Articulus 1
DE PERSONA, TEMPORE ET ORIGINE SANCTI JOB; ET QUIS SIT AUCTOR LIBRI HUJUS.
DE persona et tempore atque origine sancti Job, quantum ad multa, non videtur magna certitudo faciliter posse haberi, præsertim quum sancti catholicique doctores inde variis modis inveniantur locuti. Primo igitur perscrutandum, quis fuerit iste Job, et de ejus origine. Itaque Augustinus, Ambrosius, Gregorius, et multi expositores sequentes Doctores illos præcipuos, concorditer dicunt, quod fuit natione Idumæus, de semine Esau natus. Dicit enim Augustinus super illud Genesis, Mortuus est autem Balac*, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra. Quod autem per hunc Jobab S. Gregorius intelligat Job, apertissime constat ex his, quæ primo Moralium super Job scribit statim post prologum. Ambrosius quoque super epistolam ad Romanos idem insinuat. Albertus etiam hic scribit, quod ante fuit ei nomen Jobab, eratque filius cujusdam Zaræ, qui fuit filius filii Esau, de quadam matre nomine Bosra natus, ita quod quintus fuit ab Esau, vel quartus secundum alium modum; sextus autem aut septimus ab Abraham. Et dicitur rex fuisse terræ illius, et rex secundus: nam ante eum regnavit Balac; post eum regnavit Husam. Hucusque Albertus.*
Porro de hac materia plenius loquitur Augustinus octavodecimo de Civitate Dei, capitulo 47, dicens: Nec ipsos Judæos existimo audere contendere, id est contentiose asserere, neminem pertinuisse ad Deum præter Israelitas, ex quo, id est ab eo tempore, quo propago Israel, id est generatio Jacob seu procreatio filiorum ejus, esse cœpit. Populus enim revera, qui proprie Dei populus diceretur, nullus alius fuit, videlicet quam Israelitæ.1 Homines autem quosdam non terrena, sed cœlesti societate ad veros Israelitas supernæ cives patriæ pertinentes, etiam in aliis gentibus fuisse, negare non possunt.23 Quod si negent, facile convincuntur de sancto et mirabili viro Job, qui nec indigena, id est inde natus, puta ex Jacob seu Israel, nec proselytus, id est advena, populi Israel fuit; sed ex gente Idumææ genus ducens, ibi ortus, ibi et mortuus est.
Sed de hac re beatus Hieronymus aliter sentit, libro de Hebraicis quæstionibus super Genesim, dicens, quod Job descendit de Nachor fratre Abrahæ.4 Legitur quippe in Genesi, quod Melcha genuit viro suo, videlicet Nachor, octo filios, quorum primus vocatus est Hus, secundus Buz. Dicit ergo Hieronymus, quod Job ortus sit de Nachor per primogenitum ejus nomine Hus, a quo terra illa dicitur Hus nominata, ita quod Hus est nomen viri et terræ. Unde in principio hujus voluminis scriptum est: Vir erat in terra Hus, nomine5
Job xxxii, 6.
Job. Præterea, de secundo filio Nachor, id est de ipso Buz, dicit Hieronymus descendisse ipsum Eliu, de quo infra fit mentio, qui cognominatur Buzites, tanquam de tribu Buz. Idem quoque dicunt Hebræi, quos Hieronymus in hac assertione secutus est. Sed et in Scholastica historia idem asseritur, cujus conscriptor etiam aperte testatur eos errare, qui dicunt ipsum Job de Esau descendisse. Unde posterioribus quibusdam videtur magis credendum Hieronymo et Hebræis, tanquam in talibus historiis ac genealogiis amplius certis.
Quidam etiam imaginantur Augustinum atque Ambrosium motos ad præfatam positionem ex similitudine nominum horum, Job et Jobab. Verumtamen hoc non reor; nec aliquis Doctorum istorum sublimium tangit istud motivum: nam debile esset. Sed potius arbitror motos eos ex translatione Septuaginta interpretum tunc famosa, quæ habet, Vir fuit in terra Ausitide: quæ terra fertur fuisse in finibus Idumææ atque Arabiæ. Quod autem Septuaginta ita transtulerunt, testatur quodam loco Hieronymus. Insuper in aliquibus bibliis, in fine libri Job, vel in fine secundi prologi Hieronymi super Job, additur: Fertur autem Job in terra habitasse Ausitide, et erat ei ante nomen Jobab, et erat quartus ab Esau, etc. Sed istud non est in Hebræo, secundum Hieronymum; nec sunt verba Hieronymi, sed alicujus forsan expositoris.
