Articulus 15
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI QUINTI: VOCA ERGO, SI EST QUI TIBI RESPONDEAT.
RECITATA revelatione sibi desuper facta, Eliphaz irrisorie ac invective loquitur contra Job. Voca ergo: id est, quoniam mihi hæc revelata sunt, tu quoque qui te tam innocentem ac justum præsumis, invoca Deum, qui justos magis quam peccatores exaudit; si est qui tibi respondeat, id est, precibus tuis effectum impendat, et tibi quæ dixi revelet; et ad aliquem Sanctorum convertere, orando aliquem civem regni cœlestis, ut oret pro te, si de tuis meritis non confidis. Istud fuit et est sanum consilium, si recta intentione et ex caritate fuisset propositum: quia et nos in dubiis et ignotis Deum pro illuminatione invocare debemus, juxta id Jacobi: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, et dabitur ei. Postulet autem in fide nihil hæsitans.1 Et Psalmista: Accedite ad eum, et illuminamini. Denique, considerantes imperfectum nostrum, peccata et scelera nostra, propter quæ indigni sumus per nos ipsos immediate accedere ad thronum gratiæ
C Dei, ad aliquem vel aliquos Sanctorum nos convertamus, ad quos specialem affectionem fiduciamque habemus, præsertim ad Virginem gloriosam, ut intercedat pro nobis.
Consequenter insinuat sanctum Job iracundum invidumque fuisse, quamvis in generali loquatur.2 Cujus etiam verba in generali sunt exponenda: sic nempe profunda sunt, vera atque subtilia. Virum stultum, qui vera ac spirituali sapientia caret: stultitia quippe dono sapientiæ directe opponitur. Stultus quoque vocatur, qui discretionem non habet eligendorum ac vitandorum. Talem interficit iracundia, formaliter, quoniam ira quum sit peccatum mortale ex genere, animæ mors est: sicque spiritualiter interimit hominem. Interficit etiam eum, quoniam morte damnationis æternæ, et interdum etiam morte corporali, eum efficit dignum.3 Imo quicumque peccat mortaliter, meretur divina conservatione in esse privari, protinusque a Deo corporaliter quoque occidi. Nec mirum, quum mereatur et mortem gehennæ æternam. Quoniam vero sapientia facit hominem in omnibus ordinatum, et prudentia reddit discretum, qui sapientia atque prudentia caret, confestim superatur ab ira; ipsaque ira facit hominem stulto consimilem, rationis lumen vehementer obtenebrando, ita quod homo instar canis impetum sequitur passionis. Ideo dicit Jacobus: Ira viri, justitiam Dei non operatur. Ecclesiastes quoque: Ne sis velox ad irascendum; ira enim in sinu stulti requiescit. Præterea, quum scriptum sit, Tu dominator, Domine, cum tranquillitate judicas, ira facit hominem in judicando specialiter Deo difformem, dum homo cum turbulentia judicat: quod maxime indecens est. Unde ad iram specialissime devitandam admonet Christus: Discite a me, quia mitis sum et humilis. Per iram etiam socialis vita confunditur, concordia dissipatur, societas aggravatur, juxta illud Proverbiorum: Spiritum ad irascendum facilem quis poterit sustinere? Et: Impetum spiritus concitati quis sustinebit? Itemque: Noli assiduus esse cum homine iracundo, ne discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ.
Denique, secundum Thomam, non est aliqua conditio hominum, cui non adsit aliqua pronitas ad peccatum. Sunt autem duæ hominum conditiones. Quidam sunt magni elatique animi, qui facile provocantur ad iram, quoniam ira est appetitus vindictæ ex præcedenti offensa proveniens: quanto autem quis fuerit animi magis elati, tanto ex leviori causa se putat offensum. Talem vero nominat stultum, quia per superbiam homo præcipue metas rationis excedit, et humilitas viam sapientiæ parat. Stultitia quoque iracundiæ competit, quoniam in ultione modum rationis transgreditur. Quidam autem sunt pusillanimes, et hi ad invidiam proni sunt: de quibus statim dicetur. Postremo advertenda sunt, quæ hic scribit Gregorius de ira per zelum. Solerter, inquit, sciendum est, quod alia est ira quam impatientia excitat, alia quam zelus format: illa ex vitio, hæc virtute generatur. Si enim nulla ira ex virtute surgeret, divinæ animadversionis impetum Phinees per gladium non placasset. Hanc iram quia Heli non habuit, motum contra se implacabiliter supernæ ultionis excitavit. Sed quum per zelum animus movetur, curandum summopere est, ne ira quæ pro instrumento virtutis assumitur, menti dominetur, nec quasi domina præeat, sed velut ancilla ad obsequium parata, a rationis tergo nunquam recedat. Tunc enim robustius contra vitia erigitur, quum subdita rationi famulatur.
