Skip to the text

Articulus 7

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI SECUNDI : FACTUM EST AUTEM QUUM QUADAM DIE VENISSENT FILII DEI, ET STARENT CORAM DOMINO.

PAULATIM ad declarandum patientiam atque constantiam sancti Job, tentatio ejus succrescit et gravior fit. Contingit nempe sæpe, virum constantem temporalium opum ablationem æquanimiter ferre, tamen prolis suæ orbationem dolorosius quam oportet deflere. Alium autem constantiorem contingit utrumque istorum patienter perferre, qui nihilo minus propter proprii corporis amarissimam afflictionem ad impatientiam concitatur. Ut ergo beatus Job perfecte constans ac patiens comprobetur, inducitur præsens capitulum, recitans quomodo propriæ personæ tribulationem dirissimam tulerit patienter. Unde et Stoici asserebant, quod in sapientem non cadit perturbatio mentis, ut propter quodcumque perturbans in eventu rerum vel filiorum aut propriæ personæ, quidpiam indecens meditetur, dicat aut faciat. Hinc decuit Job probari in periculis propriæ personæ suæque famæ atque honoris: nam et fama præponenda est opibus, diffamiaque vitanda, in quantum est aliorum scandalizativa et Dei inhonorativa.

Factum est autem quum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venissetque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus, ut diceret Dominus ad Satan. Verba hæc præcedenti capitulo scripta sunt, tribusque præinductis articulis diffuse exposita; nec facilibus et præexpositis arbitror immorandum. Unde venis? Per hoc quod Dominus ait nunc ad Satan, Unde venis? implicite superbiam ejus præsumptionemque percutit, secundum Gregorium. Quasi Dominus dicat, Ecce nunc ab uno mortali homine vinceris, qui te contra Creatorem tuum erigere niteris. Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo? Totum ut supra, usque ibi. Et adhuc retinens innocentiam, id est cordis a culpa immunitatem, ita quod peccando nec sibi nec alteri intulit nocumentum sive injuriam, etiam inter tot flagella, et post tantam tribulationem. Nam et aliqui adversa, dum inferuntur, æquanimiter tolerant; sed eis finitis, ex sola eorum recordatione ad impatientiam inflammantur: quod ex superbia solet accidere. Talis autem non fuit Job. Unde nunc ultra præfatas ejus virtutes de innocentia quoque constanti commendatur, quam utique in prosperis gloriose servavit, gloriosius autem in adversis.

Tu autem commovisti me adversus eum. Æternus et invariabilis Deus, æternaliter uno modo se habens, in quo idem sunt, esse, posse et agere, seu essentia, potentia, actio, nihil de novo concipit aut vult, nec per quemquam ad aliquid agendum provocatur, accenditur aut movetur; sed ipse ex sua pietate loquitur in Scripturis more humano, nostræ condescendens capacitati, ut melius capiamus divina. Sicut ergo fertur irasci aut pœnitere, dum per modum irati aut pœnitentis se habet, ita nunc dicitur commoveri, quoniam instar commoti se habuit, dum ad instantiam Satanæ virum justum tradidit impio tribulandum. Unde secundum Albertum, quum dicitur, Commovisti me, anthropospathos est: ut sit sensus, Movisti, ut tuæ eum tentationi exponerem. Homines quippe ab aliquo commoveri dicuntur, dum propter illum quidpiam agunt. Invariabilitatem autem suam Deus fatetur, dicens: Ego Dominus, et non mutor.1

