Articulus 14
EXPOSITIO CAPITULI QUARTI : RESPONDENS AUTEM ELIPHAZ THEMANITES, DIXIT.
AMICI Job, qui infra septem dies quibus cum ipso in terra sederunt, nec eum affati sunt, propter vehementiam suæ afflictionis, auditis verbis beati Job, sumpserunt loquendi fiduciam :1 imo ad loquendum provocati sunt valde, moti non parum et admirati propter verba Job, quæ videbantur eis divino derogare honori, et desperationem, præsumptionem impatientiamque sonare.2 Hinc zelo Dei ad loquendum moti videntur; sed non secundum scientiam, quoniam indiscrete : et qui ad consolandum venerunt, ad redargutionem, increpationem, atque acerrimam disputationem conversi sunt.3 Sed quia prudentes fuerunt, sibi invicem deferebant, ordinate loquendo, et principaliori inter eos loqui exordiente. Venit autem et Eliu cum eis, ut infra insinuatur; sed quoniam junior fuit, tacuit, quousque hi tres disputationes suas cum Job terminaverunt.4
Itaque dicitur : Respondens autem Eliphaz. Quum Job fuerit proponens atque respondens, et alii fuerint objicientes, quomodo Eliphaz nunc respondens asseritur, præsertim quum Job nihil ab eo quæsierit, nec ad ipsum direxerit verbum? Et respondendum, quod in Scripturis respondere, dicitur, non solum ad interrogata seu proposita loqui, et vicem solutionemve reddere, sed et proportionabiliter seu congrue verbum proferre ad dictum vel factum alterius. Unde (secundum Albertum) responsio vocatur hic, in contrarium disputatio. Themanites, quia de Theman fuit : fuitque Theman (ut dicitur) terra juxta Idumæam. Viguit quoque studium litterarum ac sapientiæ in Theman, juxta id Baruch, Sapientia non est inventa in terra Chanaan, neque visa in Theman : quod de vera et spirituali sapientia dicitur.
Quo verbo innuitur in Theman quædam sapientia viguisse. Dixit : Si cœperimus loqui tibi, forte moleste feres : vel propter acerbitatem tui doloris (graviter namque afflictis molestum est, multa audire et loqui : hinc quippe tot diebus conticuerunt), vel propter impatientiam tuam, quam nunc in tuis verbis perpendimus. Impatientis autem et irati consuetudo est, non posse audire loquentem usque ad congruum finem ; sed mox in ipso verborum exordio provocatus, interrumpit verba loquentis. Quod quam vituperabile sit, in
Proverbiis ostenditur, quo habetur : Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.5 Vel propter inordinatum proprii sensus amorem. Nempe qui talis est, suæ impugnationem sententiæ ægre fert. Nam et
Aristoteles in Ethicis ait, quod etiam poetæ sua poemata amant ut proprios filios, et de illorum impugnatione gravantur. Dicitque, Forte, ne de interioribus alterius videatur temerarie judicare, et ut sobrie loqui cernatur.
Sed conceptum sermonem, id est intus ad proferendum dispositum per verba mentalia, tenere, id est, frenare et a prolatione vocali reprimere, quis poterit? quasi dicat: Nemo, aut pauci. Quod si generaliter intelligatur, sonat in vitium. Passionati enim cordis est levisque animi, esse in verbis præcipitem, non restringere linguam, non compescere inclinationem atque propositum non salubre, juxta illud in Ecclesiastico:6 Sagitta infixa femori canis, sic verbum in corde stulti. Eliphaz vero videtur hæc dicere de his, qui zelo æquitatis et veritatis amore ad loquendum interius instigantur, quos hujusmodi amor et zelus, et potissime fervida Dei dilectio, ad fandum quasi compellunt, atque ad veritatis defensionem impellunt, etiamsi alter quamvis amicus inde gravetur, quemadmodum in Ecclesiastico scriptum est: Pro justitia agonizare, et usque ad mortem certa pro justitia, et Deus expugnabit pro te. Itemque: Ne reverearis proximum in casu suo, nec contineas verbum in tempore salutis.7 Denique, teste Philosopho primo Ethicorum, duobus exsistentibus amicis, sanctum est præhonorare veritatem. Chrysostomus quoque dicit, quod licet sit pium propriam æquanimiter ferre injuriam, impium tamen est dissimulare injuriam Dei.
Verba autem Job præinducta, videbantur amicis Job ad divinam pertinere injuriam. Hinc ait et Thomas: Justi interdum ex zelo divino ea quæ ad Dei honorem dicenda concipiunt, tacere non possunt, secundum illud Jeremiæ: Dixi, non recordabor ejus, puta sermonis Dei, neque loquar ultra in nomine illius. Et factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis; et defeci, ferre non sustinens.8
Porro, secundum Gregorium, triplex est genus hominum. Quidam enim mala loqui concipiunt, et nulla silentii gravitate frenantur. Alii quamvis ita concipiant, fortiter tamen se vincunt, et magno silentii se vigore restringunt. Alii tantæ perfectionis celsitudinem sunt adepti, quod nec ad loquendum perversa concipiunt. Boni itaque viri freno consilii retinent præcipitationem verbi; et caute considerant, ne loquendo incaute, audientium mentem lædant. Contra primos dicit Ecclesiasticus: Audisti verbum adversus proximum tuum?9 commoriatur in te, sciens quod te non disrumpet.