Et parvulum, eum videlicet, qui se ex prosperitate et bonis aliorum reputat minorari, occidit invidia: quæ est tristitia de bono alterius, in quantum apprehenditur ut proprii boni minorativum. Sicque invidens, per suam sibi invidiam testis est quod parvulus sit, quia ex aliorum magnificatione se æstimat parvificari. Ideo dicit Gregorius: Invidere non possumus, nisi eis quos nobis in aliquo meliores putamus. Parvulus ergo est, qui livore occiditur: quoniam ipse sibi testimonium perhibet, quod eo minor sit cujus torquetur invidia.4 Porro, quum caritas sit directe spiritualis vita animæ, princeps et forma virtutum, invidia quæ ei directe opponitur, est pessimum vitium, occisio mentis, et corporali quoque vitæ multum nociva, Salomone dicente: Vita carnium, sanitas cordis; putredo ossium, invidia.5 Invidi insuper specialiter imitantur diabolum, juxta quod Sapiens asserit: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum; imitantur autem illum, qui sunt ex parte ejus.6
Quum itaque unusquisque nostrum ex naturali dispositione seu assuefactione ad aliquod speciale vitium inclinetur et pronus sit, debet contra illud specialissimam pugnam assumere, Deum jugiter pro triumphandi gratia implorando, aptiora remedia inquirendo, seque ad virtutem oppositam cordialissime applicando. Unde qui singulariter ad superbiam seu iram proclivis est, contra vitia hæc specialissime prælietur, et ad humilitatem mansuetudinemque se disponat et det tanto exuberantius, quod oppositis vitiis magis tabescit.789101112
Ego vidi stultum, id est vitiosum, superbum, et temporalia spiritualibus præferentem: quod summæ insaniæ est; firma radice, id est in terrenis prosperitatibus firmiter radicatum, instar arboris firmam in terra radicem habentis, ita quod forti fundamento tanquam radici videbatur inniti ac stabiliri, in temporalibus abundando. Et maledixi, id est, mala prænuntiavi ventura, atque a Deo maledicendum prædixi, pulchritudini ejus, id est terrenæ prosperitati, floritioni, ornatuique ipsius. Sapientes enim perpendunt impiorum prosperitatem celeriter finiendam, et ad miseriam deducendam: imo, quod tanto sunt infeliciores, quanto plus prosperantur in sæculo isto. Ideo de viro justo ait Psalmista:13 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. Et Sapiens: Adulterinæ plantationes non dabunt radices altas, nec stabile fundamentum collocabunt.14 Sic quoque in Ecclesiastico scriptum est: Omnis potentatus brevis vita. Sic rex hodie est, et cras morietur. Taliter venerabilis Mathathias maledixit pulchritudini impii, præsertim Antiochi: verbis peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis; hodie extollitur, et cras non invenietur. Hujusmodi autem maledictio oritur ex affectu justitiæ; vel est prænuntiatio futuri magis quam imprecatio mali. Adjecit autem Eliphaz, statim, ad insinuandum quod ex zelo æquitatis non distulit, vel quia impiorum prosperitas mox cessabit. Talem ergo pulchritudinem vanam ac prosperitatem fallacem despicit virtuosus, qui metuendum Dei pensat judicium, prævidetque infernale supplicium. Quod agens Psalmista edocuit: Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem : quoniam tanquam fœnum velociter arescent, et quasi olera herbarum cito decident.15
Longe fient filii ejus a salute: id est, qui non solum secundum carnis propaginem, sed per impietatis quoque sequelam, filii ejus sunt, vera beatitudine privabuntur; et vicissim in sæculo isto pericula incidunt, puniuntur et pereunt. Juxta quem modum scriptum est: Ex iniquis omnes qui nascuntur filii, testes sunt nequitiæ adversus parentes suos in interrogatione sua.16 Et conterentur in porta, id est, per publicam justitiam in loco judicii morti adjicientur. Olim enim judices sedebant in urbium portis, ubi et impii accusati atque convicti, condemnabantur ad mortes.
Unde in Deuteronomio scribitur: Judices et magistratus constitues in omnibus portis tuis.17 Et non erit qui eruat eos de morte. Propter enormitatem enim suorum excessuum, aliquando liberari non queunt. Vel, quia pravitatibus suis facti sunt omnibus odiosi seu detestandi, non est qui velit eos eruere. Nullus quoque de potestate divini judicii eos eripiet. Hinc et in Exodo habetur: Maleficos non patieris vivere.18
Cujus messem, id est blada et opes, famelicus comedet, id est, prædo depopulator, seu depauperatus, vel pauper necessitate compulsus, avide devorabit; et ipsum rapiet armatus, id est, a viro bellicoso armato ducetur captivus, aut spoliationem sustinebit rerum suarum; et bibent sitientes divitias ejus, id est, potando consument. Ista frequenter ad litteram ita fiunt; sed quod non semper, certissimum est, quum cernamus impiissimos parentes ac filios usque decrepitam senectutem impune peccare, mirabiliter prosperari, a nemine molestari. Interdum vero vitiosi parentes eorumque filii pravi, hæc patiuntur in vita præsenti, sicut et filiis Israel multoties contigisse in libris Regum ac Judicum legitur. Unde, quoniam multa eorum quæ amici Job dicunt generaliter, non implentur eo modo quo dicunt verbaque sonant, B. Gregorius non immerito talia spiritualiter interpretatur. Sed quia amici Job erronearum opinionum fuerunt, et ea quæ dicunt, ad suorum confirmationem errorum inducunt, non mirum si aliquando universaliter vera non sint quæ proponunt.1920 Ideo talia caute ac sapienter sunt exponenda et capienda. Nec enim verba eorum in omnibus verba sunt Spiritus Sancti, quemadmodum verba Job: imo multa dicunt non vera, ut in processu patebit.