Ut affligerem, id est, a te affligi permitterem, eum frustra. Secundum Albertum et Thomam, quod ait, Frustra, non ad Dei, sed Satanæ intentionem refertur. Nam et Philosophus dicit: Deus et natura nil faciunt frustra. Deus etenim permisit Job tentari ad suæ patientiæ demonstrationem, gratiæ incrementum, meriti cumulum, atque ad nostram ædificationem: quod totum sic accidit, sicut Deus intendit. Satan vero tentavit, ut virum sanctum ad murmurationem blasphemiamque induceret: quod sortitus non est, imo oppositum accidit. Ideo ejus intentio est frustrata, id est fine intento privata: quia, ut dicitur secundo Physicorum, Frustra fit, quod finem intentum non obtinet, quemadmodum medicina ad quam non sequitur sanitas. Et in hoc differt a vano, quoniam vanum nec est ad finem, nec finem consequitur, ut motus digiti, quando propter nihil sine advertentia movetur. Porro opera hominis propter aliquid fiunt quinque modis, ut dicit Rabbi Moyses in tertia Collatione Ducis neutrorum. Aut enim fiunt propter bonum honestum, aut propter bonum delectabile, aut propter utile, aut propter ludum, et tunc consequuntur finem. Aut fiunt propter aliquid, et non consequuntur illud, et tunc fiunt frustra, ut quis vadit ad forum ut sumat pecuniam, quam si non acceperit, frustra ivit. Vana vero sunt, in quibus nihil intendit. In operibus autem Dei est honestum et delectabile ac utile, lusivum nihil: quia lusivus est mollis, ut dicitur septimo Ethicorum. Frustra non est, quia omnia refert ad se ipsum; nihilque vanum, quia in omnibus intendit se ipsum. Verba hæc sunt partim intricata et resolutionis egentia, quum et in Proverbiis increata Sapientia Unigenitus Patris dicat: Delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, ludens in orbe terrarum.2 Verumtamen Gregorius tangit, quomodo quod dicitur, Frustra, possit referri ad Deum, ut dicatur afflixisse sanctum Job frustra, quia sine ejus demerito, scilicet sine culpa, quæ solet esse communis causa percussionis humanæ.

B C Cui respondit Satan, et ait. Improbus et impudens calumniator semel repulsus ac victus, non cessat insidiari, volens adhuc probare quod Job patientiam non servavit ex Dei amore, sed amore privato, timens sibimetipsi, ne scilicet si murmuraret contra Deum, contingeret sibi sicut contigit filiis suis; sicque non propter Dei honorem, sed ob corporis sui vitam ac sanitatem servandam, fecit quæ bona apparuerunt, ita quod intentio ejus fuit semper obliqua et ad commodum corporale. Ideo Satan ait: Pellem pro pelle, id est, pellem seu corporis partem duriorem, exponit homo periculo pro pelle seu corporis sui parte teneriori ac cariori, ut manum pro oculi defensione. Vel sic: Pellem pro pelle, id est, corpus alterius permittet homo æquanimiter percuti, ut proprium corpus possit a cæde eruere: per hoc insinuans, quod Job filiorum suorum mortem patienter tulit, ne propria sua caro divinitus plagaretur. Et cuncta quæ habet homo, omnes videlicet opes, dabit pro anima sua, id est pro vita sua tuenda et conservanda. Libentius etenim exteriora amittit, quam propriam vitam, quum illa ordinentur ad corporalis vitæ sustentationem; quamvis quidam ex pertinacia malint occidi, quam sua alicui dare, dum per violentiam impetuntur, et sciunt se non posse resistere: quod (secundum Thomam) est vitiosum, quoniam minus bonum pro conservatione majoris boni est exponendum.

Alioqui, id est, si ut dico, non est, nec creditur mihi, mitte manum tuam, id est, potestatem exerce, et tange, id est, a me tangi desine, os ejus et carnem, id est, non solum circa superficiem corporis sui, sed usque ad interiora corporis distemperetur et torqueatur, et tunc videbis, in ipso effectu, quod nunc vides in te ipso. Deus enim quamvis a rebus notitiam nusquam accipiat, sed omnia in suæ æternæ sapientiæ conspiciat luce, sic tamen cognoscit res in se ipso, ut nihilo minus cognoscat eas in suis naturis atque effectibus, id est, in se ipso cognoscit, quando et quomodo res sunt in propriis exsistentiis ac naturis, et quando ita non sunt. Vel, Videbis, id est, alios scire videreque facies : juxta illud Dei ad Abraham, Nunc cognovi quod timeas Deum, et non peperceris filio tuo. Quod in faciem benedicat tibi, id est, palam maledicet. De istis, quia jam ante prolixe exposita sunt, transeo. Quod autem in Scripturis benedictio Dei hoc modo pro suo accipiatur contrario, constat ex eo quod tertio Regum Jezabel impiissima scripsit civibus Naboth, ut producerent contra eum testes, dicentes : Benedixit Naboth C Deo et regi.

