Articulus 9
EXPOSITIO CAPITULI TERTII: POST HÆC APERUIT JOB OS SUUM, ET MALEDIXIT DIEI SUO.
ELUCIDANDUM modo capitulum, difficultatibus plenum est. Circa cujus expositionem doctores sancti et magni atque catholici satis diversimode scripsisse atque sensisse monstrantur: quorum in primis positiones compendiosius quo potero, referre intendo. Beatus ergo Gregorius, qui librum istum asserit ante se indiscussum fuisse, eumque præclare exponit litteraliter, quantum fieri posse existimat, allegorice quoque et tropologice, protestatur multa in libro hoc contineri, præsertim in isto capitulo, quæ ad litteram exponi nequeunt. Porro S. Thomas et quidam eum sequentes, exponi posse hæc dicunt ad litteram, litteraliterque exponunt. Alberti autem Magni expositio videtur hinc inde obscura, sicut patebit. Videtur demum sentire litteraliter posse ista exponi, quamvis expositionem hujusmodi non admodum lucide prosequatur.
Primo igitur ponenda sunt motiva Gregorii, ejusque interpretatio inducenda. Itaque ait in prologo primi voluminis super Job: Aliquando, ne intelligi juxta litteram debeant, ipsa se litteræ verba impugnant. Ait namque, Pereat dies in qua natus sum, etc., qui dies jam evolutus, stare non poterat: quomodo ergo hunc perire et involvi caligine optat? In exordio autem quarti libri Moralium, ubi verba hæc exponere incepit, ait: Ecce quod beatus Job diei suo maledixisse describitur. Si superficie tenus attenditur, quid his verbis reprehensibilius invenitur? Hinc refert, quod istud nullo modo de die sensibili dicitur, quia et multa secundum litteram impossibilia subsequuntur, ut quod ait, Dies illa vertatur in tenebras, et involvatur amaritudine. Sit nox illa solitaria. Exspectet lucem, etc. Multa quoque secundum Gregorium, impossibilitatem litteraliter continent et irrationabiliter sonant, imo videntur verba hominis non solum impatientis, sed insuper desperantis, sicut quum ait: Quare non in vulva mortuus sum? etc. Hinc infert Gregorius: Quia igitur verba hæc in superficie a ratione discordant, ipsa jam littera indicat, quod in eis sanctus vir juxta litteram nihil dicat. Ponenda ergo nunc est expositio S. Gregorii.
Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, et dixit: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est, Conceptus est homo. Solerter intuendum est quod dicitur, Post hæc, ut virtus rei quæ agitur, veraciter ex tempore sentiatur. Prius namque rerum ablatio, filiorum exstinctio, corporis læsio, persuasio conjugis, amicorum adventus, et quid egerunt, atque quod ibidem septem diebus sederunt, describitur; deinde subjungitur, Post hæc aperuit Job os suum, etc., ut ipso narrationis ordine perpendatur, quod maledictum nequaquam per impatientiam protulit. Si enim ira motus malediceret, auditis et illatis prædictis incommodis maledixisset; in quibus tamen gratias egit, conjugem increpavit, atque ad patientiam erudivit. Mente ergo quieta hæc dixit, qui tot Dei laudes etiam percussus pronuntiavit. Sciendum vero, quod secundum Scripturam maledictio duobus fit modis, scilicet bene, quando profertur zelo seu judicio justitiæ; et male, quando profertur livore vindictæ. Primo modo Dominus ait in Genesi:1 Maledicta terra in opere tuo. Et Dominus loquitur Abrahæ:2 Maledicam maledicentibus tibi. Hac specie maledicendi viri sancti utuntur, ut quum Petrus ait Simoni mago:3 Pecunia tua tecum sit in perditionem. Atque Elias quarto Regum quinquagenariis dixit: Si homo Dei sum, descendat ignis de cœlo, et consumat vos.4 Talis est etiam maledictio sancti Job; nec est ira commoti, sed doctrina tranquilli. Vidit quippe amicos flere, et cetera quæ scripta sunt, facere, et inspexit quod hi qui temporalia exquirebant, ex comparatione suæ mentis se temporali adversitate fractum crediderant. Perspexit, quod se transitoria afflictione percussum desperate non flerent, nisi mentem a spe incolumitatis internæ subtraherent: sicque dum erumpit [foras] in vocem doloris, [vulneratis intus] ostendit virtutem medicaminis, dicens:
Pereat dies in qua natus sum. Quid enim per diem nativitatis, nisi omne hoc tempus nostræ mortalitatis exprimitur? quod quamdiu nos in hac mortalitate tenet, æternitatis nobis incommutabilitas non apparet: quam qui desiderat, ægre diem suæ mortalitatis sustinet. Quid ergo est diei nativitatis maledicere, nisi aperte dicere, Dies mutabilitatis pereat, et lumen æternitatis erumpat? Sed quia perire dupliciter dicitur, primo, ut quod perit, omnino non sit, secundo, ut male sit; hoc, quod de die hoc subditur, Occupet eum caligo, et involvatur amaritudine, clare ostenditur quod dies perire optatur, non ut non sit, sed ut male sit: involvi enim amaritudine nequit, quod omnino non est. Tempus autem tandem omnino non erit, sicque peribit, ut prorsus non sit, sicut in Apocalypsi angelus ait: Quia tempus ultra non erit. Quem ergo vir sanctus nomine diei exprimere voluit, nisi apostatam spiritum, qui in vitali essentia etiam moriendo morte damnationis et culpæ subsistit? Qui optatur ut pereat, quatenus dignis retrusus suppliciis, etiam tentandi licentiam perdat.5 Qui antiquus hostis, dies est per naturam bene conditus, et prospera promittendo, atque in angelum lucis se transfigurando; sed nox est per demerita ad tenebras lapsus, et ad adversa perducendo ac animas obscurando. Job ergo in dolore proprio causam totius humani generis deflens, et nil speciale in speciali suo vulnere cogitans, reducat ad animum culpam originalem, et dicat: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est, Conceptus est homo. Ac si aperte dicat: Pereat spes ab apostata angelo illata, qua dixit, Eritis sicut dii: qui ex promissione divinitatis diem se simulans, noctem se exhibuit, lucem nobis nostræ immortalitatis obscurans.6 Quasi dicat: Pereat antiquus hostis, qui falsam lucem promissionis ostendit, et peccati tenebras contulit.
Dies illa vertatur in tenebras, id est, ab eis qui eam vere diem putabant aut putant, qualis sit, utpote tenebrosa et impia, cognoscatur. Quum enim dæmonem se in angelum lucis transfigurantem, angelum æstimamus, et ea quæ sub specie boni proponit, bona putamus, Satan et ejus tentatio quasi dies est nobis; quum vero cœlitus illustrati recte discernimus, et prava ac ficta qualia sint intuemur, dies in tenebras vertitur. Non requirat eum Deus desuper, id est, apostatam spiritum ad pœnitentiam ac salutem non revocet nec reducat. Quum enim Deus omnipotens duas ad cognoscendum se creaturas fecisset, angelicam et humanam, et utraque per superbiam corruisset, redemit humanam: quoniam carnem habens, in perpetratione culpæ aliquid de carnis habuit infirmitate, et quia non sua sed aliena malitia, scilicet dæmonis machinatione, peccavit:7 quorum nullum in apostata angelo fuit. Ideo Deus eum ad salutem non requisivit. Et non illustretur lumine gratiæ gratum facientis aut gloriæ; nec unquam lumen pristini status recipiat, quia hoc etiam non suasus amisit. Obscurent eum tenebræ cæcitatis et obstinationis, et umbra mortis, id est, æternæ oblivioni tradatur. Per umbram enim mortis designatur oblivio, quoniam sicut mors interimit vitam, ita oblivio exstinguit memoriam. Occupet eum caligo erroris, et involvatur amaritudine supplicii gehennalis.