Nihil in terra sine causa fit. Hoc secundum unum intellectum clarissimum atque certissimum est. Si enim fit, sequitur quod sit effectus seu quid causatum: quo dato, sequitur quod habeat causam, eo quod causa et effectus correlative se habeant. Itaque ad minus habet causam efficientem, determinatam vel indeterminatam, per se vel per accidens. Sic et Plato loquitur in Timæo: Nihil fit, cujus ortum causa legitima non præcessit. Nam et Philosophus ait: Causa est, ad cujus esse sequitur aliud, haud dubium quin effectus. Nec obstat, quod sunt quidam effectus casuales atque fortuiti. Nam et hi habent causam per accidens: et quamvis sint tales per comparationem ad causas secundas et proximas, tamen respectu primæ causæ seu providentiæ Dei, nihil casuale fortuitumque consistit, sed certus est ordo causarum.
Porro, si verbum inductum intelligatur de causa determinata et propria, et de causa per se, veritatem non habet, ut in causalibus patet effectibus. Rursus, si accipiatur secundum Eliphaz intentionem, veritate carebit. Nempe Eliphaz verbo hoc voluit dicta Job falsificare, quibus se dixit sine suo demerito ita plagatum. Quasi Eliphaz diceret: Sicut in naturalibus nihil fit sine determinata et legitima causa, ita in rebus humanis nil fit sine causa meritoria præcedenti. Tua ergo, o Job, adversitas, non nisi propter præcedentia tua demerita seu peccata, inflicta est tibi a Deo. Istud argumentum non valet, tum quia in naturalibus non semper effectum præcedit causa determinata per se, tum quoniam in humanis causa pœnæ inflictæ non solum est prævia culpa, sed et aliquæ causæ diversæ, ut dictum est et dicetur. Deus quippe ex sua sapientia, pietate et potestate flagellat aliquando et justum, non ob præviam culpam, sed ob ampliorem ejus profectum, aliorumque ædificationem, ac diaboli confusionem; vel ob divinæ omnipotentiæ declarationem, beatitudinisque futuræ augmentum. Deus etiam in hominibus nihil facit, nec fieri sinit, nisi ob causam quamdam finalem, ut vel sua justitia in reprobis manifestetur, vel sua clementia in electis reluceat.
Et de humo non egredietur dolor. Hoc, secundum Thomam, metaphorica exstat locutio. Quædam etenim herbæ sine jacto in terram semine producuntur, quæ de terra sponte nasci dicuntur. Sicque metaphorice quidquid sine causa propria fit, diceretur de humo sine semine nasci. Itaque, De humo non orietur dolor, id est, adversitas sine propria causa, scilicet prævia culpa, nulli continget, desuperque præstabitur. Quæ argumentatio, ut tactum est, non est fortis. Non enim culpa est dumtaxat causa pœnæ inflictæ. At vero, secundum Albertum, de humo, id est terra humida et commixta in naturam corporis humani, puta de carne mortali, non egredietur dolor, id est causa doloris, videlicet secundum quod caro est, et quoad id quod habet a Creatore. Sic enim non est origo peccati, quod, secundum Eliphaz, est causa doloris seu pœnæ. Imo, secundum Dionysium et Augustinum, voluntas, ut ex nihilo facta atque ex se ipsa defectuosa ac labilis, est radix peccandi, et per eam infecta est caro. Unde Albertus allegat illud Fulgentii: Deus non est ultor cujus est actor.
Porro, quod nihil fiat sine causa in terra, quasi exemplificando in rationali irrationalique creatura, subjungit: Homo ad laborem nascitur, et avis ad volatum: id est, Deus creator nec hominem nec avem frustra, sed rationabili causa instituit, ut homo per laborem sibi de necessariis victui, habitationi, vestituique provideat; et avis per volatum, quæ suæ conveniunt naturæ exerceat, nidificando, victum quærendo, pericula fugiendo. Unde et avibus pro vestimentis et armis natura contulit plumas et rostra ac ungues; hominem vero nudum nasci instituit, ut laborando, vestimentum habitaculumque, si desint, conquirat. Vult itaque dicere, quod res nascatur ut actus suos exerceat, non ut Deus eam sine causa affligat. Nam et naturalia esse dicuntur propter suas operationes, propter quod in necessariis natura non deficit. Omnia namque habent dispositionem operationi propriæ congruam: quo constat, quod naturales rerum dispositiones non sunt sine causa, sed propter determinatum et congruum finem. Præterea verba hæc altius queunt exponi, sicut, præstante Deo, sequenti tangetur articulo.
Omnia hæc Eliphaz ponit, ad concludendum, quod omnia providentiæ divinæ subjaceant, eo quod singula ad proprios actus ac fines sint ordinata. Quod (secundum Albertum) inducit ad confutandum errorem philosophorum quorumdam, dicentium, quod gubernatio hominis esset ex infaustis vel faustis scintillationibus periodi: quoniam quamvis creator Deus res faciat, factas tamen mutabiles gubernandas committit periodo, et casuali mutabilitati naturæ mortalis: quam opinionem dicit Rabbi Moyses Ægyptius, in tertia collatione Ducis neutrorum, fuisse Aristotelis et quorumdam Peripateticorum. Verumtamen ista non fuit omnium philosophorum opinio, quia nonnulli eorum ex prætacta Eliphaz consideratione testati sunt, providentiam Dei excelsi et gloriosi usque ad inferiora et ima pertingere, secundum quod decimo de Civitate Dei Augustinus ostendit, dicendo: Plotinus Platonicus de Providentia disputans, eam a summo Deo (cujus est intelligibilis atque ineffabilis pulchritudo) usque ad hæc terrena et ima pertingere, flosculorum ac foliorum pulchritudine comprobat: quæ omnia quasi abjecta et velocissime pereuntia, decentissimos formarum suarum numeros habere non posse confirmat, nisi inde formentur, ubi forma intelligibilis et incommutabilis simul exemplariter habens omnia, perseverat. Hoc et Dominus Jesus ostendit in Evangelio: Considerate, inquiens, lilia agri quomodo crescunt.21 Dico autem vobis, quod nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex illis.
