Articulus 16
MYSTICA EJUSDEM CAPITULI EXPLANATIO.
QUALITER exordium præelucidati hujus capituli unicuique fideli queat aptari, ex principio præcedentis claret articuli. Porro quod dicitur, Ego vidi stultum firma radice, B. Gregorius de perfido populo Judæorum exponit : qui populus firma radice convaluit, multis Dei beneficiis in spiritualibus ac corporalibus radicatus; et tandem collata sibi potestate abutens, Christum et primitivam ejus Ecclesiam persecutus est, atque exstinxit saltem pro parte, videlicet multos credentium. Cui stulto populo Eliphaz maledixit, id est, quicumque Christi amicus periturum prædixit. Longe fient filii ejus a salute. Omnes namque posteri perfidæ plebis illius, qui infidelitatem patrum suorum sequuntur, vera beatitudine sunt privati.1 De quibus populus ille clamavit : Sanguis ejus, scilicet Christi, super nos et super filios nostros.2 De quibus ait Apostolus : Pervenit super eos ira Dei usque in finem. Et conterentur in porta. Ad litteram, in portis Jerusalem urbiumque Judææ a Romanis occisi sunt. Contriti sunt quoque in porta, id est in Christo, qui ait, Ego sum ostium ovium :3 quia in ejus præsentia increduli facti sunt, quem crediderunt venturum. Unde Simeon ait de Christo : Positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel.4 Et ipsemet Christus : In judicium, inquit, ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, cæci fiant.5 Juxta hunc modum dicitur Christus factus lapis offensionis et petra scandali incredulis.6
Cujus messem famelicus comedet. Messis Judæorum, fuit sacra veteris Testamenti Scriptura animæ refectiva, qua Judæi refecti non sunt, dum eam carnaliter acceperunt, nec spiritualiter intellexerunt. Alienus vero, id est plebs gentilis conversa, eam comedit, quoniam per Apostolicam prædicationem et Sancti Spiritus illustrationem ad veram ipsius intelligentiam est perducta. Fuitque esuriens intellectum sacræ Scripturæ et prædicationem verbi cœlestis, quemadmodum de Thessalonicensibus recitat Lucas, quod cum omni aviditate susceperunt verbum Dei. De fame hujusmodi Dominus ait :7 Mittam famem in terra : non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Dei.8 De qua loquitur Christus : Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam.9 Et ipsum populum Judæorum incredulum, rapiet armatus populus Roma-
Dan. ix, 26. nus. De quo scribit Daniel : Civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo. Rapuit etiam eos diabolus suis suggestionibus, eos per infidelitatem necando. De quo in Evangelio dicit Salvator :
Luc. xi, 21. Quum fortis armatus custodit atrium suum. Armatus est quippe multiplici experientia, naturali industria, acutissima fraude, et grandi potentia contra electos. Et bibent sitientes aquam sapientiæ salutaris, videlicet conversi gentiles, divitias ejus, id est pretiosissima spiritualia pocula Judaicæ plebis, puta sacræ Scripturæ fluenta, gratiarum charismata. Quibus dicit Isaias :
Is. LV, 1; II, 3. Omnes sitientes, venite ad aquas. Et alibi : Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. De tali siti et poculo ait Chri-
Ioann. vii, 7, 38. stus : Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Hæ fuerunt cœlestes divitiæ, quas Salvator propinavit obtulitque Judæis : quas ipsi spreverunt, gentes vero consecutæ sunt eas. Præterea, sicut ista exposita sunt mystice de perfido populo Judæorum, ita possunt exponi de docto, sed vitioso populo Christianorum, eis præsertim qui alios docent quæ ipsi non faciunt.
Nihil in terra sine causa fit. Circa quod scribit Gregorius : Idcirco sæpe desidiosus ingenium accipit, ut de negligentia justius puniatur. Et ideo nonnunquam studiosus tarditate intelligentiæ premitur, ut eo plus mereatur, quo magis studendo laborat. Denique, judicia Dei sunt prorsus rationabilissima et sapientissima, quamvis occulta.