Job quo tempore videtur.6
Gen. xxxvi; I Par. 1, 35-54.
Nunc inquirendum, quo tempore fuerit sanctus Job. Circa quod scribit S. Augustinus octavodecimo de Civitate Dei, capitulo 47: Cujus (scilicet7 Job) tempora quamvis non inveniamus in chronicis, colligimus tamen ex libro ejus, quem pro sui merito Israelitæ in auctoritatem canonicam receperunt, tertia generatione posteriorem fuisse quam Israel, id est Jacob patriarcham, fratrem Esau. Ex quo videtur, quod secundum Augustinum Job fuit tertius seu quartus post Esau. Unde aliqui dicunt, quod fuit pronepos ejus, asserentes quod fuit filius Balac, filii Beor, filii Esau. Quibus obviare videtur, quod nec in Genesi, nec primo Paralipomenon, in quibus locis describitur generatio Esau, nec alibi in Scripturis legitur Beor fuisse immediatus filius Esau. Tamen primo Paralipomenon habetur, quod Bale, post quem regnavit Jobab, fuit filius Beor. Qui autem primo Paralipomenon Bale vocatur, in Genesi dicitur Balac, secundum expositores. Rursus prædictum est, quod Jobab fuit filius Zaræ.
I Par. 1, 44, 43.
Præterea, juxta prædicta sequi videtur, quod Job ante Moysen fuerit: quod et multi concedunt. Sed Gregorius, quem Glossa sequitur, contradicit, asserens sanctum Job fuisse tempore judicum populi Israel. Argumentum autem Gregorii est, quoniam in Genesi inter reges qui in Idumæa regnaverunt, antequam filii Israel regem habuerunt, Jobab annumeratur. Ex quo patet quod Gregorius præsupponit, per Jobab intelligi Job, et per tempus præcedens præsidentiam regum Israel, intelligi judicum tempus. Vult quoque Gregorius, quod Moyses spiritu prophetico loquebatur de dominio Jobab posterioris Moyse, secundum hanc positionem. Dicit enim Gregorius:
Gen. xxxvi, 33.
Quia in libro Geneseos Jobab de stirpe Esau descendisse, et Balac filio Beor in regnum successisse describitur; hunc beatum Job longe ante Moysis tempora exstitisse crediderunt, morem profecto sacri eloquii nescientes: quia in superioribus suis partibus solet breviter longe post secutura perstringere, quum studet ad alia subtilius enumeranda properare. Unde et illic Jobab, priusquam reges in Israel exsisterent, fuisse describitur. Nequaquam ergo exstitisse ante legem cognoscitur, qui Israeliticorum judicum tempore fuisse memoratur. Verumtamen argumentum istud non cogit. Quidam enim (ut etiam in Scholastica historia continetur) dicunt Moysen non describere reges Idumææ, nisi usque ad illum quem tempore suo ultimum cognoscere potuit. Per tempus quoque præcedens reges Israel, quorum primus exstitit Saul, non est necesse præcise intelligere tempus judicum, sed intelligi potest omne tempus duodecim tribuum usque ad Saul. Denique
Ibidem.
I Reg. x, 1; xi, 14, 15. ista determinatio temporis Job, procedit secundum eos qui dicunt eum de Esau descendisse, secundum modum præfatum.
Sed quia positio S. Hieronymi præinducta, multis probabilior apparet, scrutandum quo tempore sanctus Job secundum hanc fuerit viam. Sicut autem Hieronymus et Scholastica historia cum Hebræis dicunt Job descendisse de Nachor per Hus, et Eliu Buziten de eodem per Buz; sic dicunt Eliu istum, esse illum qui in libro Numerorum Balaam nuncupatur, quem Balac rex advocavit.8 Quo dato, sequetur quod Job et Moyses contemporanei fuerint.9 Eliu enim disputavit cum Job, et idem Eliu seu Balaam circa finem vitæ Moysis fuit occisus a filiis Israel ante Moysis obitum, ut patet in Numeris.10 Constat etiam ex infra scriptis, quod Eliu quando contra Job disputavit, satis juvenis fuit.11 Quot vero post hoc fluxerint anni ante interfectionem ipsius, non constat; et si non multi anni illi fuisse putentur, posset fortasse positio ista cum Gregorio aliqualiter concordari. Job namque post disputationem curationemque suam vixit annis centum et quadraginta, ut infra patet.12 Post mortem vero Moysis usque ad judiciariam præsidentiam Othoniel primi judicis Israel, forte pauciores anni fuerunt. Othoniel enim tempore Moysis fuit, et filiam Caleb duxit uxorem statim post ingressum filiorum Israel in terram promissionis.1314 Imo, quia Job ante suam percussionem provectæ fuit ætatis, potuit fieri ut et tempore Moysis fuerit, et tempore alicujus judicum Israel.