Dixit ergo Dominus ad Satan, ut ejus falsitatem ostenderet, et sancti Job declararet virtutes, præmiumque augeret : Ecce in manu tua est, id est, potestati tuæ eum trado tentandum et affligendum in corpore infra mortem. Non enim servos suos Dominus omnino tradit Satanæ voluntati ac potestati tentandos, sed secundum mensuram decentem ac complacentem sibi. Verumtamen animam illius serva, id est, animalem seu corporalem ipsius vitam non præsumas exstinguere : quod utique, visa patientia Job, Satan fecisset, si permissus fuisset. Rabbi Moyses autem, quod dicitur, Animam illius serva, exponit de eo quod manet post mortem. Sed quia id immortificabile est, prior expositio aptior judicatur : nisi forte intelligatur de morte peccati, ut sit sensus, Animam illius serva, id est, ad peccatum eam non induces. Unde Gregorius ait : Servare Satan dicitur, irrumpere non audere. Sicut enim Deus inducere nos in tentationem dicitur, si nos induci ab adversario patiatur; sic Satan servare animam dicitur, quum hanc tentando superare prohibetur. Itaque, sicut Deus asseritur reprobos indurare et excæcare, non quod indurationis directe sit causa, sed quia non removet eam, faciendo ejus oppositum; sic Satan animam a morte peccati servare nunc fertur, non quod conservationem in bono efficiat, sed quia ejus oppositum inferre nequibit. Sicque expositio Rabbi Moysis erit subtilis, intelligendo per animam usum rationis, ut scilicet Dominus innuat afflictionem non esse tantam debere, quod rationis tolleret usum. Sic quoque, ut recitat Lyra, Rabbi Salomon interpretatur.

Egressus igitur Satan a facie Domini : quod supra expositum est; percussit Job ulcere pessimo, id est pœnalissimo et (ut quidam dicunt) incurabili : quod non apparet, si paulo ante per animam vita corporalis ac animalis intelligatur. Sic enim hoc ulcus mortem naturaliter intulisset, quod Dominus prohibuit Satan : nisi quis dicat, quod Dominus prohibuit ne eum subito vel in brevi necaret. Aliqui enim incurabiles morbi satis diu stant simul cum vita. A planta pedis usque ad verticem ejus, scilicet capitis, ita quod toto fuit corpore ulcerosus. Potuit dici de Job illud Isaiæ : planta pedis usque ad verticem capitis, non est in eo sanitas; vulnus, et livor, et plaga tumens. Unde hoc loco singulare ponitur pro plurali, scilicet ulcus pro innumerabilibus pene ulceribus, sicut in Psalmo, Dixit, et venit locusta; in Exodo quoque scribitur, Venit musca gravissima. Dicit autem Albertus : Ulcus calido interiori et humido putrescente, in fontes membrorum ebulliens, lepra est, ut dicit Galenus : quod pessimum dicitur, quia ex corruptione omnium generatur humorum. Puto tamen, inquit, quod fuit herpestiomenus. Ille namque corrodit carnem et ossa, secundum Galenum. Gregorius quoque ait : Duobus modis flagella pensanda sunt, scilicet qualia sint et quanta, id est quam multa et quam gravia. Sæ-

Joann. xii, 40; II Cor. iv, 4.

Is. 1, 6.

Ps. civ, 34.

Exod. viii, 24.

Gen. xxii, 2.

II Reg. xxi, 10. pe enim si multa sunt, levigantur, si non sint gravia; et rursus levigantur, si quum sint gravia, non sint multa. Ad insinuandum ergo acerbissimam sancti Job afflictionem, dicitur percussus ulcere pessimo, quoad qualitatem; et a calcaneo usque ad verticem, quoad quantitatem, ita quod flagella ejus fuerunt multitudine et magnitudine præacerba.

