Skip to the text

Articulus 17

EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI SEXTI : RESPONDENS AUTEM JOB, DIXIT.

VERITATIS zelo sanctus Job se falsitati opponit, veritatem defendit, ad singula sibi objecta respondet: non ad sui jactantiam, sed ad divinæ justitiæ ac modi providentiæ ejus declarationem, atque ne aliquis ex sua percussione scandalizaretur. Respondens autem Job, dixit: Utinam appenderentur peccata mea quibus iram, id est plagam pœnamve, ut tu, Eliphaz, asseris, merui a Deo, et calamitas, id est miseria tribulationis, quam patior in anima et corpore, filiis quoque et rebus sublatis, in improperio conjugis, in convitiis amicorum, in statera: id est, in librione justitiæ hæc ad invicem comparentur. Quasi arena maris, id est innumerabiliter, sicut arena maris innumerabilis est, hæc calamitas mea gravior appareret, id est major quam mea peccata requirant.

Sed nonne verba hæc præsumptuosa et falsa videntur? Job namque quotidianis venialibusque peccatis non caruit, præsertim quum scriptum sit: Septies in die cadet justus et resurget.1 Et Jacobus contestatur: In multis offendimus omnes. Si autem gravitas peccati venialis pensetur per relationem ad infinitam majestatem divinam, quæ per ipsum aliquo modo inhonoratur, apparet quod secundum rigorem justitiæ, quæcumque temporalis afflictio vix aut non sufficiat pro satisfactione illius, et potissime, quod calamitas Job non suffecit pro universis venialibus, quæ per tot vitæ suæ incurrerat annos: mirumque omnino videtur, quod ait pœnam sibi inflictam, incomparabiliter esse graviorem universis peccatis suis.

Et respondendum, quod sanctus Job loquitur contra errorem Eliphaz, affirmantis non infligi pœnam a Deo, nisi pro propria prævia culpa afflictis, ita quod pro culpa majori major infligeretur punitio. Contra hoc loquens Job adstruit multo majorem sibi calamitatem inflictam, quam peccata sua exegerint: quia de gravibus sibi excessibus non exstitit conscius, sed de minutis dumtaxat. Quum ergo fuerit sibi inficta gravissima pœna, patet quod pœna vehementer excesserit culpam. Rursus, Deus gravitatem peccati venialis non solum attendit ut est suæ majestatis inhonoratio aliqua, sed etiam secundum quod procedit ex fragilitate humana, quæ tanta est, quod licet homo possit singula, non tamen omnia venialia vitare peccata. Ideo Deus levissima inter venialia, quæ ex mera et maxime excusante fragilitate et subreptione humana proveniunt, qualia fuerunt venialia beati Job ac ceterorum Sanctorum, facillime donat.2 Nec solet ea in vita hac graviter vindicare. Sicque loquitur Job de venialibus suis peccatis, videlicet non solum ut gravitatem aliquam habuerunt per comparationem ad Deum, sed etiam ut excusationem habuerunt ex parte ipsius. Imo quoniam viri perfecti pro suis venialibus quotidie satisfacere solent per multa remedia contra illa, præsertim per frequentem atque ferventem affectionem suæ mentis ad Deum, peccata ipsius Job per ejus sanctissimam conversationem, quoad pœnam et culpam, deleta vel omnino, vel pro maxima parte fuerunt. Idcirco pro eis tanta adversa non meruit, sed ista sua calamitas peccatis suis sic consideratis, quasi incomparabiliter gravior fuit. Quod tamen per hyperbolen dictum intelligi potest, secundum quod homines ex magna affectione loquentes, hyperbolicis uti solent sermonibus.