Deinde Eliphaz nititur demonstrare sanctum Job esse turpiter impatientem. Quum enim Salomon dicat, Doctrina viri per patientiam noscitur, turpe est doctori patientiæ, ad impatientiam labi;10 inhonestumque est, quemquam alios edocere quod ipse non facit, imo cujus contrarium agit. Ideo subditur: Ecce: quod hic ponitur pro signo confusionis; docuisti plurimos ipsas virtutes, et quomodo in adversis patientiam conservarent; et manus lassas roborasti, id est, homines, quorum vis operativa fuit in bonis operibus fatigata atque deficiens, tua ad bene agendum confirmasti doctrina: sicut Apostolus fecit, dicendo: Fratres, bene facientes nolite deficere; tempore enim suo metemus non deficientes.11 Vacillantes, id est homines in bono nutantes et in rationis judicio debiles, vel de divina providentia hæsitantes, confirmaverunt sermones tui, quibus induxisti eos ad animi firmitatem, ad veritatis certitudinem, ad boni constantiam: quemadmodum
Paulus ad Corinthios, Stabiles, inquiens, estote, et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino;12 et genua trementia, id est eos qui in via justitiæ claudicabant, aut tribulationum magnitudine premebantur, quasi grave onus portantes, atque sub illo deficientes, quemadmodum homini magnum pondus ferenti genua tremunt, confortasti, hortando ad patientiam inconcussam. In geniculorum autem tremore ac dissolutione primo apparet debilitas. Docuit ergo Job sub lege naturæ, quod postea docuit Isaias sub lege scripta, et Paulus sub lege evangelica. Scriptum est enim in Isaia:13 Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. Pusillanimes, confortamini, et nolite timere. Et ad Hebræos dicitur: Remissas manus et genua debilia erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris.14 Præterea, secundum Gregorium, dum Eliphaz sanctum Job vituperare intendit, ipsum non parum commendat. Pensemus, ait Gregorius, cujus celsitudinis iste vir fuit, qui inter curam domus, inter multiplicium rerum custodiam, inter affectus pignorum, inter studia tot laborum, erudiendis se ceteris ita impendit.
Consequenter Eliphaz innuit, quod Job propria dogmata non implevit. Nunc autem venit super te plaga, id est percussio ista et filiorum ac opum ablatio, et defecisti, a fortitudine ac patientia animi virtuosi; tetigit te plaga hæc usque ad intima, et conturbatus es, id est mente confusus, inquietatus, et inordinatus, a medio virtutis ruendo, quum tamen virtuosi ac sapientis sit, a mentis tranquillitate in adversis non labi.
Porro perversi duobus modis bonorum impetunt vitam, quia aut prava eos dicere asserunt, aut non servare recta quæ docent: quorum utrumque amici Job ei imponunt. Hinc verbis sequentibus Eliphaz innuit Job non fuisse veraciter virtuosum, nec egisse quæ docuit. Quum enim virtuosi profectus indicium, patientia vere dicatur, juxta quod scriptum est in Ecclesiastico, Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis;15 itemque, In igne probatur argentum et aurum, homines vero receptibiles, in camino tribulationis:16 ideo non videtur vere fuisse virtuosus in prosperis, qui confestim aut graviter per impatientiam labitur in adversis. Unde ad ostendendum quod Job sit virtutibus vacuatus, exprobratorie Eliphaz subdit: Ubi est timor tuus, id est timor quo te ante
A Deum vereri monstrasti, vel potius simulasti? quasi dicat: Nunc apparet, quod Deum non timeas, nec ante sincere timueris, quum tam repente atque enormiter pecces per verba maledictoria, quæ dixisti. Scriptum est namque: Timor Domini expellit peccatum. Hinc et infra ait hic Eliphaz:17 Quantum in te est, evacuasti timorem. Quemadmodum autem timor servilis expellit peccatum formidine pœnæ, sic timor filialis amore justitiæ, seu detestatione offensæ majestatis paternæ.18 Fortitudo tua, id est, ubi nunc est in te fortitudo illa virtus moralis, qua quis in præcipuis adversitatibus atque periculis constanter se habet, et ardua vigorose aggreditur? Potest quoque exponi de fortitudine ut est donum, quo fit mens bene prompteque mobilis a Spiritu Sancto, ad suscipiendum et prosequendum ejus instinctum in sustinendis adversis, quæ pro fidei et veritatis seu æquitatis defensionibus inferuntur. Et ubi est patientia tua, quam præcipue videbaris habere, et perfectio viarum tuarum, id est eminentia virtutum seu actuum virtuosorum, quam secundum communem famam putabaris habere? Virtutes autem et opera virtuosa, viæ justorum dicuntur: quia per eas ad ultimum suum finem, qui est beatitudo æterna seu Deus gloriosus et sanctus, pertingunt. Quasi dicat: Nunc prorsus imperfectus fuisse et esse per effectum ostenderis.
Et recte ordinat Eliphaz quatuor ista, quoniam per primum eorum venitur ad secundum, per secundum ad tertium, per tertium ad quartum. Timor enim, quum sit fuga mali, retrahit a peccatis, quibus depulsis, fit mens secura et fortis in Deo; per fortitudinem quoque patientia roboratur, patientia autem opus perfectum habet.19
Insuper, quoniam in fine præcedentis capituli Job fassus est esse se innocentem, nec adversa hæc meruisse, Eliphaz nititur hæc improbare, æstimans quod nemo flagelletur a Deo nisi pro suo peccato. Recordare, præteritarum rerum historias memoriter revolvendo, obsecro, quis unquam innocens periit, per præsentis vitæ supplicia et adversa sibi aliunde illata? quasi dicat: Allegare non poteris, quod unquam id accidit, quod tibi asseris accidisse, quod scilicet quis sine suo demerito sit Deo agente aut permittente percussus seu interfectus. Aut quando recti deleti sunt? id est, dic, si potes, quando justi de hac vita per violentam sublati sunt mortem. His verbis Eliphaz sui ipsius errorem ignorantiamque demonstrat, quia et Abel justus a Cain occisus est, et in Isaia scribitur:2021 Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiæ tolluntur, et non est qui intelligat. Per Ezechielem quoque Dominus ad Jerusalem ait: Educam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium.22 Denique in diluvio certum est multos infantes et innocentes perisse.23 Sed rursus videtur verbum Eliphaz confirmari, eo quod Abraham in Genesi loquitur Deo: Absit a te qui judicas omnem24 terram, ut facias hanc rem, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius.25 Sed et iterum in Genesi dicitur Deo: Num gentem justam et innocentem interficies?26 Et respondendum, quod sæpe tempore legis naturæ ac scriptæ, justi in temporalibus prosperabantur, non autem omnes, nec semper: quia et Jeremias ceterique Prophetæ dura valde pessi sunt a perversis, sicut et fratres septem cum matre sua ab Antiocho rege.27 Inductæ autem auctoritates ex Genesi atque consimiles, intelliguntur pro tempore illo secundum cursum communem, et quod justi in hac vita non paterentur adversa seu occisionem a Deo inferente aut permittente, nisi pro beatitudine sua majori: quod Eliphaz non perpendit. Sed Salomon hoc pensavit, in Ecclesiaste affirmans:28 Sunt justi quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum.
