt ac patiebantur.23
Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Siquidem viso Domino Jesu, conturbati fuerunt atque conterriti, juxta Lucam : ideo repetit, Pax vobis. Quæ etiam repetitio, confirmationis indicium est, dilectionisque signum, et admonitio discipulorum ut pacem jugiter appetant, præcipueque exquirant. Vel, ideo bis ait, Pax vobis, quia optavit eis pacem gratiæ in præsenti, et pacem gloriæ in futuro. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos : id est, quemadmodum Pater misit me ex vera caritate et pietate, ad prædicandum Evangelium vitæ Judæis, a quibus multas persecutiones, et tandem amarissimam perpessus sum mortem, quorum tamen hominum nonnullos converti; sic ego nunc mittam vos ad prædicandum evangelicam legem Judæis ac gentibus, ex caritate et pietate ad vos, et item ad illos, a quibus multa adversa et mortem sustinebitis, quosdam vero eorum convertetis.24
Hæc quum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum Sanctum. Postquam Salvator dixit discipulis, Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, infudit discipulis Spiritum Sanctum, quia officium prædicationis quod eis commisit, sine speciali gratia Spiritus Sancti expleri non valuit. Oportet enim ut prædicator verbi cœlestis, in se ipso abundet caritatis fervore, et sapientia divinorum, quatenus ignita proferat verba, motiva et penetrativa, sitque sententiosus, discretus et instructivus in sermonibus suis. Denique, per corporalem illam insufflationem et inspirationem, evidenter signavit superintellectualem atque æternam processionem seu spirationem qua Spiritus Sanctus ab ipso procedit, prout plenius probat Anselmus in libro de Processione Spiritus Sancti. Rursus, dicendo, Accipite Spiritum Sanctum, insinuavit se per auctoritatem dare Spiritum Sanctum : quod nequaquam sic esset, nisi Spiritus Sanctus ab ipso procederet. Sed nonne Apostoli ante hanc horam habuerunt Spiritum Sanctum? Habuerunt utique, non autem tam copiose et efficaciter, seu ad tot tantosque effectus, ut ex hac hora, quia et nunc data est omnibus eis potestas ligandi atque solvendi, sicut mox introducetur.
Augustinus facit hic grandem quæstionem, cujus se solutionem nescire fatetur. Quærit ergo, cur Christus bis dedit Spiritum Sanctum, semel in terra ante ascensionem, et semel de cœlo post ascensionem. Tangit autem Augustinus quamdam solutionem sub dubio, puta quod ideo, quoniam duo sunt præcepta caritatis. Quam rationem Gregorius et Beda affirmant esse hujus rei causam, videlicet, quod in terra dedit, ut diligatur proximus, deinde de cœlo, ut diligatur Deus. Sed quia per eamdem gratiam utrumque præceptum impletur, nec unum sine alio valet impleri, imo et unus est habitus caritatis qua Deus proximusque diligitur, ideo potest alia ratio assignari. Ut enim Dionysius docet, Natura non procedit a distanti in distans, nisi per medium. Quem processum auctor naturæ Deus sublimis et benedictus, observat frequenter, præsertim quum teste Apostolo, Quæ a Deo sunt, ordinata sunt.25 Unde et admonet : Omnia decenter et secundum ordinem fiant in vobis.2627 Hinc ergo Christus sapientia Patris, disponens universa suaviter, suos discipulos paulatim ad sublimiora attollens, ac pedetentim ad perfectionem perducens, primo dedit eis Spiritum Sanctum in terra per insufflationem, non in tanta plenitudine, nec in signo tam evidenti, ut postea, quatenus per istam ad illam exuberantissimam Spiritus Sancti susceptionem quæ facta est in die sancto Pentecostes, disponerentur.28
23
Quorum remiseritis peccata, eos legitime absolvendo, et divinæ virtuti, quæ sola dimittit peccata ut causa principalis, instrumentaliter vi clavium cooperando, remittuntur eis a Deo, saltem quoad culpam, non tamen semper aut totaliter quantum ad pœnam. Tamen, per orationem sacerdotis virtutemque clavium, et per pudorem ac contritionem confitentis, aliquid pœnæ dimittitur, tanto utique amplius, quanto pudor et contritio fuerint fortiores. Possent enim esse tam magni, quod tota pœna dimitteretur. Et quorum peccata retinueritis, id est, non dimiseritis, sed retinenda judicaveritis, eo quod non vere pœniteant, nec dignos se præbeant ad indulgentiam obtinendam, retenta sunt, id est, Deus illa imputabit hominibus talibus. Oportet itaque ut judicium Ecclesiæ conformetur divino judicio, servando videlicet rectum processum, et debitum clavium usum. Unde ultimo Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo, ait Theologus : Sacerdotes hierarchicis sibi collatis virtutibus uti oportet, prout Deitas moverit eos. Agens enim instrumentale non sortitur efficaciam, nisi secundum quod a principali causa movetur. Propter quod profitetur Apostolus :29 Secundum potestatem quæ data est mihi in ædificationem, et non in destructionem.