Quum ergo divinæ providentiæ omnia subsunt, Eliphaz subdit: Quamobrem ego deprecabor Dominum, ut te convertat et me dirigat: quem orare esset inane, nisi rerum cognitionem providentiamque haberet: quam quia habet, exorandus est semper; et ad Deum ponam, id est dirigam, eloquium meum, ipsum orando atque laudando, et secundum voluntatem ipsius loquendo. Scriptum est enim in libro Sapientiæ: Auris zeli audit omnia. Propter hoc, qui loquitur iniqua, non potest latere.22 Qui facit magna, in operibus naturæ, et inscrutabilia, in mysteriis gratiæ, et mirabilia, in supernaturalibus donis gloriæ, absque numero nobis noto, quamvis non absque numero absolute, quum scriptum sit: Omnia in mensura, et numero, et pondere constituisti.23 Denique, quod ait, Absque numero, referendum est ad tria prædicta. Quamvis etiam tria præfata per quamdam coaptationem ad opera naturæ et gratiæ ac gloriæ sint relata, nihilo minus, tam in operibus naturæ quam gratiæ et gloriæ, efficit Deus magna, quantitate et virtute; et inscrutabilia, quantum ad omnia quæ in rebus creatis consistunt, quorum omnes ac singulas rationes, proprietates, vires et actus, nemo nostrum potest discutere, scrutari et invenire; et mirabilia, quæ considerantium mentes in admirationem convertunt ob eminentiam suam, qualia maxime sunt supernaturalia opera Dei, et quæ proprie miracula appellantur. De quibus fert Psalmista: Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus.24 Hinc rursus cantat Psalmista: Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.25 Quemadmodum enim incomparabilis sapientiæ atque potentiæ actor est Deus, sic decet opera ejus præclarissima esse. Cujus incomparabile opus est totus hic mundus, de quo in libro de Civitate Dei asserit Augustinus : Omni miraculo quod exhiberi potest in mundo, majus miraculum est ipse mundus. Prædicta igitur facit Omnipotens absque numero, secundum modum expositum. Item, quum sit potestatis penitus infinitæ, non potest in tot et tanta per effectum procedere, quin possit in plura atque majora infinities utique.
Præterea, in minimis rebus, sicut in arboris folio atque similibus, excellentiam Dei satis mirari non possumus, neque in particulari assignare omnes rationes formationis, dispositionis ac virtutis hujusmodi rerum. Hinc quinto de Civitate, loquitur Augustinus : Deus nec exigui et contemptibilis animantis viscera, nec avis pennulam, nec herbæ flosculum, nec arboris folium sine suarum convenientia partium et quadam veluti pace reliquit. Unde et Hugo in libro de Tribus diebus, ait : Est verum et evidens divinæ sapientiæ argumentum, quod omne genus sibi simile procreat, et in tam multis similitudo una propagata, primæ originis formam non variat. Unumquodque suam speciem habet, et unumquodque generis sui similitudinem servat. Vide folium quomodo serratis dentibus per gyrum distinguitur ; quomodo intrinsecus productis costulis huc illucque intexitur. Numera unum, numera aliud; omne quod unius est generis, unius invenies similitudinis.
Qui dat pluviam super faciem, id est superficiem, terræ. Divina etenim ordinatione per solis calorem vapores elevantur in aere, et condensantur ibi in nubes, ac resolvuntur in aquas pluviales, guttatim seu rivulatim in terram ruentes, ut eam fecundent, atque concepta in ea germina nutriant, juxta illud Isaiæ :26 Descendit imber de cœlo, inebriat terram, et germinare eam facit. Quod quia Deo est proprium, loquitur Jeremias : Numquid sunt in diis gentium qui pluant?27 Et Psalmista :28 Qui operit cœlum nubibus, et parat terræ pluviam. Quod et Christus docet in Evangelio, loquens de Patre, dicensque :29 Qui pluit super bonos et malos. Hinc legitur in Amos :
Qui vocat aquas, et effundit eas super faciem terræ;30 Dominus nomen ejus. Et irrigat aquis universa terræ nascentia, seu loca terrarum quibus aqua est necessaria : quod facit tempore sibi placente atque præfixo; sæpe autem ob hominum vitia subtrahit beneficium istud. Ait autem Thomas hoc loco : Res naturales contemperatæ esse videntur ad vitam hominum aliorumque animalium conservandam. Unde licet naturalis ordo elementorum aliud requirere videatur (si quis enim in elementis gravitatem et levitatem consideret, manifestum est naturaliter terram in elementis aquæ subjacere, et aeri aquam, aerem vero igni), invenitur tamen aliqua pars terræ discooperta ab aquis, immediate aeri subjacere. Aliter namque animalia respirantia vivere in terra non possent.