Quin potius vidi, oculis mentis et corporis, experimentoque didici, eos qui operantur iniquitatem, peccando manifeste mortaliter: et aptius ait, Qui operantur, quam si diceret, Operati sunt, ut innuat se loqui de his qui permanent in peccatis, non de pœnitentibus; et seminant dolores, id est ea per quæ alii dolorem et afflictionem incurrunt: quod faciunt susurrationibus, detractionibus, dolis, insidiosis machinationibus impiisque consiliis. Quibus per Ezechielem Dominus loquitur: Mœrere fecistis cor justi, quem ego non contristavi.29 Et metunt eos, id est, lucrum seu commodum temporale de eorum affectu acquirunt, sicut qui nata frumenta ex jactis in terram seminibus metunt atque in horreum congregant. In quo peccato, secundum Albertum, sunt judices, qui ex industria in commissione causarum cavillosas dant litteras, ut causa cum messione seu lucro ad eos denuo revertatur. Flante, id est, judicium cum velocitate ac impetu faciente Deo, perisse, et spiritu, id est voluntate vel vento seu impetu, iræ, id est justæ vindictæ, ejus esse consumptos, ita quod in vita hac pro suis excessibus sunt plagati divinitus et perempti. Servat autem inchoatam de seminatione et messione parabolam, divinum judicium ad vindictam procedens, flatum venti appellans, ipsamque vindictam nominans spiritum, seu ventum, iræ judicis Dei. Segetes quippe vento urente siccari solent atque consumi: propter quod per Malachiam Dominus promittit Judæis: Increpabo pro vobis ventum devorantem et corrumpentem fructum terræ vestræ.30 Itaque humana similitudine loquitur. Nos enim quum flamus, aerem intra nos trahimus, impetuque pulmonis ac diaphragmatis eum expellimus. Pariformiter Eliphaz innuit, quod Deus facta hominum intra se pensando considerat, et quasi efflando quod intus decrevit, sententiam profert. Juxta quem modum etiam in Isaia legitur: Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo.31 Rursusque: Spiritus Domini sicut torrens sulfuris succendens eam. Præterea, quum homo irascitur, ex accensione cordis et evaporatione, spiritus animalis multiplicatur, ad faciemque dirigitur. Idcirco in irascentibus vultus turget ac rubet, labia dilatantur, nares aperiuntur, et tunc proferunt ultionem.
Denique, sicut Gregorius tangit, verbum istud secundum intentionem Eliphaz universaliter stare non potest, quamvis bene intelligi et sic universaliter valeat verificari. Constat enim, quod impii sæpe in sæculo isto usque ad ultimam senectutem subsistunt, et magis quam justi in temporalibus prosperantur. Verumtamen, quia quantum ad animam pereunt in æternum, universaliter verum est, quod impii Deo flante dispereant, sicut et Isaias fatetur, dicendo: Et quidem neque satus, nec radicatus in terra truncus eorum;32 repente flavit in eos, et perierunt. Et Psalmista: Tanquam fœnum velociter arescent, et sicut olera herbarum cito decident.33 Itemque: Dejecisti eos dum allevarentur. Quomodo facti sunt in desolationem? Subito defecerunt, perierunt propter iniquitatem suam. Quantumlibet etenim diu vivant ac prosperentur in sæculo isto, tamen comparatione sequentis durationis atque futuræ æternæ damnationis, velut momentanee defluunt, ac subito pereunt. Unde in libro Sapientiæ sero pœnitentes fatentur: Transierunt omnia illa tanquam umbra præteriens. Circa prædicta ait Gregorius:34 Quoniam scriptum est, Dominus patiens redditor est, sæpe diu tolerat quos in æternum damnabit.35 Aliquando omnipotens Deus diu prævalere iniquos patitur, ut justorum mundius vita purgetur. Aliquando vero injustos celeriter perimit, eorumque interitu innocentium corda confirmat, pusillanimes roborat, humana se curare ostendit, et quod peccata ulciscatur, demonstrat.
Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt. Certum est, homines nominibus bestiarum illarum signari, quarum proprietates et actus amplius imitantur. Itaque verbis his innuit Eliphaz, cur Job cum pertinentibus ad se sit plagatus, per leonem designans Job ob crudelitatem, quam ei imponit: æquitatem enim, quam vicissim exhibuit sanctus
A Job, iste nunc crudelitatem fuisse interpretatur. Itaque ait: Rugitus leonis, id est animosa et sæva locutio Job, instar leonis feraliter præsidentis, juxta illud Proverbiorum, Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem;36 et vox leænæ, id est sæva locutio conjugis Job, quæ viro suo in atrocitate consensit, ut Eliphaz asserit; et dentes catulorum leonum, id est filii Job epulantes, contriti sunt, id est repressi vel omnino exstincti, ita quod tyrannides Job ejusque conjugis, humiliata est juste, eorumque filii sunt occisi.37
Tigris periit, eo quod non haberet prædam. Secundum Gregorium et Albertum, ipsum Job quem vocavit leonem, appellat nunc tigridem, propter velocitatem suam ad mala: tigris namque est animal sævum et velox ad prædam. Estque varietatem aliquam habens. Sic quoque Eliphaz notat Job de simulatione hypocrisis: quem dicit perisse, id est animo destitutum, eo quod non habeat prædam, id est, quoniam aliorum bona rapere magis non valet, nec laudes humanas acquirere, quoniam ejus hypocrisis cunctis jam patet. Et catuli leonum dissipati sunt: per quos filios Job, ut dictum est, exprimit; vel ministros atque domesticos ejus officiatos ad prædam tollendam. Porro (ut ait Gregorius) in translatione Septuaginta interpretum non dicitur Tigris, sed Myrmicoleon. Myrmicoleon quippe parvum valde est animal, formicis insidians, quod sub pulvere se abscondit, et formicas frumenta gestantes interficit, interfectasque consumit. Myrmicoleon autem Latine dicitur, formicarum leo, vel certe expressius, formica et leo, quoniam aliis animalibus ob suam parvitatem formica est, formicis autem est leo: eas namque devorat, atque ab aliis devoratur. Itaque, secundum hanc translationem, Eliphaz reprehendit Job de audacia et timore, ita quod contra majores fuerit pavidus, contra subditos audax.