Noctem illam, id est apostatam hunc vere teterrimum, tenebrosus turbo possideat, id est, ignis conflagrationis et tempestas, quæ in die judicii erit, pertrahant ad infernum. Scriptum est enim: Ignis in conspectu ejus, scilicet Christi judicis, exardescet, et in circuitu ejus tempestas valida.8 Non computetur in diebus anni, id est inter mentes quibus supernæ gratiæ prædicatio exhibetur, intelligendo per diem, mentem cui lux gratiæ communicatur; per annum, supernæ gratiæ prædicationem, sicut per Isaiam loquitur Christus: Spiritus Domini super me, ut prædicarem annum placabilem Domino.9 Nec numeretur in mensibus, id est inter particulares electorum Ecclesias, quæ catholicam unam constituunt.10 Sicut enim ex diebus fit mensis, sic ex pluribus Christi fidelibus resultat Ecclesia. Sit nox illa solitaria, id est, societate hominis, quem tentavit, atque angelico privetur consortio; nec laude digna: imo omni vituperio digna consistit, quæ quum ceciderit, non adjicit ut resurgat, et inconvertibiliter a Deo aversa est. Maledicant ei, id est zelo justitiæ, seu rationis judicio, qui maledicunt diei, id est angeli sancti, qui dæmoni diem se simulanti maledixerunt, quando in cœlo peccavit, et cecidit, nuncque maledicunt eidem; qui parati sunt suscitare Leviathan. Leviathan interpretatur, additamentum eorum. Quo nomine Satanas designatur, qui hominibus culpis prioribus alias augere non cessat: quem angeli nunc frenant ac comprimunt; circa diem autem judicii hunc relaxabunt, sicque eum suscitare dicuntur.
Obscurentur stellæ caligine ejus. Quandoque per stellas virtuosi, æquitate vera splendentes, interdum hypocritæ, qui ante hominum oculos velut magnis operibus lucent, notantur. Hi ergo hypocritæ caligine Satanæ obscurantur, dum in suis erroribus confunduntur, et tales foras hominibus innotescunt, quales intus coram Deo consistunt, videlicet ficti et vani. Exspectet lucem, et non videat. Hoc ad mysticum diaboli corpus refertur, eos videlicet, qui fide, non opere Christiani sunt; et Christum, qui ait, Ego sum lux mundi, exspectant, quem in die judicii hilariter non videbunt, neque secundum divinitatem ipsis.11 Nec ortum surgentis auroræ, id est splendorem Ecclesiæ electorum, quem in die judicii sortietur, per quem consurget ad lucem æternam beatifice intuendam. Aurora quippe est Ecclesia, quæ pristinæ pravitatis tenebras deserit, seque in novi luminis fulgorem vertit: cujus claritatis exordium et gloriam reprobi non videbunt, quum cœperint in infernum demergi. Quia non conclusit, id est, quia aperuit nec clausa reliquit, ostia ventris qui portavit me, id est januam paradisi, ex quo humanum prodiit genus, ubi et conceptio nostra coaluit, hominumque origo, scilicet primus homo, habitavit. Hanc januam diabolus aperuit, dum hominem primum induxit ad culpam, propter quod fuit ejectus. Nec abstulit, id est, auferri mihi non permisit, sed irrogavit, mala culpæ, et ex consequenti mala pœnæ, oculis meis interioribus, seu mihimetipsi.12 Invidia namque diaboli mors intravit in orbem terrarum.