Ideo sine causa nil efficit nec permittit. Propter quod undecimo de Civitate Dei asserit Augustinus : Deus nullum aut hominum aut angelorum quem malum futurum prævidit, creasset, nisi novisset quibus eos bonorum usibus commodaret, atque ita ordinem sæculorum tanquam carmen pulcherrimum honestaret. Præterea, quamvis malum culpæ secundum quod tale, non sit pulchrum, nec ad pulchritudinem conferens : tamen in quantum per sapientiam Creatoris omnia convenientissime ordinantis, ex ipso elicitur bonum, atque ex ejus justa punitione divina æquitas commendatur, bona quoque sibi opposita comparatione evidentius innotescunt, et pulchriora apparent; sic malum culpæ confert ad pulchritudinem universi. Sic namque electorum beatitudo et gloria ex reproborum miseria et tormento amplius decoratur, augetur, ipsosque electos ad pleniorem Dei amorem et gratiarum actionem inflammat, dum mala culpæ et pœnæ in damnatis adspiciunt, quæ ipsi divinæ miserationis auxilio evaserunt. Unde rursus in Enchiridion loquitur Augustinus : Universa simul sunt valde bona, quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulchritudo : in qua id quod malum dicitur, bene ordinatum et suo loco positum eminentius commendat bona, ut magis complaceant, laudabilioraque sint.
Et de humo non egredietur dolor. Per humum seu humidam terram, peccator aliquis concupiscentia et fluxu carnalium desideriorum pertransiens, apte signatur : de quo dolor pœnitentiæ non procedit; imo lætatur quum male fecerit, et exsultat in rebus pessimis, sicut et omnis induratus in vitiis.10 Qui etsi nonnunquam divinitus flagelletur, non tamen de suis veraciter dolet excessibus. De qualibus scriptum est in Jeremia : Percussisti eos, Domine, et non doluerunt ;11 renuerunt accipere disciplinam ; induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Quod etiam in Judæis obstinatis videmus potissime adimpletum. Nam usque in præsens, quantumlibet premantur adversis, nolunt advertere quod propter Christi occisionem hæc patiantur, nec de ejus occisione atque blasphemia dolent, juxta illud in Psalmo : Obscurentur oculi eorum ne videant.
Homo ad laborem nascitur.12 Unde et Adæ Dominus dixit :13 In sudore vultus tui vesceris pane tuo. Sunt autem quidam labores boni, virtuosi, laudabiles, ad quos nascitur homo, ut scilicet per studium et labores scientiis atque virtutibus decoretur, divinis præceptis obtemperet, pro peccatis suis per labores pœnitentiales satisfaciat, omni custodia cor suum custodiat: quo nihil laborosius invenitur. Itaque, væ eis qui in his hominum laboribus non sunt, nec cum hominibus flagellantur; qui otiositatibus ac vanitatibus vacant, et tempus sibi concessum non infructuose dumtaxat, sed et vitiose expendunt. Et avis ad volatum. Potest per avem mens contemplativa intelligi, quæ ad contemplationis elevationem perducitur, ut carnalibus ac terrenis contemptis, ad Dei amorem totam se erigat, ad contuendam pulchritudinem ejus supersanctissimam totam se acuat, pennas orationis ac devotionis præassumendo, virtutumque plumis se vestiendo. De talibus loquitur Isaias: Sancti qui sperant in Domino, assument pennas ut aquilæ; volabunt, et non deficient. Sicque volare optavit qui dixit: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam? Itaque temporalia vana et vilia transcendamus, et quo corpore anima exstat nobilior, eo plus delicias atque divitias animæ quam corporis exquiramus. Quod ut implere possimus, dicamus singuli quod adjecit:
Quamobrem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum. Non enim sine affectuosis, quotidianis, imo et incessabilibus precibus gratiam adimplendi hoc sortiemur. Qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero. Nam Augustino testante, majus opus est Dei, justificatio impii, quam creatio mundi. Quam magna vero et inscrutabilia ac mirabilia sine numero facit Deus omnipotens et excelsus quotidie in Sacramento altaris, in creatione rationabilium animarum, in Baptismo ac ceteris sacramentis, in immutatione voluntatum mentiumque nostrarum! Verum, in regno beatitudinis sempiternæ, in magno illo supermundano suo palatio, in triumphanti Ecclesia, vere permaxima, inscrutabilissima et mirabilissima facit. Hinc Unigenitus Patris æterni ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Præterea, nonne mirabilissimum Dei opus fuit, conversio mundi ad tam incomprehensibilem ac arduissimam
Evangelii fidem ac legem, quod sine innumerabilibus miraculis factum non est? Sed et quotidiana ac naturalia Dei opera, nonne tanto majora, inscrutabiliora et mirabiliora probantur, quo diligentius considerantur, quamvis assiduitate non advertantur? Quomodo fetus, qui mox natus, per brevissimum tempus sine aeris attractione seu respiratione vivere nequit, tot diebus in utero matris sine illa vivere valet? Si unus suscitetur defunctus, omnes accurrunt, mirantur, stupescunt, quum quotidie tot homines nasci non admirentur: quamvis utique plus sit, quod non erat, creare, quam quod cecidit et divisum est, reparare et denuo adunare. Postremo, sicut Ecclesiasticus scribit: Multa sunt abscondita, majora his; pauca enim vidimus operum ejus. Nihilo minus ex his paucis quæ novimus, supergloriosi Creatoris majestatem jugiter revereri discamus, et omne opus sui obsequii cum diligentia et affectu solvamus.