Quoniam ergo probare intendit sanctum Job cum sobole sua pro eorum peccatis esse plagatos: quod prima facie apparentiam non habebat in Job, qui vita et fama celebris fuit; idcirco ex divina revelatione sibi (ut asserit) facta, format ac elicit argumentum. Ratio quippe humana in spiritualibus et divinis, in occultisque hominum actibus et variabilissimæ dispositionis eorum discussione, debilis esse solet atque incerta; et quo aliqua fuerint altiora, eo sunt humano sensu imperceptibiliora: auctoritas vero divina non fallitur. Ideo subdit: Porro ad me dictum est verbum absconditum, id est sermo aliis non auditus aut cognitus, et altæ sententiæ contentivus. Et in eo quod ait, Dictum est, notat quod per oraculum ista accepit: quæ revelatio certior est, quam quæ fit in somno, ut adstruit Martialis super somnium Scipionis.
Et quasi furtive, id est per modum furti, seu raptim et secrete, suscepit auris mea venas susurrii ejus. Secundum Thomam, revelatio ista facta insinuatur in plena vigilia, apertis videlicet exterioribus sensibus, ut statim tangetur. Sicque per aurem, exteriores aures possent intelligi: exterioribus etenim oculis vidit vultum sibi incognitum, ut Thomas exponit. Albertus tamen de interioribus auribus oculisque exponit, allegans Basilium super primum Proverbiorum dicentem: Intellectus per signum accipiens, dicitur auris, quemadmodum ipse intellectus per speciem accipiens, dicitur visus; et intellectus immediate contingens, dicitur tactus; intellectus autem interiora intelligibilis per exteriora accipiens, quasi per quemdam vaporem, dicitur olfactus; intellectus vero interiora intelligibilis immediate suscipiens, dicitur gustus. Porro, susurrium dicitur, quia secrete de ore in aurem percipitur; et animo audiente, alii qui adsunt, illud non audiunt. Venas quoque susurrii nominat vias ac modos revelationum, secundum Gregorium et Albertum, qui advehunt seu deducunt veritatem ad intellectus refectionem, sicut venæ corporeæ advehunt sanguinem ad nutrimentum membrorum. Unde in libro Proverbiorum legitur:38 Vena vitæ, os justi. Itaque, in eo quod ait, Suscepit auris mea venas susurrii ejus, insinuat, quod modum, viam seu medium hujus secretæ allocutionis et revelationis, simul cum ipsa allocutione secreta, quam susurrium vocat, percepit ac intellexit: ipsaque oris apertio, prolati verbi ad aures deductio, loquendi maneries, venæ quædam sunt revelationis, instructionis seu allocutionis. Eliphaz itaque innuit se ista audisse, non per modum claræ seu altisonæ vocis, sed per modum susurrii. Forte equidem et alii quidam tunc secum fuerunt, vel cum conjuge fuit in lecto, solusque ipse ista audivit.
Insuper, verbum divina revelatione perceptum, vocatur absconditum, quoniam communitati hominum, sensum et imaginationem sequentium, est occultum: quod quasi furtive auditur, dum veritas ejus clara mente adspicitur. Sicque, juxta Albertum, furtum appellatur, puri ac simplicis intellectus abstractio a strepitu sensuum et ludificationibus phantasiæ: quod bonum est furtum. Præterea, secundum Thomam, triplex modus occultationis in revelationibus solet contingere. Primo, quum veritas intelligibilis per visionem imaginariam demonstratur. Secundo, quum in imaginaria visione seu alia figurativæ locutiones proferuntur, ut in Isaia: Egredietur virga de radice Jesse, etc.39 Tertio, quum quis revelationem divinam habet non frequentem ac diuturnam, sed subitam et transitoriam.
Spiritualiter demum, juxta Gregorium, verbum absconditum, allocutio intimæ adspirationis potest intelligi, de qua ait Johannes: Unctio ejus docet vos de omnibus. Venas autem superni susurrii auris cordis suscipit, quia subtilitatem locutionis intimæ mens desuper afflata et raptim et occulte cognoscit.40 Nisi enim ab exteriorum desideriis se abscondat, interna non penetrat. Venæ vero susurrii dicuntur causarum origines, quibus divina adspiratio ad mentem deducitur: quas nobis aperit Deus, dum latenter insinuat quibus modis ad nostræ intelligentiæ aurem venit. Aliquando enim nos amore, interdum terrore compungit. Iterum, qui susurrat, occulte loquitur, et vocem aperte non exprimit. Nos autem quousque carne corruptibili premimur, nullo modo claritatem majestatis divinæ, sicut in se ipsa incommutabilis manet, videmus: quoniam acies infirmitatis nostræ non sustinet hoc, quod de ejus æternitatis radio super nos intolerabiliter fulget. Quum ergo nobis omnipotens Deus per rimas contemplationis se indicat, nequaquam nobis loquitur, sed susurrat: quia etsi se plene non intimat, aliquid tamen de se menti humanæ ostendit. Tunc autem nequaquam susurrat, sed loquitur, quum ejus nobis certa species revelatur. Hinc in Evangelio Veritas dicit:41 Palam de Patre annuntiabo vobis.42 Et Joannes: Videbimus eum sicuti est. Hæc Gregorius.