Verumtamen omnibus hinc inde, quorum multa omitto, diligenter pensatis, de hac re nil certum esse opinor, quantum ad temporis determinationem. Unde S. Thomas in prologo expositionis suæ super Job, de prætactis difficultatibus se expediens atque pertransiens, ait : Quo autem tempore fuit Job, vel ex quibus gentibus duxit originem, et an ipse vel alius librum hunc scripserit, non est præsentis intentionis discutere. Præterea unum me movet, quia si tempore Moysis fuit, mirum apparet quod Deus de eo perhibuit, quod non fuit ei similis in terra;15 præsertim quum in Numeris loquens de Moyse ad Aaron et Mariam : Si fuerit, inquit, inter vos Propheta, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad eum. At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est. Ore enim ad os loquor ei; et palam, non per ænigmata et figuras, videt Deum.16 Rursus Moyses de se ipso testatur, quod mansuetus fuit præ cunctis habitatoribus terræ, videlicet temporis sui.17 Et tamen de Job Augustinus sic scribit octavodecimo de Civitate Dei : De divino sic laudatur eloquio, ut quod ad justitiam pietatemque attinet, nullus ei homo suorum temporum coæquetur. Verum ad solutionem multa possent excogitari : quæ transeo, et veritatem de incertis Deo sapientioribusque committo.
Nunc inquirendum quis sit auctor et scriptor libri præsentis.18 Quocirca dicit Gregorius : Alii Moysen, alii unum quemlibet ex Prophetis scriptorem hujus operis putant fuisse. Eos autem, qui dicunt Moysen ista descripsisse de Job tanquam de seniore et præcedente tempora Moysis, Gregorius affirmat errasse, eo quod dicat Job tempore judicum exstitisse ; magisque videtur Gregorio, quod ipsemet Job hunc edidit librum : Arbitrari, inquiens, verius possumus, quod idem beatus Job, qui certamina spiritualis pugnæ sustinuit, etiam consummatæ suæ victoriæ gesta narravit. Loquitur autem de se ipso quasi de alio juxta consuetudinem Scripturarum, quemadmodum et Joannes frequenter de se quasi de alio scribit, Discipulus quem diligebat Jesus. Albertus quoque hic ait :19 Secundum verissimam sententiam ipse Job ista descripsit, quæ tanto certius scivit quanto ea per experimenta cognovit. Verumtamen de hac re, secundum Gregorium, non est immoderantius contendendum. Etenim ait : Quis hæc scripserit, valde supervacue quæritur, quum tamen auctor libri Spiritus Sanctus fideliter teneatur. Ipse igitur scripsit, qui scribenda dictavit ac inspiravit, videlicet Spiritus Sanctus, qui per scribentis hominis vocem, imitanda sancti Job facta nobis transmisit.20212223 Si magni cujusdam viri susceptis epistolis legeremus verba, sed quo calamo scripta essent inquireremus, ridiculum esset.
Footnotes
-
Lev.xx, 26; ↩
-
Deut.vii, 6; xiv, 2; xxvi, 18. ↩
-
Num.xxvii, 17; ↩
-
Gen. xxii, 20-23. ↩
-
Gen. xxxvi, 13. ↩
-
Job quo tempore vixerit. ↩
-
Job 1, 1. ↩
-
Num. xxi, 5. ↩
-
Job xxxi-xxxvii. ↩
-
Num. xxxi, 8. ↩
-
Job xxxi, 6. ↩
-
Job xlii, 16. ↩
-
Judic. 1, 13. ↩
-
Josue xv, 17; ↩
-
Job 1, 8. ↩
-
Num. xii, 6-8. ↩
-
Ibid. 3. ↩
-
Librum Job quis conscripserit. ↩
-
Joann. xiii, 23; xviii, 15; xix, 26, 27; xx, 2-4, 8. ↩
-
Job xxxii, 6. ↩
-
Job xxxii-xxxvii. ↩
-
Num. xxii, 5. ↩
-
Job i, 8. ↩
Chapter 3 of 72