Quare non in vulva mortuus sum? egressus ex utero non statim perii? Cur exceptus genibus? cur lactatus uberibus? Absit nos credere, quod beatus Job tanta scientia præditus, abortivum se optet interisse; sed intus pensanda sunt pondera suæ locutionis. Quatuor etenim modis peccatum perpetratur in corde, et quatuor modis in opere. In corde videlicet suggestione, delectatione, consensu et defensionis audacia. Fit namque suggestio per adversarium, delectatio per carnem, consensus per spiritum, defensionis audacia per elationem. Quatuor etiam modis peccatum in opere consummatur. Primo enim peccatur latenter, deinde aperte sine rubore, tertio per consuetudinem, quarto dum culpa vel nimia præsumptione de divina clementia vel desperatione nutritur. Job ergo humani generis lapsus adspiciat, et quibus præcipitiis mersum sit in foveam iniquitatis perpendat, dicens: Quare non in vulva mortuus sum? id est, cur non solum peccavi primo modo peccandi, sive in corde, sive in opere, ita quod aliis vitiorum modis spiritualiter non obiissem, sicque in vulva, id est in prima suggestione tantummodo, mortuus essem? Egressus ex utero non statim perii? id est, cur ad secundum genus peccati perductus sum? vel cur in illo non potius dumtaxat spiritualiter perii, quam ad tertium malum deveni? Cur exceptus genibus, id est pravis consuetudinibus in vitiis sustentatus, seu tertio modo peccandi adjunctus? Cur lactatus uberibus, id est, audacia defendendi peccatum, seu præsumptione immoderata de misericordia Dei aut desperatione nutrivi me in peccatis, atque ad quartum modum peccandi delapsus sum? Hæc in persona generis humani dicuntur, sicut quod subditur.
Nunc enim dormiens, dormitione quietis beatæ, silerem ab inquietudinibus vitæ præsentis, eis carendo, et somno meo, qui est felix obdormitio mentis in Deo, requiescerem cum regibus et consulibus terræ, id est cum angelis sanctis, per quos Ecclesia militans regitur, optimisque consiliis per internos instinctus docetur et admonetur. Si enim homo præfata non incidisset peccata, non sustineret mala pœnalia, quæ in illorum ultione constat inflicta: siquidem originale peccatum, totius nostræ afflictionis fuit origo.13 Qui ædificant sibi solitudines, id est, in illo uno quod solum necessarium est, mentis mansiones defigunt, nec quidquam distrahentiæ patiuntur : quia etsi circa plura versantur, cuncta tamen ad unum sine evagatione animi ordinant; sicque in solitudinibus mentis sunt, id est in liberrimis abstractionibus ab omni impedimento pluralitatis, contemplationem beatificam impedientis. Omnes autem qui vel illicita appetunt, vel in hoc mundo videri aliquid volunt, densis cogitationum tumultibus in corde premuntur. At contra sancti viri, quoniam nihil hujus sæculi appetunt, nullis in corde tumultibus comprimuntur : omnes quippe inordinatos desideriorum motus, a cubili cordis manu sanctæ considerationis ejiciunt ; et quia transitoria cuncta despiciunt, ex his nascentes insolentias cogitationum non patiuntur : solam namque æternam patriam appetunt; et quia nulla hujus mundi diligunt, magna mentis tranquillitate fruuntur. Aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento. Principes isti sunt efficaces rectores Ecclesiæ, qui domos conscientiarum suarum per aurum, id est sapientiam, ditant, easque argento, id est sacris Scripturarum implent eloquiis. Quod enim per aurum sapientia denotetur, Salomon testatur, dicendo : Thesaurus desiderabilis in ore sapientis. Joannes quoque in Apocalypsi : Suadeo tibi emere aurum ignitum probatum :14 quod per obedientiam emitur, prout in Ecclesiastico scriptum est, Fili, concupiscens sapientiam, serva mandata, et Deus præbebit illam tibi.15 Quod vero sacra eloquia per argentum signentur, Psalmista docet, concinens :16 Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne probatum. Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem. Per abortivum intelligit electos qui a principio mundi ante Christi adventum fuerunt, et tamen scriptam legem non habentes, per legem naturalem Deum timere, et mundo ac voluptatibus se mortuos exhibere curaverunt : qui et absconditi referuntur, quia quum multi valde exstiterunt, paucorum ad nos devenit notitia. Cum his, si non intervenisset transgressio, quievisset vir sanctus, nec in vitæ hujus substitisset tantis miseriis. Vel qui concepti non viderunt lucem. Per quos intelligit patres veteris Testamenti, qui per legem scriptam spiritualiter Deo concepti, sive ad Christum dispositi, lucem tamen quæ est Christus, in carne assumpta corporaliter non viderunt. De quibus ipsemet in Evangelio ait discipulis : Multi justi et Prophetæ voluerunt videre quæ videtis, et non viderunt.