Consequenter de tempore revelationis subjungit: In horrore visionis nocturnæ, id est in visione horribili, quæ tempore noctis monstratur. Vel, In horrore, id est tempore noctis tenebroso, quo homines citius timent, et revelationes frequentius fieri solent. Tempus namque nocturnum ob suam quietem, ad percipiendum revelationes magis est congruum, quando et exteriores sensus a suis occupationibus cessant, ipsaque vis imaginativa exstat quietior, atque ob id ad informationem desuper suscipiendam habilior: ideoque intellectus ad contemplationem est tunc magis dispositus. Itaque, in eo quod ait, In horrore, insinuat magnitudinem revelationis: horror etenim est de aliquo magno ac admirando, quod aut vix, aut non suffert natura humana. In eo autem quod ait, Visionis, innuit certitudinem veritatis: quoniam quod videmus, certum habemus. Addens vero, Nocturnæ, designat exterioris atque sensibilis luminis occultationem, dum strepitus sensuum non impedit intellectum.
Quando sopor solet occupare homines, id est, quando solent dormire, sicut in hymno ait Ambrosius: Deus creator, vestiens diem decoro lumine, noctem soporis gratia. Quibus verbis, secundum Thomam, Eliphaz innuit se tunc non dormisse. Dicitque hoc loco Albertus: Sopor est profundus somnus, ligans sensus et imaginationes, sed ad intellectum non perveniens, quia intellectus non est virtus in corpore: propter quod in sopore magis operatur, quia nec operatione sensuum, nec imaginatione evocatur vel impeditur. Somnus autem commune est ligamentum sensuum, non phantasiæ nec imaginationis. Unde dicit Aristoteles primo de Somno et vigilia, quod phantasia in vigilia movetur, et magis in somno. Hujus signum est, quod dicitur in Genesi, quia quum Dominus vellet revelare intellectuali revelatione, qualiter de latere Christi fabricanda esset Ecclesia, immisit soporem in Adam, ut scilicet, non impedito intellectu, limpide perciperet revelationem.43 Hinc scriptum est in Canticis: Ego dormio, et cor meum vigilat. In Numerorum quoque libro, ubi commendatur visio Balaam, et dicitur quod visiones Omnipotentis intuitus est, præmittitur:44 Dixit homo cujus obturatus est oculus, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus. Et intendit, quod quanto obturatus est oculus exterior, tanto limpidius videt interior, et quanto cadit exterior profundiori destitutus sopore, tanto apertiores habet oculos interiores ad veritatis contemplationem.
Hæc verba Alberti difficilia sunt, nec admodum resoluta. Nec asserendo, sed referendo ea commemoro: quorum discussio et explanatio multis indiget verbis, præsertim quum soleat dici, quod per somnum seu sensuum ligamentum, usus rationis ac liberi arbitrii impediatur. Propter quod quædam quæ fiunt in somno, excusantur a culpa, quæ alias essent prorsus illicita. Verba quoque Balaam ad litteram, aliam habent interpretationem convenientiorem; nec ipse Balaam sopore aut somno fuit oppressus, quando visiones illas duas aecepit, propter quas allegata protulit verba, quemadmodum intuentibus textum libri Numerorum reor patere. Itaque propter prolixitatem vitandam pertranseo : nec enim verba expositorum, sed textus, exponenda suscepi.
Circa hunc passum ait Gregorius : Horror nocturnæ visionis, est pavor internæ contemplationis. Humana etenim mens quo altius elevata, quæ sunt æterna considerat, eo de factis suis temporalibus gravius tremefacta formidat : quia tanto se ream verius cernit, quanto se ab illo lumine discrepasse, quod super se intermicat, conspicit. Sed quando ad infirmos mentis nostræ oculos illud incommutabile lumen, sicut est, non erumpit, adhuc Deum quasi in nocturna visione adspicimus : in cujus magnitudinis comtemplatione mens horrescit, quoniam ipsis contemplationis ejus vestigiis se imparem sentit ; atque ad se relapsa, eum arctius diligit, cujus miram dulcedinem ferre non valens, vix hanc sub incompleta visione gustavit. Denique, quisquis internam quærens quietem, mundi strepitum fugit, quasi obdormit. Somnus autem in Scripturis tripliciter sumitur. Primo, pro morte carnis, dicente Apostolo : Nolumus vos ignorare de dormientibus. Secundo, pro torpore negligentiæ, juxta illud : Tempus est nos de somno surgere.45 Tertio, pro quiete vitæ æternæ, ut voce Sponsæ in Canticis dicitur : Ego dormio, et cor meum vigilat.4647
Pavor tenuit me et tremor, id est, formido animæ et corporis trepidatio invaserunt et occupaverunt me. Ex hujuscemodi namque supernis atque insolitis auditis et visis, præsertim tempore noctis, naturale est homini, magno apprehendi timore. Unde quum homini fiunt revelationes insolitæ, in principio timore concutitur, patiturque tremorem. Porro, secundum Albertum, pavor motus est cordis secundum systolen ; tremor est trepidatio corporis, estque magno aliquo apparente, fuga cordis intra se ipsum. Dum enim intra se fugiens, intra se claudit spiritum, calorem et sanguinem, exteriora membra his tribus destituta, mox tremunt. Virtus namque membro affixa et debilis, movet ad unum situm ;48 destitutio autem caloris et spiritus, faciunt decidere ad situm oppositum : sicque causatur tremor inter duos situs oppositos.
Et omnia ossa mea perterrita sunt, id est tremore concussa seu alterata, ita quod timor cordis tam ingens ac vehemens fuit, quod in totum corpus intime atque fortissime redundavit. Sic et Isaias de se ipso testatur : Corrui, quum audirem ; conturbatus sum, quum viderem ; emarcuit cor meum.49 Similiter Daniel ait in libro visionum suarum : Domine, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium. Sed et halitus meus intercluditur.50 Spiritualiter, secundum Gregorium, ossa sunt opera virtuosa ac fortia : quæ qui agunt, alicujus aliquando momenti ea existimant, quia quam sit subtile judicium divinæ districtionis, ignorant. Sed quum per contemplationem rapti superna conspiciunt, a suæ securitatis præsumptione liquefiunt ; et tanto magis in divino conspectu trepidant, quanto nec bona sua digna ejus examine quem conspiciunt, pensant.