Consequenter Eliphaz actum divinæ providentiæ monstrat in dispositionibus hominum. Qui ponit humiles in sublime : quod Deus multipliciter facit, et aliquo modo non facit. Contingit quippe interdum, ut dejectos, humiliatos, contemptos a suis eripiat adversitatibus in præsenti, et ad dignitates, potestates vel prosperitates promoveat, juxta illud Ecclesiastici : Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.3132 Et Virgo beata : Deposuit, inquit, potentes de sede, et exaltavit humiles.3334 Frequenter quoque contingit oppositum, ita quod quidam electi vel etiam reprobi usque ad ultimum vitæ opprimantur ab impiis, ut patet in multis martyribus. Unde Jacobus ait in sua epistola primitivæ Ecclesiæ filiis :35 Nonne divites per potentiam opprimunt vos? Porro veraciter humiles, Deo in sancta humilitate subjectos, erigit Deus semper in vita præsenti ad altitudinem gratiæ, in futuro quoque ad sublimitatem gloriæ, dummodo in virtutibus perseverent. Interdumque ponit tales in sublimitate præsidentiæ spiritualis aut sæcularis, dando fidelibus principes aut prælatos idoneos et condignos.
Et mœrentes erigit sospitate, id est, eos qui bono ac virtuoso afficiuntur dolore, sua vel proximorum peccata deflendo, Christi passionibus condolendo, Dei injuriam, Ecclesiæ ruinam, cœlestis beatitudinis dilationem ex caritatis fervore plangendo: tales Deus a sua mœstitia transfert ad consolationem, ad animi sanitatem, ad mentis vigorem, sicut et Christus promittit: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Ideo ad Corinthios ait Apostolus: Benedictus Deus qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Et rursus: Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat consolatio nostra. Itemque Psalmista: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam. Itaque, tempore adversitatis et afflictionis simus constantes, Dei misericordiam fiducialiter implorantes, ac longanimiter præstolantes, illud Tobiæ intuentes: Non delectaris, Domine, in perditionibus nostris, quia post tempestatem tranquillum facis, et post fletum exsultationem infundis.
Qui dissipat, id est, ab opere ac fine intento multoties impedit, cogitationes malignorum, quibus contra justos insidiose cogitaverunt, ne possint implere manus eorum, id est potentiæ operativæ, vel etiam corporales manus, quæ sunt instrumenta intellectus practici, sicut lingua instrumentum est intellectus speculativi, quæ cœperant, vel per cordis affectum, vel per operis inchoationem. Deus quippe suorum defensor est, et insidias impiorum frequenter convertit in caput eorum, quemadmodum in libris Regum, Paralipomenon ac Judicum, per multa exempla describitur, pugnante Deo pro Israel. Prout etiam in Esdra habetur: Dissipavit Deus consilia eorum, videlicet Samaritanorum. Ideo cantat Psalmista: Dominus dissipat consilia gentium, reprobat autem cogitationes populorum.36 Et in Isaia impiis dicitur: Inite consilium, et dissipabitur; accingite vos, et vincimini.37
Qui apprehendit, id est, concludit, capit, vincit et impedit, sapientes, secundum carnem et sæculum, id est astutos et callidos, in astutia eorum, convertendo fraudulentam eorum versutiam in nocumentum et damnationem ipsorum; innocentes quoque, justos et simplices eruendo ab illis, quemadmodum in Absalone, Achitophel, et Aman legitur factum. Ideo dicit Psalmista de fraudulento: Lacum aperuit et effodit; et incidit in foveam quam fecit.38 In Isaia quoque legitur: Sapientia tua et scientia decepit te. Veniet super te malum, et nescies ortum ejus.39 Hinc in Proverbiis ait Scriptura: Abominatio est Domino omnis illusor, et illusores ipse deludet. Cum simplicibus autem sermocinatio ejus.40 Sincero ergo, vero ac simplici corde coram Domino ambulemus, omnem simulationem, duplicitatem, dolositatem vitantes. Quum enim similitudo sit causa amoris, ipseque Deus gloriosus ac adorandus, sit superserenissima, simplicissima atque rectissima mens, constat quod astutos et fraudulentos vehementer abhorreat, sinceros vero, rectos et simplices præcipue amet.41
Denique, ut in Proverbiis habetur: Non est sapientia, non est scientia, non est consilium contra Dominum. Hinc frequenter contingit, quod quanto quidam astuti atque dolosi acutius contra justitiam cogitant, et quæ recta sunt Deoque placita, callidius impedire conantur, eo plus oppositum accidit: quemadmodum tyranni quo graviora martyribus intulerunt supplicia, ut christianam fidem penitus abolerent, eo amplius per beatissimorum martyrum constantiam, merita atque miracula, crevit Religio christiana. Propter quod fertur in Psalmo: Narraverunt ut absconderent laqueos. Dixerunt: Quis videbit eos? Scrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinia. Unde mox subditur, et consilia pravorum dissipat: contraria consiliatis inducendo, vel saltem vana consilia ab effectu impediendo, juxta illud Ecclesiastici: Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non cognoscet unde illi adveniat illusio. Sic legitur Deus4243
II Reg. xvii, 14, 23; xv, 11.
Is. xl, 23.