Qui testa, id est fragmento fictilis vasis, saniem radebat, id est, scatentes ex vulneribus humores dure deposuit, ita quod magis abrasit quam tersit; sedens in sterquilinio. Solent ægrotantibus remedia lenitiva exterius adhiberi, molliaque stramenta supponi, et loca amœna ac suaves odores his provideri: quorum nullo, sed eorum contrariis usus est Job, scilicet testa et fœtido loco. Quod secundum Thomam et alios, dupliciter contingere potuit. Vel quia Job fuit omnino depauperatus, cunctis suis exterioribus bonis ei ablatis. Illa enim Dominus dedit Satanæ potestati. Vel quia Job sponte auxit sibi dolorem, seque ultra necessitatem humiliavit ad patientiæ demonstrationem, et ut misericordiam Dei citius impetraret: sicut et David fugiens Absalonem, nudis pedibus flens incessit, et maledictiones atque injurias Semei patientissime tulit, ut secundo Regum libro legitur.3 Et apparet quibusdam, quod primum istorum sit satis probabile. Potius autem reor secundum verius esse, tum quoniam scriptum non est quod utensilia domus Job fuerunt ablata, aut domus ejus combusta; nec potuit tanta ei esse pauperitas, quin alium locum faciliter invenisset quam sterquiliniosum, aptius quoque instrumentum mundandi quam testam; nec verisimile, quod vir tantæ bonitatis fuerit a suis cognatis ac vicinis, in quorum medio habitavit, ita contemptus, quin ei in mutuatione lecti et similium necessariorum libenter succurrissent. Ex maxima ergo sui ipsius humiliatione, contemptu, patientia, devotione hæc fecit. Et secundum Albertum, manum percutientis adjuvit, ne mollibus utens, levius ferret, et sub manu disciplinantis sedit immobilis in loco fœtido et immundo.

Hinc dicit Gregorius: Hoc facto patenter ostenditur, corpus suum quomodo sibi sanum Job subdidit, quod et percussum sic despiciens curavit; quam ille mollitiem suæ sanæ carni concessit, qui non vestem, non digitos, sed testam etiam vulneribus admovit. Iterum ait: Intueri libet quid est quod omnipotens Deus, quos sibi tam caros in æternum conspicit, tam vehementer quasi despiciens affligit. Ecce dum beati Job vulnera cruciatusque considero, repente mentis oculos ad Joannem Baptistam reduco; et non sine gravissima admiratione perpendo, quod ille in utero matris Spiritu Sancto impletus, sponsi amicus4, quo inter natos mulierum major nemo surrexit5, propheta et plus quam propheta, ab iniquis in carcerem mittitur, et pro puellæ saltatu6 capite truncatur, ac tantæ virtutis vir pro risu turpium moritur, et pro temulenti verbis in præmium saltationis occiditur.78 Quid est quod omnipotens Deus sic vehementer in hoc sæculo despicit, quos sic sublimiter ante sæcula elegit, nisi hoc quod pietati fidelium patet, quoniam sic eos premit in infimis, quia videt quomodo remuneret in summis, et foras usque ad despecta dejicit, quia intus usque ad incomprehensibilia perducit? Quid ergo illic passuri sunt quos reprobat, si hic sic cruciat quos amat?

Dixit autem illi uxor sua: quam Satan vivam reliquit, ut per eam sanctum virum tentaret, sciens quomodo viri soleant uxoribus decipi: non enim videtur quin licentiam habuit auferendi uxorem, quemadmodum filios. Adhuc permanes in simplicitate tua? quasi dicat: Mirum est quod tot adversitatibus pressus, nondum intelligis quod simplicitas tua fuit inanis, et quod infructuosum fuit tibi simpliciter vivere. Mulier ista fuit de numero hominum imperfectorum, qui quum cernunt bonis in sæculo isto evenire adversa, malisque prospera, scandalizantur et putant inutile esse servire Deo, quasi in præsenti vita esset retributio ultimata. Contra quos Dominus ait per Malachiam: Invaluerunt super me verba vestra; et dixistis, Vanus est qui servit Domino. Et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus, et ambulavimus tristes coram Domino? Ergo nunc beatos decimus arrogantes, siquidem ædificati sunt.9 Benedic Deo, et morere. Non consulendo, sed deridendo hoc dicit. Quasi pronuntiet: Si amplius benedixeris et gratias egeris Deo post istam adversitatem, sicut jam ante benedixisti ei post filiorum tuorum mortem, nil restat nisi ut tua augeatur afflictio, et discedas: quasi diceret, Si per oppositum malediceres Deo, viveres, et bene tibi succederet, sicut et aliis fraudulentis. Vel ex impatientia dicit hoc, ut sit sensus: Quia benedicente te Deo, tot tibi contigerunt adversa, maledic ei, et morere, quia in tanta miseria melior tibi est mors quam vita. Sicque ad desperationem ac blasphemiam provocavit.