Et quum spiritus me præsente transiret, id est, me accederet, seque mihi adveniens præsentaret, intelligendo per spiritum, angelum in forma visibili apparentem, ut Thomas innuit, et Lyra apertius dicit. Albertus tamen, per spiritum, intelligit superiorem animæ portionem, in qua ponitur intellectus : qui transivit, id est, in transitu raptim intellectum visionis accepit. Coram me, inquit, id est ante meum conspectum. Sed expositio prior est aptior. Inhorruerunt, id est, horripilationem passi sunt, seu præ horrore in altum surrexerunt, pili carnis meæ. Calore namque et spiritu ad interiora retractis, frigus obrepit in pelle, qua contracta, eriguntur capilli : quod horripilatio nuncupatur. Nec mirum, si ad præsentiam angelicæ ac cœlestis præpotentis virtutis, virtus humana inferior fragilis, taliter alteretur ac varietur, præsertim in nocte, quando res apparens seu audita, visu discerni non valet: propter quod parva commotio tunc turbationem formidinemque inducit, opinantibus majus quid esse quam est. Mystice, juxta Gregorium, nobis præsentibus spiritus transit, quando invisibilia noscimus, et tamen hæc non solide, sed raptim videmus. Neque enim in dulcedine contemplationis intimæ diu mens figitur: quia ad semetipsam immensitate luminis reverberata, revocatur; et quum ire super se nititur, confestim ad infirmitatis suæ tenebras fracta relabitur. Pili vero carnis, designant vitæ veteris cogitationes, quæ transeunte spiritu pertimescunt, quoniam vi compunctionis et divinæ illustrationis gratia fugiunt.
Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, id est spiritus angelicus in specie vultus humani, cujus determinatam notitiam non habebam: sicut nec Gedeon, nec Manue, clara die angelos intuentes, primo noverunt qui essent.51 Et forte Eliphaz antea similem visionem non habuit, forsitanque in principio dubitavit an esset spiritus fallax. Dicendo autem, Stetit quidam, stabilitatem visionis ostendit, secundum Thomam, qui tamen paulo ante disseruit revelationem istam subitam transitoriamque fuisse: quod forte sic concordatur, quia comparatione visionum quas habuit Moyses, de quo ibi loquitur Thomas, subita et transitoria fuit, quamvis absolute loquendo satis fixa exstiterit. Imago coram oculis meis. Circa quod ait Albertus: Ne putetur fuisse sensualis visio, dicitur Imago, quasi dicat: Non veritas alicujus fuit, sed imaginaria visione imago repræsentata coram oculis meis imaginariæ visionis.52 Thomas vero aliter sentit, et dicit: Quia in somno spirituales revelationes minus discerni possunt a somniis consuetis ac frivolis; ideo ut ostendat hanc revelationem non dormienti, sed vigilanti factam, subjungit, Imago coram oculis meis: per quod significat se vidisse oculis per vigiliam apertis. Quem Lyra sequens, exponit: Imago, etc., quasi dicat, Angelus fuit in specie visibili mihi vigilanti apparens: quæ visio excellentior est, quam quæ in somniis habetur. Verumtamen Albertus non negat eam in vigilia factam, imo hoc innuit: siquidem aliqui vigilantes rapiuntur in mentis excessum, et alienantur a sensibus; res quoque quæ foris præsentari apparet, non nisi per similitudinem intus imaginarie demonstratam videtur. Denique, qui Thomam assequitur, quod ait, Imago, ita exponat, ut angelus vere apparuisse oculis exterioribus referatur: qui nihilo minus imago vocatur, quia in humana apparebat effigie. B Sicque quod oculis objiciebatur, imago (id est similitudo) fuit hominis, non res seu veritas personæ humanæ.
Et vocem quasi auræ lenis audivi, id est, gratiose, molliter atque suaviter locutus est mihi, quemadmodum lenis aura dulciter molliterque diffunditur. Aura enim lenis, sibilo tenui et murmure levi movet aures sine tumultu: sic spiritus bonus aures eorum, in quibus nec mundus tumultuat, nec càro inundat, nec dæmon inquietudinem parit. Hinc tertio Regum de apparitione facta Eliæ habetur:53 Post ignem sibilus auræ tenuis; ibi Dominus. Sibilus namque designat susurrium spiritus cum Deo, vel Dei seu angeli cum homine. Præterea, juxta Thomam, apparitiones aliquando fiunt a spiritu bono, aliquando a spiritu malo: et utrobique timorem patitur homo in principio propter visionem insolitam. Sed bono spiritu apparente, timor in consolationem finitur, ut patet in angelo confortante Danielem, et Gabriele confortante Zachariam Virginemque beatam.5455 Spiritus autem malignus hominem perturbatum relinquit. Unde et nunc, per Vocem quasi auræ lenis, consolatio præcedentem sedans pavorem notatur, et visio a bono spiritu fuisse monstratur. Nihilo minus, in visionibus a spiritu bono exhibitis, aliquando voces horribiles et magnæ fiunt commotiones, quemadmodum in Exodo factum fertur in legis datione, in Ezechiele quoque et Apocalypsi.565758 Quod fiebat ad incutiendam hominibus reverentiam majestatis divinæ, vel ad declarationem potentiæ ejus aut angeli, vel ob comminationes quæ præfigurabantur.59 Postremo, secundum Gregorium, per Vocem auræ lenis, cognitio Sancti Spiritus designatur, qui tenuiter nostræ menti infunditur.
