Skip to the text

Articulus 8

DE SPIRITUALI SEU MYSTICO EJUSDEM CAPITULI SECUNDI INTELLECTU.

MYSTICUS seu spiritualis sacræ sensus Scripturæ, triplex consistit, videlicet allegoricus, tropologicus, anagogicus.1 Allegorice autem interpretando præsens capitulum, hoc est de Christo, expositio ex præcedentis capituli allegorica expositione, pro maxima parte dependet ac patet. Quemadmodum enim Satan non tentavit Job sine Dei licentia ac permissu, ita nec Christum in carne mortali. Et sicut expetiit Job tentandum in propria persona, quum aliarum rerum sublationem patienter tulisset;2 ita quum Christum nec in tentatione in deserto incepta, nec postea vincere potuisset, nec eum esse Dei Filium ac Messiam pro certo novisset, tandem sanctissimam ac fructuosissimam ejus in hoc sæculo conversationem non ferens, expetiit ut eum in proprio corpore suo per iniquos homines vulnerare ac persequi sineretur : quod et concessum est. Nam Evangelista ait, quod diabolus misit in cor Judæ Iscariotis, ut traderet eum.34 Christus quoque passione instante, Venit, inquit, ad me princeps mundi, et in me non habet quidquam.5 Sed et iterum ait Judæis :6 Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis perficere me occidendo. Rursusque trina Christi tentatione descripta, in deserto inchoata, Lucas adjecit :7 Consummata omni tentatione, diabolus recessit ab eo usque ad tempus :8 quo innuit quod postea rediit, non utique sine licentia permissioneque Dei. Ex his magna ex parte patescit, quomodo præsens capitulum competat Christo. Aliqua tamen difficiliora tangenda sunt.

Ait itaque Deus ad Satan : Commovisti me adversus eum. Secundum Gregorium, per hoc Satan commovit Patrem adversus Christum, quod Satan in paradiso induxit primum hominem ad peccatum, pro cujus expiatione Deus Pater Christum Filium suum tentari atque occidi permisit. Verumtamen sicut præcedenti capitulo istud expositum est de Job, ita de Christo potest exponi, ut Pater loquens more humano dicat se a Satan commotum ad affligendum Christum, in quantum hoc ex rationabili causa permisit ad expetitionem Satan ; et quod ait, Adversus eum, non denotat discordiam aliquam inter Patrem et Filium, sicut nec inter Deum et Job, sed quod permissio ista fuit afflictiva ipsius Christi, in quantum per eam diabolus incitavit Judæos ad Christi persecutionem. Ut affligerem, id est, a Judæis membris atque satellitibus tuis, o Satan, affligi permitterem, eum frustra, id est sine ipsius culpa, quia peccatum non fecit;9 vel, frustra, quoad tuam intentionem, quia persequendo in eo nil profecisti, sed potius defecisti, sicut expositum est plenius præcedenti articulo.10111213 Ad istud allegat Gregorius, quod in libro Sapientiæ dicitur Deo : Quum sis justus, juste omnia disponis ; eum quoque qui non debet puniri, condemnas.14 Christus enim puniri pro se ipso non debuit. Pater ergo quum sit justus, omnia juste disponit : quia per hoc cuncta justificat, quod eum qui sine peccato est, pro peccatoribus morti tradidit.

Respondit Satan : Pellem pro pelle, etc. His verbis, juxta interpretationem præhabitam, Satan vult dicere, quod licet Christus de aliorum dejectione atque periculo per impatientiam victus non sit, vinceretur tamen per eam, si in proprio corpore usque ad ossa percuteretur, æstimans quod purus fuisset homo et Propheta dumtaxat, non etiam Dominus Prophetarum omniumque Salvator. Alioqui mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, id est, flagellari eum permitte usque ad interiora. Hæc Satan quum per se fieri petiit, desiderans dixit ; per membra sua hæc, id est, per Judæos incredulos, verbis ac desideriis intulit : sicque permissionem persequendi Christum usque ad crucis patibulum postulavit. Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce in manu tua est, id est, permitto ut tua suggestione per tua membra eum affligas, flagelles, occidas. Proprio enim Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum, ut dicit Apostolus.15 Ideo in Isaia ait : Propter scelus populi mei percussi eum. Verumtamen animam illius serva, id est, animæ ejus nequaquam nocebis, nec per passionis acerbitatem rationis in ea judicium obrues : juxta illud in Psalmo, Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.16 Unde quod ait, Animam illius serva, intelligendum est potius præn­untiative quam prohibitive : quia etsi Pater tunc non prohibuisset, non tamen Satan Christi animam ad culpam unquam inducere valuisset.

Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, id est, Christum gravissime vulnerari ac percuti procuravit in die Parasceves per totum corpus ipsius sanctissimum, ita ut dicat percussus : O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor similis sicut dolor meus. Dixerunt enim iniqui : Morte turpissima condemnemus eum. Qui testa saniem radebat : quoniam tempore passionis sæpe proprio digito igne passionis instar testæ intus siccato atque durato, sputa et sanguinem defluentem ex oculis suis detersit. Porro, secundum Gregorium, testa saniem radebat, id est, peccatum generis humani carne sua delevit : quæ caro in passione velut testa induruit. Sedens in sterquilinio, id est in loco Calvariæ sordido, antequam cruci affigeretur.17

Dixit autem illi uxor sua, id est Synagoga, aliquando Dei sponsa, sed tunc facta adultera, diabolo consentiens et commixta : Adhuc permanes in simplicitate, id est stoliditate tua ?18 prout simplicitas perspicacitati intellectus opponitur. Putabat equidem perfida Synagoga, quod Jesus ex insipientia fateretur se Christum Deique Filium. Benedic Deo, negando te Filium ejus. Quasi dicat : Injuriam Deo fecisti, te ejus Filium perhibendo; nunc ergo da gloriam ei, et abnega quod dixisti. Et morere, ne alios deinceps decipias, id est, penitus pereas. Qui ait ad illam : Quasi una de stultis mulieribus locuta es. Sic Christus increpavit Synagogam, dicendo : Si dixero quia non novi Deum, ero vobis similis, mendax.19 Et item quum caperetur : Tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me ; quotidie apud vos eram in templo docens, et non me tenuistis. Sed hæc est hora vestra et potestas tenebrarum.202122 Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Hoc Christus loquitur ex parte naturæ assumptæ, quam Deus omni creaturæ præfecit, quemadmodum in Joanne scriptum est : Sciens Jesus quia omnia dedit ei Pater in manus.23 Et alibi : Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Vult itaque dicere : Quum Pater mihi omnia subjecerit, meamque humanitatem Verbo æterno unierit, cur pro hominibus mori non debeam, pro quorum salute recuperanda, Pater tot bona mihi secundum assumptam humanitatem donavit?242526272829 Non ergo propter pœnarum acerbitatem a bona simplicitate mea recedere debeo, ut Christum Deique Filium esse me negem, o insipiens Synagoga.

Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei. Quidam per istos Job sancti amicos intelligendos putant hæreticos: quod licet in sequentibus stet, tamen hoc loco non multum apparet, præsertim quum hæretici non sint Christi amici, nec ei vere condoleant, neque se passioni ipsius vere conforment. Aptius itaque reor, per istos amicos hoc loco, in quo bona egisse scribuntur, intelligi Christianos, qui ex evangelica historia seu prædicatione Ecclesiæ audientes universa quæ pro ipsis Christus pertulerit, pariter statuunt et condicunt, ut ad loca sacra ubi dominicæ passionis commemoratio agitur, veniant, et Christi passionem, quasi præsentialiter fiat, oculis suæ mentis proponant; consolenturque Christum, confitendo ejus innocentiam et suas malitias, quod item non pro suis, sed pro eorum ista patiatur peccatis; eique gratias agant, et compassionem exhibeant cordialem. A longe quoque videntes imaginem ejus in cruce erectam, quasi ipsum in cruce videant elevatum, vestimenta sua mox scindant, id est, pristina opera vitiosa, quibus se impie operuerunt, prorsus abjiciant, pœnitendoque destruant, et præ compassione exclament ac plorent. Sed et super capita sua pulverem spargant, id est, cogitationes, affectiones, et actus humilitatis ac pœnitentiæ cruciformisque conversationis, suis superjaciant cordibus. Insuper sedeant secum, de se ipsis humilia sentiendo, a mundi inquietudinibus recedendo, meditationibus insistendo, septem diebus et septem noctibus, id est per omne tempus vitæ suæ in sæculo isto, omni videlicet die et nocte et congruentibus horis: septenario nempe universitas designatur. Nemo quoque loquitur ei verbum de non patiendo seu passione et morte vitanda, ne audiat quod Christus Petro passionis vitationem persuadenti locutus est: Vade retro me, Satana;30 non sapis quæ Dei sunt, sed quæ hominum.31

Præterea quæ de tropologico hujus capituli intellectu dici possent, videntur mihi ex dictis patere;32 congruitque brevitati studere. Cuilibet equidem justo quem Deus aliquando permisit tentari, nec desiit suffragari, sed vincere fecit, possunt prædicta secundum sensum de Job positum applicari. Videns etenim Satan aliquem divitiarum suarum ac omnium ad se pertinensium ablationem forti patientia ferre, atque in Dei reverentia permanere, petit a Domino ut permittat talem in propria persona infirmitatibus ac doloribus intime affici, præsumens quod talia sine impatientia et murmuratione non patietur; conceditque Dominus sic fieri. Porro vir justus et timoratus sciens Deum dixisse, Ego quos amo, arguo et castigo33, et quod multa graviora pati meruerit uno peccato mortali, quam sint cuncta mundi hujus supplicia, patientiam grata mente conservat, manumque juvat cædentis, et pro viribus, actibus pœnitentiæ se exercet, simul et illud Apostoli pensans: Quia si compatimur, et conregnabimus, et quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam patientibus dandam.3435 Itaque testa saniem radit, id est, pœnitentiali rigore ac justa districtione vitiorum suorum putredinem delet; sedens in sterquilinio, id est, in propriæ vilitatis vel immundæ vitæ prioris carnalis profunda consideratione quiescens, non in alto elationis ac vanitatis se ponens, sed cogitans, Quid superbit terra et cinis?36 Cur contra Deum insanit peccator? Cur vermis tam fragilis sibi quidquam nisi defectuositatem omnem adscribit?

