Skip to the text

Articulus 13

QUID DE INTELLECTU HUJUS CAPITULI RATIONABILIUS DICTUM VIDEATUR.

QUANTUM capere queo, inter Gregorium asserentem præsens capitulum non posse ad litteram exponi, et Thomam asserentem ac facientem oppositum, non est tanta dissonantia in re, sicut in verbis apparet. Gregorius namque intendit probare, quod capitulum hoc non possit litteraliter exponi, secundum quod verba jacent et sonant, et ut sumantur dicta a sancto Job secundum rationem deliberatam: sic nempe (ut arguit) impossibilitatem et irrationabilitatem, maximamque impatientiam continerent. Nec Thomas sic capitulum istud exponit, quemadmodum consideranti verba ejus, præcedenti articulo introducta, evidentissime constat. Expositio quoque Alberti satis faciliter videtur posse ad expositionem Thomæ reduci, et concordari cum ea, paucis hinc inde verbis subintellectis, quæ subintelligit Thomas, et præmisso notabili, quod Thomas præmittit.

Porro Lyra, quamvis expositionem Thomæ dicat subtilem et gratiosam, objicit tamen sobrie contra eam, quoad secundum dictum Thomæ, quo asserit beatum Job loqui verba hujus capituli ad insinuandum dispositionem ac passionem sensitivæ partis suæ, miserias quas patiebatur abhorrentis, quamvis ipse secundum rationem per patientiam eas acceptaret intuitu Dei ac præmii ejus. Itaque contra istud sic arguit: Amici Job quum fuerint sapientes ac litterati, non contradixissent ipsi Job hoc modo loquenti, scientes passiones esse tristabiles secundum sensitivam animæ partem. Et ideo secundum hoc dictum, tota disputatio eorum contra Job procederet æquivoce, quum nitantur ostendere, sanctum Job ex impatientia factum maledicum ac blasphemum, tanquam ex erronea ratione loquentem: quæ tamen disputatio protrahitur usque tricesimum secundum capitulum. Nec videtur quod Job tam diu tenuisset eos in verbis æquivocis, ad propositum non spectantibus, quin aperuisset eis intentionem suam. Ob hanc rationem videtur huic expositori aliter esse dicendum, videlicet quod disputans contra aliquem, frequenter dicit vel arguit procedendo ex concessis ab eo, ad concludendum aliquid contra eum, quemadmodum Apostolus ad Corinthios, ex errore negantium resurrectionem sic arguit: Si resurrectio mortuorum non est, ergo nec Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit, inanis est prædicatio nostra, inanis est et fides vestra.1 Amici autem Job, licet convenirent cum eo in hoc, quod actus humani reguntur divina providentia, tamen dissentiebant ab eo in hoc, quod punitionem peccatorum et remunerationem bonorum in futura vita negabant. Ad quod dictum eorum sequitur, quod vita hominis in magna miseria exsistentis, a qua non apparet liberatio via humana possibilis, sit ei onerosa atque odibilis, si scilicet nulla est remuneratio in futuro seu alia vita; et per consequens, ea per quæ venit ad tantam miseriam, scilicet conceptio, nativitas, educatio, sint ei odiosa. In tali autem statu erat Job, et ideo ex sententia amicorum suorum erronea, quam agnovit, conclusit vitam suam sibi odibilem, et ea per quæ venit ad eam, ducendo eos ad inconveniens, quia istud pro inconvenienti habebant. Et secundum hunc modum Job non potest de impatientia vel blasphemia reprehendi. Nam ea quæ in isto capitulo et similia quæ in sequentibus ait, non profert ex sua sententia, sed magis tanquam ex errore amicorum deducta.