Unde et verba mea, quibus dixi, Pereat dies in qua natus sum, et quæ nunc profero, dolore sunt plena, id est, ex vehementi dolore proveniunt, et eumdem significant. Ideo non impatientiæ, sed dolori sunt adscribenda, prout in expositione secundi capituli plenius dictum est. Quia sagittæ Domini, id est improvisæ atque acutissimæ afflictiones mihi, Deo permittente, inflictæ, in me sunt, id est, usque ad intima viscera mea pervenerunt; quarum indignatio, id est pressura, ebibit spiritum meum, id est, animam seu vitam animalem quasi consumit et de corpore extrahit, anhelitum impedit, me respirare non sinens; spiritum quoque corporalem, qui est vector virtutis et vitæ, quasi deglutit. Sed quum percussio sancti Job non venerit ex ira indignationeve Dei contra eum, cur pœnam suam appellat indignationem Dei, videlicet in quantum fuit signum indignationis? Et respondendum, quod loquitur ita propter apparentiam exteriorem et similitudinem cum flagellis, quæ ex indignatione Dei contra peccata peccatoribus infliguntur, et propter acerbitatem pœnarum suarum in se. Sic enim et Christus ait ad Patrem: Super me confirmatus est furor tuus. Vel etiam ideo ait, Indignatio, etc., quia forte pro aliquibus suis venialibus partim percussus est: non quod illa fuerunt percussionis suæ causa totalis aut principalis, sed concausa forsitan aliqualis. Et terrores Domini, id est horribiles adversitates ab ipso mihi inflictæ. Vel, Terrores Domini, id est formidines, quibus vereor mihi a Deo graviora infligi, vel ista diu continuari. Sapiens enim in omnibus metuit. Et quoniam sanctus Job sibi de culpa, ob quam hæc pateretur, non fuerat conscius, metuebat ne rursus ex causa secreta occulto Dei judicio plagaretur. Ideo subditur, militant contra me, impugnando me et opprimendo. His verbis Job consonat quod in Psalmo loquitur Christus ad Patrem: In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me. Nam et Christus naturali timore expavit pœnas instantes: quem timorem sponte assumpsit, et potestative deposuit.

Deinde probat ista a simili, ostendens propositum in opposito. Numquid rugiet onager quum habuerit herbam? id est, asinus silvestris vocem doloris non profert, dum victui necessaria habet, sed dum talibus caret ex terræ sterilitate, juxta id Jeremiæ: Onagri steterunt, traxerunt ventum quasi dracones, defecerunt oculi eorum, quia non erat herba. Aut mugiet bos quum ante præsepe plenum steterit? Non utique tunc vocem mœroris emittet, nisi forte aliunde sit causa mugitus, ut languor aut aliquid tale. Itaque, sicut bruta non in præsentia, sed in absentia delectabilis et in præsentia contristabilis dolent, doloremque exprimunt; sic naturale est homini, quantum ad partem sensitivam, tempore magnæ adversitatis et pœnæ dolere, dolorosaque verba proferre: præsertim quum homo calamitatem suam penset et ponderet, quod bruta facere nequeunt. Bos itaque mugit necessariis carens, juxta il-

Ps. LXXXVII, 8.

Eccl. xvm, 27.

Ps. LXXXVII, 17.

Jer. xiv, 6. lud Joelis: Mugierunt greges armenti, quia non est pascua eis.3

Deinde idem in rationali natura declarat. Aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum? id est, nullus libenter manducat escam insipidam, nec sale temperate permixtam, nisi forte necessitate cogatur, aut corruptum habeat gustum. Job autem loquitur secundum communem cursum ac naturalem processum. Nam et subjungit, aut gustare aliquis potest, quod gustatum, affert mortem? id est, nullus secundum naturalem sensitivumque appetitum edere vult cibum mortiferum. Unde probatur, quod naturalis appetitus hominis adversa atque pœnalia detestatur; sed detestatio hæc per rationem virtuose moderatur. Animæ enim esurienti, id est homini magnam famem patienti: ponit namque partem pro toto; etiam amara dulcia videntur, præ aviditate et indigentia alimenti, et quoniam talia pœnam famis aliqualiter minuunt. Ex quo etiam innotescit, quantum appetitus naturalis ex absentia objecti delectabilis doleat. Hinc in Proverbiis scribitur: Anima saturata calcabit favum; anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.4 Quod autem tam ingens fuerit sua afflictio, subditur: Quæ prius tangere nolebat anima mea, id est per gustum contingere, sed quasi insulsa abhorruit, nunc præ angustia, id est pressura tribulationis atque inopiæ meæ, cibi mei sunt mihi accepti, quemadmodum divites depauperati edunt, quæ tempore opulentiæ abhorrebant.