Itaque Christus nunc ait et confert universis Apostolis, quod ante passionem Petro singulariter dixit : Quodcumque, inquiens, ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cœlis.30 Ideo autem Petro tanquam principaliori inter Apostolos et capiti universalis Ecclesiæ, hoc dictum est singulariter, ut quum sit ordo in Ecclesia, hæc potestas credatur primo ac principaliter residere in summo Pontifice, S. Petri vicario, atque ab ipso derivari in archiepiscopos et episcopos, et ab ipsis tanquam a mediis, in simplices sacerdotes. Verumtamen, quamvis omnis sacerdos in sua ordinatione ligandi ac solvendi potestatem recipiat, quum secundum Thomam, realiter idem sint character sacerdotalis, et potestas prædicta, quæ etiam clavis vocatur; non tamen habet hujus potestatis exsecutionem, nisi ei subjiciatur materia, scilicet homines super quos sibi jurisdictio detur, seu cura animarum committatur a superiore, qui sicut dat eam inferiori, sic potest eam ei auferre in toto vel parte, legitima causa occurrente.
Præterea, Christus dicendo discipulis, Quorum remiseritis peccata, etc., manifeste ostendit se esse verum Deum, qui solus potest tantam conferre potestatem hominibus, quæ nec angelis data est. Decuit autem ut postquam Deus assumpsit humanam naturam, homines ab illo acciperent divinam virtutem, et supernaturalem quamdam deificationem : quod maxime datum est sacerdotibus, per hoc quod sunt dispensatores sacramentorum novæ legis, in quibus gratia continetur et datur. Omnibus quoque fidelibus datur deificatio talis, per diversa dona et gratiam Spiritus Sancti, secundum quod in epistola canonica Petri inducitur : Maxima et pretiosa nobis promissa donavit, ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ. — Postremo, de hac materia, et quid sit clavis, et quomodo sacerdos evangelicæ legis dicatur peccata dimittere, an scilicet aliquid cooperando, vel dumtaxat ostendendo, de verbis quoque Hieronymi circa hoc, plurima dixi super Matthæum : quæ non sunt hoc loco repetenda, quamvis ista sine illis plene intelligi nequeant.
Dedit itaque Christus Apostolis eorumque successoribus divinam et admirabilem potestatem, qua alios possunt solvere et ligare, a regno excludere, et in illud inducere. Sed videant ministri Ecclesiæ ut tanta virtute digne utantur, exsistendo in gratia, causasque confitentium sapienter pensando ac discernendo, et privatum amorem ac odium, ceterasque inordinatas affectiones penitus repellendo : quoniam si indignos absolvant, vel dignos ligent, dicetur de eis illud Ezechielis : Interfecerunt animas quæ non moriuntur, et vivificabant animas quæ non vivunt.