Præterea, quantum intelligo, si textus hujus capituli litteraliter debeat explanari, videtur expositio S. Thomæ conveniens, nec tacta objectio quidquam concludit. Concedendum est equidem, quod amici Job prima facie putaverunt eum verba hujus capituli ex impatientia et turbata atque erronea ratione locutum, quemadmodum ex verbis Baldad clarissime liquet. Et hoc ipsum, secundum quod tangit Gregorius, fuit in eis culpabile: quia ex pristina conversatione beati Job, quam noverunt, debuerunt advertere quod non ex impatientia loqueretur, sed mystica ratione talia promeret. Deinde addendum, quod disputatio inter Job et ejus amicos, in æquivocis non laborat; nec Job in æquivocis eos tenet, quoniam statim in prima responsione, qua respondet primæ objectioni de Eliphaz, quæ responsio incipit sexto capitulo, orsus est insinuare ac demonstrare, quod non impatienter aut vitiose hæc protulit, sed ad exprimendum gravissimum corporalis naturæ sensitivæque partis dolorem, quem pertulit; et quod quantum ad hujuscemodi afflictionem, vita sua esset sibi odibilis ac molesta, secundum inferiorem animæ partem, non autem quod ratio passioni succumberet vel vinceretur dolore.2 Hinc nempe infra ait: Respondete, obsecro, absque contentione, et loquentes id quod justum est judicate, et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit. Statimque sequenti capitulo subdit, Militia est vita hominis super terram:3 quo verbo ostendit, quod homini habendum sit bellum continuum contra passiones et vitia. Quod vero præfata verba atque similia secundum sensualitatis afflictionem protulerit, pandit, dicendo:4 Sicut consumitur nubes et pertransit, sic qui descenderit in infernum, non ascendet nec revertetur. Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animæ meæ.

Insuper adjiciendum, quod tota disputatio amicorum Job contra eum, non est ad ostendendum eum factum maledicum et blasphemum propter hæc verba: imo de hoc diu non disputant. Sed principale intentum eorum est, disputare de providentia Dei, qualiter scilicet res humanæ gubernentur a Deo, secundum Albertum et Thomam concorditer. Et quia timebant hominem non puniri, nisi pro prævia ejus culpa, consequenter conati sunt demonstrare quod Job pro suis peccatis punitus sit, quodque occulte injustus atque hypocrita fuit, non quidem ob verba hæc, ante quorum prolationem fuit plagatus, sed aliunde.5 Contra quos Job zelo justitiæ veritatem tuetur, suamque in omnibus æquitatem concludit, quemadmodum in processu lucebit.

Præterea apparentiam habere non reor, quod omnia verba hujus capituli atque similia dixerit, non quasi ex sua sententia, sed tanquam ex errore amicorum deducta. Non enim consuevit quis taliter disputare aut fari, videlicet ex errore aliorum inconveniens deducendo, nisi de tali errore mentio aliqua ipsam disputationem statim præcesserit, quemadmodum præallegato loco quo Apostolus sic arguit, errorem eorum, contra quos argumentatur, commemorat, moxque impugnat.6 Constat autem, quod ante verba hæc sancti Job, nulla præcesserit mentio de errore amicorum ejus prætacto.

Postremo, quod amici Job illius fuerint opinionis atque erroris, imo perfidiæ, quod nulla sit remuneratio actuum humanorum post vitam hanc, utpote quod anima rationalis sit mortalis, pereatque cum corpore, nequaquam videtur, neque probabile arbitror, quanquam etiam S. Thomas hoc dicat: imo ex verbis amicorum Job ostendetur, quod posuerunt animam hominis immortalem. Nam et Eliphaz statim inter cetera de impiis loquitur: De mane usque ad vesperam succidentur; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.78 Infra quoque Sophar testatur: Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur; juxta mul titudinem adinventionum suarum sic et sustinebit.9 Revelabunt cœli iniquitatem ejus, et terra adversus eum consurget.10 Hæc est pars hominis impii a Deo. Multa quoque similia infra, Spiritu veritatis præstante, tangentur. Denique, qui noverunt casum angelorum, communiter cognoverunt illorum ruinam per homines instaurandam, sicque senserunt animam rationalem non esse mortalem, sed ad angelicam et cœlestem beatitudinem perducendam.11 Unde Sadducæi dicentes animam hominis esse mortalem, dixerunt angelos non esse, nec spiritum, ut legitur in Actis. Amici autem Job noverunt quosdam ex angelis corruisse.12 Eliphaz enim dicit: Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem.

At vero, quum viri isti fuerint beato Job tam familiares atque carissimi diu ante hanc disputationem, probabile non apparet, quod tanto tempore reliquisset eos in tanta incredulitate atque insania, et non nisi in hac disputatione probasset eis animæ immortalitatem. Sed contra hoc aliquis dicere posset, quod pari ratione debuit eos jamdudum instruxisse de modo providentiæ Dei, ne circa illum errarent. Et respondendum, quod ille eorum error, quo putabant nullum a Deo puniri, nisi pro culpa, non fuit sic periculosus ac perfidus aut impeditivus salutis, ut ista perfidia de animæ mortalitate. Gregorius etiam et Albertus ita exponunt verba amicorum Job, quod posuerunt vitam post hanc vitam, et animam immortalem. Nec sequitur, si dixerunt, hominem non puniri a Deo, nisi pro sua culpa, justisque contingere prospera, quod senserunt animam esse mortalem. Nam illis temporibus communiter ita fiebat, quod virtuosis hominibus etiam temporalis evenit prosperitas, quemadmodum in veteri Testamento Deus ipsis quoque Judæis temporalium prosperitatem spopondit, si divinis obtemperarent præceptis.