Ibi, videlicet in luce seu Christo, impii, id est gentiles per apostolicam prædicationem conversi, cessaverunt a tumultu vitiorum pristinæ gentilitatis. De quibus in libro Sapientiæ legitur : Neque vitam neque nuptias mundas custodiunt, sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat; et omnia commixta sunt, sanguis, homicidium, furtum, fictio, corruptio, infidelitas, turbatio, perjurium, tumultus, bonorum Domini immemoratio, animarum inquinatio. Et ibi requieverunt, id est, in onere Christi levi et jugo ejus suavi, fessi robore, id est a propria fortitudine deficientes, et in solo Dei auxilio confidentes. Quibus clamat Christus lux vera : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos ; et invenietis requiem animabus vestris. Hi ergo divinis obediendo præceptis, in virtutum actibus, in exspectatione et contemplatione cœlestium, in supernæ visitationis consolatione et gratia dulciter conquiescunt, a se ipsis deficientes, atque in Deo convalescentes. Et quondam vincti, id est, qui aliquando vitiorum vinculis stringebantur, Salomone dicente : Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur ; pariter, ibi requieverunt, sine molestia : quod fit, dum carne mortali quæ aggravat animam, et deprimit sensum multa cogitantem, relicta, ad lucem beatificæ visionis pertingunt, ubi jam nulla esse po-
Matth. XIII, 17.
Sap. XIV, 24-26.
Matth. XI, 30.
Ibid. 28, 29.
Prov. V, 22.
Sap. IX, 15. test molestia. Non exaudierunt vocem exactoris, id est, suggestioni non consenserunt dæmonis tentatoris, qui humano generi in paradiso semel scilicet nummum deceptionis contulit, et ab hoc quotidie expetere mortis debitum non desistit.
Magnus et parvus ibi sunt : quia in requie Beatorum luceque Christi superiores et inferiores, perfectiores et minus perfecti consistunt, qui ibi differunt gradibus præmiorum, sicut hic differebant gradibus meritorum. Propter quod ait Salvator : In domo Patris mei mansiones multæ sunt.17
Et servus liber a domino suo : id est, qui in hac vita quandoque servivit peccato, et subditus fuit iniquo, conversusque pœnitentiam egit condignam, ibi liber est ab hoc infelici dominio : nihilo minus manet in eo memoria culpæ aliquando habitæ et commissæ. Si enim nulla ibi homo peccati sui memoria tangitur, unde ereptum se lætatur? aut quomodo gratias agit Deo de venia sibi concessa? Sed sciendum, quia sicut nunc sæpe tristium læti reminiscimur, videlicet pristinæ infirmitatis tempore sanitatis, ita tunc transactæ nequitiæ sine læsione beatitudinis recordabimur.