Deinceps ostendit se mortem appetere propter rationabilem causam, videlicet ne adversitatis magnitudine perdurante, ad impatientiam ruat, et ut ad vitam quietiorem perducatur in limbo patrum. Quomodo autem quis mortem propter præsentis vitæ miserias rationabiliter queat appetere, dictum est in elucidatione tertii capituli. Quis mihi det, id est, utinam mihi detur, ut veniat petitio mea, id est, opere compleatur, et quod exspecto, tribuat mihi Deus? et, pro id est, qui cœpit me conterere, scilicet Deus per Satan, ipse Deus me conterat per mortem, solvat manum suam, id est, potestatem suam magis in opus extendat: quæ manus quasi ligata videtur, dum operari aliquid cessat. Tunc enim quantum ad aliquem, fertur ligata, quamvis incessabiliter operetur. Et succidat me, id est, de vita hac tollat. Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, id est, affligere non desistat donec interteam, sicque de invalescentia pœnæ consoler, in quantum est acceleratio mortis et abbreviatio vitæ odibilis.5 Porro, quod ista non ex impatientia oret, pandit subjungens, nec contradicam sermonibus Sancti, id est verbis Dei per essentiam sancti, quibus licentiavit me taliter flagellari, contra eum murmurando, aut per impatientiam corruendo: hoc est, oro ut detur mihi gratia non contradicendi Deo in universis quæ patior; atque idcirco mortem efflagito, ne forte in doloribus diu vivens, tandem per impatientiam vincar.

Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? id est, per naturalem et propriam animi fortitudinem ista diu ferre non potero, scilicet prout fortitudo est virtus naturalis et acquisita, per gratiam non adjuta. Vel dicit hoc de fortitudine, ut est virtus infusa seu donum, quæ tanta non fuit in eo, quin poterat superari, quoniam ipse nondum confirmatus fuit in bono: ideo caute expavit periculum, non pusillanimiter desperavit Dei subsidium. Aut quis finis meus, id est terminus tribulationum istarum, ut patienter agam? id est, quia tempus mortis meæ ignoro, eam cito venire desidero. Qui enim in tribulationibus sunt, ex hoc potissime consolantur, quod norunt determinate quando sint liberandi, et tunc intuitu finis illius patienter se habent. Job vero finem istum determinate non prænoscebat. Ideo ne tædio obrueretur patientia ejus, mortem expetiit. Hinc etiam patet, firmiter dictum non esse quod quidam hic scribit, dicendo quod verbum istud, scilicet, Aut quis finis meus, Job expresse dicat contra errorem Eliphaz, negantis adversa vitæ præsentis ordinari ad finem vitæ beatæ in futuro, quasi Job verbum hoc dixerit non secundum propriam mentem, sed secundum Eliphaz erroneam positionem:6 quasi dicat, Quum juxta tuam opinionem, o Eliphaz, non sit mihi finis beatificus in futuro exspectandus, non est ratio cur debeam patienter hæc ferre. Imo verba ista, ut jam patuit, aliter rationabiliter exponuntur. Neque ex hoc verbo potest probari, quod Eliphaz negavit beatitudinem vitæ futuræ.

Nec fortitudo lapidum, fortitudo mea, id est, non est tam insuperabilis et sine sensu, ut lapidum fortitudo: quod de corporali fortitudine clarius verificatur, et de spirituali fortitudine accipi potest propter fragilitatem subjecti fortitudinis talis. Anima namque fragilis est atque instabilis. Nec caro mea ænea est, sed mollis, tenera ac multum passibilis. Ideo gravissimam sentit pœnam, ob cujus vehementiam timeo de periculo patientiæ meæ.