24 Thomas autem unus ex duodecim, hoc est unus Apostolorum, qui ante passionem Christi erant duodecim, quando Judas fuit unus illorum ; vel, Unus ex duodecim, quia dum Joannes evangelium præsens descripsit, successit Mathias in locum Judæ, sicque Thomas fuit unus Apostolorum, qui Mathia electo fuerunt duodecim ; qui dicitur Didymus : quod interpretatum est dubius, quia de Christi resurrectione præ ceteris fuit incredulus ; non erat cum eis, quando venit Jesus. Huic videatur contrarium quod Lucas habet, duos discipulos regressos a castello Emmaus, invenisse congregatos undecim, quorum unus exstitit Thomas. Respondet Augustinus, quod Thomas adfuit redeuntibus illis duobus : quibus loquentibus, Thomas propter aliquam causam exivit, et interim apparuit Christus. Potest etiam dici, quod iste sit sensus verborum Lucæ : Invenerunt congregatos undecim, id est Apostolos, qui pro tunc undecim erant, quamvis non fuerunt omnes collecti. Est quoque consuetudo Scripturæ, ut aliquid attribuatur toti communitati, quia majori vel principaliori ejus competit parti.
Quæritur, quum Thomas defuerit quando Jesus venit, insufflavit, Spiritum Sanctum largitus est, et dicebat, Quorum remiseritis peccata, etc., an ipse Spiritum Sanctum bis recepit, et potestatem ligandi atque solvendi sortitus est. Dici potest quod post octo dies apparente Jesu, Thomas recuperavit quod in die Paschæ per absentiam suam non accepit.31 — Insuper, teste Gregorio, divina dispensatione factum est ut Thomas tunc deesset, videlicet ad nostram informationem, quatenus Thoma dubitante propter suam absentiam, Christus appareret frequentius, suamque resurrectionem probaret lucidius.
Dixerunt ergo ei in domum regresso alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, hoc est in partes manuum clavis fixas, et mittam manum meam in latus ejus, tangendo lateris aperturam, non credam. Tam durus ad fidem et grossus fuerat Thomas, quod nec tot tantisque testibus credidit ; nec videre satis putavit, sed voluit etiam corpus manu tractare seu tangere. Non enim consideravit omnipotentiam Dei, nec recordabatur verborum Christi quibus prænuntiavit se resurrecturum tertia die, sed quam impossibile esset naturaliter hominem taliter passum resurgere.
Et post dies octo, hoc est die octava inclusive, iterum erant discipuli ejus intus, id est in domo prædicta, propter metum Judæorum, ut ante, et Thomas cum eis. Puto quod Thomas post præscriptam apparitionem magis quam ante mansit cum Apostolis, timens ne Jesus denuo illis appareret se absente. Venit Jesus januis clausis. Propter quod dixit Manichæus, quod Jesus habuit corpus phantasticum, non attendens omnipotentiam Dei, quæ potest unum corpus per aliud ducere, ambobus integris permanentibus. Et stetit in medio discipulorum, et dixit: Pax vobis. Ista jam semel exposita sunt. Deinde dicit Thomæ, ostendens se verba illius agnoscere: Infer digitum tuum huc, in locum clavorum manuum mearum, et palpa fixuras earum, et vide manus meas clavis perforatas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum, tangendo aperturam illius; et noli esse incredulus, sed fidelis, quia dixisti te non crediturum, nisi videris ac tetigeris ista. Ecce quanta fecit Christus pro conversione unius, quam pie et caritative se ipsum exhibuit Thomæ discredenti: nam et si Thomas plura aut certiora resurrectionis argumenta petisset, non denegasset ipsi ea Salvator.
Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus es tu. In quo divinitatem Christi fatetur. Tanta enim evidentia veritatis convictus, corde credidit, et ore confessus est, quod Jesus cujus humanitatem vidit, esset verus Deus, quemadmodum ante passionem ab ipso audivit:32 Ego et Pater unum sumus.33 Præterea, an Thomas tetigerit latus et manus Christi, an ex reverentia id omisit, non est certum, nec potest ex textu præsenti determinari: unde diversi de hoc diversimode opinantur.
Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, oculis carnis, quantum ad naturam meam assumptam, credidisti quod non vidisti, videlicet quod sim Deus. Aliud itaque vidit, et aliud credidit. Vidit hominem, et credidit Deum. Beati qui non viderunt, et crediderunt. Hoc aliqui asserunt dictum de aliis discipulis. Sed non apparet: nam discipuli qui aderant, omnes jam viderant Christum. Propterea Augustinus dicit hoc dictum de nobis ac ceteris qui crediderunt, credunt et credent in Christum fide formata, quem non viderunt oculo corporali, quemadmodum Petrus habet: In quem nunc non videntes creditis.34 Actus enim fidei meritorius est, eo quod ex naturali ratione non habet certitudinem, sed divinæ auctoritati innititur, cui intellectus se subjecit. Qui autem Jesum oculo corporali non viderunt, et tamen credunt, magis innituntur auctoritati divinæ atque Scripturis, quam qui oculo carnis eum intuiti sunt. Ideo sunt nunc beatiores in spe, ceteris paribus: quod addo, quia non est arbitrandum quod aliquis præter Apostolos, qui Christum non vidit, et credidit, sit simpliciter beatior Thoma, quamvis quantum ad aliquid ei præferatur.
Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc. Hoc intelligi potest, tam de signis quibus Christus se resurrexisse probavit, quorum multa omisit Joannes, et aliqua illorum alii Evangelistæ scripserunt, quam de ceteris miraculis quæ operatus est ante passionem coram discipulis, quorum pauca scribit Joannes; alii autem Evangelistæ multa illorum describunt signorum. Singuli tamen et omnes aliqua omiserunt, tam de doctrina quam de miraculis Salvatoris. In quo patet insufficientia Scripturæ Evangelistarum per comparationem ad eminentiam operum documentorumque Christi, quæ a nullo mortalium plene possunt describi, secundum doctores.
Hœc autem scripta sunt, ut credatis fide per dilectionem operante, quia Jesus est Christus Filius Dei naturalis ac unicus.35 Per supernaturalia enim opera sua ostendit Jesus se esse Filium Dei: ideo talia scripta sunt, ut qui ea non vidimus, audiendo seu legendo credamus quod Jesus sit Filius Dei. Potius quoque ait Evangelista, Ut credatis quia Jesus est Filius Dei, quam, Filius Virginis, quoniam principalis sua intentio in descriptione hujus evangelii, fuit ostendere Christi divinitatem atque divinam generationem, quia de Christi humanitate et generatione ejus materna, alii Evangelistæ satis scripserunt.
Et ut credentes, vitam habeatis gratiæ in præsenti, et vitam gloriæ in futuro. Cognitio enim fidei ordinatur finaliter ad vitam æternam, quæ est visio Dei per speciem. Unde Petrus: Videntes, inquit, exsultabitis lætitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestræ salutem, fructum animarum vestrarum.36 Itaque, Vitam habeatis in nomine ejus, id est virtute et gratia Christi, vel in ipso Christo, tanquam in causa et objecto beatitudinis nostræ, quia non est aliud nomen datum hominibus sub cœlo, in quo oporteat nos salvos fieri.37
Footnotes
-
Luc. XXIV, 34; ↩
-
I Cor. XV, 5. ↩
-
Marc. XVI, 9. ↩
-
Matth. XXVIII, 9. ↩
-
Luc. XXIV, 13 et seq. ↩
-
Luc. xxiv, 33. ↩
-
Ibid. 33-35. ↩
-
Matth. v, 9. ↩
-
II Cor. vii, 10. ↩
-
Hebr. xii, 14. ↩
-
Marc. xxiv, 30, 31. ↩
-
Marc. xxii, 27. ↩
-
Ibid. 12. ↩
-
Luc. xxiv, 9. ↩
-
Matth. x, 28. ↩
-
Matth. x, 16. ↩
-
Joann. xiv, 27. ↩
-
Joann. x, 5. ↩
-
Luc. xxiv, 36. ↩
-
Luc. xxiv, 39. ↩
-
Luc. xxxvi, 36 et seq. ↩
-
Apoc. xix, 16. ↩
-
Matth. xix, 27. ↩
-
Luc. xxiv, 37. ↩
-
Rom. xiii, 1. ↩
-
Ibid. 1, 24. ↩
-
I Cor. xiv, 40. ↩
-
Sap. viii, 1. ↩
-
II Cor. xiii, 10. ↩
-
Matth. xvi, 19. ↩
-
Matth. XVI, 21; XVII, 22; XX, 19. ↩
-
Rom. x, 10. ↩
-
Joann. x, 30. ↩
-
1 Petr. 1, 8. ↩
-
Galat. v, 6. ↩
-
1 Petr. i, 8. ↩
-
Act. iv, 12. ↩
Chapter 49 of 51