Qui ait ad illam, instructive, quoniam vir tenetur uxori correctionem et instructionem: Quasi una de stultis mulieribus locuta es, quia contra veram sapientiam sunt quæ dicis: et, Quasi, dicit hic veritatem, non similitudinem tantum. Nec ait absolute, Quasi una de mulieribus, ne vitium sexui imputetur. Nec etiam dicit, Quasi una de malis mulieribus, sed, Quasi una de stultis, ut iniquitas ejus per stultitiam quodammodo allevietur: nam et mulier hæc ex subita tentatione, animi instabilitate, feminea commotione ac rationis debilitate magis quam ex malitia videtur peccasse. Et quoniam uxor hæc non tam viro, quam divinæ providentiæ derogavit, sanctus Job Dei injuriam dissimulare non quivit, nec debuit: quoniam teste Chrysostomo, quamvis pium sit propriam injuriam æquanimiter ferre, tamen Dei injuriam impium est sustinere. Deinde contra stultitiam instruit eam. Si, pro Quia, bona suscepimus de manu Domini, id est opulentiam rerum, prolis fecunditatem, corporis sanitatem, et quidquid habemus ac sumus, et præsertim dona gratiæ in exhibitione, donaque gloriæ in promissione; mala pœnalia, id est adversa, quare non sustineamus? id est, cur ea patienter ferre non debemus? tanquam dicat: Imo debemus ea cum patientia tolerare, eo quod omnia nostra bona sint Dei dona, qui sicut sponte ac misericorditer dedit, sic libere ac juste tollere sua potest; nec nostrum est murmurare, sed in omnibus regia via incedere, ut nec prosperis inaniter erigamur, neque adversis enerviter deprimamur: quemadmodum ad Philippenses scribit Apostolus, Scio humiliari, scio et abundare. Propter quod dicit Gregorius: Magna consolatio tribulationis est, si quum adversa patimur, Dei dona ad memoriam revocemus.10 Hinc namque in Ecclesiastico scriptum est: In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum.

In omnibus his non peccavit Job labiis suis : quia nec loquenda tacuit, nec tacenda expressit.11 Nos autem duobus modis labiis nostris peccamus, videlicet vel injusta dicendo, aut justa tacendo.

Patet itaque ex inductis, quod undique tribulatio Job augetur. Nam ægris atque afflictis solent verba consolatoria pro relevamine dici: pro quo ipsi Job verba derisoria, invectiva et increpatoria sunt prolata, non solum a conjuge, sed a tribus quoque præcipuis suis amicis, et deinceps a quarto: per quos Satan tentat eum per derogationem honoris. Imponebant etenim sancto Job multiplicem culpam, sicut patebit.

Igitur audientes tres amici Job omne malum pœnæ, quod accidisset ei: tanta namque tanti viri adversitas, tam inaudita atque insolita, velociter undique vulgabatur; venerunt singuli de loco suo. Multos autem habuit Job amicos, sed isti ampliori, imo et specialissima amicitia fuerant ei conjuncti, sicut ex facto ostensum est. Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Isti tres viri, reges vocantur in libro Tobiæ, quo legitur:12 Sicut beato Job insultabant reges, ita Tobiæ parentes et cognati ejus. Ambrosius quoque in libro de Officiis, nominat eos reges. Illis quippe temporibus reges quidem non erant tot urbibus, locis seu villis præsidentes, ut modo communiter, prout ex libro Josue constat. Siquidem filii Israel in terra Chanaan occiderunt triginta unum reges.13 Unde et viri hi tres a suis urbibus seu terris cognomina sortiuntur.

Condixerant enim sibi, ut pariter venientes, visitarent eum et consolarentur. Et puto, quod non sine magna et condecenti familia advenerunt. In hoc autem condictu et visitatione hac ostenderunt se veros amicos, quia amicum suum in necessitate, afflictione, inopia non reliquerunt: unde et simul venerunt, ut gravissime afflictum abundantius pariter consolarentur.14 Hinc in Ecclesiastico habetur: Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas ei te ipsum: est enim amicus secundum tempus suum, et non permanet in die tribulationis. Et alibi: In tristitia viri amicus agnitus est.15 Denique amici præsentia et adspectus consolatorii sunt, et amicorum compassio consolativa est: quia per hanc adversitas, quæ est velut onus grave, levius fertur. Et quoniam delectabilissimum est sumere experimentum de amicitia alicujus, quod potissime accipitur ex compassione in adversis; idcirco compassio in quantum de consolatione adducit, tantum de afflictione dirimit: tristitia namque ex admixtione delectationis alleviatur. Propter quod Ecclesiasticus ait: Amicus fidelis, protectio fortis; qui invenit illum, invenit thesaurum. Amicus fidelis, medicamentum vitæ et immortalitatis.16