Insuper gravitatem tribulationis suæ demonstrat ex carentia auxilii atque solatii contra adversa sibi inflicta. Ecce non est auxilium mihi in me, id est, me ipsum juvare non valeo, nec damna mihi illata recuperare, quum tam graviter læsus sim corpore, cunctisque facultatibus ac filiis spoliatus; et necessarii quoque mei, id est familiares atque domestici et amici, recesserunt a me, tempore necessitatis afflictionisque meæ, dum eis magis indigeo. Et forte aliqui eorum corporaliter obierunt, alii spiritualiter, non impendendo opera caritatis, imo caritati contraria irrogantes, sicut hi tres qui ad consolandum venerunt, ad contumelias proruperunt. Qui tollit ab amico suo, id est eo quem se diligere dilexisseve asserit, seu dilexit tempore prosperitatis, misericordiam, id est compassionem et pietatis affectum seu subventionem tempore necessitatis et afflictionis, timorem Domini derelinquit, id est, contra filialem Dei timorem agit: quoniam contra caritatem, et contra divinum agit præceptum; sicque peccando mortaliter, caritatem et timorem castum ex ea prodeuntem amittit.7 In quo verbo beatus Job notat Eliphaz, quod ipsemet inciderit culpam, quam superius dixerat incidisse Job, loquens ad eum:8 Ubi est timor tuus? Itaque tempore adversitatis comprobatur amicus. Propter quod scriptum est in Ecclesiastico: Si possides amicum, in tentatione posside eum. Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanet in die tribulationis.9 Hinc quoque Joannes ait in prima sua Canonica: Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate.10

Fratres mei, id est non amici dumtaxat, sed et cognati ac proximi, prœterierunt me, id est, in afflictionibus positum reliquerunt, ad sua commoda festinantes. Est autem consuetudo Scripturæ, ut omnes consanguinei alicujus, fratres ejus vocentur, sicut in Genesi Abraham ait ad Lot: Fratres sumus. Et secundo Regum Joab ait ad Amasam suum nepotem: Salve, mi frater.11 Joannes quoque evangelista in Evangelio suo testatur, quod fratres Christi quem peperit Virgo, non crediderunt in eum. Utrum vero Job fratres carnales proprie dictos habuerit, et an illi in tribulatione sua prætcrierunt eum, quis novit? Sicut torrens qui raptim transit in convallibus, id est, improvise, impetuose, ac subito me reliquerunt, quemadmodum torrens fluit in imis cum impetu. Torrens autem, secundum Albertum, dicitur aqua liquefacta torrore solis in montibus, ex nubibus et glacie dissoluta, præcipitanter decurrens in ima.

Qui timent pruinam, irruet super eos nix, id est, qui ita ab amico discedunt, atque a me taliter discesserunt, impuniti non erunt, nisi pœniteant: quia dum amico subvenire omittunt, timore damni minoris, quod exprimitur per pruinam, majus incommodum patientur, quod per nivem notatur. Dicit enim Philosophus in libro Meteororum, quod pruina est nix parva, et nix, pruina magna seu multa. Tempore quo fuerint dissipati, id est per magna adversa destructi, divisi, depauperati, per- ibunt, id est, spiritualiter morientur per impatientiæ culpam; vel, quum fuerint dissipati per mortem, peribunt damnatione æterna. Et ut incaluerint, id est, igne tribulationis, seu ira divinæ punitionis fuerint tacti, solventur de loco suo, id est, de terra tollentur, atque in tartarum projicientur, quemadmodum pruina seu nix solis calore attacta, dissolvitur statim ac defluit. Involutæ sunt semitæ gressuum eorum. Quod involvitur, in se ipso replicatur, et quadam tortuositate in se ipsum revertitur. Hinc involutum vocamus, cujus fines occulti sunt. Itaque, Semitæ gressuum eorum, id est media quibus falsi amici accedunt, et juvare se monstrant amicum afflictum seu alium, involuta sunt fraudulentiis atque astutiis, et ad proprium commodum reflectuntur, dum amicitiam ante ostendunt, finem amicitiæ sub velamine hypocrisis clam involvunt, juxta illud Ecclesiastici: Est amicus qui convertitur ad inimicitiam, et est amicus qui rixam ac odium denudabit. Itemque: Est amicus socius mensæ, et non permanet in tempore necessitatis. Ambulabunt in vacuum, id est, infructuose vivent, nec finem sortientur beatum; et peribunt, quia non solum beatitudine privabuntur, sed et pœnam incurrent æternam, juxta illud Jacobi: Judicium sine misericordia fiet ei, qui non fecerit misericordiam.12 Isaias quoque: Væ impio in malum;13 retributio enim manuum ejus fiet ei. Salomon quoque fatetur:14 Vir versutus odiosus est.