Quare data est misero, id est homini qui se in sæculo isto miserum exsulemque perpendit, et ad patriam sitit ac properat, lux, id est temporalis prosperitas honorisve claritas; et vita, id est, sæculo et hominibus vivere, dominari, præesse, gloriamque humanam habere, his qui in amaritudine animæ sunt? id est, qui bonis doloribus se ipsos afficiunt, peccata lugendo, suum exsilium et patriæ carentiam deplorando: talibus enim molestissimum est vivere mundo, præesse ac honorari, in quantum per hoc a contemplationis quiete præpediuntur, ac diversimode distrahuntur. Electis quoque Deum et superna promissa toto corde quærentibus, suspecta et gravis est temporalis prosperitas, magisque metuunt prospera quam adversa. Quum enim valde occulta sint Dei judicia, dum in hac vita quandoque bonis male est, et malis bene, tunc tamen sunt occultiora, quum et bonis bene est, et malis male. Quum enim bonis male est, hoc contingit ut hic a peccatis suis purgentur, vel gratia ampliori ditentur; aut simili ratione et malis hic bene est, ut pro bonis quæ forte egerunt, nunc remunerentur. At quum bonis hic bene est, et malis male, incertum valde fit, utrum boni idcirco bona accipiant, ut provocati ad aliquid melius crescant, an justo latentique judicio hic suorum operum remunerationem accipiant, ut a sequentis vitæ præmiis inanescant; et utrum malos idcirco adversa feriant, ut ab æternis suppliciis corrigentia eos defendant, an hic eorum pœna incipiat, ut quandoque complenda, eos ad ultima gehennæ tormenta perducat. Quia igitur inter divina judicia gravi incertitudinis suæ caligine humana mens premitur, sancti viri quum sibi suppetere prospera hujus mundi conspiciunt, pavida suspicione turbantur.
Qui exspectant mortem, id est, quotidie huic sæculo cupiunt funditus mortificari, omnique temporali gloriæ mori, et non venit : quia interdum occulto Dei judicio præesse vel in cunctis occupari honoribus compelluntur : quod tamen ex Dei timore tolerant et inviti; quasi effodientes thesaurum : id est, cum magno fervore mortificationem hanc cupiunt, tantoque fortius, quanto vident suo se fini plus propinquare, quemadmodum effodientes thesaurum, quo profundius foderint, eo ad laborem instantius exardescunt. Gaudentque vehementer quum invenerint sepulcrum, id est contemplationis absconditum et quietis secretum, quo anima absconditur mundo, sicut corpus sepulcro. De talibus scribit Apostolus : Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Et Psalmista :18 Abscondes eos in abscondito vultus tui a conturbatione hominum.19
Itaque, cur data est misero lux? utpote viro cujus abscondita est via, id est, qui nescit qualiter vitam suam, quæ via est qua itur ad aliud sæculum, terminabit; qui etiam nescit qualis cras erit; qui etiam nescit an quæ recte agere credit, coram
Deo sint vere recta ac placita. Sæpius enim opus nostrum causa est nostræ damnationis, quod putamus esse provectum virtutis; sæpeque Deus ad iram instigatur, unde placari speratur, Salomone dicente:20 Est via quæ videtur homini bona, et novissima ejus ducunt ad mortem. Et circumdedit eum Deus tenebris prædictæ ignorantiæ et incertitudinis: qui et licet cœlesti desiderio ferveat, quid tamen de eo apud Deum dispositum sit, ignorat. Itaque, cur tali homini lux temporalis prosperitatis arridet, qui sub qua æstimatione sit judicis, nescit?