Quumque elevassent oculos procul, id est a tanta distantia, qua homo potest determinate per visum cognosci, non cognoverunt eum, per visum, propter maximam sui corporis ac vestitus et pristinæ dispositionis immutationem. Verumtamen aliunde, scilicet ex relatu, sciverunt quod ipse esset qui ita sedebat: aliter non fecissent quod subditur. Et exclamantes, præ compassionis vehementia, ploraverunt, scissisque vestibus, ad mœroris indicium, et ut nudato congruerent, sparserunt pulverem super caput suum in cœlum, id est, pulverem in aerem projiciebant, et capitibus superposuerunt, a Deo cœli consolationem poscentes, et suum affectum atque effectum affectui effectuique amici afflicti fideliter conformantes, cum humiliato et dejecto se humiliantes ac dejicientes, et malum ipsius quasi proprium æstimantes, ut amicitia vera requirit, quia et hoc præsertim lenit afflicti dolorem, dicente Gregorio: Ordo consolationis est, ut quum volumus quempiam afflictum a mœrore suspendere, studeamus prius mœrendo ejus luctui concordare. Dolentem namque non potest consolari, qui non concordat dolori: quia eo ipso quo a mœrentis dolore discrepat, minus ab illo recipitur, a quo mentis qualitate separatur. Neque enim ferrum ferro conjungitur, si non utrumque exustione ignis liquetur.

Et sederunt cum eo in terra: quod magnæ exstitit humilitatis; septem diebus et septem noctibus: quod magnæ fuit longanimitatis. Porro Gregorius relinquit sub dubio, an toto tempore hoc continue manserint secum, an frequenter visitaverint eum infra hos dies. Thomas vero aliique communiter dicunt, quod non continue ibi secum fuerunt, sed congruentibus horis. Verumtamen considerata magnitudine dilectionis eorum ad Job, et quomodo in aliis conformaverunt se ei, potius arbitror cum Gregorio dubitandum, quam incaute quid proferendum. Et nemo ex illis loquebatur, infra hoc tempus, verbum quodcumque: quum tamen amicis aspera passis soleant ab amicis eorum blanda et consolatoria dici pro relevamine pœnæ suæ. Videbant enim dolorem esse vehementem: unde putabant quod Job tristitia victus esset, et adversitatibus sic dejectus quod eorum consolationem non attenderet nec curaret. Vehementes equidem passiones rationem absorbere consueverunt. Unde quidam de morte suorum sic contristantur, quod consolationem nullam admittunt, sicut de Jacob in Genesi scribitur.17 Idcirco dixit Poeta:18

Quis matrem, nisi mentis inops, in funere nati Flere vetat ?

Verumtamen in Job ita non fuit, cujus perfectionem amici præfati non plene noverunt. Itaque viri isti manserunt sancto Job in principio veri amici. Hocque (ut tactum est) unum exstat remedium desolationis et pœnæ afflictorum, dum vident sibi mansisse amicos fideles : qui inter exteriora hominis bona computantur majora, juxta illud Ecclesiastici, Non est digna ponderatio auri vel argenti contra bonitatem fidei amici fidelis.19

Footnotes

  1. Malach. III, 6. ↩

  2. Prov. VIII, 30, 31. ↩

  3. II Reg. xv, 30; XVI, 5-13. ↩

  4. Joann. III, 29; ↩

  5. Matth. XI, 11; ↩

  6. Marc. VI, 17, 21-28. ↩

  7. Luc. VII, 26; ↩

  8. Luc. I, 15, 41; ↩

  9. Malach. III, 13-15. ↩

  10. Philipp. IV, 12. ↩

  11. Eccli. XI, 27. ↩

  12. Tob. II, 15. ↩

  13. Josue xii, 9-24. ↩

  14. Eccl. vi, 7, 8. ↩

  15. Eccli. xii, 9. ↩

  16. Eccli. vi, 14, 16. ↩

  17. Gen. xxxvii, 5. ↩

  18. Eccli. vi, 7, 8. ↩

  19. Eccl. vi, 15. ↩

Chapter 9 of 72