Considerate semitas Theman, id est processum, verba et gesta Eliphaz venientis de terra Theman, itinera Saba, id est aliorum qui de illa terra venerunt. Aliqui tamen per Saba intelligunt apertos adversarios sancti Job, puta Sabæos, de quibus supra dictum est, quod bona ejus diripuerunt. Sicque intendit, quod Eliphaz conformatus est illis, quia ad improperia Job prorupit; ita quod sicut illi persecuti sunt ipsum Job factis, sic Eliphaz verbis: quod de aliis duobus amicis quando dixit Job hæc, nondum innotuit. Et exspectate paulisper, præstolando finem disputationis atque negotii hujus.

Confusi sunt, id est, nunc ex verbis meis confusionem incurrerunt, erubescentes, vel ex hoc, quod maledixi tempori nativitatis meæ: amicus quippe erubescit, dum audit amicum suum coram aliis multum irrationabiliter loqui; hi autem tres amici Job, putaverunt eum irrationabilissime esse locutum: vel ex responsione ipsius Job, qua eos reprobavit atque confudit. Quia speravi, id est, fiducialiter et audenter locutus sum ex testimonio bono conscientiæ meæ, qua asscrui et assero me absque culpa mea percussum, et esse me justum.15 Porro Thomas exponit sic: Confusi sunt venire ad me, quia speravi, id est, quoniam tempus erat in quo auxilium ab eis sperare debebam. Homines enim qui auxiliari nolunt, confunduntur visitare illos, quos putant a se auxilium petituros. Ista expositio incerta videtur.16 Dictum est enim secundo capitulo, quod amici Job venerunt ut consolarentur eum. necessitatis. Ambulabunt in vacuum, id est, infructuose vivent, nec finem sortientur beatum; et peribunt, quia non solum beatitudine privabuntur, sed et pœnam incurrent æternam, juxta illud Jacobi: Judicium sine misericordia fiet ei, qui non fecerit misericordiam. Isaias quoque: Væ impio in malum; retributio enim manuum ejus fiet ei. Salomon quoque fatetur: Vir versutus odiosus est.

C Ideo non apparet, quod non voluerint ei ferre auxilium, vel quod ideo venire confusi sunt, quia noluerunt succurrere. Imo, ut in expositione secundi capituli ostensum est, bona intentione et ex amicitia vera venerunt. Postea vero, ex verbis Job, quæ non satis intellexerunt, permittente Deo et instigante diabolo, ex zelo veritatis indiscreto ad verba ignominiosa delapsi sunt. Denique Albertus exponit sic: Confusi sunt, id est, in proximo confundentur, quia speravi, id est, spem de justitia judicis habui. Venerunt quoque usque ad me, gratia consolationis impendendæ, et pudore cooperti sunt, id est totaliter circumfusi, vehementissime erubescentes de tam insolita ac invisa mea dejectione. Quoniam enim vere amabant Job, quando primo eum in tanta calamitate intuiti sunt, non dubium quin erubuerint: et præsertim, quia putabant eum suis peccatis id meruisse.

Ibidem.

Deinde alloquitur eos. Nunc venistis, et modo videntes plagam meam timetis, ne et vobis tale quid accidat, vel ne petam a vobis subsidium. Numquid dixi : Afferte mihi, id est, aliquid de bonis vestris mihi adducite, et de substantia vestra, id est facultatibus, donate mihi, pro relevamine inopiæ meæ? quasi dicat : Non timeatis quod gravabo vos vestra petendo, quæ hucusque non petii. Vel : Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me? id est, auxilium non postulavi a vobis contra adversarios meos, qui mea nunc abstulerunt, Chaldæos et Sabæos, aut similes. Docete me, et ego tacebo : id est, si aliqua vera atque salubria documenta convenienter proposueritis mihi, cum reverentia atque silentio audiam ea et acceptabo; et si quid forte ignoravi, eorum quæ vos scitis, et quæ scire me decet : de illis etenim loquitur, non absolute de quibuscumque, quum certum fuerit sibi, quod multa nescivit; instruite me. Sapientis equidem est, libenter informari et docilem esse. Nam et docilitas pars est prudentiæ. In Proverbiis quoque habetur : Doce justum, et festinabit accipere.17 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia. Alibi quoque : Audiens sapiens, sapientior erit. Verumtamen quod ait, Docete me, etc., accipi potest ut superioribus condependens, non quasi sententia per se dicta : ut sit sensus, Numquid dixi, Docete me? id est, doctrinam a vobis non postulavi, non quod ex elatione omiserim hoc, sed quoniam tantæ sapientiæ vos non novi.