Deinde ponit Eliphaz quod sibi in visione prolatum est. Numquid homo Dei comparatione justificabitur? quasi dicat, Non utique : quia quantumlibet magna sit hominis justitia, a divinæ tamen perfectione justitiæ deficit infinite : ideo comparatione illius, est nullius momenti, et injustitia potius quam justitia, sicut comparatione Dei nemo bonus aut sapiens. Propter quod loquitur Isaias :60 Quasi pannus menstruatæ, universæ justitiæ nostræ. Et Psalmista : Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.61 Ecclesiasticus quoque : Non te justifices ante Deum. Aut factore suo purior erit vir?62 id est, impossibile prorsus est, ut homo quicumque creatore suo sit mundior, sanctior sive præstantior : imo immense distat a puritate, simplicitate et sanctitate mentis divinæ ; et quidquid puritatis aut bonitatis sortitur, a suo adeptus est creatore. Hinc Isaias asserit : Facti sumus ut immundi omnes nos. Et nunc, Domine, pater noster es, nos vero lutum.63
Ex quibus Eliphaz probare intendit, quod Job non sine sua culpa a Deo punitus sit : alioqui Deus esset injustus, quum opus justitiæ sit reddere unicuique quod meretur. Pœnam autem nemo meretur sine prævia culpa. Aliqui quoque homines tantæ sunt æquitatis, quod nullum volunt plagare, nisi pro sua iniquitate. Si ergo Deus quem punit absque suo demerito, sequitur, virum aliquem Deo consistere puriorem seu æquiorem. Hæc autem argumentatio contra Job non concludit, quoniam apud Deum opus justitiæ non solum est, reddere pœnam pro culpa, seu præmium pro merito, sed etiam electos innocentes adversis exponere, ut gloriosius coronentur, amplius mereantur, tentamentis probentur, (qui enim non est tentatus, quid scit?) aliis quoque in exemplum proponantur, aut suis afflictionibus opem aliis præbeant, sicut et Christus sua passione mundum redemit.64 Alius demum est processus divinæ justitiæ, quam humanæ, ut patuit. Vel ideo dicit Eliphaz verba hæc, ut demonstret, quod licet Job secundum se humano modo justus fuisset, comparatus tamen ad Deum, defectu non caruit culpæ, quam Deus in eo poterat juste punire ; et si se dicit sine culpa punitum, Deum affirmat injustum. Ac si Eliphaz dicat : Quisquis de percussione murmurat, quid aliud quam justitiam ferientis accusat? Puriorem ergo vir factore suo se æstimat, si contra flagellum querelam parat ; eumque sibi postponit, cujus judicium de sua afflictione redarguit.
Consequenter ostendit hominem sine peccato non esse, comparatione naturæ angelicæ. Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, id est, cives superni, qui incessabiliter Creatori laudibus puris deserviunt, non sunt penitus immutabiles et impeccabiles per naturam, sed vertibiles atque peccabiles, quando sibi ipsis relinquuntur, gratia destituti. Propter quod adstruit Damascenus, quod omne creatum sit vertibile. Et juxta divinum Dionysium, omnis creatura incessanter conservatur a Deo, a quo si penitus relinqueretur, in nihilum laberetur. Verumtamen angeli sancti per gratiam in Deo sunt confirmati, et ab omni culpa præservati. Idcirco ex his non sequitur error Origenis, dicentis in cœlo esse ruinam. Et in angelis suis quibusdam reperit pravitatem superbiæ, antequam confirmarentur in bono, fruerenturve Deo : quem qui semel in patria per speciem beatifice viderit, nunquam ab eo averti aut ruere potest. De casu autem primi angeli scriptum est in Isaia, et Ezechiele, ubi Dominus ait : Tu Cherub extentus et protegens, et posui te in monte sancto Dei. Repleta sunt interiora tua iniquitate;65 et ejeci te de monte sancto Dei, et perdidi te. Elevatum est cor tuum in decore tuo. Christus insuper ait : Videbam Satanam sicut fulgur de cœlo cadentem. Et Petrus in secunda sua Canonica :66 Deus angelis peccantibus non pepercit.67
Quanto magis hi qui habitant domos luteas, id est homines, quorum terrena sunt corpora, juxta illud Genesis: Formavit Deus hominem de limo terræ. Et Isaias dicit Deo: Fictor noster es tu; nos vero lutum. Qui terrenum habent fundamentum, id est carnem mortalem animæ rationali substratam: quæ caro in generatione hominis prima est, quemadmodum fundamentum in constitutione domus. Anima autem, in quantum est forma corporis, habet se ad illud sicut fundatum ad fundamentum: in eo namque fundatur ad consistendum, et illud subjicitur ei. In quantum vero est corporis motor, habet se ad illud, ut habitator ad domum, et nauta ad navem, juxta quem modum ait Apostolus: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Et item: Scimus quia si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, in cœlis. Dicitur quoque homo habitare in hujusmodi lutea domo, ratione partis suæ principalioris, videlicet animæ corpus inhabitantis. Consumentur velut a tinea. Quod licet de corporali morte accipi possit, qua homo consumitur sicut vestis a tinea, tamen intentio Eliphaz est de consumptione spirituali per culpam, ut constat ex dictis. Ideo sensus est: Consumentur, id est, spiritualem vitam caritatis et gratiæ peccando amittent, velut a tinea consumitur tunica. Nam sicut ex tunica oritur, eamque corrodit, ita ex carne est fomes peccati, et sensualitas ipsa infecta, ratio cæca, voluntas ad vitia prona: sicque homo ex his quæ in ipso sunt, et oriuntur ex ipso, per culpam consumitur. Habet enim ex se inclinationem et pronitatem ad mala: quod angeli non habebant. Ideo scriptum est in libro Sapientiæ: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem.68 In Genesi quoque: Sensus et cogitatio cordis humani prona sunt in malum ab adolescentia sua.69
De mane usque ad vesperam succidentur, id est, per totum diei processum frequenter peccando, a spirituali vita virtutum tollentur. Quod item de continua consumptione seu abbreviatione naturalis vitæ accipi potest.70 Indeficienter enim quid deperit de vita nostra qualibet hora, secundum illud in Isaia: De mane usque ad vesperam finies me.71 Et quia nullus intelligit, nullus videlicet comparative, id est perpauci, quid sint et quam fragiles, et quot vitiis subditi, juxta quod scriptum est: Delicta quis intelligit? In Osee quoque: Populus non intelligens vapulabit. Et Apostolus ait: Qui ignorat, ignorabitur. In æternum peribunt, qui ista non pensant, quum sint mortaliter vitiosi, quibus pœna debetur æterna. Ex quo certum est, quod Eliphaz ex revelatione hac, novit animæ immortalitatem infernaliumque pœnarum perpetuitatem.