Cor. iv, 5.
Prov. i, 31.
Is. lix, 10.
Jer. xv, 9. dissipasse consilia Achitophel, sicut et David oravit : Infatua, quæso, Domine, consilium Achitophel. Hinc in Isaia fertur de Deo : Dat scrutatores secretorum quasi non sint. Præterea contemplandum, quod Deus sublimis et benedictus frequenter justo atque occulto judicio permittit filios hujus sæculi, reprobos, dolosos et ambitiosos, cogitationes suas astutas et iniqua consilia ad effectum perducere concupitum, et mirabiliter prosperari in adinventionibus suis, ad graviorem eorum damnationem. Finaliter tamen apprehendet eos in suis astutiis, quando revelabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Tunc enim juxta exigentiam impietatis ac fraudulentiæ suæ, confusiones sortientur et pœnas, juxta quod in Proverbiis prædicitur : Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.
Per diem, id est, dum prosperari et luce sapientiæ suæ non veræ uti videntur, incurrent tenebras adversitatis et ignorantiæ, ita quod in consiliando circumspecti non erunt, et quasi in nocte sic palpabunt in meridie, id est, eatenus excæcabuntur in mente, quod in his quæ tam clare vera ac justa sunt sicut meridies, nutabunt, dubitabunt, errabunt, sicut in his quæ magnæ sunt difficultatis et obscuritatis. Rursus, dum in maxima videntur suæ prosperitatis ac sæcularis prudentiæ claritate consistere, gravius obtenebrantur in corde. Quibus consonat illud Isaiæ : Palpavimus sicut cæci parietem, et quasi absque oculis contrectavimus; impegimus meridie quasi in tenebris. Ad quod spiritualiter pertinet illud : Occidit ei sol quum adhuc esset meridies. Denique in omnibus his videtur Eliphaz sanctum Job tangere, quasi ipse occulte vitiosus astutusque fuerit, atque per plagam sibi inflictam impeditus sit implere quæ male concepit ; et quando maxime florere apparuit, subito est dejectus. Est enim consuetudo quibusdam, ut quum aliquem pungere velint, disputent in generali contra peccata, quibus eum implicatum sciri insinuareque cupiunt.
Porro salvum faciet egenum de gladio oris eorum, id est de verbis eorum detractoriis, maledictoriis, pungitivis : quæ gladio comparantur, quoniam penetrant viscera mentis. Unde in Psalmo : Gladius in labiis eorum ; et : Lingua eorum gladius acutus. In Proverbiis quoque : Est generatio quæ pro dentibus habet gladios, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. B Et de manu violenti, pauperem. Quandoque hæc Deus facit in vita hac ; interdum vero permittit innocentes, justos et inopes usque ad mortem ab impiis molestari. Hinc ait Psalmista ad Dominum : Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. Et in Jeremia scriptum est : Laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum. Et erit egeno spes evadendi. Ex hoc enim quod experitur auxilium Dei et providentiam ejus circa regimen hominum, spem suam ponit in Deo. C Ipseque Deus est spes ejus, id est objectum suæ fiduciæ, tanto amplius, quanto minus ab hominibus videt se adjuvandum. Sic et nos semper in Domino confidamus, obtemperando ejus mandatis, juxta illud : Spera in Deo tuo semper. Iniquitas autem contrahet os suum, id est, iniqui divina potestate repressi, a solitis pravitatis suæ sermonibus refrenabuntur. Hoc et Psalmista fatetur : Adjuvit, inquit, pauperem de inopia ; et omnis iniquitas oppilabit os suum. Et iterum : Obstructum est os loquentium iniqua. Per Isaiam quoque impio loquitur Deus : Ponam circulum in naribus tuis, et frenum maxillis tuis. D
Beatus homo qui corripitur a Domino, id est, qui in præsenti castigatur et emendatur a Deo per suæ paternæ pietatis flagella aut increpatoria verba. Hoc enim est signum paternæ dilectionis, curæ atque clementiæ Dei ad hominem, quum peccata sint animæ vulnera, quæ per adversa tanquam emplastra optimaque remedia jam curantur. Propter quod Dominus protesta-
Ps. lviii, 8.
Ps. lvi, 5.
Prov. xxx, 14.
Ps. ix, 14.
Jer. xx, 13.
Osee xii, 6.
Ps. cvi, 41, 42.
Ps. lxii, 12.
Is. xxxvii, 29. tur : Ego quos amo, arguo et castigo. Et alibi inducitur :44 Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.4546 Hinc Jeremias sapienter rogavit : Corripe me, Domine ; verumtamen in judicio, et non in furore tuo. Porro non castigari ita a Deo, sed in propriis voluntatibus derelinqui, et cum securitate peccare atque ad libitum prosperari, horribilissimum est, indiciumque maximæ iræ ac odii Dei, et metuendissima ultio ejus, secundum quod ipse de reprobis fatetur in Psalmo : Dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis. Et per Ezechielem indurato populo ait :47 Zelus meus recessit a te ; non irascar tibi amplius. Cupiamus ergo nunc visitari a Deo; patientiamque postulemus ab eo, qua omnem vitæ hujus adversitatem æquanimiter toleremus, tanquam purgamentum vitiorum nostrorum, et tanquam præparamentum gratiæ amplioris, pensantes illud Apostoli : Quum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.48 Et illud : Quis filius quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, ergo adulteri, et non filii estis.