Antequam comedam, suspiro. Comedere namque animæ, est supernæ lucis contemplationibus pasci. Suspirat ergo antequam comedat: quia prius gemitu tribulationis afficitur, et postmodum contemplationis refectione satiatur. Nisi enim suspiret, non comedit: quia qui se in hoc exsilio per desideriorum cœlestium lamenta non humiliat, æternæ patriæ gaudia non degustat; et a veritatis pabulo jejuni sunt, qui in hac peregrinationis inopia lætantur. Et quasi inundantis aquæ, sic rugitus meus: id est, vox doloris et lamentationis meæ, quam ex interiori mœrore emisi, magna et vehemens est, quemadmodum aquæ inundantes cum impetu veniunt et tumescunt. Electi quippe, dum mentis suæ oculis judicia divina proponunt, et de occulta super se summi Judicis sententia trepidant; dum se ad Deum pervenire posse confidunt, et tamen ne non perveniant metuunt; dum peccata sua præterita recolunt quæ deplorant, et quæ sibi adhuc futura sunt nesciunt: quasi quædam volumina, id est abundantiæ cogitationum, curarum et affectionum instar aquarum nascuntur, quæ in mœroris rugitus quasi in subjectiora littora defluunt. Quia timor quem timebam, id est formidatus effectus, evenit mihi; et quod verebar, accidit mihi. Justus nil amplius quam displicere Deo aut relinqui ab eo formidat. Unde in ipsis flagellis justi timore turbantur, ne forte malum quod patiuntur, non pia disciplinæ correctio sit, sed animadversio justa vindictæ. Ideo dicit Psalmista: Quis novit potestatem iræ tuæ, etc.?21 Qualis vero sanctus Job fuit in potestate, subjungitur. Nonne dissimulavi? id est, per potestatem et auctoritatem me ipsum non extuli, nec iracundiæ locum dedi, sed dissimulavi injuriam, patiens fui. Nonne silui a verbis inordinatis, superbis, irrefrenatis, in quæ præsidentes labi consueverunt? Nonne quievi ab opere malo? Quamvis autem ubique peccemus cogitando, loquendo, agendo, magis tamen quum mundi prosperitate levamur. Nam quum se alios præire potestate animus conspicit, alta de se elate cogitans sentit; et quum auctoritati vocis a nullo resistitur, lingua licentius per abrupta ac impia defrenatur; quumque quod libet facere licet, juste sibi omnia licere quæ libent, existimat. Talis vero Job non fuisse describitur. Nihilo minus subdit, et venit super me indignatio, id est dira hæc flagellatio.
Hæc ex verbis B. Gregorii breviter sumpta sunt: de cujus expositione quid judicare, parvitatis meæ non est. Præterea quædam hujus capituli verba moraliter interpretatur, dicendo:
Pereat dies, id est mundana prosperitas, seu peccati delectatio, in qua natus sum, non Deo, sed mundo ac dæmoni, inficiendo esse naturæ per mala culpæ, per quæ carni, mundo ac dæmoni vivitur;22 et nox in qua dictum est, Conceptus est homo. Nox ista est cæcitas mentis, ex qua culpa originatur. Idcirco in nocte dicitur homo conceptus, et natus in die, quia nequaquam ad peccati delectationem raperetur, nisi prius per voluntarias mentis tenebras infirmaretur. Denique sacra Scriptura de homine tripliciter loquitur. Primo, quantum ad id quod est per naturam, sicut quum dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.23 Secundo, quoad id quod est per culpam, ut quum loquitur Paulus: Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?24 Tertio, quantum ad id quod est per infirmitatem, ut quum ait Propheta: Maledictus qui spem suam ponit in homine, id est in infirmitate.25
Dies illa vertatur in tenebras, id est, quæ dies false putatur, vitiosa noscatur; et quod delectatione mala patratum est, dolore pœnitentiæ emendetur. Non requirat eum Deus desuper, ad vindicandum, id est, det nobis gratiam pœnitendi et satisfaciendi pro eo. Tunc enim Deus eum non vindicabit, dicente Apostolo:26 Si nosmetipsos dijudicaverimus, non utique dijudicaremur. Et non illustretur lumine, id est, Deus lumine suæ justitiæ eum non manifestet in hora judicii, sed interim ignoscendo tegat et deleat eum.27 Beati enim quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Obscurent eum tenebræ, id est pœnitentiæ lamenta, ne amplius pateat, et umbra mortis, id est, oblivione Deus eum quasi non recordando abjiciat; occupet eum caligo, id est dolor pœnitentialis interior, qui bene contristat, confundit et turbat:28 est enim confusio adducens gratiam et gloriam; et involvatur amaritudine, ut quo major fuit delectatio in peccando, eo major sit afflictio in satisfaciendo.