Quare detraxistis sermonibus veritatis, id est veris verbis, quibus me innocentem ac justum asserui, ceterisque eloquiis meis, quæ in deploratione mea seu lamentatione deprompsi veritatis amore, dicentes quod ex impatientia sim locutus? Quum ex vobis nullus sit qui me possit arguere :18 quia nec auctoritate, nec vita, nec sapientia me ita excellitis, ut me rationabiliter reprehendere valeatis : quod zelo justitiæ dicitur. Ad increpandum tantum, non ad utilitatem, eloquia concinnatis, id est, disputationes curiose componitis, et in ventum verba profertis, id est, infructuose et jactanter loquimini. Super pupillum irruitis, id est, me omni humano auxilio destitutum verbis invaditis, et subvertere, id est a recta sententia retrahere, et ad vestros errores inducere, seu impium comprobare, nitimini me amicum vestrum. Amicus est, qui in eadem disputatione concordat ad veritatis inquisitionem. Econtra, secundum Philosophum in Topicis, Pravus est socius, qui impedit commune opus in inquisitione veritatis.

Verumtamen, quod cœpistis implete, id est, cœptam disputationem prosequamini, quatenus ex collatione disputatoria veritas amplius declaretur.19 Hoc addit, ne putent se territum, quasi eis respondere non possit. Præbete aurem, id est, dociles estote, et patienter audite, et videte, id est considerate, an mentiar. Respondete, obsecro, absque contentione. Contentio enim rationis impedit actum, et per consequens veritatis inquisitionem disputationisque fructum. Propter quod ait Apostolus : Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.20 Contentio quippe, teste Ambrosio, est impugnatio veritatis cum confidentia clamoris. Ideo litigiosi seu contentiosi in disputationibus prævalere quærunt injuriosis clamoribus, magis quam rationabilibus argumentis. Et loquentes in disputatione id quod justum est judicate, id est, recte discernite, seu judicando prosequamini quod est justum, ut scilicet quæ vera videntur, concedatis, et quæ falsa, negetis. Quod si feceritis, non invenietis in lingua mea iniquitatem, id est, non audietis verba iniqua de ore meo procedere, nec in faucibus meis stultitia personabit, id est, sermo veræ sapientiæ contrarius non proferetur a me : quod non jactanter præsumptuoseve dixit, suis viribus innitendo, sed ex magnanimitate, et spe ac securitate gratiosæ adsistentiæ Dei. Sic nempe et Salomon ait :21 Veritatem meditatur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium. Sic ergo Job profitetur, quod locutio sua nec veritati, nec æquitati contrariabitur, nec in Deum, neque in proximum prævaricabitur.22

Footnotes

  1. Prov. xxiv, 16. ↩

  2. Jacob. iii, 2. ↩

  3. Joel 1, 18. ↩

  4. Prov. xxvii, 7. ↩

  5. Art. XI, circa finem. ↩

  6. Joel i, 18. ↩

  7. Gen. xiii, 8. ↩

  8. Joann. vii, 5. ↩

  9. Eccli. vi, 7, 8. ↩

  10. I Joann. iii, 18. ↩

  11. II Reg. xx, 9. ↩

  12. Jacob. ii, 13. ↩

  13. Is. iii, 11. ↩

  14. Prov. xiv, 17. ↩

  15. Job i, 15. ↩

  16. Ecl. vi, 9, 10. ↩

  17. Prov. IX, 9; 1, 5. ↩

  18. * e vobis ↩

  19. * explete ↩

  20. II Tim. II, 14. ↩

  21. Prov. VIII, 7. ↩

  22. Prov. IX, 9; I, 5. ↩

Chapter 19 of 72