Qui dat pluviam super faciem terræ. Pluvia hæc, est prædicatio cœlestis doctrinæ, procedens de nubibus, id est prædicatoribus atque doctoribus virtuosis. De quibus loquitur Isaias: Qui sunt isti qui ut nubes volant? Facies autem terræ, est intellectus viatorum in terra peregrinantium, qui docetur. De qua pluvia ait Psalmista: Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hereditati tuæ. Et irrigat aquis, id est gratiarum fluminibus, donis et consolationibus, universa fidelium corda. De quibus Christus prædixit: Omnia traham ad me ipsum. Et alibi: Prædicate Evangelium omni creaturæ. De hac irrigatione insolita tempore gratiæ facta, prædictum fuit ab Isaia: Repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes. Unde Salvator testatur: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum; sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.
Qui ponit humiles in sublime. Consonat huic Christi sententia, asserentis: Omnis
Eccli. xlii, 36.
Is. lx, 8.
Ps. lxvii, 10.
Joann. xii, 32.
Mare. xvi, 15.
Is. xi, 9.
Joann. iv, 13, 14.
Luc. xiv, 11.
Prov. iv, 23.
Ps. lxxii, 5.
Is. xl, 31.
Ps. liv, 7.
Joann. v, 17. qui se exaltat, humiliabitur. Unde et Petrus in prima sua epistola nos hortatur : Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in die visitationis. Væ ergo superbis, væ ambitiosis atque inanibus, qui quum indigni sunt pane quo vescuntur, vel quod a terra portantur, nihilo minus excæcatissima mente inflantur. Ideo consideremus nos per comparationem ad mala quæ fecimus, ad bona debita quæ omisimus, ad nihil ex quo conditi sumus, ad propriam fragilitatem et corporis vilitatem, ac animæ in omne vitium pronitatem, ad pericula quibus expositi sumus, ad Deum a cujus perfectione, sanctitate et gloria infinite deficimus : sicque nobis ipsis intime vilescamus, nos ipsos spernamus, nihil de nostris viribus præsumamus, divinæ pietati omne bonum nostrum sinceriter adscribamus, et Deo superexaltato profundissime substernamur, ei in omnibus cum debita, amorosa atque humillima obedientia subditi, qui cunctis vere in infinitum honorabilior demonstratur, et immensa reverentia dignus exsistit. Isti sunt actus veræ humilitatis, in quibus quanto nos amplius actuamus, tanto plus erigemur in præsenti per gratiam, atque in futuro per gloriam : imo in die judicii judicabunt cum Christo, qui nunc juxta ejus consilia mundum relinquunt et sub obedientia sancta militant Deo, dicente Apostolo : Nescitis quia angelos judicabimus?14
Per diem incurrent tenebras. Sic Judæi in die Christi et tempore prædicationis ac gratiæ miraculorumque ejus, quando in terra visus et cum hominibus conversatus est, incurrerunt tenebras errorum, vitiorum atque perfidiæ, contradicendo, persequendo et tandem occidendo Dei Filium Jesum Christum, quemadmodum Isaias prædixit :1516 Excæca cor populi hujus. Et quasi in nocte sic palpabunt, id est, mente nutabunt, et dubiose inquirent de Christo, in meridie, id est in evidentissima suæ veritatis declaratione, quando per miracula soli Deo possibilia Pater testimonium perhibuit Christo, quemadmodum ait :17 Opera quæ dedit mihi Pater, quæ facio, testimonium perhibent de me. Et iterum ait Joannes : Quum tanta fecisset coram eis, non crediderunt.18 Imo quasi palpando sciscitabantur, dicentes ad Christum : Quousque animam nostram tollis ?19 Si tu es Christus, dic nobis palam. Unde ob inexcusabilem eorum cæcitatem dixit Salvator passioni jam proximus : Si opera non fecissem in eis, quæ nullus alius fecit, peccatum non haberent.20 Denique, In meridie seu claro die quasi in nocte, etiam corporiter pro Christo inveniendo palpabant, quando quærebant eum præcipitare, lapidare, comprehendere, et exivit de manibus eorum, ita quod subito fecit se invisibilem eis, et elapsus est manus eorum, non percipientibus eis quomodo.2122