Noctem illam tenebrosus turbo possideat, id est mœror mentem virtuose obnubilans, ut instar tempestatis tota concutiatur vehementi horrore, quoniam Deum offendit; non computetur in diebus anni, id est inter virtutes anni gratiæ seu gloriæ, per quas scilicet anima clarificatur, et ad durationem gloriosam patriæ Beatorum perducitur. Virtus enim est quasi spiritualis animæ dies. Nec numeretur in mensibus. Menses sunt multiplicata facta virtutum. Sit nox illa solitaria, id est, cæcitati impietatique nostræ non aliam adjiciamus, gloriando in malis, vel excusando, aut defendendo peccata; nec laude digna: imo confiteamur quod omni exprobratione, confusione et pœna digna sit nostra culpa. Maledicant ei qui maledicunt diei, id est prosperitati mundanæ inani, quæ lux et dies ab impiis æstimatur. Qui enim illam despiciunt, merito nocti peccati maledicere possunt, quia veraciter eam abhorrent atque vituperant. Qui parati sunt suscitare Leviathan, id est contra se provocare diabolum. Nempe per hoc, quod ea quæ mundi ac dæmonis sunt, aspernantur, atque in Deo inflammantur, diabolum ad sui impugnationem mox concitant: qui contra electos tanto plus furit, quanto ad Deum se fortius erigunt.
Obscurentur stellæ caligine ejus. Non optando, sed prænuntiando id dicitur, quoniam stellæ, id est sublimiter virtuosi, gratia, vita, exemplo, fama lucentes, aliquid culpæ incurrunt, quo eorum puritas obscuratur seu minus clara efficitur. Exspectet lucem, et non videat: id est, cæcitas nostræ mentis, quantumlibet lumen gloriæ præstoletur, seu Deum qui æterna lux est, hanc tamen in præsenti clare et sicuti est, videre non poterit. Nec ortum surgentis auroræ, id est resuscitationem Ecclesiæ in die judicii, quando et corpore glorificabuntur electi, quorum gloria tanta erit, quod nunc comprehendi non valet. Quia non conclusit, sed aperuit, ostia ventris qui portavit me, id est carnalia desideria, quæ ostia sunt quibus itur ad mortem culpæ exterioris atque gehennæ: istaque ostia aperit intima mentis infectio. Venter autem est obliqua seu infecta nostra voluntas, in qua ad peccandum concipimur, dum ruinæ nostræ origo efficimur. Nec abstulit, sed irrogavit seu intulit, mala pœnæ et culpæ, oculis meis, ita quod ea experior, per experientiamque intueor.
Ista ex Gregorio sumpta sunt, secundum propriam mentem nil asserendo, sed ejus expositionem fideliter ac breviter recitando, ut scripturæ hujus capituli difficillimi veritas, ex his atque sequentibus evidentius elucescat; et lector, quod rationabilius sibi visum fuerit, eligat.
Footnotes
-
Gen. III, 17. ↩
-
Gen. XII, 3. ↩
-
Act. VIII, 20. ↩
-
IV Reg. I, 10, 12. ↩
-
Apoc. x, 6. ↩
-
II Cor. xi, 14. ↩
-
Gen. iii, 5. ↩
-
Ps. XLIX, 3. ↩
-
Is. LXI, 1, 2. ↩
-
Ps. XL, 9. ↩
-
Joann. vm, 12. ↩
-
Sap. n. 24. ↩
-
Luc. x, 42. ↩
-
Apoc. III, 18. ↩
-
Eccli. I, 33. ↩
-
Ps. XI, 7. ↩
-
Joann. XIV, ↩
-
Coloss. III, 3. ↩
-
Ps. XXX, 21. ↩
-
Prov. xiv, 12. ↩
-
Ps. LXXXIX, 11. ↩
-
Sensus moralis. ↩
-
Gen. 1, 26. ↩
-
iii Cor. 1, 3. ↩
-
er. xvii, 5. ↩
-
Cor. xi, 31. ↩
-
Ps. xxxi, 1. ↩
-
Eccl. iv, 5. ↩
Chapter 11 of 72