Præterea, quid B. Hieronymus circa hæc sentiat, mihi non constat, nisi quantum ex ejus expositione super Jeremiam elicio. Exponens etenim illud Jeremiæ, Maledicta dies in qua natus sum. Maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens: Natus est tibi puer masculus. Maledictus vir qui non interfecit me a vulva, etc.;13 circa hæc scribit Hieronymus: Verba Job huic Jeremiæ testimonio coaptamus, quod scilicet sit melius non esse quam vivere in suppliciis, juxta illud quod scriptum est: Quare data est misero lux? Et in Evangelio: Melius illi fuerat, si natus non esset homo ille. Unde et Jacob, eo quod vixerat in labore, dies suos parvos et malos asseruit.14 Quomodo autem intelligenda sint verba Jeremiæ, ibidem plenius scripsi; utque ibidem sensi, sentio adhuc, quod scilicet tam verba Job quam Jeremiæ, intelligi possunt per modum hyperbolicæ locutionis, qua aliquid sine mendacio dicitur per excessum: non quod loquens sic asserat vel intendat, sicut verba ejus prima facie sonant, sed quoniam magnitudinem rei vel suæ affectionis, aliter nequit tam convenienter exprimere. Tales quippe locutiones in Scriptura sacra frequentes sunt, sicut in Genesi Pharao loquitur Joseph: Absque tui oris imperio nullus in universa terra Ægypti movebit manum aut pedem.15 Et in libro Judicum filii Benjamin dicuntur sic ad certum jecisse lapidem funda, ut capillum tangere possent.16 Joannes quoque ait: Multa alia fecit Jesus, quæ si scribantur per singula, nec ipsum mundum arbitror capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.17

Præterea circa præhabita potest moveri, quomodo Gregorius dicat istud capitulum non posse exponi ad litteram, quum in omni loco Scripturæ ille dicatur sensus litteralis, qui primo principaliterque intentus est ab auctore Scripturæ. Et respondendum, quod doctores circa hoc duplicem habuerunt modum loquendi. Aliquando enim dicunt, quod ille sit sensus litteralis, qui primo per verba litteræ significatur: et ita multa sunt loca Scripturæ, quæ ad litteram capi non possunt, potissime in

Prophetis. Sicque Apostolus protestatur : Littera occidit, spiritus autem vivificat. Interdum vero affirmant, quod ille sit sensus litteralis, qui primo ac principaliter est intentus ab auctore Scripturæ.18 Sicque omnis locus sacræ Scripturæ dicitur sensum litteralem habere, qui tamen non est semper ille qui per verba litteræ primo significatur, sed sæpe qui designatur per res significatas ipsis litteræ verbis : ut quum in libro Judicum scribitur, Ierunt ligna ut ungerent super se regem ;19 et quarto Regum, Carduus Libani misit ad cedrum quæ est in Libano :20 sensus litteralis non est in istis de arboribus, sed de hominibus per arbores istis nominibus designatas significatis. Hæc de hujus capituli difficultatibus dicta sint.

Footnotes

  1. I Cor. xv, 13, 14. ↩

  2. I Cor. vi, 29, 30. ↩

  3. I Cor. vii, 1. ↩

  4. Ibid. 9-11. ↩

  5. * tenebant ↩

  6. I Cor. xv, 13, 14. ↩

  7. Job IV, 20. ↩

  8. Job IV, 20. ↩

  9. Job viii. ↩

  10. Job xx, 18, 27, 29. ↩

  11. Matth. xxvi, 24. ↩

  12. Act. xxiii, 8. ↩

  13. Jer. xx, 14, 15, 17. ↩

  14. Gen. XLVII, 9. ↩

  15. Gen. xli, 44. ↩

  16. Judic. xx, 16. ↩

  17. Joann. xxi, 25. ↩

  18. II Cor. III, 6. ↩

  19. Judic. IX, 8. ↩

  20. IV Reg. XIV, 9. ↩

Chapter 15 of 72