Porro salvum faciet egenum de gladio oris eorum. Christum enim propter nos tam pauperem factum, ut diceret, Filius hominis non habet ubi caput reclinet23 (de quo scriptum est, Ipse pauper et ascendens super asinam), salvum fecit Pater de gladio oris Judæorum clamantium, Tolle, tolle, crucifige eum, tertia die suscitando eum a mortuis, imo in puncto suæ mortis eum ab omni deinceps passibilitate ac passione eripiens, sicut ait Apostolus :242526 Christus resurgens a mortuis, jam non moritur. Imo ipsemet Christus mortem devicit, ut in Osee profitetur : Ero mors tua, o mors;27 morsus tuus ero, inferne. Et erit egeno, id est pauperi Christo, spes, id est certa exspectatio resurrectionis, ascensionis et glorificationis in corpore, seu præmii accidentalis. Nam et tempore passionis constanter adversariis dixit : Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cœli.28 Spem vero quæ est theologica virtus, non habuit, quoniam anima ejus a primo suæ creationis instanti vidit Deum clare per speciem : sicque essentiale præmium non exspectavit. Potest etiam per egenum intelligi pauper ille populus discipulorum Christi, qui in ejus passione spem perdidit, quam post resurrectionem ipsius resumpsit.293031 Iniquitas autem contrahet os suum, quia post Christi ascensionem, misso desuper Spiritu Sancto, atque Apostolis in Jerusalem Christum publice prædicantibus, et in nomine ejus miracula magna agentibus, repressa et confusa est loquacitas Judæorum; quemadmodum recitat Lucas, quod principes sacerdotum et seniores, auditis verbis Petri apostoli, et viso nato claudo quem curavit, nil contradicere potuerunt. Et postea scribit, qualiter Judæi disputantes cum Stephano, non potuerunt resistere sapientiæ et Spiritui qui loquebatur. Hoc equidem Christus in Evangelio ante promisit: Dabo, inquiens, vobis os et sapientiam, cui non potuerunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
Act. IV, 5-14.
Ibid. VI, 9-10.
Luc. XXI, 15.
Præterea, sicut jam dictum est, Judæos per diem incurrisse tenebras, sic generaliter vitiosi ac invidi die incurrunt caliginem, dum aliorum opera bona pervertere student, de aliorum profectu tristantur, bonos diffamant, et indifferentia seu dubia interpretantur in pejus: imo sæpe quæ apertissime bona sunt, offuscare nituntur, asserendo quod ex vanitate aut singularitate procedant, et ob gloriam propriam peragantur. Invidia namque mentem prorsus excæcat: et quo is qui oditur, virtuosius operatur, clariusque famatur ac amplius honoratur; eo qui odit eum, plus in se ipso torquetur, et acutiores nocendi modos excogitare conatur. Sed Deus pauperem spiritu, id est virtuosum seu humilem, salvat de gladio oris eorum, ostendens quod vera virtutum luce ornatus sit; et iniquum ac invidum monstrabit mendacem.
Apoc. I, 4.
Ps. XXXIII, 20.
In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. Septenario universitas designatur: nam septem diebus omne tempus hoc volvitur; et in Apocalypsi, per septem spiritus qui in conspectu throni Dei sunt, omnes angeli denotantur. Itaque sensus est, quod omnem electum in vita hac tribulatum Deus cito, saltem in morte et aliquando in vita, a cunctis suis adversitatibus ac ærumnis eripiet, juxta id Psalmistæ: Multæ tribulationes justorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus. In fame audiendi verbum Dei et acquirendi justitiam, eruet te de morte animæ, quod est peccatum mortale: ita quod præ inopia verbi Dei non incurres peccatum; imo actibus justis reficieris, et verbo Dei erudieris, et Deum intra audies te affantem ac informantem. Et in bello animæ contra tres hostes ipsius, videlicet contra dæmonem, mundum et carnem, eruet te de manu gladii, id est acutæ atque pestiferæ suggestionis diaboli, et de pœna quam ipse suis servitoribus pro præmio reddit. De hujusmodi bello scribit Apostolus, quod colluctatio nobis est adversus principes et potestates, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus. Et in Psalmo: Obumbrasti super caput meum in die belli.