Ex his Eliphaz convertit se ad exhortationem ipsius Job, quem putavit ex impatientia, desperatione et tædio vitæ, verba capituli tertii protulisse etiam secundum rationem passione devictam, videlicet, Pereat dies in qua natus sum. Increpationem ergo Domini, id est hanc tuam tribulationem et quamcumque adversitatem tibi ex judicio divinæ providentiæ accidentem, ne reprobes, murmurando et maledicendo ; quia ipse vulnerat, peccatorem in corpore plagando, et medetur, inflictam plagam tollendo, et consolationem præstando, a vitiisque purgando : imo vulnerando medetur, ita quod ejus vulneratio est peccati medela. Pœnæ etenim vitæ præsentis sunt remedia vitiorum. Sic et medicus vulnerando medetur, dum incidendo expellit materiam morbum causantem. Percutit pœna, et manus ejus sanabunt a culpa, itemque crebro a pœna inflicta, quemadmodum in Deuteronomio testatur :49 Ego occidam, et ego vivere faciam; percutiam, et ego sanabo. Salomon quoque huic alludit doctrinæ, dicens : Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, et ne deficias quum ab eo corriperis. Quem enim diligit Dominus, corripit;50 et quasi pater in filio complacet sibi. Et Apostolus ad Hebræos : Omnis disciplina in præsenti quidem non videtur esse gaudii, sed mœroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiæ.51 Postremo, ad patientem ac humilem disciplinæ, sive in verbis, sive in pœnis susceptionem, potissime monent nos libri Sapientiales; laudantque eos, qui eam gratanter recipiunt, eam vero spernentes dire vituperant. Hinc nempe scriptum est : Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.52 Alibi quoque : Qui projicit disciplinam, despicit animam suam ; qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis.53 Similiter in Ecclesiastico legitur : Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam ! Sic enim effugies peccatum.
Consequenter Eliphaz specificat, a quibus adversitatibus eruendus fuerit Job, si pœnitentiam veram egisset, atque illata flagella de manu Dei æquanimiter suscepisset. In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. Hæc autem liberatio dupliciter potest intelligi. Primo, per anticipationem, ita quod nulla earum eveniet justo, seu peccatori per pœnitentiam et flagella sufficienter purgato et emendato. Secundo, per sublationem, ita quod quum aliqua earum cuique evenerit, auferetur, si ille pœnitentiam fecerit. Quumque per sex fuerit emendatus, in septima adversum nil patietur.
Deinde nominat tribulationes. In fame eruet te de morte, id est, tempore caristiæ aliis fame labentibus, necessaria vitæ habebis. Vel, In fame, id est, si famem ex naturalium defectu pertuleris, providebitur tibi a Deo ne pereas fame. Et in bello, de manu gladii, id est, si in bellum descenderis, non permittet te Deus occidi. Hæc est tribulatio secunda. De tertia subditur : A flagello linguæ absconderis, id est, persecutionem verborum ab aliis non patieris, videlicet detractionem, convitia, diffamiam. Justus enim, vereque pœnitens, digni sunt laudibus, exemplaresque aliis. Ideo eis non debent verborum inferre molestiam. Unde Ecclesiasticus dicit : A laqueo linguæ iniquæ liberasti me. Hæc tria Eliphaz commemoravit, quoniam fames causata est sancto Job ex ablatione substantiæ;54 bellum, quia Chaldæi contra sua tres turmas fecerunt; flagellum linguæ, ex improperio conjugis. Et non timebis calamitatem, id est cladem pestilentialem sive hostilem, quum venerit aliis, certus de protectione divina. Hæc est tribulatio quarta. Alias duas tangens, subjungit : In vastitate, id est fructuum devastatione vel hominum oppressione, et fame inde procedente, ridebis, id est, lætus eris, quia nullum istorum tunc patieris.55 Sed quum superius posuerit famem pro prima tribulatione, cur nunc eam resumit et ponit pro sexta? Et respondendum, quod ibi sumitur fames pro ea, quæ generatur ex terræ sterilitate; hic pro ea, quæ concomitatur vastitatem terræ ab hostibus. Hæc tria Eliphaz dixit, quoniam filii et filiæ Job erant sibi repente ablati, sicut in pestilentia; et quoniam bona ejus erant a Chaldæis et Sabæis vastata, ex qua re etiam penuria sibi exorta est. Et bestias terræ non formidabis, quia securus eris, quod nec tibi, nec soboli aut familiæ, seu gregibus tuis nocebunt.
Denique, verba hæc Eliphaz ad litteram generaliter stare non possunt. Quamvis interdum contingat justos, seu per pœnitentiam emendatos, ab his erui malis, non autem semper sic fit : imo sæpe virtuosi hæc patiuntur, vitiosi vero ab eis immunes sunt. Nam et Apostolus ait : Esurimus et sitimus. Multique martyrum ac justorum afflicti aut etiam perempti sunt fame. In præliis quoque interdum cadunt qui justam causam habebant, et sceleratissimi prævalent, sicut et filii Benjamin bis prævaluerunt contra filios Israel. Sed et justi detractionibus invidorum quotidie corroduntur, et ceteris adversitatibus jam præfatis electi a reprobis exercentur, juxta quod scriptum est in eorum persona :56 Quoniam propter te mortificamur tota die.