Qui autem reliqui fuerint, id est, qui præter illos non intelligentes jam dictos exstiterint, scilicet boni atque electi, quæ Dei sunt intelligentes, auferentur ex eis, id est, de illorum reproborum consortio secernentur, nec peribunt cum eis. Morientur, morte naturali et corporali, quæ bonis et malis communis est, et non in sapientia, id est, quantum ad sapientiam quam habent a Deo, non morientur, ita quod sapientia per mortem non tolletur ab eis. Vel sic: Qui autem reliqui fuerint, id est posteri pereuntium vitia parentum sequentes, seu alii a Deo non statim damnati, sed propter pœnitentiam agendam dilati, nec tamen pœnitentiam operati, auferentur de vita hac post patrum discessum. Porro, quod additur, Ex eis, secundum Lyram non est in Hebræo neque de textu. Morientur, et non in sapientia vera ac spirituali, id est, sine ea decedent, quia nec eam habuerunt; sed in stultitia propria, seu carnali et sæculari prudentia perierunt, juxta illud Baruch: Quia non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam.72 Itaque Eliphaz per omnia ista intendit tam fragilem atque immundam esse naturam humanam, quod sine peccato esse non possit; et quod dicens se purum, quum puniatur a Deo, dicit Deum esse impurum sive injustum, et præfert se ei:737475767778 sicque credendum sit, quod Job et filii ejus ob sua peccata percussi sint.
Quæritur, an Eliphaz habuit revelationem præscriptam a Deo, vel eam confinxerit. Hoc Thomas relinquit sub dubio. Lyræ autem videtur, quod finxit hæc, quia in fine libri Dominus ait ad Eliphaz: Non estis locuti rectum coram me. Rursus, quia inducit et applicat eam ad falsum intellectum. Potius tamen reor, quod eam non finxit:79 quod et Gregorius sentire videtur. Nec Job ita sensit de Eliphaz, ut apparet, quod finxerit ista: non enim aliquid imponit sibi de hoc. Nec argumenta concludunt. Non enim dubium est, quin Eliphaz in processu disputationis suæ multa vera protulerit: nihilo minus ipse et ejus amici dicuntur non recta locuti, quia ad falsam conclusionem seu finem perversum hæc retulerunt, videlicet ad probandum Job pro suis excessibus esse plagatum, atque ad confirmandum positiones suas erroneas circa modum providentiæ Dei, ut dictum est supra. Præterea revelatio jam præscripta, in se vera atque sublimis est, sicque a Deo manavit. Eliphaz tamen abusus est ea, male applicans eam ad Job, sicut frequenter ratio sub veris principiis male subsumit: quod passio maxime facit.
Footnotes
-
Job II, 13. ↩
-
Baruch II, 22. ↩
-
* accipies ↩
-
Baruch XXXII. ↩
-
Prov. XVIII, 13. ↩
-
Eccli. xix, 12. ↩
-
Eccli. iv, 33, 27, 28. ↩
-
Jer. xx, 9. ↩
-
Eccli. xix, 10. ↩
-
Prov. xix, 11. ↩
-
Galat. vi, 9. ↩
-
I Cor. xv, 58. ↩
-
Is. xxxv, 3, 4. ↩
-
Hebr. xii, 12, 13. ↩
-
Eccl. xxvii, 6. ↩
-
Ibid. 11, 5. ↩
-
Eccl. 1, 27. ↩
-
Job xv, 4. ↩
-
Jacob. 1, 4. ↩
-
Is. LVII, 1. ↩
-
Gen. IV, 8. ↩
-
Ezech. XXI, 3. ↩
-
Gen. VII, 21-23. ↩
-
Jer. XXVI, 14-20; XXXVIII, 6. ↩
-
Gen. XVIII, 25. ↩
-
Gen. XX, 4. ↩
-
II Mach. VII. ↩
-
Eccle. VIII, 14. ↩
-
Ezech. XIII, 22. ↩
-
Malach. III, 11. ↩
-
Is. XL, 7, 8; XXX, 33. ↩
-
Is. XI, 24. ↩
-
Ps. XXXVI, 2; LXXII, 18, 19. ↩
-
Sap. v, 9. ↩
-
Eccl. v, 4. ↩
-
Prov. xxviii, 15. ↩
-
* tyrannis ↩
-
Prov. x, 11. ↩
-
Is. xi, 1. ↩
-
I Joann. 11, 27. ↩
-
Joann. XVI, 25; ↩
-
1 Joann. III, 2. ↩
-
Gen. II, 21. ↩
-
Num XXIV, 4, 3. ↩
-
Rom. XIII, 11. ↩
-
Cant. V, 2. ↩
-
Cant. V, 2. ↩
-
1 Thess. IV, 12. ↩
-
Is. XXI, 3, 4. ↩
-
Dan. X, 16, 17. ↩
-
Judic. vi, 22; xii, 16. ↩
-
* visio, id est ↩
-
III Reg. xix, 12. ↩
-
Luc. 1, 13, 30. ↩
-
Dan. x, 12, 18; ↩
-
Apoc. 1, 10. ↩
-
Ezech. 1, 4, 24; ↩
-
Exod. xix, 16, 18; ↩
-
Judic. vi, 22; xiii, 16. ↩
-
Marc. x, 18. ↩
-
Ps. CXLII, 2. ↩
-
Eccli. VII, 5. ↩
-
Is. LXIV, 6, 8. ↩
-
Eccli. XXXIV, 9, 11. ↩
-
Ezech. xxviii, 14, 16, 17. ↩
-
Luc. x, 18. ↩
-
II Petr. u, 4. ↩
-
Sap. IX, 15. ↩
-
Gen. VIII, 21. ↩
-
Is. v, 11-15; ↩
-
Is. xxxviii, 13. ↩
-
Baruch III, 28. ↩
-
II Cor. IV, 7; V, 1. ↩
-
Is. LXIV, 8. ↩
-
Gen. II, 7. ↩
-
I Cor. xiv, 38. ↩
-
Osee IV, 14. ↩
-
Ps. xviii, 13. ↩
-
Job xlii, 7. ↩
Chapter 16 of 72