Cui frequenter loquitur uxor sua, id est carnalis cognatio, aut sæcularis prudentia, seu passio appetitivæ potentiæ sensitivæ: Adhuc permanes in simplicitate tua? Carnales namque et sæculares passionatique animi motus, non intelligentes quæ Dei sunt, dum justo ac pœnitenti vident aut sentiunt adversa contingere, putant supervacuum esse virtutibus insudare, et concupiscentiis eligunt consentire, vanitatibusque vacare. Hanc sensualitatem carnalemque sensum et falsam prudentiam ratio increpet atque erudiat, dicens: Quasi una de stultis mulieribus locuta es. Stulti quippe non nisi præsentia ac apparentia solent attendere; sapientium vero est, oculos cordis ad futura dirigere, ad interiora convertere, æternis infigere. Si bona suscepimus de manu, id est liberalitate omnipotentiæ, Domini, mala quare non sustineamus?

Postremo, tres amici istius afflicti, qui audientes quæ passus sit, condicunt sibi ut pariter venientes consolentur et visitent eum, intelligi possunt triplex hominum status, vel triplex sapientia, utpote intellectus seu actualis intellectio legis tripartitæ, videlicet legis naturalis et scriptæ ac evangelicæ: quarum quælibet proponit remedia adversitatum consolativa, potissime intellectus evangelicæ legis, in qua quisque tanto prædicatur beatior, quanto propter Deum patienter afflictior. Isti amici exclamant, plorant, vestesque scindunt, et pulverem capiti superponunt, quoniam vires animæ sic agere faciunt juxta sensus prætactos. Postremo, isti amici intelligi queunt intellectus, affectus, memoria. Intellectus consolatur per sapientiam, futurique præmii considerationem, et intuendo quantus in æquanimi adversitatum tolerantia consistat profectus. Affectus seu ipse intellectivus appetitus, qui voluntas vocatur, consolatur per caritatem, jubens omnia patientissime ferri ex puro Dei amore, quoniam ei sic placet, et quoniam sæpe offendimus eum, atque ut Christo aliqualiter conformemur, in gratia quoque nunc et tandem in gloria concrescamus. Memoria seu vigor memorativus consolatur, ad mentem reducens quanta passus sit Christus, et omnes electi, qui frequenter quo suo Creatori cariores fuerunt, eo duriora perpessi sunt. Isti sunt interiores nostri amici, in quos dolor animæ nostræ redundat, residentque constanter cum ea, vestes suas scindentes, id est actiones sibi ante delectabiles penitus abhorrentes ac abjectantes: sed et pulverem sibi protinus superponunt, quia recordationibus, cogitatibus, affectibusque ad humilia et abjecta spectantibus simul intendunt; qui consolationem quoque interdum ad tempus suspendunt, horam congruam præstolantes, quousque consolationis mens fiat capacior.

Hæc de mysticis intellectibus tetigisse potius quam determinasse sufficiat. Gregorius autem mysteria spiritualis intelligentiæ prosequitur copiose, alios ponens sensus quam istos quos tetigi.

Footnotes

  1. Sensus allegoricus. ↩

  2. Matth. iv, 11. ↩

  3. Joh. xii, 1. ↩

  4. Joann. xiii, 2. ↩

  5. Matth. xiv, 1. ↩

  6. Matth. vii, 1. ↩

  7. Matth. iv, 13. ↩

  8. Luc. iv, 13. ↩

  9. I Petr. ii, 22. ↩

  10. Luc. viii, 44. ↩

  11. Luc. xiv, 30. ↩

  12. Matth. iv, passim. ↩

  13. Eccli. vi, 15. ↩

  14. Sap. xii, 15. ↩

  15. Rom. viii, 32. ↩

  16. Ps. lxxxviii, 23. ↩

  17. Ps. xxi, 16. ↩

  18. Is. liii, 8. ↩

  19. Joann. viii, 55. ↩

  20. Luc. xxii, 52, 53. ↩

  21. Luc. xxii, 52, 53. ↩

  22. Matth. xxvi, 55; ↩

  23. Joann. xiii, 3; ↩

  24. Matth. xi, 27; ↩

  25. Luc. x, 22. ↩

  26. Matth. x, 27; ↩

  27. Joann. xii, 3; ↩

  28. Joann. xii, 3. ↩

  29. Joann. xix, 1. ↩

  30. Matth. XVI, 23; ↩

  31. Marc. VIII, 33. ↩

  32. Sensus tropologicus. ↩

  33. Apoc. III, 19. ↩

  34. II Tim. II, 12; ↩

  35. Rom. VIII, 17, 18. ↩

  36. Eccl. x, 9. ↩

Chapter 10 of 72