Deinde Eliphaz spondet beato Job abundantiam bonorum post sublationem malorum. Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, id est, terræ saxosæ erunt tibi fructiferæ, quasi fœdus amicitiæ tecum inierint. Ita exponit Thomas. Quodque subjungitur, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi, exponit de brutis, quod ei nocumentum non inferent. Albertus vero, per lapides terræ, intelligit viros constantes, ob animi soliditatem sic dictos, cum quibus erit ei pactum socialis atque pacificæ conversationis; per bestias autem, intelligit crudeles sive tyrannos. Et scies, per experientiam, quod pacem habeat tabernaculum tuum, id est, domus tua erit quieta, et bene disposita in personis, rebus et fabricis; et visitans speciem tuam, id est proximum tuum seu conjugem ejusdem tecum speciei exsistentem, non peccabis, inordinate te ad eos habendo, sed moderate. Vel, Visitans speciem tuam, id est divitiarum et rerum decorem, non peccabis per superfluum affectum ad talia. Et scies quoniam multiplex erit semen tuum, id est, filii tui multi erunt et plurimos generabunt, et progenies tua erit virens, fecunda et pulchra, sicut herba terræ. Ingredieris in abundantia sepulcrum*, id est, plenus divitiis morieris ac sepelieris,* sicut infertur acervus tritici in tempore suo*, id est tempore maturitatis seu messis, ita quod ante decrepitam senectutem non morieris. Circa quod scribit Albertus : Acervus ex multis colligitur, et triticum pretiosius granum est. Et vult dicere, quod merita cumulabit, et in æterna erit refectione pretiosissimorum bonorum. Unde Albertus, quantum ad hoc, subtilius considerasse censetur mentem amicorum Job, quod as5758* serit eos posuisse vitam post hanc vitam, est, verum est. Quod auditum a me, menseu animam immortalem, quam alii quidam asserentes oppositum.
Postremo, quoniam Eliphaz rhetorice disputavit, in fine sermonem suum de duobus commendat, videlicet, quod probatus exsistat et verus. Ecce hoc, totum quod nunc introduxi in istis duobus capitulis contra te, ut investigavimus, per diligentem considerationem et orationem ad Deum pro sua illuminatione fusam, ita est, id est, verum est. Quod auditum a me, mente pertracta, id est, mentaliter pensa, ut revertaris ad cor et corrigaris. Et in hoc, secundum Gregorium, Eliphaz animositatem suam ostendit. Sed (ut ante tactum est, et Thomas fatetur), quædam verborum Eliphaz secundum ejus intentionem universaliter vera non sunt, quamvis aliquando impleantur : imo promissio ista prosperitatis jam tacta, in ipso Job postea effectum sortita est.
Footnotes
-
Jacob. i, 5, 6. ↩
-
Joann. ix, 31. ↩
-
Ps, xxxiii, 6. ↩
-
Num. xxiv, 7, 8, 11-13. ↩
-
Prov. XIV, 30. ↩
-
Sap. II, 24, 25. ↩
-
Prov. XVIII, 14; XXVII, 4; XXII, 24, 25. ↩
-
Matth. XI, 29. ↩
-
Sap. XII, 18. ↩
-
Eccle. VII, 10. ↩
-
Jacob. I, 20. ↩
-
I Reg. III, 13, 14. ↩
-
Ps. xiv, 4. ↩
-
Sap. iv, 3. ↩
-
Ps. xxxvi, 1, 2. ↩
-
Sap. iv, 6. ↩
-
Deut. xvi, 18. ↩
-
Exod. xxii, 18. ↩
-
I Mach. ii, 62, 63. ↩
-
Eccli. x, 11, 12. ↩
-
Matth. vi, 28, 29. ↩
-
Sap. 1, 10. ↩
-
Sap. xi, 21. ↩
-
Ps. lxxi, 18. ↩
-
Ps. lxxxv, 8. ↩
-
Is. LV, 10. ↩
-
Jer. XIV, 22. ↩
-
Ps. CXLVI, 8. ↩
-
Matth. V, 45. ↩
-
Amos v, 8. ↩
-
Eccl. x, 17. ↩
-
Eccli. x, 17. ↩
-
Luc. 1, 52. ↩
-
Luc. i, 52. ↩
-
Jacob. II, 6. ↩
-
Ps. XXXII, 10. ↩
-
Is. VIII, 10, 9. ↩
-
Ps. VII, 16. ↩
-
Is. XLVII, 10, 11. ↩
-
Prov. III, 32, 34. ↩
-
II Reg. XVIII, 9; XVII, 23; Esther VII, 9, 10. ↩
-
II Esdr. IV, 15. ↩
-
Eccli. XXVII, 30, 31. ↩
-
Apoc. iii, 19. ↩
-
II Mach. vi, 13. ↩
-
Jer. x, 24. ↩
-
Ezech. xvi, 42. ↩
-
I Cor. xi, 32. ↩
-
Deut.xxxii, 39. ↩
-
Prov.iii,11, 12. ↩
-
Hebr. xii, 11. ↩
-
Prov. xiii, 18; xv, 32. ↩
-
Eccl.x,4. ↩
-
Ieeli. u, 3. ↩
-
Judic. xx, 16-25. ↩
-
Ps. XLIII, 22. ↩
-
I Cor. IV, 11. ↩
-
Eccli. li, 3. ↩
Chapter 17 of 72