Ephes. VI, 12.
Ps. CXXXIX, 8.
A flagello linguæ absconderis: juxta præcedentis articuli expositionem. Porro, quum homo cœperit esse perfectus, eradicato privato amore, irrisiones, detractiones, vituperationes cum gaudio patietur; et male loquentibus condolens, pro ipsis precabitur. Et non timebis calamitatem quum venerit, id est penuriam. Imo perfectorum thesaurus paupertas est, in quo sicut in omnibus divitiis gloriantur, secundum illud Apostoli: Altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum.
II Cor. VIII, 2.
In vastitate et fame ridebis, id est, in die judicii, quando reprobi consummata vastitate prementur, omnique refectione lætitiæ privabuntur, toto corde gaudebis: juxta illud, Ridebit in die novissimo. Et per Malachiam Dominus ait electis: Egrediemini, et salietis sicut vituli de armento, et cal-
Prov. XXXI, 25.
Malach. IV, 2, 3. cabitis impios in die quo ego facio, scilicet die judicii, de quo loquitur ibi. Quod autem in inferno sit infelicissima fames, insinuatur in Ecclesiastico, quo habetur: Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibos.32 Et bestias terræ, id est dæmones ferocissimos impiorum in terra hominum deceptores ac voratores: de quibus fertur in Psalmo, Ne tradas bestiis animam confitentem tibi; non formidabis. Perfecta etenim caritas
Eccl. XIV, 17.
Ps. LXXIII, 19. excludit servilem timorem, quo diabolus et infernus timentur. In morte quoque et in divino judicio, virtuosi, Deo subveniente, a timore dæmonum eruuntur, quos ad patriam pervenientes in æternum securi contemnunt.
Sed cum lapidibus regionum pactum tuum erit. Lapides regionum, sunt electi fideles particularium Ecclesiarum, quemadmodum per Isaiam Dominus pollicetur Ecclesiæ: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos. Et Petrus fidelibus dicit: Ad quem (puta ad Christum) accedentes et vos tanquam lapides vivi, superædificamini domus spirituales. Cum his est cuicumque justo fœdus dilectionis et pacis. Et bestiæ terræ pacificæ erunt, id est pacem cum Deo facientes, tibi, non ex intentione, sed occasionaliter. Dæmones namque, qui (ut dictum est) per bestias exprimuntur, quo electos plus persequuntur, eo resistentibus fiunt occasio meriti amplioris et incrementi pacis ac caritatis. Possunt quoque per bestias, motus carnales ac bestiales intelligi, quos viri virtutum habent rationi subjectos. Unde nec eos verentur, sed facile vincunt, gratiæ magnitudine id agente.
Et scies quod pacem, id est quietem in Deo, seu subjectionem tranquillam sub ratione, habeat tabernaculum tuum, id est domus conscientiæ tuæ, animique cubile, vel corpus: de quo loquitur Petrus, Scio quia velox est depositio tabernaculi mei. Porro pax corporis, est ejus tranquilla directio, sive subjectio ejus sub rationis imperio. Et visitans speciem tuam, id est, pulchritudinem et ornatum tibi a Deo concessum in naturalibus atque gratuitis considerans, non peccabis, id est, per vanam gloriam aliquid tibi attribuendo, aut in te ipso inaniter gloriando, quasi non acceperis omne bonum a Deo; sed illi omne bonum adscribes, gratias cordialiter ages, tantoque amorosius obtemperabis, et humilius ac formidolosius subditus eris, quo plura tibi bona largitus est, et quo ad reddendam rationem obligatiorem te pensas, metuens ne tam piissimo benefactori fias ingratus. Cui enim plus datum est, plus utique requiretur ab eo. Imo et inde nobis cordialiter est dolendum, quod id ipsum bonitatis, lucis et sapientiæ, quod ex divina pietate nobis gratiose collatum est, nostra pravitate, cæcitate et negligentia tantum et toties offuscamus, Deique dona præinclyta et Deum in suis donis inhonoramus, dum ea non satis reverenter atque sollicite custodimus, imo et nostra peccata eis miscemus. Propter quod valde plangendum est nobis, semperque humiliandum est cor coram judice Deo. Et scies quoniam multiplex erit semen tuum, id est, verbo doctrinæ et bonis operibus a Deo ditaberis: quia per virtuosa virtutum moralium exercitia, scilicet per passionum reformationem, tanquam per viam purgativam, ad supernam illuminationem pertingitur; unaque actio virtuosa disponit ad aliam. Propter quod ait Salvator: Habenti dabitur, et abundabit. Et Ecclesiasticus asserit: Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus præbebit illam tibi. Et progenies tua, id est filii tui spirituales, videlicet operum tuorum imitatores, vel tuæ doctrinæ sectatores, erunt sicut herba terræ, per gratiam reflorentes, et bonis operibus se ac alios fecundantes, ut sint arbores fructuosæ, non steriles. Ingredieris in abundantia sepulcrum, id est, plenus virtutibus morieris, sicut de justis ait Scriptura, quod mortui sunt in senectute bona, pleni dierum. Iterum, Ingredieris in abundantia præcedentium meritorum vitæ activæ seu virtutum moralium, sepulcrum solitudinis, id est locum secretum orationis, meditationis, et potissime secretum contemplationis. Vita etenim contemplativa sepulcrum vocatur, quia a mundi actibus nos abscondit, huicque sæculo mortuos exhibet, prout scribit Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. De contemplativis quoque Psalmista loquitur Deo: Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum. Qui autem in actibus virtutum moralium se rite exer-
Luc. xii, 48.
Matth. xxv, 29. Eccl. 1, 33.
Gen. xxv, 8; 1 Par. xxix, 28.
Coloss. iii, 3.
Ps. xxx, 21.
Is. xiv, 11.
1 Petr. II, 4, 5.
11 Petr. I, 14. citavit, et animum habet purgatum, simplificatum, sancta caritate ferventem, ad contemplationis divitias aptus est, instarque vitri tersi, pervii et politi dispositus, ut in mente ipsius splendeat, ferveat ac moretur Sol sapientiæ, Lux æterna, Deus altissimus.
Ecce hoc ut investigavimus, per studium Scripturarum, et considerationem actuum humanorum, ita est: quod auditum mente pertracta. Qui alium ex caritate instruit, corrigit seu hortatur, non proprium quærit lucrum aut commodum inordinatum, sed audientis correctionem, illuminationem sive profectum; totaque mente peroptat, ne alter ad suæ damnationis incrementum, audita spernat aut negligat. Ideo de veritate dictorum reddit eum securum, dicendo: Ecce (quod est seriositatis indicium) hoc ut investigavimus, ita est. Deinde hortatur ad vigilantem auditorum memoriam ac operis exhibitionem, subdendo: Quod auditum mente pertracta.
Footnotes
-
Matth. xxvii, 25. ↩
-
1 Thess. II, 16. ↩
-
Joann. X, 7. ↩
-
Luc. II, 34. ↩
-
Joann. IX, 39. ↩
-
1 Petr. II, 8. ↩
-
Act. XVII, 11. ↩
-
Amos VIII, 11. ↩
-
Matth. V, 6. ↩
-
Prov. II, 14. ↩
-
Jev. v, 3. ↩
-
Ps. LXVIII, 24. ↩
-
Gen. III, 19. ↩
-
1 Cor. vi, 3. ↩
-
Is. vi, 10. ↩
-
Baruch. vi, 38. ↩
-
Joann. v, 36. ↩
-
Joann. xii, 37. ↩
-
Joann. x, 24. ↩
-
Joann. xv, 24. ↩
-
Joann. x, 39. ↩
-
Luc. iv, 29, 30; ↩
-
Matth. viii, 20. ↩
-
Rom. vi, 9. ↩
-
Joann. xix, 15. ↩
-
Zach. ix, 9. ↩
-
Osee xiii, 14. ↩
-
Matth. xxvi, 64. ↩
-
Baruch. iii, 38. ↩
-
I Cor. vi, 3. ↩
-
I Petr. v, 6. ↩
-
Eccli. XIV, 17. ↩
Chapter 18 of 72